[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XI.]

De sancto Iohanne Baptista
Sermo secundus, scilicet de eius magnitudine sanctitatis

Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista. Matt. XI. ca. 1 (A)

Verba sunt Redemptoris nostri, quibus sanctitatem Iohannis magnam commendat Christus, quod pertinet ad maximam laudem Iohannis, quia ut ait Apostolus II. Cor. X.: Non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
2 Magnum quippe est, quod Iohannes laudatus est et magnus reputatus a sanctis hominibus in terris, scilicet a patre suo dicente: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem etc. 3 Et a vicinis et cunctis audientibus miracula in eius nativitate dicentibus: Quis putas puer iste erit etc. 4 Sed multo maius est, quod ab angelo Dei Gabriele commendatur fore magnus dicente: Erit enim magnus coram Domino. 5 Maximum vero est, quod ab ipso Altissimo Filio Dei, qui omnia novit, et prima veritas est, praedicatur et commendatur Iohannes fore maximus inter omnes quasi cum iuramento, ut haec commendatio reddatur magis probata et gloriosa ac firma, dicendo: Amen dico vobis, non surrexit maior etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod commendatur de tribus magnaliis:
· Primo de magna sanctimonia, ibi: Non surrexit maior
· Secundo de magna gratia, ibi: Iohanne, quod interpretatur: in quo est gratia
· Tertio de magna gloria, quia baptista Christi. Et quia hoc sequitur ad priora (B)
Circa primum de sanctitate magna Iohannis quaeritur, utrum Iohannes Baptista prae ceteris sanctis sit maior iuxta haec verba Salvatoris: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne. Quibus clare excipitur Virgo Maria, per hoc, quod dicitur: inter natos, sub genere masculino. Et Christus in hoc, quod dicitur mulierum, non virginum, secundum Rabanum. Sed utrum omnibus aliis post hos sit maior, est dubium. Declaratur. Aliqui enim sunt, qui praeferunt Iohannem Baptistam omnibus post Christum et Beatam Virginem Mariam propter verba praedicta Salvatoris, super quae Chrysostomus dicit sic: Puto – inquit –, quod omnes sancti quantum ad subtilitatem divini iudicii invicem sibi sunt aut inferiores, aut priores. Ex quo intelligimus, quoniam qui maiorem se non habet, omnibus maior est. Et infra dicit, quod Iohannes omnibus sanctis est maior, cui solus Christus est prior. Suo modo simili sentit etiam Bernardus in sermone hodierno ex ipsis verbis Christi. Sed ipsa verba Christi non cogunt sic credere, quod Iohannes Baptista sit simpliciter maior omnibus aliis, quia Lu. VII. dixit Christus sic: Dico enim vobis, maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est.
6 Ex quo claret, quod ista comparatio facta est quo ad prophetas praecedentes. Unde Hieronymus super Matth.: Non ceteris prophetis et patriarchis cunctisque hominibus praetulit Christus Iohannem, sed ipsum ceteris coaequavit. Lyra etiam dicit, quod Christus non negat, quin aequalis surrexit inter natos mulierum. Et hanc sententiam communiter doctores sequuntur.
Item alii opinati sunt, quod Petrus apostolus sit maior, quia ipsum Christus praefecit toti Ecclesiae Christianae, quam adeo dilexit, ut seipsum pro eius redemptione tradiderit in mortem. Sed electio debet esse secundum sanctitatis praeeminentiam, peccat enim, qui non eligit meliorem ad quamcumque ecclesiasticam praelationem, ut patet per Hieronymum VIII. q. I. „Licet ergo”. Unde Petrus videtur sanctior. Sed nec istud cogit sic credere, quia eligi debet ad praelationem non ille, qui est simpliciter melior vel sanctior, sed qui est melior secundum quid, hoc est pro tali praelatione administranda. Nam potest quis esse melior et sanctior secundum Deum, qui tamen non est melior pro praelationis officio. Patent haec secundum Henricum de Gandavio in IV. Quodlibeto q. XXXII. et communiter alios doctores. Unde Petrus erat inter apostolos melior ad praelationem, qui licet peccaverit Christum negando, nihilominus ipse est electus, quia pro aetate et regimine Ecclesiae ipse erat aptissimus.
Denique alii opinati sunt, quod Iohannes evangelista et apostolus sit maior omnium, quia a Christo exstitit praedilectus omnibus et in fratrem adoptatus ac sanctissimae suae matri in filium commendatus. Sed constat, quod qui est melior et sanctior, ille est coram Deo acceptior et amabilior, cum magis bonum sit magis diligendum, VI. Topicorum, ergo etc. Sed nec istud cogit, quia Christus Iohannem evangelistam magis dilexit prae ceteris, hoc fecit propter significationem secundum Bonaventuram super III. dist. XXXII. q. et ar. ultimo. Nam per Iohannem significari voluit vitam contemplativam, quae permanet, et activam, quae transit, per Petrum, ut Augustinus in homilia super Ioh. ait. Unde Petro dictum est: Sequere me, 7 scilicet in actionibus laboriosis. Iohanni vero: Sic eum volo manere 8. Et quia contemplativa vita est iucundior et dulcior, ideo ad significandum differentiam huius vitae duplicis Christus familiarius exhibuit se Iohanni, quam Petro, et in huius etiam signum commisit matrem Iohanni, sed curam pastoralem Petro. Et sic patet. (C)
Pro responsione ergo ad quaestionem noto tres praecipuas regulas ex dictis Bonaventurae ubi supra et aliorum colligendo. Prima regula dicitur divinae charitatis, scilicet quod quicumque finaliter maiorem charitatem habuit in terris, ille est altior sanctus in caelis. Et hoc – inquit Bonaventura – dico quantum ad magnitudinem praemii substantialis, quae respondet radici charitatis. Nam quantum ad decorem aureolae, quae respondet continentiae virginali, non est inconveniens Iohannem praeponi Petro, vel etiam alium virginem multo inferioris sanctitatis. Similiter in aliis accidentalibus non est inconveniens Iohannem Baptistam esse maiorem istis, scilicet in sanctificatione in utero, in innocentiae puritate, in austeritate vitae et consimilibus. Sed quoniam essentiale multo dignius et melius est accidentali, ut patet VII. Metaphysicorum, ergo magnitudo sanctitatis potissime consistit in magnitudine charitatis, cui respondet praemium essentiale. Hinc Bernardus super Cantica sermone XXVIII. dicit: Quantitas cuiusque animae extimatur de mensura charitatis, quam habet, verbi gratia: quae multum habet charitatis, magna, quae parvum, parva, quae nil, nihil est. Haec ille. Et sic patet haec regula. (D)

Secunda regula dicitur indiffinibilitatis, scilicet quod quis sanctorum maior sit in conspectu Dei, non potest in hac vita sciri, non debet temere diffiniri, sed in gloria futura habet videri. Unde Bonaventura ubi supra dicit, quod secundum quod aliqui diversimode afficiuntur, praeponunt Iohannem Petro, et consimiliter quemcumque eorum alteri. Alii sentiunt econverso. Si quis eorum apud Deum fuerit carior, finaliter hoc melius sciemus in gloria, et melius est exspectare, quam hoc temere diffinire. Haec Bonaventura. Et ratio, quia non possumus scire gradum charitatis eorundem, unde non debemus de hoc curare, quis sanctorum sit maior, sed conandum est nobis eorum quemlibet ut possumus imitari in virtutibus, quoniam ut ait Augustinus in sermone de martyribus: Qui sanctos inquantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Ad id autem legitur miraculum in legenda vitae sancti Iohannis Baptistae, quod erant duo doctores theologi, quorum unus Iohannem Baptistam, alter Iohannem evangelistam praeferebat. Tandem super hoc disputatione proposita quilibet valde sollicitus erat auctoritates et efficaces rationes pro sua probatione invenire. Adveniente autem disputationis die quilibet sanctorum aemulatori suo apparuit dicens: „Bene concordes sumus in caelis, de nobis non disputetis in terris.” Tunc illi sibi adinvicem et etiam in populo publicaverunt, et Deum benedixerunt. (E)

Tertia regula in damnis disparitatis, quam ponit Gregorius XXXIV. li. Moralium, scilicet quod unusquisque beatorum iuxta dispar meritum disparem habet excellentiae locum, sed eiusdem disparitatis nullum sentit damnum. Et huius rationem subdit dicens, quia tantum quisque de illa beatitudine percipit, quantum sibi sufficit. Exemplum: quamvis amphora minus capiat de vino, quam dolium magnum, tamen ex hoc nullum damnum amphora habet, quia et ipsa pro sua capacitate plena est, sicut et dolium plenum est. Alia etiam ratio, quia ut idem Gregorius dicit et Richardus super IV.: In patria quilibet tantum gaudet de bono alterius, quantum de proprio, et quod in se quisque non accepit, in alio hoc se accepisse exsultat, ergo etc. Ad propositum ergo sufficiat nobis credere secundum veritatem evangelicam quemlibet horum, scilicet tam Petrum, quam Iohannem, quam Baptistam esse magnum sanctum, nec debemus disputare, quis eorum maior sit, sed eos venerari debemus et imitari, ut ad eorum consortium perveniamus. Nec eis placet, quod temerarie unum alteri praeferamus, cum hoc nesciamus, nec damnum habent ex disparitate, ut patuit, immo quidquid honoris uni impendimus, singuli gaudent, tamquam sibi impendissemus, propter mutuam charitatem, sicut patet in exemplo de membris humanis. O ergo homo Christiane, disce exemplo horum Deum diligere, ut cum eis in caelis habeas gaudere. (F)

Circa secundum principale sit pro conclusione, quod sanctus Iohannes Baptista ex ipsa nominis congruentia claret fore excellens in gratia. Nam Iohannes interpretatur Domini gratia, vel in quo est gratia, secundum Hieronymum. Unde Simon de Cassia super illud „Iohannes est nomen eius”: O magnum nomen – inquit –, quod patri restituit vocem, gaudium vicinis, populo sacerdotem. Et Hugo de Sancto Victore dicit: Puer vocatur Iohannes, et nascitur de patre muto, quia sic gratia Dei nascitur in nobis, quando muti silentium mentis tenemus, id est tranquillitatem cordis ab omni evagatione mentis retinemus. Quaeritur hic: unde congruebat praecursorem Iohannem a gratia nominari. Ad quod respondetur secundum doctores, quod propter tria magnalia:
· Primo propter gratiae altitudinem
· Secundo propter gratiae amplitudinem
· Tertio propter gratiae multitudinem
Primo propter gloriae altitudinem, quia ipse tam altam gratiam est a Deo consecutus, ut in utero matris Spiritu Sancto repleretur, Lu. I.: Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae,
9 quod fuit valde mirabile. Et ut tempus gratiae ipse initiaret primo praedicando gratiam Christi, et per eum peccatorum remissionem ac gloriae collationem, ut patet Mat. III. et Mar. I. Secundo propter gratiae amplitudinem, unde secundum Bedam ideo Deus hoc nomine voluit ipsum vocari, quia per eum daturus erat gratiam parentibus et populo. Tam amplam enim et largam gratiam Iohannes est a Deo consecutus, ut non solum ipse plenus esset Dei gratia, sed et uterque parentum per eius gratiae redundantiam gratiam prophetandi acciperet, et per eum populus Deo esset reconciliandus, sicut praedixit angelus, Lu. I. Tertio propter gratiae multitudinem, quia ei Deus dedit gratiam omnium generum et ordinum sanctorum, scilicet patriarcharum, quibus haec gratia data est, ut ipsis de Christo esset promissio facta, quod scilicet patres genealogiae Christi exsisterent. Unde Gen. XXII. dixit Dominus Abrahae patriarchae: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae, 10 hoc est: in Christo. Quam gratiam habuit Iohannes, quia fuit de propinquitate et consanguinitate Christi, ut patet Luc. I. Et insuper patrinus Christi in baptismate, quia ipse baptizavit Christum, Mat. III., et consequenter videtur esse patriarcha Christianorum spiritualis, quia omnes Christiani baptizantur per spiritum Christi, cuius patrinus est Iohannes. Item prophetarum gratiam habuit Iohannes, quia fuit plenus gratiis prophetiae tam de praeterito, quam praesenti et futuro occultis, immo fuit plus quam propheta, quia non solum praedixit Christum, ut alii prophetae, sed etiam in utero positus ipsum cognovit, et tandem digito demonstravit. Unde canit Ecclesia:
Ceteri tantum cecinere vatum
corde praesago iubar affuturum,
tu quidem mundi scelus [auferentem]
11
indice prodis.
Item apostolorum gratiam habuit, quia sicut apostoli confirmati in gratia Christum per totum mundum praedicaverunt, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Matth. ultimo 12, sic Iohannes confirmatus in gratia praedicavit Christum baptizando quosque in eius nomine. Item martyrum, quia martyrii aureolam habet. Item confessorum, quia austeritatem poenitentiae summam tenuit in eremo vivens, ubi pro lecto nudam terram habuit, pro vestimento pilos camelorum et cilicium, pro potu vinum et siceram non bibit, sed aquam solam, pro cibo habuit non panem vel aliud aliquid coctum, sed locustas et mel silvestre, Matth. III. 13 (G)
Sed quid intelligatur nomine locustae et mellis silvestris? Ad hoc Arnulphus, Galliarum episcopus et concordans Lyra dicunt, quod in deserto Iudaeae sunt quaedam parva animalia in modum digiti manus volitantia per modum saltus, ut solent locustae, quae coctae cum oleo pauperem praebent victum, et haec dicuntur hic locustae. Mel autem silvestre secundum Lyram est mel, quod ibi reperitur in truncis arborum. Vel secundum Rabanum et Arnulphum sunt folia arborum quarundam inibi exsistentium, alba ut lac et mellini saporis, quae manibus fricantur et eduntur.
14 Et sic patet.
Item eremitarum et religiosorum omnium gratiam habuit Iohannes, quia parentes et omnia reliquit, et in eremo religiose vixit in votis tribus, scilicet oboedientiae, paupertatis et castitatis. Item doctorum et praedicatorum gratiam habuit, quoniam optimus praedicator et doctor exstitit, inchoando eo modo, quo et ipse Christus, scilicet a poenitentia et regni caelestis repromissione: Poenitentiam – inquit – agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Matth. III. 15 Et ipse ad salutis viam docuit omnium generum homines. Primam quidem regulam salutis posuit nobilibus ac principibus, militaribus ac stipendiariis. Lu. III. 16 interrogantibus concludendo in tribus capitulis dicit: Neminem concutiatis, id est neminem vi vel potentia iniuste opprimatis. Ecce primum capitulum, ad quod ipsi tenentur. Nemini calumniam faciatis, scilicet iniuste iudicando. Ecce secundum. Contenti estote stipendiis vestris, scilicet ut exactiones indebitas et onerosas super subditos non exigatis. Ecce tertium capitulum regulae eorum. Videant ergo domini, quomodo haec servant. Secundam regulam posuit civibus divitibus ipsum interrogantibus, quid facere deberent, ut salventur, dicens: Qui habet duas tunicas, det unam non habenti, et qui habet escas, similiter faciat, 17 et ceteris superfluis. Tertiam regulam mercatoribus, negotiatoribus, artificibus et publicis officialibus, ut sunt telonarii, dicatores et decimatores et similes, dicens: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis, 18 per quod interdicit omnem fraudem et iniustum lucrum. Quartam regulam posuit generalem omnibus communiter hominibus, dicens: Facite dignos fructus poenitentiae, iam enim securis ad radicem posita est. Haec Luc. III. 19 Item virginum gratiam habuit Iohannes, quia mente et carne virgo purissimus permansit. O vere ergo magnae sanctitatis magnaeque gratiae virum, beatum Iohannem Baptistam merito omnis homo peccator per eius merita confidere potest, quod gratiam impetrare valeat apud misericordem Iesum. Ipsum ergo, carissimi, veneremur patronum. (H)
Circa tertium principale de magnitudine eius gloriae tres quaestiones occurrunt, ut sic magis clarescat gloria eius:
· Prima quaestio de ordine, ad quem est assumptus
· Secunda de sede, ad quam est inthronizatus
· Tertia de felicitate, qua est praedotatus
Prima quaestio, ad quem ordinem angelorum beatus Iohannes in gloria est assumptus. Ad quod respondetur secundum Franciscum de Mayronis in suo sermone, quod ad ordinem supremum, scilicet Seraphicum. Quod patet primo ex sanctitatis eius sublimitate, quia ipse fuit unus de maximis sanctis, ut iam supra dictum est. Et quia de quolibet ordine aliqui ceciderunt, ut colligitur ex dictis beati Anselmi, quorum in locum succedunt homines sancti secundum meritorum suorum quantitatem, ita quod minores cum inferioribus, et maiores cum superioribus in sortem singulorum ordinum angelorum deputantur, sicut docet Gregorius in homilia „Accesserunt ad Iesum publicani etc.”, ergo etc. Secundo patet, quia Christus Iohannem comparavit lucernae ardenti et lucenti, Ioh. V.: Ille erat lucerna ardens et lucens.
20 Et quia secundum beatum Dionysium de angelicis hierarchiis summus ordo, id est Seraphim dicuntur ardentes incendio, scilicet amoris divini, ergo Iohannes est in illo ordine. (I)
Secunda quaestio: In qua sede beatus Iohannes est inthronizatus? Respondetur secundum Franciscum de Mayronis ubi supra, quod quidam dicunt ipsum esse in sede primi angeli, id est Luciferi, quia in illa sede non congruit esse Christum, quia Christus sedet ad dextram maiestatis in excelsis melior omnibus angelis effectus, Heb. I. Christi ergo sedes non est in ordine angelorum, sed super omnes. Nec etiam ibi congruit esse Beatam Virginem Mariam, quia et ipsa exaltata est super omnes choros angelorum, ut Ecclesia canit. Nec ibi congruit esse aliquem sanctum ipso Iohanne minorem, quia Lucifer habuit sedem super omnes angelos. Ut enim probat Magister secundum Gregorium et Scripturas, Lucifer unus fuit omnibus excellentior cadentibus, nec inter stantes aliquis fuit dignior, ut patet li. II. dist. VI. c. I. per Magistrum Sententiarum. Non est ergo rationabile, quod illam sedem aliquis minor Iohanne habeat. Item nec congruit ibi locatum fore aliquem aequalem Iohanni, quia secundum doctrinam Dionysii li. de angelicis hierarchiis tanta est inter beatos disparitas, ut omnimoda aequalitas in eius inveniri non possit, sed singuli a singulis illuminentur. Cuius exemplum patet in facie humana, in qua omnino similes numquam duo homines possunt reperiri, secundum quod ait Philosophus in Problematis. Et ideo putatur, quod illius primi sedes angeli sit reparata per Iohannis Baptistae inthronizationem. Sed quoniam ut dictum est
primo articulo huius sermonis, non est certum, quis sanctorum sit maximus omnium post Christum et Beatam Virginem Mariam, et ideo non est certum, utrum Iohannes Baptista, vel Evangelista, aut beatus Petrus vel forte aliquis alius maximus sanctus sit in illa sede primi angeli, nec hoc debemus temere diffinire. Possumus tamen pie credere, quod aliquis istorum praedictorum maximorum sanctorum sit in illa sede collocatus, vel Baptista, vel Iohannes Evangelista, vel Petrus. Nam isti sunt prae aliis magis digni hoc honore, ut sint prope Christum prae ceteris, scilicet Baptista tamquam Christi patrinus, et Iohannes Evangelista tamquam frater Christi specialissime adoptatus, Petrus tamquam Christi vicarius. Sed quis horum sit in ipsa sede prima, videbimus in patria. (K)
Tertia quaestio, qualibus felicitatibus sit Iohannes dotatus. Et dicitur communiter secundum doctores, et praecipue Franciscum de Mayronis, quod omnibus illis, quas habet summus ordo angelorum. Primo quidem, quia habet clariorem deitatis visionem, et fruitionem dulcedinis ampliorem per charitatis summum ardorem propter immediatam propinquitatem. Secundo quia omnes alii inferiores ab ipso accipiunt illuminationem secundum Dionysium. Tertio quia habet in se omnes perfectiones inferiorum ordinum, ut dicit Isidorus De summo bono. Iohannes quippe habuit perfectionem Seraphim in ardenti charitate, quia erat lucerna ardens, ut patuit. Habuit etiam cum Cherubim plenitudinem sapientiae, quia Christum Deum in utero materno cognovit. Habuit cum Thronis perfectionem iudicii, adeo ut etiam regem Herodem et Pharisaeos ac principes quosque redargueret. Habuit etiam cum Dominationibus perfectionem praelationis, qua omnes rectores instrueret pro regimine, ut patuit. Habuit etiam cum Principatibus perfectionem officialatus, qua instruxit omnes officiales ad salutem. Habuit etiam cum Potestatibus perfectionem arcendi daemones, scilicet in baptismo suo, quo disponebat ad Christum. Habuit etiam cum Virtutibus miraculorum virtutem, ut patuit in eius nativitate et aliis sequentibus. Item cum Archangelis magna nunciavit, scilicet Christi adventum, et cum Angelis salutem communiter omnium, ut patuit. O ergo carissimi, deprecemur Iohannem, ut oret pro nobis. Amen.



1 Mt 11,11
2 II Cor 10,18
3 Lc 1,76
4 Lc 1,66
5 Lc 1,15
6 Lc 7,28
7 Ioh 21,19
8 Ioh 21,22
9 Lc 1,15
10 Gn 22,18
11 Editio: un.
12 Cf. Mt 28,19
13 Mt 3,4
14 Cf. Nicolaus de Lyra, Postilla super quattuor Evangelistas. Cum additionibus Pauli Burgensis et replicis Matthiae Doering. Mantova 1477 (Univ. Inc. 53), Matth. cap. III.: „... Ipse autem Iohannes – hic ostenditur idoneitas Iohannis ad testificandum de Christo ex sanctitate vitae, hoc autem ostenditur ex vilitate vestitus, ipse autem Iohannes etc., et ex austeritate victus, cum dicit: esca autem eius locustae, quae sunt parva animalia volitantia per modum saltus, et reperiuntur in deserto Iudaeae, et frixa cum oleo sunt cibus pauperum; sequitur: et mel silvestre, hoc autem mel ibidem reperitur in truncis arborum, vel secundum Rabanum sunt folia arborum alba et tenera, quae manibus contrita habent saporem quasi mellis; talibus vescebatur Iohannes, ex quibus patet austeritas eius in victu et vestitu.” (Arnulphus deest!)
15 Mt 3,2
16 Lc 3,14
17 Lc 3,11
18 Lc 3,13
19 Lc 3,8,9
20 Ioh 5,35




Kezdőlap