[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XIV.]

De sancto Ladislao rege
Sermo primus cum legenda

Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Sap. X. c. 1 (A)

Quibus verbis docemur, quod sanctos Dei imitari debemus in iustitiae operibus, si volumus ad regnum Dei pervenire. Idcirco Prover. XII. scribitur, quod in semita iustitiae vita, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Sequitur: Iter autem devium ducit ad mortem,
2 scilicet gehennae, quod claret exemplariter, scilicet a principio mundi semper periisse iniustos et malos: Primo quidem in caelo, quo in ipso creationis principio mali angeli perierunt, et boni vitam obtinuerunt iustitiae divinae obtemperando, ut debebant. Secundo in Paradiso Adam quamdiu in iustitia originali stetit, bene sibi fuit, et postquam usurpavit vetitum, exsul factus est a patria. Tertio in hoc mundo Abel iustus licet occisus salvatur, Cain reprobatur, sic et Noe tandem in diluvio servatur, et omnes alii perierunt, sic et Sodomitae. Denique quarto in schola Christi Iudas malus et iniquus periit, iusti autem et boni discipuli ad caeleste regnum pervenerunt. Et ut iuxta thema loquimur ad litteram: Iacob, qui iustus fuit, fugientem iram fratris sui, Esau, Gen. XXVII., deduxit Dominus per vias rectas, scilicet morum, et ostendit illi regnum Dei, dando illi benedictionem regni Dei, praecipue per Christum Dominum. Sic beatum Ladislaum, qui fuit iustus et profugus ab ira fratris sui, Salomonis regis, scilicet in Poloniae regnum, secundum chronicas. Hunc iustum deduxit Dominus per vias rectas morum salubrium, et ostendit illi regnum Dei in caelesti gloria, quem etiam unxit in regem huius regni Hungariae Salomone deiecto. Merito ergo de ipso inter sanctos confessores haec verba canuntur, scilicet: Iustum deduxit etc. 3 Iuxta quae pro nostra aedificatione tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod de tribus commendatur in eis beatus Ladislaus.
· Primo de recta vita, quam ipse iustus tenuit.
· Secundo de saluberrima via, qua eum Dominus deduxit.
· Tertio de superna gloria, qua regnum Dei possedit. (B)
Circa primum de rectitudine vitae nostrae quaeritur, qualis vita humana dicatur vere recta. Ad quod respondetur et sit pro conclusione dictum Philosophi VIII. Physicorum, videlicet quod rectum est, cuius medium non exit a suis extremis, id est non discordat declinando a linea extremorum, ut patet in recto baculo. Pro declaratione ergo notandum, quod vita humana habet tres praecipuas partes, scilicet:
· Principium nativitatis
· Medium vitae temporis
· Terminum mortis
Prima pars est ipsa nativitas. Et est hoc primum extremum nostrae vitae, quo ingredimur in hunc mundum, et habet tres praecipuas proprietates, scilicet: nimiae paupertatis, multae vilitatis et abominabilitatis, atque miserrimae flebilitatis. Nam si consideramus, supra omnia alia animalia nascitur homo maiori paupertate. Alia enim animalia in nativitate secum portant in mundum ea, quibus teguntur, scilicet bruta pilos, aves pennas, pisces squamas, inquantum non aliunde haec adquirunt, sed a natura his vestiuntur. Flores etiam suum ornatum et herbae et plantae habent ex naturali origine. Sed quid de humana nativitate dicere possumus, audi dicentem Iob I.: Nudus egressus sum de utero matris meae etc.
4 Revera nisi vestimenta aliunde mendicaremus, omnino nudi permaneremus, sed mendicamus lanas ab ovibus etc. Item nativitas humana est abominabilis et vilis, quoad omnes etiam reges. Sap. VII.: Unus est omnibus introitus ad vitam et exitus. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. 5 Haec ibi. Item nativitas humana est misera cum fletu nascentis et dolore parientis, ut experientia docet. Unde Sap. VII.: Primam vocem similem omnibus emisi plorans, 6 scilicet in nativitate. Ubi Lyra dicit, quod omnis masculus nascens gemendo profert a, femina vero e, quasi conquerentes de primorum parentum transgressione, propter quam nascuntur filii irae et miseriae. Unde habentur versus:
„Omnis masculus a nascens, e femina profert.
A dat Adam genitor, e dat Eva prior
. Haec Lyra.
Secunda pars media est ipsius vitae humanae duratio a nativitate usque ad tempus mortis, quae est tota laboriosa et brevissime pertransitiva, et miseriis plena. Unde Bernardus De consideratione li. II.: Consideranti tibi, quid sis, occurrit tibi homo pauper et nudus, et miserabilis, et dolens, ac erubescens, quod nudus sit, plorans, quod natus sit, murmurans, quod non ad honorem, sed ad laborem natus sit homo natus ex muliere, et ob hoc cum reatu, brevi vivens tempore, ideo cum metu repletur multis miseriis, et ideo cum fletu. 7 Haec ille.
Tertia pars ultima vitae hominis est mors amara, quae etiam, ut principium nativitatis, habet qualitates nimiae paupertatis, horrendae abominabilitatis, atque dolorosae lugubritatis. Quod enim mors sit nimiae paupertatis, claret, quia ab omnibus in morte spoliati transimus. Unde Apostolus I. Tim. VI.: Nihil intulimus in hunc mundum haud dubium, quia nec auferre quid possumus. 8 Item quod mors sit horribilis et lugubris, experientia docet. Unde et Philosophus III. Ethicorum: Terribilissimum omnium est mors. Item Ecci. XLI.: O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. 9 (C)
Ad propositum ergo ex his claret iuxta conclusionem praemissam, quod ex quo duo extrema vitae humanae sunt nimiae paupertatis et multae vilitatis ac flebilis miserabilitatis. Idcirco recta vita media dicitur, si in his non discordat ab extremis, scilicet in paupertate, in humilitate et in poenitentiali lugubritate. Et sic per contrarium patet, quod non rectam, sed curvam vitam agunt: Primo qui divitias nimium amant, quia tales a Christo comparantur camelis, qui depressi sunt in prima et ultima parte, sed gibbosi et sarcinati in media parte dorsi, et sic sunt curvi, non recti. De quibus Matt. XIX.: Facilius est –inquit – camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum etc.
10 Secundo non rectam vitam agunt superbi et elati, sed sunt curvi, sicut terra collium vel montuosa. Ecci. X.: Quid superbis terra et cinis. 11 Tertio qui lautam et voluptuosam vitam ducunt, ut luxuriosi, nec curant poenitentiae lamenta, quorum anima est curvata ad amplexandum stercora carnalium vitiorum. Contra quos Bernardus in Meditationibus dicit sic: Attende homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu ad occasum, et quid eris post occasum. Et infra: Nihil est homo quam saccus stercorum, cibus vermium, post hominem vermis, post vermem foetor et horror, sic in non hominem vertitur omnis homo. Quid ergo superbis pulvis et cinis, cuius conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori est angustia. Cur carnem tuam impinguas, et pretiosis rebus adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulchro, animam vero tuam non ornas bonis suis, quae Deo et angelis praesentanda est in caelis? Quare animam tuam vilipendis, cum totus mundus ad unius animae pretium aequiparare non potest; non enim animam suam Deus pro toto mundo dare voluit, quam tamen pro humana anima dedit. 12, Haec Bernardus. Beatus rex Ladislaus bene haec considerasse claruit, qui per omnia rectissimam vitam secundum haec tenuit, quamvis enim esset rex, tamen omnia mundana adeo despexit, ut potius oneris, quam honoris sibi talia forent, quod patet ex eius legenda infra. Humilitateque sectatus sua et aliorum peccata lugebat tanta lacrimarum copia, ut etiam pro miraculo ascriberetur in legenda. Ecce ergo omnibus claret rectitudo vitae in exemplo beati Ladislai. (D)
Circa secundum principale de via salutis
quaeritur, quae sit via directa salutis et regia. Respondetur per conclusionem, quod conformatio voluntatis divinae patet secundum Bernardi li. De libero arbitrio sententiam, qui dicit sic: Proficiendum est homini in bona voluntate, scilicet conformando divinae voluntati, quia ipsa est via, de qua ait propheta: Haec est via, ambulate in ea, Isa. XXX.
13 Istud autem clarius ostenditur tripliciter:
· Primo auctoritate
· Secundo exemplaritate
· Tertio declaratione
Primo auctoritate. Nam Matt. VII. Salvator adhortans dicit: Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam, quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniant eam. 14 Et quae sit ista via, post pauca subdit: Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 15 Et sic patet. Unde et Apostolus Eph. V.: Videte – inquit –, fratres, quomodo caute ambuletis, ut probetis, quae sit voluntas Dei bona. 16 Et sic patet.
Secundo ostenditur exemplaritate, scilicet ab eodem Salvatore posita Matt. XXI.: Homo – inquit – quidam habuit duos filios, et dixit ad primum: Fili, vade operare hodie in vinea mea. Ille autem respondens ait: Nolo. Postea poenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter. Et ille respondens ait: Eo, domine. Et non ivit. Quis ex duobus voluntatem fecit patris? Dicunt ei Iudaei: Primus. Lyra: non enim poterant aliter respondere, quia minus malum est non promittere, quam promissum non servare. Dixit ergo illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. 17 Quod dicit, quod etiam pessimi peccatores, si poenitentia moti convertuntur ad faciendum Dei voluntatem in omnibus, ipsi intrabunt in regnum caelorum. Iudaei autem, qui promiserant se oboedire divinae voluntati et facere mandata Dei, ut patet Exo. XXIV., sed non fecerunt, isti significantur per alterum filium. Et tales non sunt in via salutis, sed damnationis.
Tertio ostenditur declaratione. Quia ut sciat homo Dei voluntatem facere in omnibus ad salutem, statuit Deus certas rectas vias homini, quibus observatis et non alio modo possit ad salutem aeternam pervenire. Iuxta has ergo debet homo ambulare, ut ad caelum directe deducatur, sic enim Dei voluntas impletur. Et in his beatus Ladislaus perfecte deductus est a Domino, ac ad caeleste regnum pervenit. (E)
Prima directa scilicet via salutis est fidem Christi habere. Mar. ultimo: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur.
18 Et ad Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere Deo. 19 Unde Ioh. XIV. dixit Christus: Ego sum via, veritas et vita. 20 Bernardus De XII gradibus dicit: Ego sum – inquit – via, quae ad vitam duco. Ego sum veritas, quae vitam promitto. Ego sum vita, quam dono. 21 Haec ille. Secunda via est praecepta observare. Matt. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, 22 scilicet Decalogi. Tertia via a peccatis omnibus se cavere. Apoc. XXI.: Nil coinquinatum intrabit in illud, 23 scilicet regnum caelorum. Quarta via est Deum super omnia diligere. Matth. XXII.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. 24 Unde Auctor De spiritu et anima dicit c. XI.: Ipsa charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum, 25 sine qua non potest pervenire ad Deum, ut patet de poenitentia dist. III. „Si quis non bonus”. Quinta via ad proximum misericordiam et iudicium iustum facere. Unde Glossa super Ps. CXXXVIII. dicit sic: Hae sunt universae viae Domini, misericordia et veritas, quia non sunt aliae viae, quibus ad nos venit Deus, qui per misericordiam peccatores vocat, per veritatem promissiones reddit. Non sunt etiam aliae viae, quibus ad Deum veniamus. Has ergo ambulemus, misericordiam in subveniendo, veritatem in iuste iudicando. Haec Glossa. Unde et Christus in iudicio de operibus misericordiae disceptabit, et illos, quos dignos sic reperit, beatificat. Sexta via vere de peccatis poenitere. Matt. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum. 26 Glossa: Via, qua ad caelum ascendimus, poenitentia est. Septima via usque in finem in praemissis bonis perseverare. Luc. XVIII.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 27 Et sic patet.
Legenda (F)
Beatus iste Ladislaus istis viis salutis et iustitiae ambulavit, per quas a Domino deductus ad caelum pervenit, ut claret ex eius vitae serie. Cum enim ipse beatus rex Ladislaus esset ex illustri prosapia regum Hungariae progenitus, ab ipsa puerili aetate tantis gratiae donis exstitit illustratus, ut non sine praesagio futurorum Ladislaus foret vocatus. Nam prima syllaba nominis laus est per peragogen, dos autem datio vel datum, et laos populus interpretatur, et sic laus data populis sonat, quod vere in beato Ladislao rege completum Dei munere exstitit, ut pro tali et tanto sancto rectore divinitus concesso, populus Hungariae et ab extraneis laudem digne sumeret, et ipse pro tanto beneficio Deum laudaret.
Crevit autem puer, et per aetatis incrementa de virtute in virtutem profecit. Sicque fide et amore totus Deo inhaesit, ut in Christi amore fixus et fervidus incentiva carnis edomaret, prospera quaeque calcaret, gloriam mundi contemneret, et tota devotione Christum Iesum, quem diligebat, quaereret.
Erat quippe fidelis et devotissimus ad Deum, liberalis et munificus in homines subiectos, misericors in afflictos, et validissimus oppressorum liberator et miserorum pius sublevator.
In naturalium quoque gratia donorum erat quasi angelici reverendi vultus, statura procerus et ceteris hominibus ab humero supra praeeminens. Fortis, strenuus et manu robustus, ut ipsa corporis species dignum imperio declararet. Et in tanta praeeminentia bonorum non elatus, sed humilis exstitit, nec ullius iura violenter occupavit, quin potius sua pro Christo copiose distribuit in egenos.

Cumque nutu divino et – ut fertur – Beata Virgine Maria quasi in visione apud Filium pro ipso intercedente in regem Hungariae coronatus foret, omnium procerum regni electione et principum consensu, nolebat honores ambire, sed regalia insignia ante se deferri faciens, oneris potius quam honoris regni gubernacula reputabat, et qualiter prodesse magis quam praeesse satagebat. Studuit autem summopere Deo sedula devotione deservire, et ut erga proximum semper esset benignus in affectu, verax in sermone, constans in promissione, iustus in causarum diiudicatione, vigilque et creber in oratione ac sollicitus in cultus Dei ampliatione, nam et si prolixioribus vigiliis in oratione fatigaretur, non delicatum torum repetebat, sed in exedris ecclesiarum pausabat. Item duas ecclesias episcopales construxit et sufficientibus redditibus dotavit, et tam multas fecit elemosynas, ut ecclesia omnis Hungarorum usque hodie enarrat. In pauperes etiam elemosynis distribuendis iugiter insistebat. Item quod maius est, peccata populi amarissime plangebat, ac pro defensandis orphanis et pauperibus seipsum periculis exponebat, multis quoque sanctis operibus insistens humilissime, tantam apud Deum gratiam obtinuit, ut eius merito miraculorum experimenta comprobarent. E quibus aliqua narremus. (G)

Quadam siquidem nocte, cum in ecclesiam Varadiensem, ut consueverat, intrasset et oraret, cubicularius eius, qui foris exspectabat, prae nimia mora taedio affectus surrexit et introspexit, viditque beatum Ladislaum tamquam glorificato corpore fulgentem et mirabiliter in aere sublimatum. O vere beatum virum, quem in carnea mole constitutum Christi amor et gratia sublevabat de terrenis ad caelestium consortia.
28
Post haec cum latrunculi Byssenorum irrupissent confinia Hungariae et viros ac mulieres abduxissent captivos, ipse rex beatus cum exercitu insequens pervenit in solitudinem magnam, nec habebant quod manducarent. Videns ergo suos fame periclitari, avulsus ab eis seorsum in oratione se prostravit, ut Deus, qui manna paverat in deserto filios Israel, populum Christianum non sineret fame perire. Surgens ab oratione cum reverteretur ad castra exercitus, ecce grex cervorum et bubalorum ei obviavit, et cum eodem simul in medium exercitus deposita feritate convenit. Tunc omnes laudantes et glorificantes Deum in sancto suo, per quem misericordiam sunt consecuti, accesserunt, et tulit unusquisque de animalibus quantum sibi sufficiebat, et saturati sunt. 29
Tantam denique pietatem in omnes exhibebat, ut mutato vocabulo rex pius ab omnibus vocaretur. 30 Rigorem quippe iustitiae lenitate temperans misericordiae, talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur. 31 In examinandis etiam iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. 32
Ex fervore autem devotionis Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini Iesu pro nostra redemptione fusus est, ibi sangine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Tunc quoque duces Francorum, Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium Ladislaum sibi in praeceptorem concorditer praeficere disposuerant. Prius autem, quam illi in Hungariam convenirent, pius rex urgente necessitate in expeditionem contra Bohemos profectus, ibique repentina aegritudine correptus, convocatis regni principibus sacramentis praemunitus felicissime migravit ad Christum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, omnis aetas et conditio cleri et populi trium annorum spatio, in vestibus squalidis, choreas non duxerunt toto illo tempore, et genus omne musicorum siluit per totum regnum. 33 (H)
Circa tertium principale de eius gloria sit pro conclusione, quod beatus Ladislaus in gloria fore magnus claruit miraculis pluribus. E quibus aliqua pro complemento inseramus. Unum est, quod cum ipse sepulturam sibi elegisset in ecclesia Varadiensi, principes autem Hungariae ob ardorem dierum canicularium vellent suum corpus deferre ad sepeliendum in ecclesia Albensi, quae propinquioris distantiae et brevioris viae erat. Venerunt interim diaetam facientes ad diversorium, ubi fatigati prae labore itineris et tristitia dormierunt. Surgentesque de somno currum, in quo erat corpus beati Ladislai, non comparere videntes, contristati sunt, et coeperunt per vias et loca discurrere requirentes. Tandem conversi ad viam, quae ducebat Varadinum, viderunt ecce recto itinere currum ipsum cum corpore in eo posito ultro currentem sine subvectione cuiuslibet animalis versus Varadinum, quo divinitus per angelos portabatur. Quod miraculum videntes Deum laudaverunt, et sic iter suum versus Varadinum sine omni haesitatione direxerunt.
34
Item aliud miraculum, quod cum in ecclesia Varadiensi sanctum corpus sepeliendi officium dicerent mortuorum, quidam de circumstantibus dicebat foetere corpus illud, reliquis omnibus suavissimam odoris fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum, et reflecti non poterat, qui cum poenitens lacrimabiliter misericordiam postularet procidens ad corpus sanctum, sanitatem recuperavit, sed cicatrix in mento eius occaluit. 35
Dicitur etiam, quod auditae sint tunc voces angelorum canentium Introitum Missae de confessore. Item alia quam plurima miracula coepit facere mox Deus benedictus ipsius beati Ladislai merita invocantibus, videlicet caecis multis visum, surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum, leprosis munditiam tribuendo, quae longum est per singula enarrare.
36
In ipsa etiam hora canonizationis eius stella praeclari fulgoris stetit supra in directo monasterii, ubi sanctum eius corpus quiescit a sexta hora diei per spatium fere duarum horarum, quam maxima multitudo populorum perspicue aspexit gaudio ingenti. Et ipsa hora puer quidam, qui loco manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carens fluitabat, ipsius beati Ladislai meritis ossa integra et perfectam recepit sanitatem.
37 Ad laudem Domini Iesu Christi aliqua praeter haec miracula, quae ob brevitatem hic dimisi, vide si placet infra sermone II. „I”, „K”. Ad ipsius ergo merita confugientes rogemus Deum, ut perducat nos in caelum. Amen.



1 Sap 10,10
2 Prv 12,28
3 Versiculus ad Commune confessorum
4 Iob 1,21
5 Sap 7,6 et 5
6 Sap 7,3
7 Bernardus, De consideratione, Lib. II, cap. 9. PL 182, 753B
8 I Tim 6,7
9 Sir 41,1
10 Mt 19,24
11 Ecl 10,9
12 Bernardus (?), Meditationes de humana conditione, cap. 3 PL 184, 490AC
13 Is 30,21
14 Mt 7,13
15 Mt 7,21
16 Eph 5,15
17 Mt 21,28-32
18 Mc 16,16
19 Hbr 11,6
20 Ioh 14,6
21 Bernardus, De gradibus humilitatis et superbiae, Pars I, cap. 1. PL 182, 942A
22 Mt 19,17
23 Apc 21,27
24 Mt 22,37
25 Auctor incertus, De spiritu et anima, cap. 16. PL 40, 792
26 Mt 3,2
27 Recte: Mt 10,22
28 SRH II, 519, 19-520, 4
29 SRH II, 520, 5-15
30 SRH II, Cf. 519, 5-6
31 SRH II, 518, 27-519, 1
32 SRH II, 518, 25-27
33 SRH II, Cf. 521, 12-522, 20
34 SRH II, 522, 21-523, 23
35 Cf. SRH II, 523, 28-524, 3
36 SRH II, 524, 9-11
37 SRH II, 526- 7-20




Kezdőlap