[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XVI.]

Pro sancto Ladislao rege
Sermo tertius de iudiciali iustitia in regimine pro imitatione nostra

Sit Dominus Deus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem. II. Paral. IX. 1 (A)

Verba ista dixit ad litteram regina Saba de rege Salomone. Et nos optime possumus dicere Deo gratias agendo pro sancto rege Ladislao, quem Deus ordinavit regem super thronum regni Hungariae. Nam ut dicit Gregorius in Moralium XXX.: Secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium,
2 et ideo Deus cum dat bonum principem vel regem, merito Deo ab omnibus gratiae agendae sunt, quia Deus hoc ordinavit pro salute populi. Sic per contrarium, cum datur malus princpes populo, signum est mali pro demerito populi, ut ibidem dicit Gregorius. Et idcirco cum Deus talem et tantum sanctum regem, videlicet Ladislaum, nobis donaverit pro salutis adquisitione, digne et merito ipsum Deum laudando et gratias agendo pro tali dono dicere possumus ad eius honorem verba praemissa, scilicet: Sit Dominus Deus benedictus, qui voluit te ordinare etc. Iuxta quae verba de ipso sancto rege Ladislao tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de tribus commendatur.
· Primo de iudiciali iustitia, ibi: Te ordinare super thronum, quo iudicii exsecutio significatur
· Secundo de regali clementia, ibi: Regem
· Tertio de divinali vicaria: Deus, qui voluit te ordinare super thronum suum (B)
Circa primum de iustitia in iudicio. Ex quo beatus rex Ladislaus de hoc praecipue commendatur in legenda, ubi dicitur de eo, quod in examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis iudicium terribile imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur.
3 De ipsa ergo pro aedificatione rectorum et iudicium quorumcumque quoad praesentem materiam quaeri sufficiat amore brevitatis tantum de eius obligatione. De qua quaeritur, utrum in omni iudicio et casu sub necessitate salutis quamcumque causam teneatur semper iudex quilibet iuste iudicare. Ad quod respondetur per conclusionem, quod sic. Et ostenduntur tripliciter:
· Primo per varias leges
· Secundo per rationes
· Tertio per exempla et similitudines
Primo per varias leges. Et primo quidem per legem naturalem, quae dictat, quod quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis, et quod tibi fieri non vis, aliis ne facias. Patet Luc. VI. 4 et dist. I. „Ius naturale” 5. Sed nullus vult sibi a quoquam fieri iniustitiam, ergo etc. Secundo per legem divinalem. Levit. XIX.: Ego Dominus Deus vester, nolite facere aliquid iniquum in iudicio, nec iniuste iudicabis, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. 6 Item eiusdem XXIV.: Aequum iudicium sit inter vos, sive civis sive peregrinus fuerit, qui peccaverit, quia ego Dominus Deus. 7 Deut. XXIV.: Non pervertes iudicium advenae et pupilli. 8 Tertio per legem evangelicalem. Matth. V.: Amen dico vobis, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 9 Et iterum: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. 10 Et XXV.: Ibunt iniusti in supplicium. 11 Quarto per legem canonicam et etiam civilem. Nam extra de mutuis petitionibus c. „Prudentia” habetur scriptum, quod eo modo, quo quis vult sibi iustitiam fieri, sub eadem forma aliis respondere tenetur. 12 Item extra de probationibus c. „Contra in verbo negligentiam” 13 dicit Glossa et eam sequuntur doctores, quod scilicet iudex tenetur ad restitutionem, saltem in foro animae, si eius negligentia aliquod dandum incurrit pars quaecumque in iudicio, et hoc secundum Angelum de Clavasio, qui adducit Panormitanum super dicto c. „Maxime tenet”, quando iudex est in dolo et lata culpa. Et non solum de lata tenetur quoad Deum, sed etiam de levi, si diligentiam non adhibuit. Patet extra c. „Constituisti” II. q. V. in textu cum glossa et est tutius. Denique tota lex canonica et civilis est ordinata iustitia facienda et servanda, ut ff. de iusti. et iur. l. iustitia, et plerisque locis colligi valet, quae transeo. Unde Augustinus De libero arbitrio: Lex esse non videtur, quae iusta non fuerit, 14 et ideo secundum leges tenetur iudex iudicare dist. IV. „Erit” etc. (C)
Secundo ostenditur per rationes. Et primo ratione offensionis, quia iniustitia est peccatum mortale in suo genere, eo quod contrariatur charitati, quod infert nocumentum proximo, unde et visionis divinae privationem inducit iuxta Ps.: Neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos, Domine,
15 et per consequens damnabile vitium est. Haec secundum Thomam II. II. q. LX. ar. IV. Secundo ratione divinae maledictionis, quia omnes iudices iniusti a Deo maledicti sunt, Deut. XXVII.: Maledictus – inquit –, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae etc. 16 Tertio ratione divinae ultionis, quia iudices iniustos Deus quandoque punire solet multipliciter. Primo temporaliter flagellando, Ps.: Propter iniustitias enim suas humiliati sunt, 17 et Ecci. X.: Regnum a gente in gentem transfert propter iniustitias et dolos etc. 18 Secundo mala morte perimendo, ut patet de Pilato, qui Christum iniuste iudicavit morti, et ideo in exsilium a caesare religatus, propria manu se occidit secundum Eusebium. Unde Ps.: Virum iniustum mala capient in interitu, cognovit Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum, 19 scilicet ad ulciscendum. Tertio in iudicio aeternaliter damnando, ut patet ex praedictis. Hinc Gregorius: O homo, qui iudicas in terris, memento, quod et tibi iudex est in caelis, a quo tibi eadem mensura remetietur, qua mensus fueris. Haec ille, et sic patet. (D)
Tertio ostenditur per exempla et similitudines, quia legitur de Achab, ut scribitur III. Regum XXI., quod cum rex Achab iniusto iudicio procurante Iezabel uxore sua interfecisset Naboth, ut possideret vineam illius, Dominus eum et uxorem eius punivit morte mala pro signo damnationis. Et praedixit per Eliam dicens: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent sanguinem tuum et Iezabelis.
20 Et certe sicut iustum est latrones et fures occidi, ac daemones damnari, sic iustissimum est iniustos iudices Dei iudicio puniri, et morte et damnatione, quia ut Augustinus dicit: Ablata iustitia quid sunt regna, nisi latrocinia. 21 Immo tales plus nocent, quam latrones. Idem Augustinus: Nihil est similius daemonum actibus, 22 quam litigare iniusto iudicio et damnare animas. Ad idem facit exemplum de Susanna, quam impii iudices iniuste iudicaverunt, et propter hoc male ipsi perierunt, Dan. XIII. Item per contrarium de Traiano, qui pro eo, quod iustissimus fuit, promeruit per orationem beati Gregorii liberari. Et sic patet. Ad idem faciunt exempla etiam paganorum. Refert enim Valerius li. VI., quod quidam princeps, nomine Zalentius, 23 statuerat, quod deprehensus in adulterio utroque privaretur oculo. Accidit autem, quod eius filius unicus deprehenderetur in adulterio, noluit quoque illi parcere etiam ad petitionem multorum. Sed tamen, ne legi fieret iniuria, et etiam ne eius filius inutilis ad omnia redderetur, si totaliter caecus fieret, praecepit, ut unum oculum sibimet, et alterum filio oculum eruerent, et sic iustitiae satisfaceret. 24 Narratur etiam de Alexandro imperatore, quod cum apud eum accusatus fuisset quidam iudex iniquus, quod solitus fuerat iudicia pervertere propter munera, imperator mandavit ipsum excoriari, et de pelle eius sedem fieri. Constituens autem eiusdem filium iudicis in iudicem ordinavit, quod semper in illa sede ex corio paterno facta iudicaret, quatenus recordaretur, quod si iniuste iudicaverit, simili morte puniretur. Beatus itaque rex Ladislaus bene semper recogitavit de iudicio divino, in quo omnes puniendi sunt iniusti aeterna morte, ideo multum timuit et maximam diligentiam adhibuit, ne umquam iniuste iudicaret. (E)
Circa secundum de regali eius clementia, in qua etiam beatus rex Ladislaus maxime floruit, quia ut legitur de eo: Rigorem iustitiae lenitate temperans misericordiae talem se erga subditos exhibuit, ut potius amaretur, quam timeretur.
25 Et tantam pietatis clementiam in omnes exhibuit, ut mutato proprio vocabulo rex pius ab omnibus nominaretur. 26 Unde hic quaeritur: Utrum melius sit facere semper in iudiciis secundum misericordiam, quam secundum iustitiam, aut econverso. Et ratio quaestionis est, quod Iacobi II. scribitur: Iudicium sine misericordia fiet illis, qui non fecerunt misericordiam. 27 Superexaltat autem misericordia iudicium. Haec ibi. Ad haec respondetur secundum doctores distinguendo, quod aut talis faciens iustitiam quoad proximum est persona publica, ut est iudex et princeps, rector vel quicumque officialis, aut est persona privata similiter ille, cui debet fieri iustitia, et aut est bonus, aut est malus. Hac ergo distinctione praemissa nota pro responsione ad quaesitum tres praecipuas veritates.
Prima veritas, quod quando certum est proximum, cui fieri debet iustitia, fore malum, melius est, ut persona publica sibi faciat secundum iustitiam, quam secundum misericordiam. Ratio: quia malus per iustitiam corrigitur, sed per misericordiam deterioratur, nec formidat sic deterius agere. Unde Ambrosius li. I. De officiis et XXIII. q. IV. „Est iniusta” dicit, quod iniusta est misericordia, si quis latronem filiis deprecantibus motus et lacrimis coniugis vel aliorum flexus absolvendum putat, cui adhuc latrocinandi aspirat affectus. Nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem. Et infra: Nonne cum uni indulget indigno, ad prolapsionis contagium provocat universos. Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. 28 Haec Ambrosius. Item C. de episcopali audientia L. „Nemo” dicitur: Remissionem veniae crimina non semel commissa non habeant.
Secunda veritas, quod quando certum est eum, cui facienda est iustitia, fore bonum, melius est publicae personae, ut faciat sibi misericordiam, quam secundum rigorem iustitiae punitivae. Ratio: quia talis paratus est se emendare, et melior ex hoc efficitur. Sed haec veritas intelligenda est, si persona publica, hoc est: iudex vel officialis facere potest salvis legibus, quod si non potest sic, tunc tenetur facere, quod dictat iustitia. Unde hic locum habet, quod Gregorius XLV. dist. dicit c. [„Disciplina”]: Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie serviens disciplina. Haec ibi. (F)
Sed quoniam non potest omnino certus esse homo de bonitate alicuius aut malitia, ideo quaeritur: Quid, si dubium sit, utrum proximus sit bonus aut malus. Respondetur secundum Lyram in Postilla super praescriptam auctoritatem Iaco. II., scilicet: „Superexaltat misericordia iudicium”
29, quod in casibus dubiis inter misericordiam et iustitiam semper declinandum est ad partem misericordiae. Unde et Christus interrogatus de muliere in adulterio deprehensa, utrum deberet lapidari, quamvis omnia sciverit, tamen ad misericordiam declinavit damnando culpam et salvando naturam dicens: Vade, amplius noli peccare, ut habetur Ioh. VIII. 30 Hinc enim Christus in iudicio disceptabit de misericordiae operibus, et sic sunt intelligendae tales auctoritates, sicut patet de ista Iac. II. Scriptura: Iudicium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam, 31 scilicet ubi debet, puta: cum ille est bonus, quem aliqua fragilitate contigit peccasse, aut quando dubitatur in casibus de misericordia et iustitia. Nam dicit Chrysostomus, quod facilius est reddere rationem de misericordia, quam de iustitia. Aut etiam quando persona est privata, ut patebit in sequentibus. Hinc rabbi Salomon dicit super Exo., ut allegat Lyra, ubi supra, quod apud Hebraeos fuit antiquarius constitutum, quod si maior pars iudicum in uno condemnet aliquem ad mortem, non propter hoc esset interficiendus, sed exspectanda est maior deliberatio. Si autem maior pars in uno liberet eum, est liberandus. Haec ille.
Tertia veritas, quod privatae personae semper melius est facere secundum misericordiam, quam secundum iustitiam, scilicet corporaliter punitivam. Unde Matth. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 32 Et Lucae VI.: Dimittite et dimittemini. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 33 Idcirco XXIII. q. I. dicitur, quod vindicta privata est Deo servanda, qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. 34 O ergo omnes, qui diligitis iustitiam, diligite simul et misericordiam, immo plus miericordiam, exemplo beati Ladislai, ut et vos a Deo misericorditer iudicemini. O quam timendum est eis, qui nolunt, cum deberent proximis misereri, quia iudicium sine misericordia fiet eis. (G)
Circa tertium principale de vicaria Dei in iudicio sit pro conclusione, quod in actu iudicii iudices tenent vicem Dei, et ideo debent in hoc Christum iudicem imitari. Haec conclusio patet per illud Deut. c. I. dictum ad iudices sic: Quid iustum est, iudicate, sive civis sit, sive peregrinus, nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis et magnum, quia Dei est iudicium.
35 Et Sap. VI.: Audite reges et intelligite, discite iudices finium terrae, quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 36 Haec ibi. Quaeritur ergo hic: Qualiter vel in quibus iudices debent Christum iudicem imitari vel ei in iudicio conformari, ut sic poenam evadant, et Deo plurimum placeant? Ad quod respondendo accipiamus verbum David Ps. VII. dicentis: Deus iudex iustus, fortis et patiens, numquid irascatur per singulos dies. Nisi conversi fueritis gladium suum, vibrabit arcum suum, tetendit et paravit eum. Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 37
Primo ergo sicut Deus dicitur iustus iudex, sic debet esse et iudex terrenus iustus in seipso, ut nulli subiaceat vitio gravi. Unde Ambrosius super „Beati immaculati” dicit sic: Iudicet ille, qui non agat eadem, quae in altero putaverit punienda, nec cum de alio iudicat, in se ferat sententiam, 38 ut patet III. q. VII. „Iudicet”. 39 (H)
Quaeritur: Utrum rector vel iudex aut officialis exsistens in se malus, peccet mortaliter iudicando malos vel quoscumque homines. Respondet frater Angelus de Clavasio secundum Alexandrum de Hales in III., quod mortaliter peccat, quia coram Deo suspensus est quoad se, etiam si peccatum sit occultum, et ideo peccat talis officium exsequendo. Petrus tamen de Palude in IV. dist. XIX. tenet hoc verum fore de praelato in spiritualibus, sed secus de praelato in temporalibus, quia si iudex suspendit aliquem latronem, non peccat mortaliter, licet ipse sit in mortali. Idem tenet sanctus Thomas in IV. et Archidiaconus I. dist.: Tutius ergo est iudici, cum accedit ad iudicium contritionem formare de peccatis, ne Christus sibi dicat illud Ioh. VIII.: Qui sine peccato est, in illam lapidem mittat etc.
40
Secundo sicut Deus dicitur iudex fortis, sic iudex terrenus debet esse constans fortiter, ne flectatur quoquo modo ad pervertendum iudicium. Nam Gregorio teste XI. q. III.: Quattuor – inquit – modis humanum iudicium pervertitur. Primo timore, dum metu alicuius potestatis veritatem loqui pertimescimus. Secundo cupiditate, dum praemio alicuius animum corrumpimus. Tertio odio, dum contra quemlibet adversarium molimur. Quarto amore, dum amico vel propinqui contendimus praestare auxilium. 41 Haec Gregorius. Unde cavere haec debet fortiter iudex.
Tertio, sicut Deus est iudex patiens et tranquillus – non enim irascitur per singulos dies, quamvis per quotidiana peccata provocetur –, sic iudex et rex terrenus debet esse patiens, et ab ira tranquillus. Nam Iac. I.: Ira viri iustitiam non operatur. 42 Super quae verba Beda XI. q. III. „Ira” dicit: 43 Qui iratus in aliquem sententiam profert, etsi ille quantum ad se iustam reportat sententiam, iste tamen, qui non amore iustitiae, sed livore odii sententiam dedit, iustitiam Dei non imitatur. Unde leges statuerunt iudicem in iudicando et sententiam proferendo debere sedere, ut notatur in Authenticis § „Sedebunt”. Et hoc ad designandum mentis tranquillitatem. Ad haec XI. q. III. „Illa”. 44
Quarto. Sicut Deus minas infert peccatoribus: Nisi – inquit – conversi fuerunt etc., scilicet a vitiis. Debet ergo comminationes facere iudex, scilicet ut partes convertantur ad pacem, et reo et actori et testibus pro veritate habenda, exponendo eis Dei iram, et graves legis poenas in transgressores. Nec debet pro lucro suo temporali gaudere de laetitiis, vel quod peius est, iustitiam vendere, aut pecuniam accipere, ut expediat causam. Nam tenetur restituere de necessitate, si acceperit, secundum quod probat frater Angelus de Clavasio in Summa per capitulum „Statutum” de vita et hone. cle. et c. „Exigit” de censi. li. VI.
Quinto. Sicut Deus est iudex iustus in dando sententiam, tamen semper contemperat cum misericordia, ideo dicitur: Arcum suum tetendit. 45 In quo misericordia significetur per cordam arcus, quae mollis est, et per lignum arcus durum et rigidum iustitia significatur. Sicque Deus paravit arcum sui iudicii ad sagittandum per diffinitivae sententiae sagittas ad condemnandum morte aeterna et igne. Sic iudex terrenus debet semper iustitiam temperare cum misericordia, ut supra dictum est ar. II. Unde Gregorius XLV. dist. [„Omnis”:] Omnis – inquit – qui iuste iudicat, stateram in manu gestat, in utroque penso iustitiam et misericordiam portat, sed per iustitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam. 46 Beatus rex Ladislaus haec omnia sollicite observavit, et ideo vicem Christi optime tenuit in throno iudicii. Propterea ut loquitur verba Ambrosii III. q. VII. „Iudicet”: Discite vos iudices saeculi, scilicet ex praemissis, quem in iudicando debeatis tenere affectum, quam societatem, quam sinceritatem, quam sobrietatem. 47 Ut ergo meritis beati Ladislai regis det nobis Deus gratiam, ad ipsum preces fundamus, quatenus imitando caelestem gloriam obtinere valeamus. Amen.



1 II Par 9,8
2 Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Lib. 25. – PL 76, 344B
3 SRH II, 518, 25-26
4 Lc 6,31
5 Decretum Gratiani, D. 1 c. 7
6 Lv 19,14-15
7 Lv 24,22
8 Dt 24,17
9 Mt 5,20
10 Mt 5,6
11 Mt 25,46
12 X 2. 4. 2.
13 X 2. 19, 11
14 Augustinus, De libero arbitrio. Lib. I, c. 5. – PL 32, 1227
15 Ps 5,6
16 Dt 27,19
17 Ps 106,17
18 Sir 10,8
19 Ps 139,12
20 III Rg 21,19
21 Cf. Auctor incertus (Augustinus?), Ad fratres in eremo commorantes. – PL 40, 1292
22 Augustinus, Confessiones. – PL 32, 685
23 Recte: Zaleucus
24 Valerius Maximus, Dictorum factorumque memorabilium Lib. IX, 6. Cap. 5. exten. 3
25 SRH II, 518, 27-519, 1
26 Cf. SRH II, 519, 5
27 Iac 2,13
28 Decretum Gratiani, C. 23 q. 4 c. 33
29 Iac 2,13
30 Ioh 8,11
31 Iac 2,13
32 Mt 5,7
33 Lc 6,37-38
34 Decretum Gratiani, C. 23 q. 1
35 Dt 1,16-17
36 Sap 6,2 et 4-5
37 Ps 7,12-14
38 Ambrosius, Expositio in Ps. 118. – PL 15, 1493B
39 Decretum Gratiani, C. 3 q. 7 c. 4
40 Ioh 8,7
41 Decretum Gratiani, C. 11 q. 3 c. 78
42 Iac 1,20
43 Decretum Gratiani, C. 11 q. 3 c. 68
44 Decretum Gratiani, C. 11 q. 3 c. 67
45 Ps 7,13
46 Decretum Gratiani, D. 45 c. 9
47 Decretum Gratiani, C. 3 q. 7 c. 4




Kezdőlap