[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo V.]

In festo corporis Christi
Sermo I., scilicet de ipsius festi excellentia sollemnitatisque utilitate

Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ioh. VI. 1, et ad laudem huius festivitatis. (A)

Amorosus Dominus noster Iesus volens circa nos ostendere amorem maximum, quem gessit, dedit nobis in cibum sub sacramento mirabili semetipsum, ut per eum vitam consequeremur aeternam. In quo tria permaxima beneficia nobis contulit, pro quibus debemus hodie cum multa et devotissima gratiarumactione recolere. Primo quidem, quia summe nos dignificavit prae omnibus nationibus in huius cibi divini praestatione. Unde in sermone hodierno legitur sic: Immensa divinae largitatis beneficia exhibita
2 populo Christiano inextimabilem ei conferunt dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster. Haec ibi. Secundo quia summa charitate nos dilexit in huius sacramenti institutione. Nam ibidem subditur sic: Unigenitus siquidem Dei Filius suae divinitatis volens nos esse participes naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret, factus est homo, et insuper quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem, scilicet corpus et sanguinem et se totum. Tertio quia de vita aeterna tali pignore nos securavit, idcirco dixit in praemisso themate: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, scilicet aeterna. Et iterum: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, 3 quod potest esse aliud thema. Ut ergo Sancta Ecclesia alliciat nos ad gratiarumactionem pro tantis beneficiis, statuit hodiernum festum in honorem Christi et eius tanti sacramenti. Age ergo, o Christiane, Deo gratias, cum audis dicentem: Panis, quem ego dabo etc. Iuxta haec autem verba tria mysteria declarabimus in hoc sermone:
· Primum de istius festi excellentia, scilicet pro tanto sacramento corporis Christi sub panis specie
· Secundum de huius sacramenti reverentia, quia dicit Christus: Caro mea
· Tertium de eius salubri efficacia, quia subdit: Pro mundi vita (B)
Circa primum mysterium de excellentia festi quaeri potest: Cur pro adorando sacramento Eucharistiae instituere voluit Ecclesia festum speciale et tam celebre. Cum enim quotidie sacramentum Eucharistiae in missa adoretur, superfluit ergo festum hoc uno die anni institutum. Sed ad haec respondetur per conclusionem, quod inspirante Spiritu Sancto institutum est convenienter festum corporis et sanguinis Christi post festum adventus Spiritus Sancti. Et hoc declaratur praecipue ratione triplici:
· Primo ratione praesignationis ipsius festi
· Secundo ratione dilectionis Dei
· Tertio ratione altitudinis sacramenti
Prima ratio praesignationis huius festi, quia hoc festum praesignat futurae patriae festivalem iucunditatem in Christi aperta visione, quem nunc hic videmus in sacramento velate, quia ut Damascenus li. IV. c. V. dicit: Sapientia Dei – inquit –, quae se per visibilia manifestat, voluit ostendere, quoniam ipse animarum cibus et refectio est. Propterea carnem assumptam nobis in edulium proponit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis. Haec ille. Hunc autem gustum habebimus plene in patria, Lu. XIV.: Beatus, qui manducat panem in regno Dei,
4 ad quem non possumus pervenire, nisi per gratiam Spiritus Sancti, sine qua nec digne sumere valemus Eucharistiam. Ideo convenienter post festum et octavas Spiritus Sancti, hoc est: diei Pentecostes hoc festum Eucharistiae celebratur, ut doceamur gratiam Spiritus Sancti prius quaerere, scilicet in vita ista a peccatis abstinendo, et sic ad Christi festum et communionem venire. Et a contrario: peccatores sicut non sunt digni communione corporis Christi, sed rei sunt corporis et sanguinis Christi, ut dicit Apostolus I. Cor. XI., ita non sunt digni ad festum iucunditatis Christi in caelo, sed ad gehennam. (C)
Secunda ratio dilectionis Dei, quia Deus maximam dilectionem nobis impendit se nobis in sacramento Eucharistiae dando. Numquam enim homini se magis univit Deus, quam fecit in isto cibo, nam sicut panis materialis unitur sumenti, sic Christus nobis in hoc cibo, sed differenter in hoc, quod panis materialis mutatur vel convertitur in substantiam aliti, ut patet II. De anima. Christus autem non mutatur in nos, sed econverso, nos mutat in se et unit sibi ipsi, iuxta illud Augustini li. Confessionum: Cibus sum grandium, cresce et manducabis me, nec tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me, scilicet per amoris et gratiae unionem et incorporationem, quam hoc sacramentum repraesentat, unde et dicitur sacramentum amoris. Propterea Richardus super IV. dist. VIII. circa litteram dicit, quod sanguis, qui fluxit de latere Christi, significavit sacramentum Eucharistiae, inquantum est ibi sanguis Christi sub vini specie, et convenienter, quia sicut in effusione illius sanguinis corpus Christi poenam non sensit, eo quod iam mortuum erat, tamen de lege communi effusio sanguinis poenalitatem significat, ita hoc sacramentum significat quidem effusionem sanguinis Christi poenalem in cruce, et tamen cum a fidelibus manducatur vel bibitur, Christus in hoc nullam poenam patitur, nec dentibus ipsum corpus Christi atteritur, sed tantummodo species, quae Christum non tangunt, sed quodammodo includunt et circumstant, sicut regem circumstat tentorium. Item quia sicut sanguis ille de latere aperto effluxit cum aqua miraculose, sic hoc sacramentum non competit, nisi ablutis aqua baptismi et poenitentiae, et significat apertam deitatis visionem in caelo, quam nunc videmus fide in hoc sacramento. Item quia sicut ille sanguis effluxit de corde, ubi est fons amoris, pendente Christo in cruce expansis manibus et inclinato capite, in signum huius secundum Bernardum, quod scilicet vult nos amorose amplexari et osculari, ita hoc sacramentum de amoris divini maximique fonte est nobis datum et ad amorem Christi inflammativum. Sed quoniam ipse Spiritus Sanctus est, per quem nobis infunditur amor divinus et gratuitus, et non aliunde, nisi a Spiritu Sancto haberi potest teste Apostolo Ro. V.: Charitas – inquit – Dei diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem Spiritum eius in nobis.
5 Idcirco post festum de Spiritu Sancto convenienter institutum est festum Eucharistiae. (D)
Tertia ratio altitudinis sacramenti. Nam quaeritur, utrum Eucharistiae sacramentum sit super omnia altissimum. Respondetur secundum Richardum super IV. dist. VIII. concordantibus doctoribus, quod sic. Et ratio, quia miraculosissime continet in se veraciter et realiter sanctitatis auctorem Christum Iesum Dei Filium. Unde Ambrosius de consecratione dist. II. c. [„Omnia, quaecumque”]: Omnia – inquit –, quaecumque voluit, Deus fecit in caelo et in terra, et quia voluit, sic factum est. Ita licet figura panis et vini videatur, nil tamen aliud, quam caro et sanguis Christi est. Infra: Illud vere, illud sane corpus, quod sumptum est de Virgine, quod passum est et sepultum, quod resurrexit et in caelum ascendit, et sedet ad dextram Patris, quod est venturum iudicare vivos et mortuos. Haec ille. Item ibidem dist. XI. c. „Nihil” dicit Alexander papa: Nihil in sacrificiis maius esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed omnes haec praecellit, et sicut potior est ceteris, ita potius excoli et venerari debet. Haec ibi. Debuit ergo speciale festum venerationis hoc sacramentum pro devotione fidelium habere. (E)

Circa secundum principale de sacramenti reverentia sit pro conclusionis documento, quod dicitur de consecratione dist. II. „Nihil”, scilicet quod sacrosancta Eucharistia permaxima reverentia ab omnibus est adoranda et veneranda, et ostenditur triplici ratione:
· Primo propter divinam praesentiam
· Secundo propter angelicam et beatam assistentiam
· Tertio propter latriam debitam et reverentiam
Primo propter divinam praesentiam, quia totus Deus et Christus Iesus in hoc sacramento est praesens et veraciter continetur. Sed hic quaeritur: Quomodo in hoc sacramento comprobatur esse totus Christus, cum in consecratione panis de solo corpore Christi fit mentio, et in consecratione vini de solo sanguine Christi. Item cum Deus Pater non assumpserit carnem, nec Spiritus Sanctus, sed solus Dei Filius, an ergo praesens sit in hoc sacramento etiam Pater et Spiritus Sanctus. Ad haec secundum Franciscum de Mayronis, Richardum et alios communiter doctores super IV. dist. VIII., quod in hoc sacramento primo continetur aliquid ex ipsa vi verborum per transsubstantiationem, et sic in hostia vel sub specie panis continetur verum corpus Christi, et in calice sub specie vini continetur sanguis, quia substantia panis convertitur ex vi verborum consecrationis in corpus Christi, et substantia vini convertitur in sanguinem Christi. Sed quoniam Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, ideo nec corpus Christi esse potest iam sine sanguine, nec econverso, sanguis sine corpore et venis et nervis suis. Idcirco secundo continetur in hoc sacramento aliquid per concomitantiam immediatam, scilicet sanguis in hostia et corpus in calice, quia corpus habet disponi ad vitam immediate per sanguinem, qui est sedes animae secundum Philosophum. Item quia anima Christi inseparabiliter est coniuncta corpori mediante sanguine. Ideo tertio ibi continetur etiam anima sub utraque specie ratione coniunctionis inseparabilis ex concomitantia propinqua, quia pertinet ad eandem naturam, scilicet humanam Christi. Sic etiam ibi sub utraque specie, scilicet panis et vini continetur quantitas et alia accidentia ratione inseparationis a corpore. Denique quia deitas ipsa inseparabiliter sibi univit animam et corpus Christi, ideo ratione unionis continetur ibi etiam et praesens est divinitas ex concomitantia remota. Sed quia tres personae divinae sunt unum in essentia, nec separari possunt in quocumque opere, quia ut ait Augustinus De Trinitate: Indivisa sunt opera Trinitatis. Ergo tota Trinitas praesens est in hac consecratione, cuius virtute mirabiliter fit transsubstantiatio ista. Sic ergo firma fide credendum est in Eucharistia contineri corpus Christi et sanguinem, animam et deitatem. Nam Ambrosius li. De sacramentis dicit, quod illa eadem, quae fuerunt in utero Virginis, inveniuntur in hoc sacramento. Unde et Salvator ista insinuavit in hoc sacramento esse, cum ait: Ego sum panis, per hoc dans intelligi corpus, subdit vivus, per quod significatur anima et sanguis, quia anima vivificat corpus per sanguinem. Subdit: qui de caelo descendi,
6 scilicet secundum deitatem. O ergo homo, adora in hoc sacramento et firmiter crede Deum esse ibi, qui fecit caelum et terram. (F)
Secundo propter angelorum et beatorum assistentiam debemus summe revereri hoc sacramentum, cui propter dignitatem tota caelestis curia reverentia summa assistit, ut tenent doctores. Unde de consecratione dist. II. „Quid sit” et ut allegat Magister in IV. dist. XI., Gregorius dicit sic: Quis fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, et in illo Iesu mysterio angelorum choros adesse, scilicet assistendo pro reverentia tam dignissimi sacramenti, ut dictat Richardus ibidem. Quaeri possunt hic aliqua.
Primo utrum angeli et beati in caelo ac animae separatae videre possint corpus Christi in sacramento. Item quid de daemonibus, et an illi videant. Ad haec omissis argumentis et opinionibus de modo videndi dicit Scotus super IV. dist. X., quod per naturam omni intellectui non alligato sensibus est visibile. Intelligunt enim aliquo modo hoc angeli, animae separatae et etiam daemones, scilicet Deo fore possibile. Sed Richardus tenet, quod non per naturam, sed tantum per gloriam, non solum in verbo, sed etiam in proprio genere intelligendo angeli et animae beatae vident in verbo divino corpus Christi plenarie, quia Gregorius dicit: Quid est, quod non videant, qui videntem omnia vident? Ex quo enim beati sunt, oportet, quod habeant plenam visionem eorum omnium, de quibus est fides, quantum ad visionem gloriosam, quae fidei succedit. Vident ergo corpus Christi in hoc sacramento visione intellectuali plena et beata, secundum Aureolum autem beati etiam in corpore glorioso, ut de Beata Virgine et Iohanne pie creditur, quamvis corporali visione non habeant videre corpus Christi sub sacramento, ut sic exsistens, eo quod non potest, ut sic aggenerari similitudo coloris sui, per quam fit visio corporalis. Non enim habet ordinem ad species, sub quibus est ratione quantitatis suae, nec tangit corpus Christi ibi aerem circumstantem, ergo visione corporali non videtur a corpore glorioso, tamen videtur visione intellectuali plena et beata. Sed animae separatae non beatae et etiam daemones ex vi suae naturae quamvis possint facere se praesentes sacramento Eucharistiae, et secundum viam Scoti licet aliquo modo possint videre intelligendo corpus Christi, tamen non possunt videre plene. Ratio, quia visio animae intellectualis vel angeli non est supra rationem. Sicut enim in corpore est visus, ita in anima intellectus, ut dicitur I. Ethicorum. Unde sicut oculus corporalis videre habet tantum ea, quae sunt infra sensum, hoc est: sensu perceptibilia, ita anima vel angelica natura non videt plene, nisi ea, quae sunt iuxta rationem naturalem. Ea vero, quae sunt supra omnem rationem creatura, non intelligit naturaliter, sed solum divina revelatione aut auctoritate Scripturarum comprehendit. Sed exsistentia corporis Christi sub sacramento est supra rationem creaturae, ergo patet, quod daemones et non beatae animae nullo modo vident plenarie, sed ut dicitur Iaco. II.: Daemones – inquit – credunt et contremiscunt.
7 Haec Aureolus.
Unde refert exemplum Anselmus li. miraculorum, quod dum quidam magus vocato daemone loqueretur cum eo, interim dum corpus Christi portaretur a sacerdote ad infirmum, vidit magus daemonem a longe utraque genua flectere et tremere. Tandem redeunte sacerdote vidit unum tantum genu flectere, quem interrogavit, et ille respondit: „Quia prius portabat Dominum omnium, coactus sum utroque genu revereri, nunc autem sine sacramento rediens propter sacerdotii dignitatem unum genu flexi.” Augustinus: O utinam fides malorum Christianorum esset sicut daemonum, qui credunt et contremiscunt, isti autem credunt, nec contremiscunt. (G)
Item secundo quaeritur, utrum omnis multitudo caelestis curiae astet reverendo hoc sacramentum Eucharistiae. Nam in hoc est difficultas, quia superiora illa agmina ad exteriora non mittuntur, secundum Dionysium de angelicis hierarchiis, ergo non videtur, quomodo dicantur astare pro reverentia sacramenti, ut sonant verba Gregorii ubi supra. Sed ad haec responderi potest, quod omnes adorant et astare dicuntur, iuxta illud Heb. I.: Et adorant eum omnes angeli eius.
8 Sed superiores, qui non mittuntur ad extra, de caelo reverentur et adorant. Alii autem, qui exeunt, nobiscum assistunt et adorant, et nos ad adorandum incitant debita reverentia. Unde Bernardus: O si videremus, quomodo praeveniunt principes, id est angeli coniuncti psallentibus currunt inter sponsum et sponsam, offerunt vota, referunt dona etc. O ergo homo, quando stas coram sacramento, vel quando vadis in processione cum illo, cogita te esse in societate angelorum multorum, et revereri stude.
Tertio propter latriam debitam summe veneranda est Eucharistia ab omnibus fidelibus, quia ut praedictum est, in eo continetur vere Christus et totus ipse Deus noster, ergo debet adorari adoratione latriae, ut volunt omnes doctores super IV. dist. IX. De hoc alibi latius agemus. (H)
Circa tertium principale de salubri utilitate, quam efficit nobis devota reverentia ad hoc sacramentum, sicut fideles solent hodie in processionibus et missis ac officiis divinis exhibere. Quaeritur primo, qualiter debeat se habere fidelis Christianus pro hodierna sollemnitate, ut valeat fructum salutiferum adquirere ex ipsa reverentia Eucharistiae. Ad quod respondetur, quod praecipue tria debet observare, alias non consequetur hodiernas indulgentias. Primum est, quod sit vere contritus et de peccatis vere poenitens. Secundum est, quod sit in fide firmus et potestati Ecclesiae credens, scilicet quod credat tantam potestatem esse apud Ecclesiam, quod potuerit dare indulgentias. Unde Augustinus De doctrina Christiana dicit: Christus dedit claves Ecclesiae, ut qui non crederet in eas, peccata ei non dimittantur, et qui crediderint, indulgentiam percipiant, unde haeretici negantes potestatem indulgentiae non consequantur. Tertium est, quod homo faciat hodie illud, pro quo datae sunt istae indulgentiae, scilicet interessendo missae et processioni, et alia, de quibus infra. Haec secundum doctores super IV. dist. XX., ubi Richardus addit, quod si etiam quis est in peccato mortali, quamvis non consequatur peccatorum remissionem, nec indulgentiam, tamen adhuc prudenter agit, si facit illud, quod continetur in forma indulgentiae, eo quod bona facta in peccato mortali disponunt de congruo ad poenitentiam et mediante ea ad gratiam et remissionem peccatorum per Dei misericordiam. Haec Richardus. Unde hodiernae sollemnitati interesse et processionem agere valet etiam peccatoribus, plus tamen valet, si conterantur vere. (I)

Qualia autem sint bona, quae consequentur homines ex ipsa Eucharistiae devota reverentia. Nota plura propter fructus communionis, de quibus hic non agitur. Primum est amorosa Dei acceptatio. Unde Augustinus in sermone et de consecratione dist. II. „Utrum” dicit sic: Eucharistia est oblatio rata, per quam in visceribus Christi censeamur, acceptabilis, ut qui ex nobis displicemus, per eam acceptabiles Dei unico Filio simus. Haec ille. Hinc magister Henricus de Hassia super Genesin dicit, quod sicut gratius et acceptabilius est regi, quando quis illius filio in peregrino habitu exsistente honorem et munera regia tribuit, quam si ipsi in maiestati exsistenti hoc faceret, sic in proposito. Secundum est benedictio, ubi supra Augustinus: Eucharistia est oblatio benedicta, per quam benedicamur, et ascripta, per quam omnes in caelo ascribamur. Haec ille. Qui ergo non reverentur, in inferno ascribuntur ut maledicti. Tertium est conversio, scilicet a peccatis. Magni enim peccatores in praesentia reverentiali Eucharistiae compunguntur et convertuntur. Tum ex recordatione passionis Christi. Tum ex efficacia virtuosa sacramenti. Nam Henricus de Hassia ubi supra dicit: In hoc sacramento est oblatio quaedam secundaria Christi, sicut fuit prima in cruce facta. Sicut ergo latro in praesentia primae oblationis Christi conversus est, sic multi in praesentia huius sacramenti convertuntur. Haec ille. Nam Chrysostomus dicit: Non minoris virtutis est Christi oblatio in sacramento Eucharistiae, quam eius oblatio facta in cruce. Quartum est defensatio, scilicet ab omnibus periculis vel malis. Nam Ecclesia circa consecrationem huius sacramenti in canone orat sic: Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris etc. Oratio autem Ecclesiae non est frustra. Multum ergo valet in civitatibus sollemnis processio et reverentia huius sacramenti ad vitandum clades et pericula. Narratur secundum Augustinum, quod in civitate quadam dum maxima multitudo populi cuidam vano spectaculo intenderet, sacerdote quoque ad infirmum portante sacramentum inde transitum faciente nullus curasset reverentiam facere sacramento, plura milia eorum fulmine percussa interierunt. Ad id experimur saepe, quod dum ardent domus in civitate, allato sacramento per sacerdotem et reverenter a populo adorato cessat incendium, licet propter demerita hominum in hoc quandoque etiam non sequitur effectus. (K)

Quintum est exauditio, scilicet orationis. Nam secundum Henricum de Hassia ubi supra: Magis exauditur oratio in praesentia sacramenti facta propter meritum passionis et virtutem sacramenti, sicut et latro iuxta crucem orans: „Memento – inquit – mei, Domine, dum veneris in regnum etc.”
9, abundantius est exauditus, ut responderetur ei: „Hodie mecum eris in Paradiso”, quod non fuisset alibi oranti. Sextum est fructificatio, scilicet meritorum. Unde de sancto Ludovico, Franciae rege legitur, quod dum quidam suus miles haberet hanc gratiam, quod scilicet saepe appareret sibi Christus in sacramento visibiliter, rex quaesivit eum, si posset sibi hoc demonstrare. Altera ergo die cum rex ipse missam audiret, venit ad eum miles ille devotus dicens: „Domine, si vultis Christum videre corporaliter, venite circa altare illius alterius sacerdotis, ubi ego vidi eum in forma pueri.” Respondit rex: „Si scirem – inquit rex – retro me stantem Dominum Iesum, nollem me a sacramento, quod est coram me, avertere, ut viderem Christum oculis corporalibus, eo quod meritum fidei amitterem.” Ioh. XX.: Beati, qui non viderunt, et crediderunt. 10 Septimum est gratiae augmentatio. Ecci. XXXVIII.: Pro reverentia accedet tibi bona gratia. 11 Unde ex reverentia praesentiali huius sacramenti augentur virtutes: fides, spes et charitas. Sicut enim famuli regis, qui frequentant eius curiam, et crebrius deserviunt in eius praesentia, plura bona et dona adquirunt ab eo, quam qui raro ad eius curiam accedunt et praesentiam. Sic in proposito de praesentia sacramenti. Octavum est aedificatio, scilicet proximorum, quia exemplo aliquorum provocantur etiam alii ad devotionem sacramenti, de quibus illi accidentalia praemia habebunt in patria secundum doctores. (L)
Nonum est indulgentiarum consecutio. Nam summi pontifices magnas indulgentias largiti sunt pro die hodierna ad reverendum hoc sacramentum, videlicet per bullas Martini V., Urbani IV., Clementis et Eugenii IV. Recolligendo siquidem in summa interessentibus primis vel secundis vesperis vel missae vel matutino pro singulis CCCC dierum, aliis autem horis pro singulis CLX dierum. Item infra octavam interessentibus pro singulis diebus octavarum CCCC insimul dierum indulgentias concesserunt. Item illis, qui communicant in ipso die corporis Christi, et similiter qui missam pro pace Ecclesiae dicunt, CCCC dierum. Item dum ad infirmum portatur vel alias cum processione consequentibus cum luminaribus CC, sine luminaribus autem C dierum indulgentias concesserunt. O ergo homo, pensa, quantum thesaurum poteris aggregare per talem reverentiam Eucharistiae, ut sis sollicitus ad salutis tuae fructum. O peccator homo, o devote Christiane, adora et reverere Deum tuum in hoc sacramento praesentem, et ora, ut det tibi gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ioh 6,52
2 Editio: vox exhibita non invenitur.
3 Ioh 6,59
4 Lc 14,15
5 Rm 5,5
6 Ioh 6,51
7 Iac 2,19
8 Hbr 1,6 (Ps 96,7)
9 Lc 23,42-43.
10 Ioh 20,29
11 Ecl 32,9, 14




Kezdőlap