[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XIII.]

De sancto Iohanne Baptista
Sermo quartus, scilicet de privilegiis ipsius

Erit magnus coram Domino. Lu. I. 1 (A)

Verba ista dixit angelus Gabriel de Iohanne Baptista, cuius festum devote celebrare debemus. Tum propter Iohannis magnam sanctitatem. Tum propter nostram exinde utilitatem et salutem. Nam ad id hortando Bernardus in sermone hodierno dicit sic: Hodie, dilectissimi, dies illuxit insignis, tanto diebus ceteris sanctior, quanto sanctiorem hominem effudit in terris. In hac siquidem die natus est ille sanctorum splendor, iustorum gloria, laetitia angelorum, excellentissimus hominum. Infra: Nonne magnus sanctus est, quem prae omnibus commendavit Dominus. „Unus – inquit – est, et secundum non habet.”
2 Denique teste Domino: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista. Haec Bernardus. Sed quoniam secundum Gregorium quanto quis Deo acceptior pro nobis accedit intercessor, tanto facilius obtinet, quod petitur. Ideo debemus talem et tantum hodie devote honorare, ut per eum nostram salutem valeamus obtinere. Et hoc est, quod angelus de Iohanne insinuat ipsum commendans, dicens: Erit magnus, scilicet sanctus coram Domino, scilicet interpellando pro hominibus. Ad laudem ergo et gloriam Iohannis haec verba merito accipiuntur, iuxta quae prosequentes de magna sanctitate Iohannis notemus duodecim privilegia, secundum quae Iohannes merito magnus dicitur coram Domino:
· Primo in privilegiis nativitatis
· Secundo in privilegiis sanctitatis
· Tertio in privilegiis praegloriositatis (B)
Circa primum sit pro conclusione, quod beatus Iohannes Baptista magnus probatur per specialia nativitatis suae privilegia, quae sunt quattuor praecipua:
· Primum privilegium angelicae praenunciationis
· Secundum miraculosae conceptionis
· Tertium perfectae sanctificationis
· Quartum propheticae illustrationis
Primum privilegium, quia ab angelo est eius nativitatis ortus praenunciatus, ut patet Lu. I. In qua annunciatione plures habuit honores a Deo. Primus honor, quia ab eodem angelo est annunciatus, a quo Salvator Christus Iesus, scilicet a Gabriele. Unde Augustinus in sermone dicit sic: Iam illud quantae est gloriae, quod Zachariae sacerdoti seni et Elisabeth sterili a Gabriele, id est ab angelo illo filius promittitur, a quo Mariae nativitas Domini nunciatur. Secundus honor, quia in loco sacro fuit annunciatus, scilicet in templo et in eius sanctissima parte, scilicet in Sancta Sanctorum, quo solus pontifex intrabat, ubi erant arca testamenti et tabulae Decalogi et manna et Cherubim et propitiatorium, in quo Dominus Moysi apparere solitus fuerat. Tertius honor, quia in sacratissimo festo fuit annunciatus, quando pontifex intrabat Sancta Sanctorum semel in anno. Quartus, quia cum grandi miraculo subsequente est annunciatus, cum Zacharias incredulus factus est mutus.
Haec ut simplicibus magis pateant, prosequamur historiam breviter. Legitur quippe Lu. I., quod Zacharias erat sacerdos.
3 Sed qualis tunc fuerit, utrum videlicet summus sacerdos, an non summus? Ambrosius et Beda super hunc locum videntur dicere, quod fuit summus pontifex, et eos sequitur Burgensis, licet Lyra dicat contrarium. Is ergo habens uxorem de filiabus Aaron, quae diligentius et honestius servabantur, et nomen eius Elisabeth exprimitur propter eius bonam famam et vitam. Cumque essent ambo iusti ante Deum incedentes in omnibus mandatis, non tamen erat illis filius, eo quod Elisabeth esset sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum secundum consuetudinem, sorte exiit, ut poneret incensum. 4 Nam per sortem fuerunt distributae hebdomadae pro ministerio sacerdotum, ut patet I. Paral. XXIV. 5 Tunc ergo apparuit illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns, et timor – inquit – irruit super eum. 6 (C)
Ubi quaeritur: Unde est, quod extimescit homo in apparitione boni angeli, et qualiter possit discerni bonus angelus a malo? Nam et Zacharias cur debuit pertimescere bonum angelum, cum tamen boni angeli semper salutem hominum velint. Ad quae respondetur secundum Lyram, quod hoc fuit ex visione insolita, et fit ex fragilitate humana iuxta angelicam potestatem. Sed hic Theophilus dicit sic: Non est difficilis bonorum spirituum et malorum discretio. Si enim in angelica apparitione post timorem successerit gaudium, a Domino sciamus venisse auxilium, quia securitas animae praesentis maiestatis indicium est. Si autem incussa formido permanserit, hostis est, qui videtur. Et propter hoc bonus angelus mox consolatus est Zachariam dicens: Ne timeas, quoniam exaudita est deprecatio tua.
7 Sed pro quo fuit ista deprecatio facta et exaudita? Respondetur secundum Augustinum et Chrysostomum, quod credendum non est, quod tunc pro prole habenda oraret, quia de hoc iam senex sterilem uxorem habens desperabat. Sed quod deprecabatur pro populi salute per adventum Messiae Redemptoris, et meruit utrumque, scilicet populi salutem per Christum annunciari sibi, et cum hoc prolem, quia Deus saepe plus dat, quam petatur. Utrumque ergo annunciando angelus dicit: Exaudita est deprecatio tua, et Elisabeth, uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem. Et erit tibi gaudium et exsultatio. Et multi in nativitate eius gaudebunt. Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, id est quemcumque potum inebriativum, tamquam Nazarenus consecratus Domino, et Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, id est ad Christum, et ipse praecedet ante ipsum etc. Et dixit Zacharias: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Haec dixit, quia verbis angeli non credidit plene, ideo angelus arguendo eius incredulitatem merito puniendam dixit: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, scilicet iugi contemplatione, a qua non recedunt angeli, etiam cum mittuntur. Et missus sum loqui ad te, et haec evangelizare, et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fient, pro eo, quod non credidisti verbis meis. 8 Et sic factus est mutus usque ad diem circumcisionis Iohannis. (D)
Sed numquid peccavit Zacharias discredendo angelo? Respondetur secundum Lyram, quod peccavit, et ideo punitus fuit, quia tot signa veritatis concurrebant, quod non potuit discredere absque peccato, quoniam angelus apparuit sibi in loco sacro et exsistenti in ministerio divino. Et quia nunciabat ea, quae pertinent ad communem hominum salutem, et ad gloriam Dei. Ex quibus constabat, quod erat bonus angelus, quibus circumstantiis concurrentibus non permittitur angelo Satanae, ut transfiguret se in angelum lucis, et tamen non credidit ei. Ex quo accipe documentum, quod qui non credunt verbis Sacrae Scripturae per praedicatores veraces praedicatis, peccant et punientur a Deo. Item quaeritur, quare tali signo, scilicet ut fieret mutus, et non alio signo Zacharias fuit punitus? Respondet Glossa, quod hoc congrue factum est ad ostendendum, quod lex vetus per pontificem significata vocem amitteret, quando vox clamantis in deserto nascebatur, ut sic legi silentium imponi per evangelium videretur. (E)

Secundum privilegium Iohannis est miraculosae conceptionis, quia fuit per miraculum a Deo datum, ut pater eius posset generare in senio, et eius mater concipere, quae erat per naturam sterilis et senex, ut patet Lu. I. Et hoc privilegium fuit magnum Iohanni, quoniam tota Trinitas in ista miraculosa conceptione honoravit Iohannem et etiam mater Christi. Dei quippe Filius Iesus ipsum honoravit una cum sanctissima matre, quia postquam foret conceptus, ipsum in utero materno visitare dignatus est, et suae incarnationis agnitionem dedit eidem. Unde exsultavit in gaudio ad Christi et matris eius praesentiam, et pro maiori honore mater Christi mansit quasi tribus mensibus cum matre Iohannis praegnante et eidem ministravit, ut dicit Ambrosius.
Quaeritur autem, utrum tempore nativitatis Iohannis Virgo Maria ibidem fuerit, an antea recesserit. Ad hoc secundum Lyram dicitur communiter, quod ibi fuerit, et ut aliqui dicunt, ipsa recepit praecursorem et tenuit. Theophilus tamen et Graecus dicunt, quod imminente partu Elisabeth recessit. Tum quia virgines in partu mulierum non solent adesse. Tum quia plurimae mulieres aliae et plures vicini ad partum Elisabeth congregari iam debebant, ipsa autem publicum ut virgo verecunda vitabat, et secretum amabat, et ideo antea recessit. Item Spiritus Sanctus Iohannem maxime honoravit, quia in utero exsistentem replevit, et ab originali peccato purificavit, ac prophetam fecit ipsum, et pro gratia eius etiam ambos suos parentes. Denique Deus Pater Iohannem honoravit, cum sua potentia mirabilia plura fecit tam in miraculosa conceptione, quam in exsultatione in utero suae matris, quam in eius nominis impositione, ac eius patris mutitate ac linguae restitutione. Ut enim historiam evangelicam prosequamur: Cum Iohannes esset die octava circumcidendus, vocabant eum cognati nomine patris sui Zachariam. Et dixit mater eius: „Nequaquam, sed vocabitur Iohannes.” Et hoc fuit ipsi spiritu prophetico a Deo revelatum, quia hoc a marito non didicit, cum esset ille mutus, ut dicit Ambrosius. Et direxerunt ad illam, quia „nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.” Innuebant ergo patri eius, scilicet per signa visibilia, quia secundum Lyram erat non tantum mutus, sed etiam surdus, ut non possent eum verbo tenus interrogare, quem vellet vocari eum. Et postulans signo pugillarem, id est chartam vel tabulam manualem secundum Catholicon scripsit dicens: „Iohannes est nomen eius”, scilicet a Deo impositum. Et mirati sunt universi, scilicet de mirabili convenientia patris et matris in nominis impositione. Apertum est autem illico os Zachariae, et impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel etc.
9 Et sic patet hoc privilegium. (F)
Tertium privilegium Iohannis est plenae sanctificationis, quia in utero matris fuit sanctificatus, cum a Christo et matre eius fuit visitatus. Unde hoc angelus praedixerat Lu. I. dicens: Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae etc. Quaeritur hic: quomodo Iohannes in utero dicitur fuisse plenus Spiritu Sancto, cum ibi primam gratiam acceperit, in qua tandem per augmenta temporum creverit. Respondetur secundum doctores, quod Spiritus Sanctus triplices effectus operatur in hominibus. Primus effectus est generalis, quem facit in omnibus, in quos venit, scilicet quod culpam expiat, animam Deo gratiosam facit, et ad vitam aeternam dignum reddit opus bonum vel meritorium illius. Hoc modo dicuntur pleni Spiritu Sancto omnes homines exsistentes in gratia, ut sunt vere poenitentes et baptizati, ac etiam quique sanctificati. Secundus effectus est specialis, quem facit in aliquibus specialius, scilicet stabilire in gratia, quod numquam mortaliter peccet, et donum prophetiae vel miraculorum tribuere, sicut fecit apostolis. Tertius effectus est singularis, quos facit in maximis, ut in Christi anima et Virgine Matre. Iohannes autem plenus fuit non solum quoad primum vel secundum effectus, sed etiam gratiis singularibus, quarum prima est, quod prius fuit sanctus, quam natus, ut ait Augustinus. Unde etiam si in utero matris fuisset mortuus, in inferiorem non descendisset infernum, sed in limbum sanctorum patrum. Secunda, quia in gratia fuit confirmatus, ut numquam peccaret mortaliter. Tertia, quia de divinitate Domini Iesu fuit certificatus. Quarta, quia de adventu Christi fuit exhilaratus, et ipsum est veneratus. Quinto, quia tunc est in prophetam inunctus. Sexto, quia tunc miraculis est illustratus. Unde Maximus in sermone dicit: Vere puer iste omnium est beatissimus parvulorum, qui inter materna viscera conclusus adesse Salvatorem mundi cecinit. Et quod necdum sermone potuit, prophetico gaudio revelavit. Haec ille. (G)

Ex quo sequitur quartum privilegium, scilicet propheticae illustrationis, quod fuit multum mirabile, ut in utero positus agnosceret primo conceptum Dei Filium in virginis utero latentem. Unde Augustinus dicit: Caelum et terram nondum viderat, et Dominum caeli et terrae cognovit. Et ante fuit suae matris magister, quam eius esset natus filius, et prius ipsam docuit, scilicet de Christo incarnato, quam ipsa eum lactavit. Nam spiritu parvuli mater Christum in utero Virginis esse cognovit. Sed quaeritur hic, utrum Iohannes Christum cognoverit in utero rationis usu. Respondet Lyra, quod Augustinus indeterminatum relinquit, quia illa exsultatio Iohannis potuit fieri, secundum quod idem Augustinus dicit, duobus modis. Uno modo sic, quod Iohannes nondum natus veraciter cognosceret Christum per Spiritum Sanctum. Et secundum hoc oportet dicere, quod in eo fuit acceleratus usus rationis. Alio modo sic, quod ipse Iohannes non cognosceret praesentiam Christi tunc, sed mater eius, quae habebat usum rationis, illa tamen motio pueri et exsultatio facta est a Deo ad declarationem sanctitatis Virginis et Christi in ea exsistentis, sicut de beato Francisco legitur, quod aves ratione carentes praedicationem eius attente audiebant, ac si verba eius intelligerent, quod factum est a Deo ad approbationem praedicationis viri sancti. Neutrum tamen modum determinate asserit Augustinus, Graecus tamen et plures expositores dicunt, quod facta est primo modo. O vere nobis confusione dignum est, quod cum talis puer Christum reveritus sit, nos barbati ipsum non reveremur, sed peccatis offendimus, et quotidie crucifigimus, ad Heb. VI.: Rursum crucifigentes Christum in se etc.
10 (H)
Circa secundum principale de privilegiis sanctitatis sit pro conclusione, quod beatus Iohannes sicut fuit mirabilis in nativitate, ita exstitit magnus in vitae totius sanctitate. Et hoc praecipue per quattuor alia privilegia ostenditur. Nam in ordine ad praedicta quintum privilegium Iohannis est mundissimae conservationis, quia ut se mundum ab omni peccato conservaret, in puerili adhuc aetate corruptionem mundi fugit, et desertum petiit. Unde de ea canit Ecclesia:
Antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
famine posses.

Sed quoto anno iverit in desertum, quidam dicunt, quod quinto anno a sua nativitate, alii dicunt, quod septimo. Melius tamen videtur dicendum secundum Franciscum de Mayronis, quod inter quintum et septimum annum, scilicet sexto anno fugit in desertum, et hoc fuit valde mirabile et magnae gratiae, quod cum esset de magno genere, scilicet filius pontificis, et de cognatione regia Christi ex parte matris omnia contemnens, in tam tenera aetate eremiticam vitam ducere potuit, et quod se tam mundum conservavit, quod sicut Chrysostomus testatur: Conversatio – inquit – Iohannis omnium vitam facit culpabilem apparere, scilicet in comparatione, quemadmodum si videris albam vestem, dicis: satis candida est. Si vero posueris iuxta nivem, incipit sordida apparere. Sextum privilegium austerae poenitentiae et religionis. Nam nullus sanctorum in tanta innocentia egit tam asperam poenitentiam, sicut Iohannes a pueritia usque ad tricesimum aetatis annum in deserto manens, ut patet Lu. I. et III. Et patet eius vitae austeritas quoad habitaculum, quia in antris deserti, non in domibus morabatur. Item quoad lectum, quia nuda humo iacuit. Item quoad indumentum, quia de pilis camelorum cilicio vestitus fuit. Item quoad cibum, quia mel silvestre et locustas tantum comedit. Item quoad potum, quia vinum et siceram non bibit umquam. Theophilus: Per hoc innuit Iohannes, quod poenitentem oportet peccata deflere et opere satisfacere. (I)

Septimum privilegium fructiferae praedicationis, quia anno tricesimo factum est – inquit – verbum Domini super Iohannem, et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum poenitentiae, Lu. III.
11 Et exiebant ad eum omnis status homines confitentes peccata sua, Matth. III. 12 Denunciabat autem ut bonus praedicator populo quattuor inducentia ad poenitentiam. Primo vitae huius brevitatem, et mortem acerbam, dicens: Facite fructus poenitentiae. Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum excidetur, scilicet per mortem, et in ignem mittetur. Lu. III. 13 Secundo denunciabat contra peccatores districtum Dei iudicium et vindictam dicens: Qui post me venturus est, fortior me est. Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam. 14 Glossa: Ventilabrum est districtum iudicium, quo separabuntur boni a malis etc. Tertio denunciavit damnationem aeternam dicens: Paleas autem comburet igne inexstinguibili. 15 Quarto poenitentibus denunciavit caelestem gloriam dicens: Et congregabit triticum in horreum suum. 16 O ergo peccator, age poenitentiam.
Octavum privilegium baptizationis, quia baptizabat omnes in nomine venturi, id est Christi Iesu, Act. XIX. Licet enim iam Christus tunc venerat in carnem, sed non in hominum manifestam cognitionem, et ideo sic baptizabat, ut ad eius fidem disponeret. In quo baptismo Iohannes plures gratias et honores obtinere meruit. Primo quia patrinus Christi exstitit, cum ipsum baptizavit. Nam spiritualis cognatio contrahitur in baptismo, XXX. q. IV. „Si quis unus”. Secundo quia caelos apertos vidit, et Sanctae Trinitatis revelationem habuit, quae a creatione mundi numquam tam manifeste apparuerat. Cum enim Christum baptizavit, caeli aperti sunt, et Spiritus Sanctus in columbae specie super Christum descendit, et vox de caelis intonuit a Patre: Hic est – inquit – Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. 17 Tertio quia Christi praecursor et testis eius deitatis ac digito monstrator fuit dicens: Ecce agnus Dei etc., Ioh. I. 18 (K)
Quaeritur ergo hic: Baptismus Iohannis quid conferebat gratiae vel utilitatis. Ratio quaestionis, quia Lu. III. ca. dicitur, quod Iohannes praedicavit baptismum poenitentiae
19 in remissionem peccatorum, quae non fit sine gratia, ergo videtur, quod conferebat gratiam. Sed contra hoc est, quia de consecratione dist. IV. „Aliud” Augustinus super Iohannem dicit: Erat Iudas inter discipulos. Si quos autem baptizavit Iudas, non sunt iterum baptizati, et quos baptizavit Iohannes, sunt iterum baptizati, scilicet baptismo Christi. Ex quo sequitur, quod baptizati baptismo Iohannis obligati manserunt ad recipiendum baptismum Chrisi. Quid ergo gratiae conferebat baptismus Iohannis? Ad haec respondet Richardus super IV. dist. II q. II. ar. III. et IV., quod baptismus Iohannis tantum habuit et non plus de virtute, quantum voluit sibi Deus dare, qui fuit principalis causa instituens illud baptisma, noluit autem sibi dare virtutem conferendi gratiam, nec characterem imprimendi, sed fuit tantum quaedam praeparatio ad baptismum Christi recipiendum, et assuefactio hominum ad ipsum. Ideo nec characterem imprimebat, nec gratiam conferebat, sed baptismum Christi significabat, et ideo necessaria erat illis baptismi Christi susceptio, sicut ad medicinam praeparativam infirmo nihilominus necessaria est medicina sanativa, et ad baptismum Christi obligabantur, ut patuit per Augustinum. Ad obiectionem autem respondet idem Richardus, quod non dicit Scriptura, quod Iohannes esset baptizans in remissionem peccatorum, sed quod esset praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, id est baptismum Christi praedicans et baptismo suo significans, in quo, scilicet baptismo Christi remittenda erant peccata. Haec ille. O ergo carissimi, gaudendum nobis est, quod sumus baptizati pro remissione peccatorum. Sed vae et iterum vae ingratis Christianis, qui omnem gratiam amittunt. (L)
Circa tertium principale de privilegiis aliis praegloriosis Iohannis sit pro conclusione, quod Iohannes exstitit privilegiatus non solum tamquam magnus sanctus, sed insuper ut prae ceteris quodammodo gloriosissimus, et hoc patet in quattuor privilegiis sequentibus, quae continemus in ordine ad praemissa.
Nonum privilegium angelicae comparationis, quia ipse propter gloriosam sublimitatem vocatus est angelus. Malach. III.: Ecce ego mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem tuam.
20 Theophilus: Praecursor Christi angelus dicitur propter vitam angelicam et reverentiam excelsam. Quia autem dicit: ’ante faciem tuam’, hoc signat: Iuxta te est nuncius tuus, ut ostendatur propinquitas praecursoris ad Christum, etenim iuxta reges ambulant propinquius, qui sunt aliis magis cari. Haec ille, et consimiliter dicit Gregorius.
Decimum privilegium divinae commendationis, quia Iohannes prae ceteris est a Christo Domino commendatus dicente Mat. XI.: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista etc. 21 Commendavit etiam ipsum plus quam prophetam fore. Et hoc secundum Chrysostomum idcirco, quia in utero constitutus Deum praesentem cognovit et gaudio prophetavit, quem et tandem digito demonstravit, quod alii prophetae non fecerunt, ergo praegloriosus est Iohannes.
Undecimum privilegium felicissimae coronationis, quia ipse coronatus est in patria pluribus coronis. Primo scilicet corona aurea, quae debetur filiis regum, et hoc propter charitatem secundum doctores super IV. Debetur quidem omnibus beatis, tamen quia Iohannes fuit maximus, ergo est praefulgentius coronatus. Secundo coronatus est virginali corona de mira florum pulchritudine. Sap. IV.: O quam pulchra est casta generatio cum claritate. 22 Tertio aureola doctorum stellata. Dan. XII.: Qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. 23 Quarto aureola martyrii gemmata, Ps.: Ponite in capite eius coronam de lapide pretioso etc. 24
Duodecimum privilegium celeberrimae venerationis, quia eius nativitatis diem gaudiose celebrat Ecclesia, quod nulli sanctorum facit praeter Christum et eius matrem, sicut patet per Augustinum in sermone. Et non solum sancta Ecclesia festivat Iohannis nativitatem, sed etiam Saraceni, ut testatur Lyra, et sic totus mundus Iohannem prae ceteris veneratur. O ergo carissimi, omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio hominum, accedamus et humiliter venerantes Iohannis sanctitatem rogemus Christum, ut eius meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Lc 1,15
2 Sir 4,8
3 Lc 1,5
4 Lc 1, 6-9
5 Cf. I Par 24,4-5
6 Lc 1,11,12
7 Lc 1,13
7 8 Lc 1,13-20
9 Lc 1,68
10 Hbr 6,6
11 Lc 3,3
12 Mt 3,6
13 Lc 3,8,9
14 Mt 3,11,12
15 Mt 3,12
16 Lc 3,17
17 Mt 3,17; II Pt 1,17
18 Ioh 1,28; 1,35
19 Lc 3,3
20 Mal 3,1 (Mt 11,10)
21 Mt 11,11
22 Cf. Sap 4,1
23 Dn 12,3
24 Cf. Ps 20,4




Kezdőlap