[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo II.]

De Sancta Trinitate
Sermo secundus, scilicet de eius clara veritate fidei approbata per varias leges.

Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Ps. LXVI. 1 (A)

Sancta Mater Ecclesia hodie festum Trinitatis Beatae sollemnizans ad eius laudem haec verba postulans ab ea benedici, et ut doceat omnes fideles, quod benedictionem Dei non consequuntur, nisi in fide Sanctae Trinitatis, sic ipsam confitetur. Primo quidem, quod in Deo sit Sancta Trinitas, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ostendit per hoc, quod Dei nomen ter replicat dicens cum Ps.: Benedicat nos Deus, scilicet Pater, Deus noster, scilicet Filius, qui noster est per incarnationem, quia humanam naturam nostram suscepit, benedicat nos Deus, scilicet Spiritus Sanctus. Secundo quoque confitetur, quod in Deo est essentiae unitas, sic quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt unicus Deus, ideo addit: Et metuant eum omnes fines terrae. In hoc quippe, quod dicit „metuant eum” singulariter, non „eos” pluraliter, notat essentiae unitatem. Quicumque ergo vult a Deo benedici, ut evadat poenam aeternam, et consequatur gloriam, sicut notat Glossa super dicta verba Ps. dicens, quod benedictio Dei consistit in his duobus, videlicet evasione poenae et collatione gloriae. Qui – inquam – sic vult benedici, confiteatur fide firma Sanctam Trinitatem, et ipsum Deum metuat filiali timore cavendo a peccatis, et sic orando dicat cum Ecclesia: Benedicat nos Deus etc. Iuxta quae verba tria mysteria in hoc sermone notabimus ad honorem Sanctissimae Trinitatis:
· Primum dicitur altissimae confessionis
· Secundum dicitur clarissimae comprobationis
· Tertium dicitur largissimae benedictionis (B)

Circa primum mysterium quaestio occurrit: Cur Deus piissimus voluit nobis tam altissimam et incomprehensibilem fidem de Deo iniungere, ut nullus intellectus valeat comprehendere, scilicet fidem Trinitatis. Mirum quippe videtur, cur Deus noluit contentari de nobis in hoc, ut crederemus sola ea, quae capere possemus ratione de Deo, videlicet quod unus solus est Deus, creator omnium rerum, et similia, scilicet quod est summe bonus, summe pius, summe iustus. Ut quid necesse est credere Trinitatem? – sic arguunt contra nos Iudaei. Sed ad haec respondetur, quod sic debuit nobis fidem dare, et decuit ipsam divinam bonitatem ac infallibilem veritatem pluribus rationibus:
· Primo propter magnificam laudem Dei
· Secundo propter certam veritatem fidei
· Tertio propter magnitudinem meriti
· Quarto propter Scripturas per revelationem Spiritus Sancti
Primo propter magnificam laudem Dei, quia per hanc fidem commendatur in Deo infinita potestas et bonitas et sapientia, infinita charitas et incomprehensibilitas. Primo – inquam – infinita potestas, in hoc, quod credimus, quia potuit. Secundo infinita sapientia, in hoc, quia scivit. Infinita quoque bonitas, in hoc, quia voluit seipsum infinite communicare sibi similem generando per omnia coaequalem. Nam si Deus hoc non potuisset, sequeretur absurdum, quod invalida esset eius potentia. Si autem potuit, sed nescivit, sequeretur, quod esset in Deo ignorantia, si autem potuit, scivit, sed noluit, sequeretur, quod fuisset invidus. Quo contra Plato: Necessarium est sentire, quoniam a Deo est prorsus omnis relegata invidia. Ecce ergo quantum divinae laudi derogant, qui Sanctam Trinitatem negant. Nam Deum in se ab aeterno beatum fore quomodo dicant, non valent, praecipue cum ante mundi creationem Deus solus exstiterit. Sed nos in Trinitatis felicitate Deum pro personarum iucundo amore mutuo ab aeterno beatum dicimus. Qui ergo confitentur in Deo Sanctam Trinitatem, magnifica laude Deum extollunt, quod sit infinitae potentiae, scientiae et bonitatis, quia potuit, scivit et voluit sibi similem Filium generare. Quandocumque autem ista tria concurrunt, scilicet posse, scire, velle, mox sequitur voluntatem effectus, ergo sequitur, quod Deus Pater sicut ab aeterno voluit, sic ab aeterno Filium generavit, cui communicavit omne, quod potuit, omne, quod scivit, omne, quod habuit. Cum enim Deus partem substantiae dare non potuit, quia indivisibilis est, totam ergo substantiam illi dedit, et sic coaequalem sibi per omnia Filium generavit. Amplius cum Deus Pater Filium generavit ab aeterno, constat, quod ab aeterno ipsum summe diligit, et econverso Filius summe Patrem ab aeterno amavit, iste autem amor in Deo, qui ab utroque procedit, non potest ab eis differre essentialiter, cum in Deum nullum potest cadere accidens, VII. Metaphysicorum. Sed quidquid est in Deo, Deus est, igitur in divinis sunt tres personae coaeternae et coaequales, una tantum generans, altera generata, tertia procedens ab utroque per modum amoris. Haec Bonaventura li. de poenitentia.
Secundo, ut praemisi, per hanc fidem commendatur in Deo infinita charitas, ut patet per Richardum De Trinitate li. III. c. X. dicentem: In summo – inquit – bono est totius bonitatis plenitudo, ergo ibi vera et summa charitas deesse non potest. Nil enim charitate melius, nil charitate perfectius et iucundius, nullus autem ad semetipsum charitatem habere dicitur, sed per amorem in alterum tendit, ubi ergo personarum pluralitas deest, charitas esse non potest, et sic Deus non posset dici beatus ab aeterno, ut iam supra tactum est.
Sed dicis fortasse: si una sola persona esset in divinitate, nihilominus tamen erga creaturam habere posset charitatem. Ad hoc Richardus ibidem dicit: Immo etiam si haberet, tamen summam charitatem erga creaturam habere non posset. Inordinata enim charitas esset, si summe diligeret, quod summe diligendum non esset, id est creatum quodcumque. Haec Richardus. Ut ergo commendetur in Deo infinita charitas, confitenda est Trinitas beata in divinis, ut latius de hoc
articulo II. patebit inter rationes.
Tertio, ut praemisi, per hanc fidem commendatur divina incomprehensibilitas, quia cum tale credimus de Deo ipso revelante, quod plene nulla mens capere potest, hoc ipso confitemur, quia Deus incomprehensibilis est omni creaturae. Nam sicut se habet oculus nycticoracis ad lumen solis, sic se habet oculus nostrae mentis ad ea, quae sunt manifesta naturae, dicente Philosopho II. Metaphysicorum. Unde refert Tullius De natura deorum, quod quidam rex interrogavit quendam philosophum, quid esset Deus, et philosophus terminum trium dierum ad respondendum impetravit, quo expleto iterum terminum petiit, illo iterum expleto adhuc maiorem terminum respondendi requisivit. Cui rex ait: „Video, dilatione me deludis.” Ad quem philosophus: „Domine, non, sed Deus tam immensus est, quod quanto de eo plus cogito, tanto plus deficio, et quid de eo dicam, non invenio.” Unde propter veram et magnificam Dei laudem voluit Deus, ut credamus Beatam Trinitatem. (C)
Secundo propter certam veritatem fidei. Nam Deus cum sit summa veritas, non potest velle, ut homo aliud credat, quam veritatem realem. Augustinus: Deus non potest esse testis nec remunerator falsitatis, et ideo illam fidem debuit dare hominibus, quae verissima est, scilicet fidem Sanctae Trinitatis, et illam in praesenti per miraculorum testimonia confirmare, atque in futuro remunerare. Idcirco Richardus De Trinitate li. I. c. II. et Augustinus dicunt: Nil certius et firmius tenetur, quam quod constanti fide apprehenditur, utimur namque in confirmatione fidei signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis, utinam attenderent Iudaei et pagani, quanta securitate pro hac parte ad divinum iudicium poterimus accedere, immo cum omni confidentia Deo dicere poterimus: „Domine, si error est, a teipso decepti sumus, nam ista nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus, quae non nisi per te fieri possunt.” Haec Richardus, ubi supra.
Tertio propter magnitudinem meriti. Nam dicit Bernardus super Cantica sermone XXXIII.: Magna fides de Deo meretur magna. Et Gregorius in homilia „Cum sero factum esset” ait: Divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Voluit ergo Deus a fidelibus credi de seipso, scilicet Deo magna et ardua mysteria et supra omnem rationem altissima et incomprehensibilia, ut magnae fidei habeant merita et praemia. Nec contentari voluit, ut crederemus sola ea, quae ratione capere possumus de Deo, quia hoc bonorum et malorum, electorum et paganorum philosophorum commune est, scilicet quod unus solus est Deus summe bonus et similia. Nam unde fides catholica haberet laudem praeter illa documenta philosophica, si ea crederet tantummodo, quae rationis agnitio cogit credere? Sed in hoc laudem et praemium meretur, quia credit supra rationem revelationi divinae. Augustinus Soliloquiorum li. I.: Omnia, quae scimus ratione, fortasse etiam credimus, sed non omne, quod credimus, scire dicimur, ergo etc.
Quarto propter Scripturas ex revelatione Spiritus Sancti, quoniam omnis Scriptura clamat Deum trinum et unum esse, et hoc revelatione Spiritus Sancti, I. Pe. II.: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.
2 Et hoc per plures Scripturas ostendetur II. articulo huius sermonis. O ergo carissimi, magnas Deo gratias agamus, quod nos ad istam sanctissimam fidem vocavit. O Iesu bone, tibi laus et gloria. (D)
Circa secundum mysterium clarae comprobationis accipe pro conclusione, quod Sanctae Trinitatis verissima fides probari potest per omnes Scripturas et leges. Claret primo ex lege naturae et intrinseca, quae dictat, quod Deus cum sit summa veritas, non potest esse testis falsus, nec remunerator falsitatis, prout dicit Augustinus XV. li. De Trinitate. Sed ipse Deus revelavit et per multa miracula confirmavit fidem Sanctae Trinitatis, et docuit multis figuris et prophetarum oraculis et auctoritatibus Scripturarum etc. Et ista est fortissima ratio probandi in theologia. Nam in aliis scientiis locus ab auctoritate est debilis, nisi ratio roboret auctoritatem, hic autem auctoritas roborat rationem, et probatio ab auctoritate est fortissima. Ratio huius est, quia aliae scientiae sunt ab humana inventione, quae fallere et falli potest. Theologia autem est divina inspiratione, et infallibili veritate. Unde Damascenus: Quae nobis tradita sunt per legem et prophetas et apostolos et evangelistas, suscipimus et cognoscimus et veneramur, nihil ultra inquirentes, ergo etc. Et clarius in sequentibus patebit de auctoritatibus.
Secundo ex lege Moysaica. Nam primo in ipso principio Moysaicae legis Trinitas claret in creatione mundi, quia scribitur sic: In principio Deus creavit caelum et terram etc., ut patet Gen. I. c. Per Deum quippe significatur ibi Deus Pater, secundum quod dicit Magister in I. dist. II. Et ibi Bonaventura: Per principium significatur Filius, sicut ipse Deus Pater de suo Filio dicit in Ps.: Tecum principium in die virtutis etc.
3 Item de Spiritu Sancto ibidem subiungit Scriptura dicens: Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Denique ibidem Magister ait sic: Quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet Heloim, quod est plurale huius singularis, quod est Hel. Quod ergo dictum est non Hel, sed Heloim, quod interpretatur dii, ad pluralitatem personarum refertur. Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit: „Eritis, sicut dii”, pro quo habetur in Hebraeo Heloim, ac si diceretur: Eritis sicut divinae personae, quibus scilicet nil est ignotum. Haec Magister. Ecce ergo Moyses in capite libri tres commemorat, scilicet Deum, significantem Patrem, et principium, significantem Filium, et Spiritum Sanctum. Et quod hae personae sint unum in essentia, dicit: Creavit, in singulari. (E)
Secundo eadem lex Moyseica ostendit Trinitatem in divinis in ipsa formatione hominis primi ex dicto Dei sic: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Gen. I.
4 Hoc quippe verbum est Patris ad Filium et Spiritum Sanctum. Non enim potest esse verbum hoc ad angelos vel ad aliam quamcumque creaturam, quia nulla creatura potest creare, scilicet aliquid ex nihilo, sicut creatur anima humana, sed solus Dei est hoc facere. Idcirco cum Deus Pater dicit: Faciamus et nostram, pluralitatem ostendit personarum, alias non diceret faciamus et nostram, sed: „faciam” et „meam”. Cum vero dicit, ad imaginem et similitudinem in singulari, non in plurali, notat unitatem substantiae, ad cuius imaginem homo fieret, ut dicit Magister ubi supra et dist. III. ostendens dicit secundum Augustinum XIV. De Trinitate, quod licet anima vel mens humana non sit eiusdem naturae, cuius Deus est, imago tamen illius est, quo nil melius est. In ipsa enim mente et si amissa Dei participatione, scilicet per peccatum deformis sit, imago tamen Dei permanet, eo enim imago Dei est mens, quo capax est eius et particeps esse potest (et hoc actu fiet per gratiam). In mente autem est memoria, intelligentia et amor, quia meminit, intelligit et diligit, et haec tria sunt una vita, una mens, una essentia. Item ipsa memoria in anima vel mente, quae hic pro se accipiuntur, est quasi parens, et intelligentia vel notitia eius quasi proles, et tertius est amor, qui ex utraque procedit, dum mens cognoscens amat notitiam suam. Ecce ergo imago Trinitatis in anima, quae etiam debet esse ad similitudinem Dei, scilicet in gratuitis, ut imitetur Deum in operatione sua, quatenus possit tandem pervenire ad similitudinem in gloria caelesti. Haec sufficiant.
Tertio eadem lex Moysaica ostendit Trinitatem revelatam patriarchis multiplici praefiguratione. Primo Abrahae, qui vidit tres angelos in persona Domini descendentes per viam, tres vidit, et unum adoravit, Gen. XVIII. Item Isaac ter Iacob benedixit, Gen. XXVII. et XXVIII., scilicet primo, quando attulit ei cibos coctos. Secundo, quando veniente Esau et conquaerente ait: Benedixi ei, et erit – inquit – benedictus. 5 Tertio, quando misit eum in Mesopotamiam Syriae. Item Iacob, quando vidit scalam trium graduum a terra usque ad caelum, Gen. XXVIII., cognovit Trinitatem et adoravit. Item Moyses, quando viam trium dierum ibimus – inquit – ad sacrificandum Domino 6, ut per fidem Trinitatis nos pervenire doceret ad salutem. Unde et in honorem Trinitatis tres praecipuas instituit sollemnitates, Exo. XXIII. Haec sufficiant. (F)
Tertio ex lege prophetica. Nam David in Ps. dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Idem: Benedicat nos Deus, Deus noster, et benedicat nos Deus, ut supra patuit. Item Isa. VI.: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum 8, ut I. sermone patuit. Quarto ex lege evangelica. Nam ut Thomas II. II. q. II. ar. VI. dicit: Ante Christi adventum fides Trinitatis erat occulta in fide maiorum, post Christi adventum autem mundo est manifestata per Christum et apostolos. Unde Matth. VI.: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris etc. 9 Quinto ex lege apostolica, I. Ioh. V.: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. 10 Patet etiam in Symbolo apostolorum. Sexto ex lege canonica. Unde in ipso principio Decretalis habetur tit. De summa Trinitate et fide catholica sic: Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus, incommutabilis, omnipotens, ineffabilis, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura. Pater a nullo, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus ab utroque etc. Septimo ex lege civili c. C. De summa Trinitate et fide catholica LI. et L. „Nullus”, ubi dicitur sic: Is catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem Deum et Christum Filium Dei uno nomine confitetur, Deum de Deo, lumen ex lumine, qui Spiritum Sanctum negando non violat, apud quem intemeratae fidei sensus viget incorruptae Trinitatis indivisa substantia. Haec ibi. Item ff. de origine iuris. l. II. § exactis. li. I. habetur, quod Romani miserunt viros ad Graecos pro copia legum illarum, quae vocantur Leges XII tabularum, habenda. Ubi glossa dicit, quod antequam Graeci vellent eis concedere leges, miserunt quendam sapientem ad Romanos, ut exploraret, si digni essent. Romani vero ordinaverunt unum ad disputandum cum illo. Graecus autem nutu disputare incipiens elevavit unum digitum, scilicet pollicem unum Deum significantem. Romanus vero cum pollice duos digitos elevavit, in quo Graecus personarum trinitatem intellexit. Item Graecus manum apertam ostendit significans omnia aperta coram Deo. Romanus vero pugnum clausum ostendit, significans, quod Deus cuncta clauderet palmo, iuxta illud Isa. XL.: Qui appendit tribus digitis molem terrae, et caelos palmo ponderavit. 11 Tres digiti sunt potentia Patris, sapientia Filii et clementia Spiritus Sancti, quibus mundus creatus est et conservatur, ut Augustinus De Trinitate docet. Talibus itaque signis Romanos digitos extimans, eis leges XII tabularum concedi fecit. Sic nobis Deus sub fide Trinitatis concessit legem verae Christianitatis in XII articulis exsistentem. (G)
Octavo ex lege philosophica. Ut enim dicit Glossa I. Cor. II.: Licet philosophi non cognoverunt mysterium divinarum personarum per proprias notiones, quae sunt paternitas, filiatio et processio iuxta dictum Apostoli ibidem dicentis: Loquimur Dei sapientiam, quam nemo principum huius saeculi cognovit,
12 tamen cognoverunt quaedam essentialia attributa, quae appropriantur personis, sicut potentia Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto. Et ideo multa incerta per revelationem habuerunt secundum Augustinum XX. De civitate Dei. Unde Trismegistus ait: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem, quod ipse intelligit sic, quod unus Deus produxit unum mundum propter sui ipsius amorem, et sic Trinitatem expresse non intellexit. Item Plato libro de ordine universi dicit numerum ternarium esse principium, medium et finem universaliter omnis rei. Item Aristoteles I. li. De caelo et mundo dicit: Omne et totum super tria ponimus, per hunc enim numerum adhibuimus nos magnificare unum Deum eminentem et Patrem eorum, quae sunt causata. Et denique philosophando videmus in omnibus creaturis vestigium Trinitatis, ut patuit sermone I. „I” latius, scilicet in infimis pure corporalibus per tres corporis dimensiones: profunditatem, latitudinem, longitudinem. In mediis creaturis, ut in homine secundum eius animae potentias, ut dictum est supra. In superioribus, scilicet in caeli sideribus, praecipue in sole, in quo est substantia solis, de quo gignitur radius vel splendor, et ex utroque caloris influentia. Denique in quolibet generaliter individuo est unitas, species et virtus. (H)
Nono et ultimo probatur ex rationum lege theologica. Et praeter rationes supra tactas breviter aliquas notemus secundum doctores. Prima ratio summae felicitatis. Quaero namque, quid faciebat Deus, antequam faceret caelum et terram. Ad hoc respondet Augustinus XI. li. Confessionum dicens: Dicenti, quid faciebat Deus, antequam faceret caelum et terram, respondeo, non illud, quod quidam ioculator respondit, „alta quidquid quaerentibus gehennas – inquit – parabat”, sed audenter dico, si caeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur, antequam Deus faceret caelum et terram, non faciebat aliquid, scilicet creatum. Haec ille. Ex quo probabiliter ostenditur, quod Deus ex quo ab aeterno fuit beatus et felicissimus, ergo facere habebat summae beatitudinis gaudium in seipso, quia summa beatitudo esse non potest sine summo gaudio. Summum autem gaudium non potest esse sine summo et nobilissimo consortio. Unde Richardus De Trinitate dicit, quod amor non potest esse iucundus nec felix, nisi sit, qui amorem impendat, et qui mutuum amorem rependat. Est enim proprium amoris, sine quo omnino non potest esse, ab eo, quem multum diligit, multum diligi velle, ergo in deitate ab aeterno fuit diligens et dilectus et condilectus. Haec Richardus, et per consequens oportet pro gaudio beatitudinis fore Trinitatem. Secunda ratio divinae bonitatis, quia Dionysius dicit IV. li. De divinis nominibus: De ratione bonitatis est semper effluere et se communicare. Philosophus III. Ethicorum: Bonum quanto communius, tanto melius, sed Deus est summae et infinitae bonitatis, ergo debet se summe et infinite communicare. Sed creatura non potest esse capax summae et infinitae bonitatis, quia infinitas repugnat creaturae, ut dicit Boethius De hebdomadibus. Oportet ergo in unitate essentiae divinae esse plures personas pro communicatione totius bonitatis divinae. Tertia ratio divinae sagacitatis, quam Anselmus Monologion c. XLVIII. ponit sic: Necesse est ponere Trinitatem, nam summa sapientia sui ipsius memor esse negare non potest. De memoria nascitur verbum, quod clarius in nostra mente percipitur, quoniam mens humana cum se cogitat, liquet, quia verbum eius nascitur de memoria, et si semper se cogitaret, semper verbum eius de memoria nasceretur. Summa autem sapientia divina semper sui memor est, ergo de aeterna memoria, id est intellectu aeternum verbum nascitur. Item sicut summus spiritus semper sui memor est, id est se intelligit, ita se semper amat. Unde in memoria summi spiritus intelligitur Pater, in intelligentia Filius, in amore procedente ab utroque Spiritus Sanctus. Haec Anselmus. Ad id est illud Ioh. I.: In principio erat Verbum etc. Ecce ergo, o fidelis anima, clarent Trinitatis testimonia. (I)

Circa tertium de benedictione larga per invocationem nominis Sanctae Trinitatis causa brevitatis haec una sufficiat quaestio: qualiter Christiani obtineant benedictionem in baptismo innodatam per Sanctae Trinitatis invocationem. Haec enim pro aedificatione simplicium valet. Ad quod iuxta verba thematis et doctorum dicta respondetur per conclusionem, quod quattuor sunt necessaria ad finalem, scilicet benedictionem perducentia in nomine Sanctae Trinitatis efficacia:
· Primum est cognitio vel confessio, videlicet ipsius Sanctae Trinitatis
· Secundum est cautio vel circumspectio offensionis eius maiestatis
· Tertium est recognitio et gratiarumactio eius magnae charitatis
· Quartum est perseveratio et consummatio in spe suae bonitatis
Propterea Ps. orando dicit sic: Benedicat nos Deus, Deus noster etc., confitendo Trinitatem. Subdit: Metuant eum omnes fines terrae, scilicet cavendo offensam contra maiestatem interserit: „Deus noster”, recognoscendo incarnationis beneficium et charitatem. Notanterque addit: omnes fines terrae, ad significandum finalem consummationem. De istis patet per Augustinum De agone c. XVIII. dicentem sic: Fides est prima, quae subiugat animam Deo, deinde praecepta vivendi, quibus custoditis spes nostra firmatur, et nutritur charitas, et incipit lucere, quod antea tantummodo credebatur. Cum enim cognitio et actio hominem beatum faciunt, sicut in cognitione cavendus est error, sic in actione cavenda est nequitia. Haec Augustinus. (K)

Ad haec pro simplicioribus miraculum narrari libeat, quod legitur in quadam chronica, et Sigebertus
13 idem testatur, quod dum intra Gallias Ariana haeresis pullularet contra fidem Trinitatis circa annos Domini CCCCL, tunc in urbe Vasatensi 14 cum episcopus missam celebraret, vidit tres guttas clarissimas aequalis magnitudinis de caelo super altare missas, quae paulatim ad invicem appropinquantes unam gemmam pulcherrimam effecerunt, quam cum in medio cuiusdam crucis aureae posuisset, aliae gemmae, quae ibi erant, tantam eius excellentiam non ferentes de ipsa cruce protinus ceciderunt, impiis autem videbatur obscura, sed mundis lucida, infirmis dabat sanitatem, adorantibus crucem augebat devotionem. Ecce, carissimi, patet, quod si volumus a Deo benedici, debemus nos in fide Trinitatis et munditia a peccatis ac praeceptorum oboedientia observare usque in finem. O peccator, quid torpes, evigila ad salutem, o omnes iusti, o poenitentes, o quique viri et mulieres, suppliciter benedictionem Trinitatis postulantes dicamus cum Ps.: Benedicat nos Deus 15 Spiritus Sanctus in aeternum. Amen.



1 Ps 66,7,8
2 II Pt 1,21
3 Ps 109,3
4 Gn 1,26
5 Gn 27,33
6 Ex 3,18
7 Ps 32,6
8 Is 6,3
9 Mt 28,19
10 I Io 5,7,8
11 Is 40,12
12 I Cor 2,7-8
13 Editiones: Sigilbertus
14 Editio: Ruasacensi; Hagenau 1500: Wasacensi
15 Ps 66,2; 66,7-8




Kezdőlap