[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo III.]

De Sancta Trinitate
Sermo III. de unitate divinae essentiae et personarum trinitate ac bonitate

Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, hi tres unum sunt. I. Ioh. V. 1 (A)

Sancta Mater Ecclesia rationabiliter post festum Spiritus Sancti statuit festum Sanctissimae Trinitatis, ad significandum, quod nemo de hac Sancta Trinitate quidquam capere vel dicere potest, nisi qui docetur a Spiritu Sancto, iuxta illud I. Cor. II.: Quae Dei sunt, nemo cognoscit, nisi Spiritus Dei.
2 Chrysostomus super illud: „O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei” dicit: Cum de Deo loqui intendimus, quo ad essentiae unitatem personarumque trinitatem, tunc nulla sufficit lingua ad exprimendum, nec intellectus ad intelligendum. Sed tamen quid sit credendum de Trinitate, beatus Iohannes evangelista, qui supra pectus Domini recubuit, in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, de ipsa sapientia potatus mysterium beatissimae Trinitatis altius cognovit, et brevibus verbis nobis tradidit, cum dixit: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, hi tres in personis unum sunt, scilicet in essentia etc. In quibus verbis tria mysteria in hoc sermone declaranda notabimus:
· Primum mysterium de essentiali unitate, quia dicitur, quod unum sunt
· Secundum de personali trinitate, quia dicitur: hi tres – inquit
· Tertium de divinali bonitate, quia Pater, Verbum et Spiritus Sanctus sunt unum, scilicet bonum (B)
Circa primum de unitate
3 divinarum personarum accipiamus pro documento conclusionem, quam Bernardus ad Eugenium dicit sic: Inter omnia, quae unum recte dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis, qua tres personae una substantia sunt. Haec ille. Pro declaratione notandum, quod tribus praecipuis modis aliqua distincta dicuntur. Unum, ut accipitur ex verbis Bernardi ibidem et etiam extra de summa Trinitate et fide catholica c. „Damnamus”. Uno modo collective, quando plures res diversarum substantiarum in unum aliquod conveniant. Et hoc modo dicimus plures homines unum populum, plures lapides unum acervum etc. Et hoc modo non est credendum tres fore personas in Trinitate collective, sicut Petrus, Paulus, Iohannes essent insimul in uno opere, quia hoc pro haeresi damnatur, ut patet dicto c. „Damnamus” Ioachim etc. Alio modo integrative, scilicet secundum partes plures integrantes unum totum aliquod extensum, sicut caput, manus, pes etc. constituunt unum corpus, nec hoc modo tres personae sunt unum in divinis, quia divina essentia non est divisibilis in partes. Unde Magister dist. XIX. primi dicit sic: Nec aliqua trium personarum est pars Dei vel divinae essentiae, quia singula harum verus Deus est et plenus Deus est et tota et plena divina essentia est. Et ideo nulla istarum in Trinitate pars est. Haec ille. Idem dicit et Augustinus li. II. Contra Maximinum 4. Tertio modo et supremo dicuntur aliqua unum identice, scilicet quando plures res sunt eadem substantia, eadem essentia et natura, differentes tamen proprietatibus suis. Sicut exempli gratia in anima humana tres sunt potentiae, memoria, intelligentia et voluntas, et earum unica est essentia. Aliud autem exemplum tam propinquum in creaturis de Trinitate non habemus, sicut in anima, quae est ad imaginem Dei facta. Et de hoc sermone II. „E” latius. Nec mirum, quod unitas cum trinitate eminentiori modo est in creatore, quam in qualibet creatura possit inveniri, quia omne bonum perfectius est in creatore summo bono, quam in creatura, sed perfectio unitatis est bonum, quod desideratur ab omnibus creaturis, ut dicit Boethius li. De consolatione, sicut illud, in quo consistunt et conservantur. Nam videmus, quod omnis creatura tamdiu subsistit et conservatur, quamdiu manet in unitate sui. Si autem dividatur, deficit, ut patet in separatione corporis ab anima, et in divisione aquae et cuiuslibet rei. Oportet ergo eminentissimam unitatem super omne aliud unum esse in divina essentia et trinitate personarum, iuxta illud Deut. VI.: Audi, Israel, id est attende diligenter, Dominus Deus tuus Deus unus est. 5 Ecce tres personae: unitate naturae, Dominus, scilicet Pater, item Filius Deus tuus per incarnationem, Deus Spiritus Sanctus, unus est, scilicet per naturam. (C)
Quaeritur hic: Quare non possunt esse plures dii, cum tamen possunt esse, et necessario sunt plures personae divinae. Et ratio ad id, quia operatio trium personarum est diversa. Nam solus Filius assumpsit naturam humanam, non Pater, nec Spiritus Sanctus. Item in columba solus Spiritus Sanctus apparuit, quorum autem operatio est diversa, et natura est diversa, quia operatio arguit formam, I. Physicorum. Ergo videtur, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint diversi etiam in substantia. Item plura bona sunt meliora paucioribus, sed plures esse deos est esse plura bona, cum Deus sit summum bonum. Dicit enim Anselmus, quod omne, quod melius est, circa Deum est ponendum, ergo videtur, quod Deus potuit per suam omnipotentiam producere plura summa bona. Cur ergo non dicimus plures deos? Ad haec respondetur secundum Bonaventuram super I. dist. II. q. I. tres veritates breviter ab ipso accipiendo. Prima sit haec veritas, quod Deus potest de seipso producere plures res summae bonitatis, sic tamen, quod illae non sint alterius naturae, licet sint alterius proprietatis vel personae. Hoc non fecit Deus Pater generando Filium et spirando Spiritum Sanctum, qui sunt idem summum bonum in natura, quod Pater, licet sint in persona differentes per proprietates. Ratio huius veritatis est propter divinae naturae simplicitatem, quae cum nullo alterius naturae potest communicare, quia si sic communicaret cum altero secundum naturam, sic communicaret et differret contrarie secundum idem, et sic ibi esset compositio, quae contrariatur simplicitati. Sed in unitate naturae communicare et in personis differre vel pluritate habere non repugnat simplicitati divinae, quia haec pluralitas est per originem et eius relationem, quae non addit, nec componit, nec repugnat simplicitati, sed potius solitudini, et sic tenet fides in simplici Dei essentia esse plures personas. (D)

Secunda veritas, quod plures deos esse est omnino impossibile, nec hoc convenit divinae potentiae, quia implicat contradictionem, et est inintelligibile. Et breviter ostenditur primo sic, quoniam Deo proprium est esse omnipotentissimum, ergo unus Deus posset facere, quod omnis alterius dei potentia nihil posset, et econverso, alius deus huic primo hoc posset facere. Sed cui potest auferri potentia, non est deus, ergo nec primus eorum, nec alter erit Deus. Item secundum sic, quia Deus est simpliciter summum bonum, quo maius excogitari non potest, ut dicit Anselmus li. Monologion, ergo omnia alia sunt infra ipsum et ad ipsum et ab ipso. Sed quod est infra alterum secundum naturam et ab alio et ad aliud, non est summum bonum, ergo non est Deus, nisi unicus ille, a quo est omne aliud bonum. Item tertio sic, quia si sunt duo dii, aut unus est, ubi alius, aut non est. Si primum, ergo erit unus in altero, cum sunt eodem modo essendi, ergo unus est alteri materialis, et per consequens alter non est deus, si autem unus non est, ubi alter, ergo uterque est limitatus et neuter infinitus.
Tertia veritas, quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus indivisibiliter conveniunt in omni operatione, sed in relatione differunt. Unde Augustinus in sermone XIV. de verbis Domini dicit, quod Trinitas tota fecit carnem Christi, sed non pertinet nisi ad Christum, quia scilicet solus Dei Filius suscepit carnem, Trinitas fecit columbam, sed non pertinet nisi ad Spiritum Sanctum. Ad id exemplum secundum eundem: Anima et ratio semper simul sunt et unum sunt in essentia, et tamen anima suscipit vitam, ratio sola sapientiam suscipit, anima enim animat vel vivificat, ratio sapit et intelligit. Aliud exemplum ponit idem: In sole calor et splendor in uno radio sunt inseparabiliter, sed calor exsiccat, splendor illuminat. Splendor suscipit illuminationem, calor fervorem. Sic in proposito. O igitur fides verissima sanctae et individuae Trinitatis, quam rationabilis et sancta probaris. O Iesu bone, tibi laus et gratiarumactio pro hac vocatione. (E)

Circa secundum principale de Trinitate personarum quaeri et declarari hic sufficiant tria pro capacitate simplicium populorum:
· Prima quaestio de eius rationabili persuasione
· Secunda de aeterni verbi generatione
· Tertia de Spiritus Sancti processione
Primo ergo quaeritur, qualiter possit persuaderi ratione capacius, quod scilicet Deus unicus sit trinus. Ad quod respondetur secundum doctores, quod facillima ratione tali potest utcumque ostendi, quia omnis mens per rationem videt et scit Deum unum auctorem omnium non esse sine sapientia, sed esse intellectualis naturae et summae sapientiae, ergo in Deo est verbum sapientiae, per quam fecit omnia, et sic omnis mens intelligit, quod Deus gignit in se sapientiam. Et quia sapientiam suam diligit, ergo in Deo procedit amor. Unde Augustinus VI. li. De Trinitate: Dei Filius virtus et sapientia Dei est (dicente Apostolo I. Cor. I.
6). Nec umquam fuit Deus sine virtute et sapientia coaeternus, ergo est Deo Patri Filius. Item Pater semper dilexit Filium, sed Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii, igitur coaeternus est Patri et Filio Spiritus Sanctus. Sed quoniam in Deo non est aliud seipsum nosse vel intelligere, quam Deum esse. Nihil enim potest esse in Deo, quod non sit Deus, quia in Deum nullum cadit accidens, VII. et XII. Metaphysicorum, ergo Deus cum ab aeterno seipsum semper intelligit verbum vel sapientiam, concipit in mente sua consubstantialiter et in essentiae suae identitate, eo quod Deus per suam essentiam intelligit. Et hoc verbum est Filius Dei, Deus autem, cuius est hoc verbum, ipse nominatur Pater, et processus ipsius verbi praedicti generatio dicitur Filii. Unde Ioh. I.: In principio, id est Deo, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, scilicet per generationem, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta, quia Deus fecit omnia per suam sapientiam. Item quia in Deo est perfecta cognitio, ut patuit, ergo est etiam perfectus amor suae cognitionis vel sapientiae. Sapientia etiam Dei, cum sit ipsemet Deus, Patrem novit et diligit. Et quia sicut intelligere Dei, ita et amare Dei Deus est, quia amat per essentiam. Ideo amor ille a Patre in Filium procedens, et etiam a Filio procedens Deus est, et hic est Spiritus Sanctus, qui est nexus amborum, ut dicit Augustinus. Ea enim, quae arcano principio feruntur, spiritus nominantur, unde et spiraculum a corde vel intrinseco manantem spiritum vocamus. Ecce ergo Deus unicus est verissime trinus. Haec ratio notatur etiam ab Anselmo li. Monologion c. XLVIII. (F)
Secundo quaeritur de generatione, qualiter Deus dicitur gignere verbum vel sapientiam, etenim quomodo conveniat Deo generare, cum secundum Philosophum De generatione et corruptione li. ubicumque est generatio, ibi est variatio et corruptio. In cuius signum sola corruptibilia generantur in creaturis. Unde Augustinus super Ps. LXII. dicit: Ad hoc nascitur puer, ut dicat maiori: quid hic facis? Necesse est, ut qui succedunt et qui nascuntur, excludant eos, qui se praecesserunt. Haec Augustinus. Ad haec respondetur, quod genitura secundum doctores communiter, praecipue Bonaventuram super I. dist. IX. q. I. vel generatio vere est in Deo, sed aliter, quam in nobis vel creaturis, quia in Deo non habet variationem essentialem vel corruptionem, ut in creaturis. Nam in Deo esse generationem confitetur Scriptura divina, Isa. ultimo: Si ego, qui generationem aliis tribuo, ipse sterilis ero, dicit Dominus
7, quod dicit: non ero sterilis. Item Ps.: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. 8 Et iterum: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te etc. 9 Ex utero, id est ex substantia intima. Item Apostolus Eph. III. dicit: Flecto – inquit – genua mea ad Patrem Domini mei Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 10 ergo per prius est paternitas et generatio in Deo et verius, quam in creatura. Immo si non esset in Deo fecunditas, nulla creatura posset generare, nec fructus posset produci, nec homo esset pater vel generare posset, nec alia etc. Perfectio ergo generationis est summe et per prius in Deo, et exinde in aliis. Nam secundum Philosophum II. De anima generare sibi simile est naturalissimum et perfectissimum operum. Tunc enim unumquodque ens completum, cum potest generare, quale ipsum est. Exempli gratia: Ignis quando potest producere ignem in materia applicata, tunc perfectus est, alias non. Et lux cum potest se diffundere in aere, et sic illuminare. Et vitalis spiritus, cum potest vitam in corpore efficere et sic vivificare, et ceteris. Cum ergo generare sibi simile in substantia et natura vel producere sit perfectionis in creaturis, ergo attribuendum est Deo, in quo est summa omnis perfectio, quia divina natura est summe bona et actualissima, propter quod summe vult et potest summam bonitatem communicare etc. Summa autem ratio communicandi et prima est per generationem, qua aliquid producere potest in natura tale, quale ipsum est, ut patuit. Sic ergo in Deo vere est generatio Filii a Patre per modum sapientiae. Unde Anselmus in Monologion c. XXXIII. dicit exemplificando sic: Cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit, imago ipsius nascitur in sua cogitatione. Quamcumque enim rem mens cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem, quantum valet, in ipsa sua cogitatione conatur exprimere, et sic habet mens secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem, quae imago est verbum eius. Itaque quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit gignere sibi consubstantialem similitudinem suam. Haec Anselmus. (G)
Si ergo petas: Quid significat haec genitura Verbi vel Filii a Patre, respondeo, quod non aliud, quam quendam descensum Filii vel originem sapientiae a Patre nobis ineffabilem et incomprehensibilem, iuxta illud Isaiae LIII.: Generationem eius quis enarrabit.
11 Unde I. Sententiarum dist. IX.: Si quaeris a me – inquit Ambrosius –, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem, quaero – inquit – a te, quando Filium putas esse generatum, mihi enim impossibile est scire generationis secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum, supra Potestates, supra Cherubim, supra Seraphim, et supra omnem sensum est. Tu ergo manum ori admove, scrutari non licet, licet scire, scilicet credendo, quod natus sit, non licet discutere, quomodo natus sit, ineffabilis enim est illa generatio. Haec ibi. O ergo homo, noli ibi cogitare generationem carnalem, sicut in nobis, quia spiritus est Deus, Ioh. IV. 12, sed crede in Deo originem ineffabilem, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero genitum etc. (H)
Tertio quaeritur de Spiritus Sancti processione, qualiter procedit unicus Spiritus Sanctus ab utroque simul, scilicet a Patre et Filio, cum nullus amor mutuus est unicus, ut per se notum est, processio etiam a duobus terminis vel relationibus non est unica. Ad haec respondetur secundum Bonaventuram et doctores super I. dist. X. et XI., quod Spiritus Sancti processio in divinis non dicit motum, sed tantum originem ineffabilem sine motu et mutatione vel elongatione, et ista processio est per modum mutui amoris, in quo communicant Pater simul et Filius ut in uno amore et substantifico, quamvis autem Spiritus Sanctus a duobus procedat, non tamen procedit ab eis, inquantum sunt differentes, sed inquantum sunt unum in fecunditate voluntatis. Unde Anselmus in Monol. c. LVI. dicit sic: Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, non ex eo, in quo plures sunt, id est non ex relationibus eorum, sed ex ipsa sua essentia, quae pluralitatem non admittit. Haec ille. Unde ex quo in Patre et Filio una est voluntas, quia Pater et Filius sunt una substantia, ergo unus Spiritus Sanctus procedit ab eis, et simul non prius a Patre, quam a Filio. Athanasius: In hac Trinitate nil prius aut posterius, nil maius aut minus, unde nec plenius procedit a Patre, quam a Filio, sed ambo sunt unum principium originale Spiritus Sancti. Haec sufficiant. O aeterne Deus, o Iesu bone, illumina corda nostra ad cognoscendum, diligendum et firmiter tenendum fidem Sanctae Trinitatis. (I)

Circa tertium de bonitate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti accipiamus pro conclusione verba Damasceni li. IV. dicentis sic: Bonus et omnibonus et superbonus Deus, totus ens bonitas propter superabundantes divitias eius bonitatis non sustinuit bonum se solum esse. Haec ille. Ex quibus verbis tribus praecipuis modis potest ostendi et a nobis agnosci, quam summe bonus sit Deus noster, Beata scilicet Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
· Primo ex eius bonitatis conditione
· Secundo ex eius communicatione
· Tertio ex eius pia condescensione
Primo ex conditione ipsius bonitatis divinae, quae excellit omnia. Primo quia Deus habet bonitatem propriam et essentialem, non ab alio acceptam, quod notatur, cum dicitur: Bonus et totus ens bonitas. Alia autem omnia habent a Deo acceptam bonitatem, non a se. Unde Lu. XVIII.: Nemo bonus, nisi solus Deus
13, scilicet a seipso et essentialiter. Unde et angelis et hominibus et aliis creaturis bonitas est accidentalis, nec sunt sua bonitas, quia perdere possunt bonitatem, posset enim esse angelus, et tamen non esse bonus, ut patet in daemonibus, homines etiam quotidie perdere possunt et perdunt per peccata. Bonitas autem ipsi Deo est tam essentialis, quod non potest esse Deus et desinere esse bonus. Dionysius: Sicut ignis non esset ignis, si haberet frigiditatem, sic iam non esset Deus, si perderet bonitatem. Secundo quia Deus habet bonitatem omnimodam, quod notatur, cum dicitur omnibonus Deus. Sancti quippe viri non sunt omniboni, id est omni parte boni, quia multos habent defectus. Isa. LXIV.: Quasi pannus menstruatae, omnes iustitiae nostrae. 14 Angeli etiam in gloria confirmati licet aliquo modo sint omniboni, quia nullum habent defectum, tamen respectu Dei angelica puritas reputatur immunda. Iob XV.: Caeli – id est angeli – non sunt mundi in conspectu eius etc. 15 Tertio quia Deus habet bonitatem immensam, quod notatur, cum dicitur superbonus. Unde Augustinus li. De continentia dicit: Tam omnipotens est bonitas Dei, ut etiam de malis facere possit bona. Unde Dei bonitas est infinita. Et sic patet.
Secundo agnoscitur ex communicatione summa Dei bonitas, quod notat Damascenus dicens: Non sustinuit solum se esse, id est sui ipsius naturam a nullo participatam. Nam participavit omnibus creaturis suam bonitatem essentialem, scilicet aliis dando esse, aliis et vivere, aliis et sentire, aliis etiam intelligere. Hae enim sunt bonitates essentiales, ut patet li. de causis etc. Sic et homo debet in hoc Deum imitari, sicut hortatur Apostolo Eph. V. dicente: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos etc. 16 Et nos ergo debemus proximis communicare bona nostra ex charitate, subveniendo eorum necessitatibus et salutem procurando. (K)
Tertio ex pia condescensione. Unde subdit Damascenus ubi supra: Huius – inquit – rei gratia fecit Deus primum intellectuales et caelestes virtutes, atque homines rationales etc. Ubi hoc mirum consideremus, quod Deus Pater cum sit omnipotens, nam Patri attribuitur potentia, et tamen tanta pietate nobis condescendit, quod vinci se a nobis permittit. Si quaeras: Quomodo vel per quae possis Deum Patrem vincere? Audi Bernardum respondentem, quod per humilitatem et lacrimosam orationem. Dicit enim sic: O humilis lacrima, tuum est regnum, tua est potentia, tu ante conspectum iudicis intrare non vereris, sola quidquid petieris, obtinebis, tu vincis invincibilem, et ligas omnipotentem. Haec ille. Item Dei Filius cum sit verbum et sapientia Dei, tanta pietate nobis condescendit, quod se decipi permittit a nobis scienter. Si quaeras, quomodo, respondetur, quod ille deceptus dicitur, qui rem vilem caro pretiosissimo comparat, et rem pretiosam vili pretio vendit, hoc modo fecit Christus, quia nos, viles peccatores emit pretiosissimo suo sanguine et pretiosissima sua anima, quam pro nobis exposuit, I. Cor. VI.: Empti estis pretio magno, glorificate etc.
17 Sua etiam pretiosissima bona et regna caelestia pretio vili nobis ex pietate vendit, quibusdam pro parva poenitentia, Matth. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum. 18 Quibusdam pro modica parte substantiae, Lu. XI.: Quod superest, date pauperibus, 19 immo viduae dedit pro duobus minutis. Lu. XXI. 20 Et quod mirabilius, quibusdam dat pro calice aquae frigidae tantum, Matth. X. 21 Et quod maximum est, quibusdam dat pro sola bona voluntate, Gregorius: Regnum caelorum tantum valet, quantum habes, nil vilius, cum emitur, nil carius, cum possidetur, etc. Denique Spiritus Sanctus tanta pietate nobis condescendit, ut seipsum nobis donet, et in nobis tamquam in templo habitet, ut testatur Apostolus I. Cor. III. 22 O ergo homo, recognosce Dei bonitatem et Sanctae Trinitatis charitatem erga te, et gratias age. O summe Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, te adoramus, te laudamus per tuam bonitatem, da nobis gratiam et gloriam.



1 Cf. I Io 5,7,8: Tres sunt, qui testimonium dant, Spiritus et aqua et sanguis, et tres unum sunt.
2 I Cor 2,11
3 Editio: bonitate
4 Editio: Maximianum
5 Dt 6,4
6 Cf. I Cor 1,21
7 Is 66,9
8 Ps 2,7
9 Ps 109,3
10 Eph 3,14,15
11 Is 53,8
12 Ioh 4,24
13 Lc 18,19
14 Is 64,6
15 Iob 15,15
16 Eph 5,1,2
17 I Cor 5,20
18 Mt 3,2
19 Lc 11,41
20 Lc 21,2-3
21 Mt 10,42
22 Cf. I Cor 3,16




Kezdőlap