[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XVII.]

Pro sancto Ladislao rege
Sermo quartus de profectu spirituali


Proficiebat rex vadens et crescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. I. li. Paral. c. 1 (A)

Quamvis haec verba litteraliter dicantur de David rege, merito tamen et congrue accipi possunt et dici etiam de beato Ladislao rege, quoniam sicut David passus multam persecutionem a rege Saule, tandem Dei ordinatione in regem est electus, et Saul est a Domino abiectus. Proficiebat quoque David crescens in omni prosperitate, et Dominus erat cum eo eum in suis operibus manifeste dirigendo. Sic beatus rex Ladislaus postquam est passus multas persecutiones a rege Hungariae, nomine Salomone, factum est divina ordinatione, ut ille abiceretur, et beatus Ladislaus in regem eligeretur, qui proficiebat in omnibus prosperando, et Dominus erat cum eo dirigendo ipsum, et quod est optimum, proficiebat semper crescens in omni virtute et sanctitate. Et in hoc nobis proponitur in exemplum imitandi, ut scilicet proficiamus in virtutibus et salutis adquisitione, quia ut Origenes super li. Numeri homilia XVII. dicit: Anima Sanctae Trinitatis igniculo succensa numquam potest otiari et quiescere, sed semper a bonis ad meliora, et a melioribus iterum ad superiora provocatur.
2 Haec ille. Unde pro nostra aedificatione ad honorem beati Ladislai accipimus verba praemissa pro sermone. In quibus commendatur et in exemplum nobis proponitur de tribus ad imitandum:
· Primo de spirituali profectu, unde dicitur, quod proficiebat rex
· Secundo de eius graduali progressu. Nam dicitur: Vadens et crescens
· Tertio de praesidii Dei proventu, ibi: Dominus Deus exercituum erat cum eo (B)
Circa primum de profectu spirituali Christianorum sint pro conclusione verba Augustini et Bernardi in epistola ad Garrinum: Tota vita Christiani desiderium est iustitiae
3, ut semper proficere studeat ad meliora. 4 Minime pro certo bonus est, qui melior esse non vult. Et ubi incipis nolle fieri melior, desinis esse bonus. 5 Declaratur tripliciter:
· Primo per auctoritates
· Secundo per rationes
· Tertio per exempla et similitudines
Primo per auctoritates. Nam Salvator Matth. V. dicit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 6 Bernardus ubi supra, scilicet ad Garrinum abbatem: Iustus – inquit – numquam arbitratur se comprehendisse, numquam dicit satis esse, scilicet se bonum, sed semper esurit sititque iustitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est, iustior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. 7 Haec ille. Unde et Prover. IV.: Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem, 8 scilicet gloriae, quae est in patria.
Secundo per rationes. Quarum prima est ex parte Dei, quia ut dicit idem Bernardus ad Henricum episcopum: Solet divina pietas sic ordinare, ut quanto quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. 9 Et ad idem Cassianus li. Collationum dicit, quod quanto quis magis proficit et fuerit mente purgatior, tanto se sordidiorem videns, magis humilitatis, quam elationis causas invenit. 10 Sicut exempli gratia, quanto quis puriorem lucem solis per fenestram intrantis intuetur, tanto plures pulveres in eo videt, quos praeter lucem solis vel radium non videt. Sic etc. Unde patet, quod mundani magna peccata in se pro nullo reputant, spirituales autem etiam minima deplorant et reformidant, ergo etc. Secunda ratio ex parte viae caelestis regni, quia videmus, quod in via cuiuscumque civitatis non progredi idem est, quod regredi, quia sicut retrogradans, ita et in via perstans numquam perveniet ad civitatem. Ideo Augustinus de verbis Apostoli dicit: Semper ambula, semper profice, noli in via deficere, noli retroire, noli deviare, remanet, qui non proficit, retrocedit, qui ad ea revertitur, unde iam recesserat, deviat, qui apostatat, scilicet a praeceptis declinando. 11
Tertio per exempla. Nam videmus, quod omnia sub caelo crescere diligunt naturaliter, ut patet de plantis, herbis et corporibus humanis. Homo enim usque ad dimidium vitae, videlicet XXXV. annum crescit, et post decrescit, ut dicit Richardus in sermone. Si delectatur ergo homo crescere, et dolet decrescere in corpore, quanto magis hoc velle debet in mente. Semper ergo debet homo extimare, quasi vix adhuc coeperit Deo servire, et conari ad melius serviendum. Unde legitur de beato Francisco, quod cum multum servivisset a iuventute Deo, et iam esset prope mortem, dicebat fratribus: „Incipiamus, fratres, servire Deo, quia adhuc modicum fecimus.” Legitur etiam, quod quaedam anima damnata apparuit cuidam suo caro. Quae interrogata ab illo, scilicet qualis poena esset in Inferno maior, respondit, quod maximum dolorem animae damnatae in hoc habent, quod in hac vita potuissent parvo tempore lucrari caelum et visionem beatam Dei in bono opere vivendo et proficiendo, et non faciendo se aeternaliter perdiderunt. (C)
Sed quaeritur: Unde est hoc, quod nullus hominum in hac vita potest habere omnes virtutes simul, nec tantum in virtutibus proficit, quantum desiderat? Ad hoc Gregorius XII. Moralium respondet dicens: Nemo est, qui tantum virtutis apprehendat, quantum desiderat, quia omnipotens Deus interiora discernens ipsis spiritualibus proventibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur et non valet, in illis se non elevet, quae valet.
12 Idem in homilia super Ezechielem in prima parte dicit: Non enim uni dantur omnia, ne in superbiam elatus cadat. Sed huic datur, quod tibi non datur, et tibi datur, quod illi denegatur, ut dum iste considerat bonum, quod habes, et ipse non habet, te sibi in cogitatione praeferat. Et rursus dum tu habere in illo conspicis, quod ipse non habes, te illi in tua cogitatione postponas. Et sit, quod scriptum est, superiores sibi invicem arbitrantes. 13 Haec Gregorius. Et ponit ibidem exemplum de regionibus terrarum, quia quamvis Deus potuisset unicuique regioni fructus omnes tribuere, sed non tribuit, ut sic una alteri conicet, quod illa indiget, unde fit, ut huic vini, alteri olei, alteri animalium abundantiam tribuat. Sic in mentibus sanctorum alteri dedit Deus virginalem puritatem, alteri scientiae et doctrinae praeclaritatem, alteri patientiam martyrii, alteri pietatem misericordiae, alteri vitae austeritatem, alteri magnae devotionis dulcedinem etc. 14 Ad propositum in beato Ladislao habemus exemplum pietatis et misericordiae ac devotionis et iustitiae plurimarumque virtutum ad imitandum. (D)
Circa secundum principale de gradibus proficiendi ad salutem. Quaeritur: Qualibus gradibus debeat proficere Christianus et ascendere crescendo in spiritualibus? Ad quod respondetur, secundum quod colligitur ex dictis sanctorum, praecipue sex sunt gradus, quos observare debet proficiens ad salutem.
Primus gradus dicitur animi absolutio, scilicet ab omni mala affectione et peccati delectatione. Non enim potest oneratus gravi pondere et compedibus peccatorum ligatus ascendere. Unde Beda super Lucam: Nisi quis a seipso deficiat ad eum, qui super ipsum est, non appropinquat.
15 Unde debemus onera deponere vitiorum nostrorum non solum mortalium, sed et venialium, ut possumus. Quoniam Anselmus li. De conceptu virginali, c. XXVII.: Impossibile est – inquit – aliquem hominem cum aliquo quamvis parvo peccato salvari. 16 Haec ille. Sed quaeritur, quomodo venialia impediunt nostram salutem. Respondetur secundum doctores: Venialia licet non damnant aeternaliter, tamen a gloria retardant caelesti, usque quo hic vel in Purgatorio expiantur; et quia saepe in mortale ducunt. Gregorius in Pastorali: Qui minima peccata deflere ac evitare neglexerit, a statu iustitiae non repente, sed paulatim cadit. 17 Iuxta illud Eccli. XIX.: Qui spernit modica, paulatim decidit. 18 Et pro tanto dicuntur a salute impedire, quia a visione Dei retardant. Sic etiam impediunt profectum, in quantum diminuunt fervorem charitatis, et devotionem tepescere faciunt notabiliter. Unde qui vult proficere, diligenter debet cavere omnia peccata. Et licet nequeat ex toto omnia venialia cavere, tamen debet se moderare, quantum potest. Unde Hieronymus in epistola: Mens Christo dedicata sic cavere debet minora, quomodo maiora, quia multiplicata gravant. 19 Beatus Ladislaus sic curavit proficere plene Deum diligendo.
Secundus gradus bonae voluntatis firma tentio. Unde Bernardus De libero arbitrio c. XV.: Velle bonum profectus est, velle malum defectus. Sola voluntas si fuerit bona, bonam facit animam, si vitiosa, vitiosam. 20 Sed quia homo – sicut ait Iob numquam in eodem statu permanet, 21 aut enim proficit, aut deficit, proficiendum est in hac bona voluntate. 22 Haec ille. Item Richardus De Beniamin adol.: Quidquid homo agat, bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat. Quidquid ex bona voluntate sit, malum esse non potest. Sine bona voluntate omnino salvari non potes, cum bona voluntate omnino perire non potes. 23 Haec ille. Unde si volumus proficere, debemus fixam voluntatem tenere in bono. Nam qui mutatur in voluntate, nunc vult et incipit bonum agere, et non continuat, sed post aliquot dies incipit aliud et primum deserit, talis non proficit. Bernardus: Qui unam et rectam tenuerit viam, cito pervenit, quo tendit. Si vero varias mutat vias, faciliter errat, nec laborum habebit finem, quia error non habet finem. Maxime autem cavendum est proficienti, ne voluntas declinet a bono in malum, quia – ut dicit Bernardus – per bonam voluntatem incipimus esse Dei, et per malam voluntatem incipimus esse diaboli. 24 Beatus Ladislaus totaliter in bono firmavit voluntatem volens, quod Deo placebat.
Tertius gradus est consilii susceptio, ut scilicet in faciendis bonis operibus spiritualium virorum consilia humiliter requirat. Unde Cassianus dicit, quod sola humilitate adquiritur virtus discretionis,
25 cuius primum initium est omnes cogitationes et temptationes spirituali patri revelare, a quo possit informari. Hinc etiam Eccli. XXXII.: Fili mi, sine consilio nil facias, et post factum non poenitebis. 26 Sic fecit beatus Ladislaus. (E)
Quartus gradus est discretio, nam sanctitas vitae non consistit in arto ieiunio vel vigiliis et corporalibus exercitiis, sed in virtutibus, scilicet in humilitate, castitate, misericordia, oboedientia, patientia. Et ideo illa exercitia corporalia discrete sunt assumenda. Et in tantum sunt laudabilia, in quantum homines disponunt ad virtutes. In discretum enim fervorem habentibus diabolus suggerit artiorem vitam, ut cito deficiant, et inutiles fiant Deo et proximo, aut in insaniam incidant. Unde Isidorus De summo bono, li. II. c. XXXVI.: Qui dilabuntur ad vitia, non statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis assuescunt, et sic ad maxima ruunt. Sic ad virtutis columen tendens non a summis inchoant, sed a modicis, ut sensim ad altiora pertingant. Qui autem inordinate virtutes comprehendere nititur, cito periclitatur, sicut herbae tanto festinius pereunt, quanto celerius crescunt.
27 Haec ille. Unde Cassianus in Collationibus patrum scribit, quod quidam Antonium interrogaverunt, quae virtus hominem ad perfectionem recto tramite veheret diaboli insidiis evitatis. Et cum alius diceret, quod vigiliae et ieiunia, alius autem, quod paupertas, alius, quod opera misericordiae, demum sanctus Antonius dixit: Haec omnia bona sunt, sed sola est discretio, quae omnium virtutum generatrix, custoditrix et consummatio exsistit. 28 Proinde Bernardus super Cantica dicit: Discretio est mater omnium virtutum, tolle hanc, et virtus vitium erit, 29 haec ille. Beatus Ladislaus hanc tenuit.
Quintus gradus est exercitatio in bonis operibus. Unde in Vitis patrum senex quidam dixit: propterea non proficimus, quia nescimus mensuras nostras, sed sine labore aliquo volumus virtutes possidere.
30 Augustinus sermone dedicationis: Laboremus – inquit –, ut nobis bonorum operum clavibus ianuam regni caelestis aperire possimus. Sicut enim malis operibus, quasi quibusdam seris et vectibus, vitae nobis ianua clauditur, ita absque dubio bonis operibus aperitur. 31 Haec ille. Beatus Ladislaus multa opera bona fecit ieiunando, vigilando in oratione et misericordiae opera exercendo. Vide legendam.
Sextus gradus est finalis perseveratio. Unde Isidorus De summo bono li. II. c. VII. dicit: Inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur. Tunc enim placet Deo conversatio nostra, quando bonum, quod inchoamus, perseveranti fine complemus.
32 Haec ille. Haec claruit in beato Ladislao, qui fine bono perseverans consummavit, ut patet prosequendo, si placet, legendam de eius obitu, ergo etc. O ergo Christiana anima, disce proficere his gradibus. (F)
Circa tertium de proventu divini praesidii sit pro conclusione verbum Ambrosii De Iacobo li. II. dicentis, quod perfectis et fidelibus divina adesse solent praesidia,
33 et hoc ex Sacra Scriptura clare patet in liberatione Abraham de fornace Chaldaeorum miraculose Gen. XIX., qui cum non adoraret ignem, quem colebant Chaldaei pro Deo, missus est et proiectus in ignem, ut experietur virtutem eius, et divino miraculo combustionem non sentit, sed evasit. Item in Sara, uxore Abrahae, quam cum tulisset rex Aegypti, Deus affuit regem flagellando et Saram liberando, ut habetur Gen. XII. Item in Iacob, quem Deus protexit miraculose in persecutione Esau, et in David, quem protexit a Saul, et in multis aliis. Unde Ps.: Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari etc. 34 Ad propositum loquendo de sancto rege Ladislao legimus, quod divinum auxilium sibi affuit miraculose tam in persecutione sui fratris, videlicet regis Salomonis, quam in bellis plurimis, quae gessit cum suo fratre contra ipsum Salomonem coactus ut fertur in chronicis , quem et adeo superavit, ut ipsum incarceravit. Item in bello Tartarorum, quos divino auxilio de regno effugavit, qui ut fertur in illa via fugientes, pecunias proiciebant, ut illarum cupiditate exercitus insequens illos detineretur. Sed ad preces Ladislai omnis multitudo illarum pecuniarum mox in lapides convertebatur, quarum vestigia expressa usque hodie cernuntur, ut dicitur a multis, qui fuerunt in viis illis Transilvaniae 35. Sed et ibi cernuntur fontes miraculose de petris erupti ad preces beati Ladislai pro refocillatione, ubi et vestigia infixae eius lanceae ac galeae in petris tamquam in cera impressa dicuntur et nunc manere. Et ad haec facit testimonium aliquantulum legenda in bello contra latrunculos Byssenorum, ut patuit sermone I. sub littera „G”. (G)
Quaeri hic potest pro aedificatione principum et potentum nobilium vel civium vel aliorum rectorum et officialium: Unde homines divina praesidia amittere demerentur, ne in suis factis vel in regimine prosperentur? Ad quod nota, quod hoc primum vitium, per quod demeretur homo, est iuramenti fractura, patet de Sedecia rege et Ioakim Ieremiae XXII.: Scribe virum istum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur.
36 Denique sicut colligi potest ex Scripturis, praecipuum secundum est superbia, ut patet de Saule rege, qui cum esset humilis, a Deo est electus, et tamdiu est prosperatus, quamdiu Deo oboedivit humiliter. Postquam autem elevatum est cor eius, est abiectus et semper decrevit. I. Reg. XV.: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es, unxitque Dominus te in regem. Sed quia proiecisti sermonem Domini, proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel. 37 Hinc Iudith VI. ca.: Domine Deus caeli et terrae, ne derelinquis praesumentes de te, et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias. 38 Ad idem exemplum de Nabuchodonosor, qui pro superbia est punitus, ut tamquam bestia cum feris habitaret, a regno deiectus et per humilitatem est iterato reditus post septem annos, Dan. IV. Tertium vitium est luxuria. Unde Ezech. XXII.: Sordida nobilis grandis interitu, 39 quod dicit: Licet sit nobilis, est tamen sordida per luxuriam, et ideo erit grandis interitu. Unde et paulo post subditur: Unusquisque in proximi sui uxorem operatus est abominationem, 40 et ibidem praemittitur: Propterea dedi te opprobrium gentibus, et triumphabunt de te sordida nobilis. 41 Exemplum de David II. Reg. XII., cui dixit Dominus per Nathan: Non recedet a te gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod tuleris uxorem Uriae Hethaei, ut esset uxor tua. 42 Nam et de regno fuit expulsus. Quartum vitium est iniustitia. Ecci. X.: Iudex sapiens iudicabit, scilicet iuste, populum suum et principatus stabilis erit. 43 Et infra: Regnum de gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et diversos dolos. 44 Item Ps.: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, transivi, et ecce non est inventus locus etc. 45 O, si essent principes, milites et nobiles ac iudices et rectores, qui amarent iustitiam, omnes bene staremus, quia Cyprianus dicit: Quaeque bona in regno operatur iustitia, sed remota iustitia ut ait Augustinus quid sunt regna, nisi latrocinia? 46 Propterea Deus irascitur et adversa infligit. Nam Proverb. X.: Benedictio Dei super caput iusti, sed nomen impiorum putrescet. 47 Augustinus: Si iustus essem, non timerem. Haec ille. Quintum est Ecclesiae et sacrorum irreverentia, ac rerum Ecclesiasticarum rapina. Ecci. XXIX.: Cum perdiderit reverentiam, derelinquetur. 48 Et eiusdem XXXII.: Pro reverentia accedet tibi bona gratia. 49 Unde refert Valerius de Pompeio, quod ipse fuit antea fortunatissimus victor super hostes. Sed posteaquam in porticu ecclesiae equos stabulari fecit, numquam pugnavit, quin vinceretur. Ad haec optimum exemplum Daniel V. Baltassar, qui vasa templi Domini irreverenter exponens, ut biberent ex eis rex et optimates et uxores et concubinae, apparuerunt mox digiti manus in pariete contra candelabrum scribentes: Mane tetel phares, quod Daniel interpretatus dixit: mane, id est: ’numeravit Deus regnum tuum’. Tetel, id est: ’appensus es, inventus es et minus habens’. Phares, id est: ’divisum est regnum tuum’, et datum est Medis et Persis, et sic factum est eadem nocte Baltassar interfecto. Heu, heu, o Deus meus, quam multi sunt nostris temporibus principes, qui spoliant ecclesias, et rapiunt earum possessiones ac bona abbatiarum et episcopatuum, quae fundaverunt sancti priores reges et principes, ut sanctus Ladislaus rex et sanctus Stephanus in Hungaria, sanctus Wenceslaus in Bohemia, sanctus Henricus in Bavaria. Illi et multi et alii alibi fundantes ecclesias fuerunt Deo devoti dotantes eas. Isti autem moderni rapiunt et annullant eas. O, si nunc viveret sanctus Ladislaus vel sanctus Stephanus rex et huiusmodi, nonne punirent tales depraedatores ecclesiarum. Utique quanta magis in Dei iudicio stabunt contra eosdem ad condemnandum. De talibus conqueritur Hieronymus in epistola ad Eusebium dicens, quod recipiunt superfluitatem sibi vestimentorum, de pauperibus frigore et nuditate morientibus non curantes. Ipsi sibi erigunt magna palatia et aedificia, ut ea humani oculi contemplerentur, non attendentes, quod pauperes in plateis moriantur. Convivia frequenter praeparant sibi et divitibus, replent ingluviem, sed fame pauperes pereunt. Et subdit: Epulemini et inebriemini, non enim post mortem ammodo facietis, sed cum divite epulone in tormentis gehennalibus guttam aquae optabitis, nec habere poteritis, 50 haec Hieronymus. Hortor ergo omnes fideles tam principes quam divites et pauperes communes homines, ut exemplo beati regis Ladislai caveamus ab omnibus peccatis, et in sancta vita Christiana proficere studeamus, et humiliter Deum oremus, ut beati Ladislai meritis det gratiam et gloriam.



1 I Par 11,9
2 Cf. Hrabanus Maurus, Enarrationes in librum Numerorum, cap. 24. – PL 108, 749D
3 Cf. Augustinus, In Iohannis epist. ad Parthos tractatus. PL 35, 2008
4 Cf. Bernardus, Ep. CCLIV, Ad abbatem Garrinum. – PL 182, 929B
5 Bernardus, Ep. XCI, Ad abbates sessione congregatos. – PL 182, 224A
6 Mt 5,6
7 Bernardus, Ep. CCLIV, op. cit. – PL 182, 460AB-C
8 Prv 4,18
9 Bernardus, Sermones de diversis, Sermo XXV. PL 182, 607B
10 Cassianus, Collationes, cap. 21. PL 49, 1278A
11 Augustinus, Sermones de Scripturis. Sermo CLXIX, cap. 15. PL 38, 926
12 Gregoris, Moralia in Iob, lib. XII, cap. 2. PL 75, 987B
13 Phil 2,3; Gregorius, Homeliae super Ezechielem, pars I, Hom. X. PL 76, 899B
14 Cf. Gregorius, Homeliae, op. cit. – PL 76, 900C-901B
15 Walafridus Strabo, Evangelium secundum Lucam, cap. IX, 23. PL 114, 279C
16 Anselmus Cantuariensis, De conceptu virginali et peccato originali, cap 28. (al. 27). PL 158, 462B
17 Gregorius Magnus, Regula pastoralis, cap. 33. PL 77, 116A
18 Sir 19,1
19 Cf. Incertus auctor (Hieronymus?), PL 22, 1207 1098
20 Cf. Bernardus, De gratia libero arbitrio. PL 182, 1010C
21 Iob 14,2
22 Cf. Bernardus, Epistolae. PL 182, 460
23 Richardus a S. Victore, Beniamin minor, cap. 65. – PL 196, 46C
24 Cf. Bernardus, De gratia et libero arbitrio. PL 182, 1011
25 Cf. PL 49, 549A
26 Sir 32,24
27 Isidorus, Sententiae, Lib. II, cap. 36. PL 83, 637C
28 Cassianus, Collationes patrum. – PL 49, 525B, 526B
29 Bernardus, Sermones in Cantica canticorum, Sermo XLIX. PL 183, 1018D
30 Vitae patrum, Verba seniorum. PL 73, 897C
31 Incertus auctor (Augustinus ?), Sermones de sanctis, Sermo CCXXIX. PL 39, 2166
32 Isidorus, Sententiae, cap. 7. PL 83, 606
33 Ambrosius, De Iacob et vita beata, Lib. II, cap. 6. PL 14, 624
34 Ps 104,14-15
35 Editio: Transseriniae
36 Ier 22,30
37 I Rg 15,17 et 26
38 Idt 6,15
39 Ez 22,5
40 Ez 22,11
41 Ez 22,4-5
42 II Rg 12,10
43 Sir 10,1
44 Sir 10,8
45 Ps 36,35
46 Augustinus, Ad fratres in eremo commorantes, Sermo XXXI. PL 40, 1292
47 Prv 10,6-7
48 Sir 29,23
49 Sir 32,14
50 Eusebius Cremonensis, De morte s. Hieronymi, cap. 21. PL 22, 252




Kezdőlap