[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XV.]

Pro sancto Ladislao rege
Sermo secundus de nobilitate virtutum

Beata terra, cuius rex nobilis est. Eccs. ca. X., 1 et ad laudem huius sancti. (A)

Sicut quippe Lyra dicit: haec auctoritas intelligi debet, scilicet quando rex alicuius terrae fuerit nobilis, non tantum nobilitate generis, sed etiam nobilitate morum et virtutum, quia ut Gregorius dicit, in istis nobilitatibus quando altera alteri copulatur, quasi gemma – inquit – carbunculi in ornamento auri sociatur.
2 Talis regis terra merito beata praedicatur, quia rex huiusmodi virtuosus studet sollicite in terra sua exstirpare vitia, et virtutes ac iustitiam nutrire. Quoniam ergo beatus rex Ladislaus talis revera rex fuit in regno Hungariae, ad laudem ergo ipsius merito haec verba accipiuntur pro sermone, in quibus de tribus commendatur et in exemplum nobis proponitur.
· Primo virtuosa nobilitate, ibi: Beata terra, cuius nobilis
· Secundo de generosa dignitate, quia dicitur: Rex
· Tertio de gratiosa Christiformitate, in hoc, quod dicitur: Nobilis et rex, ut Christus fuit (B)
Circa primum de nobilitate virtutis quaeritur, quae reputetur vera et potissima nobilitas in hominibus. Ad quod respondet Hieronymus in epistola dicens sic: Sola apud Deum libertas est non servire peccatis, summa nobilitas est clarum esse virtutibus.
3 Haec ille. Nota pro declaratione, quam Gregorius Nazianzenus 4 in Apolcalypsin tractatu de semetipso distinguit, quadruplicem nobilitatem in hominibus:
· Prima dicitur nobilitas spiritualis
· Secunda dicitur carnalis.
· Tertia virtualis
· Quarta legalis
Prima dicitur spiritualis. Unde ipse Nazianzenus 5 dicit sic: Nobilitas spiritus est, secundum quam omnes nobiles aequaliter sumus, quoniam ad imaginem Dei facti sumus. Item Hieronymus in epistola: Nulli te umquam de generis nobilitate praeponas, quia Deus non respicit personas hominum, sed animas. 6 Nota autem, quod homo debet hanc nobilitatem super omnia mundi bona custodire. Sed hanc nobilitatem, heu, quam multi nec advertunt, nec curant, quod est magnae dementiae, quod si terrenam nobilitatem transitoriam magno labore conservare student, et si homo honorat imaginem Dei pictam vel sculptam, multo magis rationabile foret conservare in nobis nobilitatem perpetuam, honorareque imaginem in anima nostra impressam. Ad quod hortamur Ecci. X.: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum etc. 7 Item multi etiam, heu, hanc nobilitatem adeo peccatis offuscant et destruunt, ut nec a Christo cognoscantur. Matth. XXV.: Amen dico vobis, nescio vos. 8 Chrysostomus: Nescio vos, non propter ignotas facies vestras, sed propter odibiles malitias vestras, quod certe maximum damnum est homini, maius enim est, quam si omnium rerum mundi Dominus exsistens omnia perderet: Matt. XVI.: Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. 9 Et ut fortius dicam, maius damnum est in unius animae perditione, quam omnium corporalium creaturarum mundi ruina et destructione. Unde Augustinus li. VIII. De civitate Dei et LXXXIII Quaestionum dicit: O quam nobilis creatura est anima humana, quia ad visionem et fruitionem Dei creata. 10 Sicut ergo Deus omnem creaturam, sic anima omnem corporalem naturam dignitate et nobilitate excellit. Maius ergo damnum – inquit – habetur in amissione unius animae, quam corporum mille. Haec Augustinus. O ergo homo Christiane, audi Scripturam hortantem Deut. IV.: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite, 11 scilicet ne perdas tantam nobilitatem eius. (C)
Secunda nobilitas dicitur carnalis. De qua Nazianzenus
12: Nescio – inquit –, quae sit differentia secundum carnem nobilitatis habenda, cum omnibus hominibus sit corruptio una, quia in terram omnes convertuntur, de qua sunt. Si quaeras: Unde ergo sunt nobiles aliqui in mundo? Respondet Hieronymus in Epistola ad filiam Mauritii dicens sic: Mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit, sed cupiditatis ambitio, omnes certe homines per divinum lavacrum efficiuntur aequales, et nulla potest esse discretio, quos secunda nativitas generavit, per quam tam dives, quam pauper, tam servus, quam liber, tam nobilis, quam ignobilis filius Dei efficitur, et terrena nobilitas splendore caelestis gloriae obumbratur. 13 Haec ille. Haec praedicamus, non ut nobiles viros confundamus, sed ut ad virtutes moneamus. Nam secundum Hieronymum in epistola: Ad hoc debet quis suae nobilitatis meminisse, ut claritatem generis morum sanctitate conscendat, alioquin ipsa solius carnalis nobilitas exsilis est reputationis et inane nomen. Unde Boethius De consolatione philosophiae li. III. prosa VI.: Nobilitas sanguinis est inane nomen, 14 quia secundum eundem: nobilitas carnis est quaedam laus de meritis parentum proveniens. 15 Sed quid prodest tibi, quod parentes tui fuerunt probi et virtuosi, tu autem es criminosus. Chrysostomus super Matthaeum: Quid prodest generatio clara, quam mores sordidant. Exemplum de Iudaeis, qui cum iactarent se esse de genere sancti Abraham et sic nobiles dicens: „Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam.” Respondit eis Iesus: „Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite”, Ioh. VIII. 16 Quod si petas: Numquid melius est esse de genere nobili, quam rusticano? Audi Cassiodorum in quadam epistola dicentem sic: Melius est de contemptibili genere nasci et clarum virtutibus fieri, quam de claro genere nasci et criminose vivere. Ad id pro exemplo producamus, quod Ambrosius dist. XL. „Illud” dicit de Adam et Eva: Nam Adam fuit de viliori origine et loco ortus, scilicet de limo terrae et extra Paradisum, scilicet in agro Damasceno formatus. Eva autem de nobiliori, quia de costa Adae et in loco nobilissimo, scilicet in Paradiso fuit facta, et tamen Eva inferior fuit, quam Adam. 17 Haec ibi. Item Abraham de Thare idolatri natus patre in caput fidelium omnium est electus pro virtute cultus unius Dei, Gen. (D)
Tertia est nobilitas virtutis, quia ut Philosophus in Politicis ait: Virtus et vitia determinant nobiles et ignobiles. Et Tullius De officio: Haec est indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata. Idem: Hic vere liber extimandus est, qui nulli turpitudini servit. Et ratio huius, quod a quo quis superatus est, eius et servus est, II. Pe. II.
18 Qui ergo peccatum facit, servus est tot daemonum, quot vitiorum. Exemplum dicit Chrysostomus super Matthaeum: In potestate est populi – inquit – facere sibi regem, qui postquam fuerit confirmatus, non potest a populo deponi iugum eius. Sic homo in potestate arbitrii habet, ut sibi diabolum eligat in Dominum peccando, sed postquam eius iugo se subdidit, non potest deponere, nisi Deus ipsum misericorditer liberaverit. Hinc Ambrosius De Nabuthe historia dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati, semper in laqueis, semper in vinculis est, et numquam est liber a compedibus, quia semper est in criminibus. 19 Haec ille. Haec sufficiant.
Quarta nobilitas dicitur legalis, scilicet quae fit per condicillorum vel clenodiorum concessorum a regibus promotionem, aut quae venit per adoptionem. Et hoc modo omnes Christiani nobilitantur in baptismo: Ro. VIII.: Non enim accepistis spiritum servitutis, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, quod si filii, et heredes etc. 20 O utinam Christiani hanc sanctissimam nobilitatem custodirent, et non perderent.
Beatus rex Ladislaus nobilis fuit secundum omnes praemissas nobilitates, quas et summopere conservavit, et ideo feliciter regnavit, et nunc cum Christo rege regnat in caelis. Merito ergo dicitur: Beata terra Hungariae, cuius rex sanctus Ladislaus nobilis est et patronus.(E)
Circa secundum de eius dignitate regia
, ut convertamus ad aedificationem communium hominum, accipiamus pro conclusione ex verbis Nicolai papae II. q. I. c. „Scelus”, videlicet quod sicut nullus pravus potest veraciter dici rex vel dominus, sic nullus Christianus efficitur vere rex caelestis et dominus, nisi bonus et a vitiis mundus. Quod ostenditur secundum quattuor praecipue doctores. Unus est Hieronymus in Glossa super Matthaeum XIX. dicens, quod Christiani hic reges sunt in spe et in futuro erunt in re, ubi et qui regnaverunt, et qui non regnaverunt, regnabunt, scilicet si boni fuerunt. Secundus est Cassiodorus super Ps. XXXVII. dicens sic: Reges terrae sunt, qui corporibus suis deitatis munere dominantur, scilicet non peccent. Nam ille rex vere non dicitur, qui servire non monstratur. Haec ille. Tertius est Augustinus De civitate Dei li. IV.: Bonus, scilicet Christianus, etiamsi serviat, liber est, malus autem etiamsi regnet, servus est, nec unius, sed quod est gravius, tot dominorum, quot vitiorum.
21 Haec Augustinus. Quartus est Cyprianus li. De XII abus[ion]ibus dicens sic: Nihil confert habere dominandi potestatem, si dominus tempore non habet virtutis vigorem. Et infra: Nomen enim regis rectoris officium indicat, sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores non corrigit? Sciat – inquit – rex, quod sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si iustitiam non fecerit, primatum habiturus est, omnes namque peccatores, quos sub se in praesenti habuit, super se modo plagali poena futura habebit. Haec Cyprianus. Et sic intelligendum est etiam de quibuscumque aliis dominis. Sic etiam de Christianis, si ingrati fuerint pro tantae dignitatis, scilicet regiae caelestis vocatione in respectu infidelium, quia quanto gradus Christianitatis altior, tanto casus deterior secundum Gregorium. O ergo Christiane, noli pro vilissimo peccato perdere tuam regiam et gloriosam dignitatem caelestem perpetuamque coronam. Accipe exemplum a beato Ladislao rege, qui sic se in regia dignitate conservavit, ut caelestem non perderet, sed usque ad mortem pro ista corona caelesti omnia contemneret, ut Christum lucrifaceret. (F)
Circa tertium de gratiosa conformitate nobilitatis ad Christum quaeritur, quae sunt virtutes, per quas cognoscuntur veri nobiles et nobilissimo regi Christo fiunt conformes, ut et nos sciamus per has conformari et grati fore Christo in nobilitate Christiana. Ad quod respondetur, secundum quod colligitur a doctoribus, praecipue sunt quattuor:
· Prima est humilitas
· Secunda est pietas
· Tertia est veritas
· Quarta est aequitas
Prima est humilitas. Nam Christus, rex regum et dominus dominantium summe humiliavit se, ut ostenderet, quod humiles diligit principes et alios. Bernardus: Non magna virtus est humilitas in abiectione, sed rara et Deo cara est humilitas in honore. Idem: Honor honoris est humilitas, patet ergo, quod praecipue in dominis et principibus humilitas commendatur, ut Christo conformis, quamvis in omnibus sit Deo grata. Hinc Ecc. III.: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
22 Ideo secundum Bernardum sermone de religionibus: Numquam in honore sine onere, nec in praelatione sine dolore et tribulatione, in sublimitate quis potest esse sine vanitate. Vult ergo Deus, quod etiam princeps sic humilietur, quia ut etiam Innocens dicit: Quanto quisque humilior in se, tanto coram Deo nobilior. Exemplum de Saulo, qui cum esset humilis, electus est a Deo in regem, sed cum superbivit, postea deiectus est, et in locum eius humilis David praeelectus est, ut patet I. Reg. XV. et XVI., quem Dominus secundum cor dilexit. Beatus rex Ladislaus hanc virtutem habuit. Non enim honores ambivit, immo in exedris ecclesiarum inter pauperes saepe pernoctare dilexit, soli Deo placere cupiens. Vide sermonem I. „F”, „G”.
Secunda virtus est pietas. Christus namque Dei Filius est rex piissimus ad omnes adeo, quod omnibus inimicis parceret, immo pro inimicis morti se exponeret, et totum sanguinem in redemptionem hominum effunderet. Ut ergo homo in hac nobilitate Christo sit conformis, debet remittere iniurias et pietatis opera in proximos exhibere, ut sic mereatur a Christo diligi propter similitudinem. Nam Christus dicit, quod nil ita nos Deo assimilat, quemadmodum pietas, et praecipue in iniuriarum remissione. Siquidem proprium Dei est misereri semper et parcere, debent prae ceteris nobiles et principes ac permaxime reges esse pii et clementes exemplo Christi. (G)
Unde quaeritur: Utrum melius sit regere subditos pietate an severitate? Ad quod respondet Seneca De clementia dicens sic: Remissius imperanti melius paretur, id est oboeditur pietati. Nam contumax est humanus animus et in contrarium nitens, sequitur, quo facilius ducatur,
23 ideo nullum ex omnibus magis clementia, quam regem vel principem decet. Haec Seneca. Istud autem Christus ostenditur tripliciter: Primo ex auctoritate Scripturae: Prover. XX.: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur clementia thronus eius. 24 Hinc et Ecc. IV.: Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos, et opprimens subditos tibi. 25 Secundo ostenditur ex ratione, quia scribitur I. Thimo. IV.: Pietas ad omnia valet. 26 Et XXII. q. II. „Si quaelibet” Gregorius dicit, quod culpa purgatur pietate, et ipsa pietas meretur temporaliter et aeternaliter remunerari, ideo etc. 27 Tertio patet exemplis, quia magni principes, ut reges tamquam nobiliores, solent inungi in signum pietatis et clementiae, et rex apum non habet stimulum pungendi, sicut aliae apes, ad designandum, quod nobiles et quique rectores subditorum debent esse pii et misericordes. Scribit etiam li. VI. Animalium Aristoteles, quod nobilis complexionis signum est longa brachia habere signanter usque ad genua deficiente spatio duorum digitorum. Idem etiam dicit V. Politicorum, quod habere longa brachia fortitudinem indicat. Et hoc utique convenit ad significandum largitatem pietatis, et sic patet, quod si volumus esse vere nobiles et Christo conformes, debemus esse pii et clementes. Sed heu, moderni principes et nobiles ac barones et rectores sunt immisericordes, munera et taxas a pauperibus extorquentes, munera diligentes et vindictam expetentes, Ecclesiastica bona diripientes. Impletum est illud Ezech. XXII., scilicet: Principes in medio eius quam lupi rapaces, 28 et XXVI.: Statuae tuae nobiles in terram corruent, 29 id est nobiles, qui tamquam statuae deberet pauperes sustentare et defensare, in terrenam cupiditatem declinant, ut spolient pauperes. Beatus rex Ladislaus non sic fecit, sed tam piissimus exstitit, ut mutato nomine ab omnibus pius rex vocaretur. Nam pauperes alebat, et pro eis morti in bello se exponebat. Vide legendam „G”. (H)
Tertia virtus est veritas, nam Christus Dominus adeo dilexit veritatem, ut sibi ipsam appropriaret. Ioh. XIV.: Ego sum via, veritas et vita.
30 Hanc ergo debemus habere, ut a Christo diligamur, tamquam conformi nobilitate decorati. Unde Ephe. IV.: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. 31 Dicit ’unusquisque’, quia veritatem debent omnes amare et servare, sed potissime debent nobiles servare, ut possint esse victoriosi, quoniam ipsa veritas est, quae vincit omnia. II. Esdrae III.: Et ipsa statuit nomen laudabile in perpetuum, quod nobiles multum desiderant. 32? Prover. XII.: Labium veritatis firmum erit in perpetuum, 33 et: propter peccata labiorum ruina proximat malo. 34 Sed, proh dolor, moderni multi nobiles in sui perniciem nihil curant de veritate, multa promittunt et non implent, plura appendunt sigilla, sed nulla fiducia in eis, ut videamus impletum illud Ps.: Nolite confidere in principibus. 35 Sed o quam perniciosum, o quam confusibile clenodium mendacii in nobilibus, quia Proverb. XVII.: Non decet principem labium mendax, 36 et Ps.: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. 37 Tales – inquit – viri sanguinum, id est peccatorum non dimidiabunt dies suos. 38 O quam honorificum et gloriosum clenodium veritatis in principe, quia dicente Ps.: Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit, 39 scilicet talibus. Hoc claret in beato Ladislao rege, qui fuit verax in sermone, constans in promissione, ut in legenda eius habetur. Et idcirco Deus ipsum gratificavit et glorificavit per conformia quaedam miracula, scilicet in sui corporis tumulatione, quod fieri commiserat in Varadiensi ecclesia. Et cum barones vellent hoc aliter ordinare, miraculose corpus illuc, quo ipse mandaverat deferri, viderunt in curru. Patet in legenda „H”. Item pro eodem attestatur miraculum sanationis oculorum, quia veritas oculo mentis intueri habet. Ipse quippe beatus rex praecipuam potestatem in miraculosa virtute sanandi oculos legitur a Deo obtinuisse, ut aliquod de hoc narremus. (I)
Legitur quippe in legenda, quod quaedam paupercula virgo amissum visum recuperavit iuxta sancti sepulchrum tanta animi limpiditate, ut non solum in corpore, verum etiam in spiritu visitata divinitus esse videretur.
Item quaedam nobilis puella dum tanto dolore oculorum teneretur, ut visu omnino privata omnem spem medicinae amisisset, ad ipsius sancti sepulchrum veniens, ibi cum lacrimose sibi subveniri postularet instanter, ceciderunt ecce in manus eius quidam globi carnei formam oculorum habentes, sed coagulato sanguine involuti. Quae credens sibi oculos excidisse, vociferata est. Et populus accurrens viderunt omnes dictos globos oculorum in eius manu elisos, et novos sibi oculos sanos et optimos mirabiliter eorum loco datos a Deo, et admirantes Deum in sancto laudaverunt.
40
Vidi et ego quendam fratrem ordinis minorum praedicatorem, qui cum lippos antea habuisset et crebro defluentes oculos, apud ipsius sancti Ladislai sepulchrum orando obtinuit fieri sanus.
Quarta virtus est iustitiae aequitas. Nam Christus iudex iustus multum diligit iustitiam in principibus et iudicibus, sicut testatur de eo Ps.: Dilexit – inquit – iustitiam, et odit iniquitatem etc. 41 Hinc XXIII q. V. „Regum” Hieronymus dicit: Regum officium proprium est facere iudicium atque iustitiam, et liberare vi oppressos de manu calumniantium, et pupillis ac viduis auxilium praebere. 42 (K)
Beatus Ladislaus rex iustitiam summe observavit, et omnia praedicta fecit non solum in vita, sed etiam post mortem. Nam legitur, quod miles quidam argenteam scutellam, quam prius suo patri sanctus rex, dum viveret, donaverat, urgente necessitate venalem exposuit cuidam comiti. Ardore autem cupiditatis comes illectus finxit hanc scutellam suam fuisse et furto a se sublatam. Cumque de hoc lites in iudicio movissent, Domino inspirante sic adiudicatum est, quod ipsa scutella poneretur super sepulchrum sancti regis Ladislai, et Deus comprobaret, quis eorum habere eam deberet, sicque factum est. Comes igitur nimis praesumendo cum accepturus scutellam appropinquaret ad sepulchrum, statim cecidit quasi mortuus, nec de terra surgere potuit. Pauper autem miles, quod suum fuit, humiliter accedens accepit, et Deo gratias egit, ac sanctum Ladislaum omnes laudando in ipsius meritis Deum glorificaverunt pro liberatione a calumnia.
43
Oremus ergo nos, carissimi, Deum, ut huius sancti interventu caveat a periculo, et det gratiam et gloriam. Amen.



1 Ecl 10,17
2 Auctor incertus, Appendix ad II. Pent. Bibliothecae Divinae. – PL 29, 451A
3 Auctor incertus (sub nomine Hieronymi), Epistola CXLVIII. PL 22, 1214
4 Editio: Nazanzenus
5 Editio: Nazanzenus
6 Loc. cit.
7 Sir 10,31
8 Mt 25,12
9 Mt 14,26
10 Auctor incertus, De spiritu et anima. PL 40, 807
11 Dt 4,9
12 Editio: Nazanzenus
13 Auctor incertus (Hieronymus?), Epistola XIII. – PL 30, 173C
14 Boethius, De consolatione philosophiae, Lib. III, prosa 6: „iam vero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen. – CCSL 94
15 Auctoritates Aristotelis et aliorum philosophorum. Köln, 1490. Op. 25, sent. 38
16 Ioh 8,39
17 Decretum Gratiani, D. 40, c. 9
18 II Pt 2,19
19 Ambrosius, De Nabuthe Israelita. – PL 14, 739B
20 Rm 8,15-17
21 Augustinus, De civitate Dei. – PL 41, 114
22 Sir 3,20-21
23 Seneca, De clementia, 1, 24
24 Prv 20,28
25 Sir 4,35
26 I Tim 4,8
27 Cf. Decretum Gratiani, C. 22, q. 2, c. 20
28 Ez 22,27
29 Ez 24,11
30 Ioh 14,6
31 Eph 4,25
32 II Esr 4,??
33 Prv 12,19
34 Prv 12,13
35 Ps 145,2
36 Prv 17,7
37 Ps 5,7
38 Ps 54,24
39 Ps 83,12
40 SRH II, 524, 13-26
41 Ps 44,8
42 Decretum Gratiani, C. 23, q. 5, c. 23
43 SRH II, 524, 30-525, 8




Kezdőlap