[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXII.]

In die commemorationis sancti Pauli
Sermo de beato Paulo cum legenda

Mihi vivere Christus est et mori lucrum. 1 (A)

Haec verba Ecclesia canit hodie ad honorem beati Pauli apostoli, quae ipse scribit Phil. I. Quibus verbis omnes Christiani docentur exemplo beati Pauli, quod summo desiderio debent idipsum desiderare, videlicet et vivere et mori in Christo Iesu, ut habeant beatitudinis lucrum in ipso. Unde Bernardus et post eum Iohannes Gerson li. II. de interna conversatione c. VII. dicit sic: Teneas te, scilicet o homo, apud Iesum vivens et moriens, et illius fidelitati te committe, qui omnibus deficientibus, scilicet in morte, solus potest te iuvare. Et c. VIII.: Perdere Iesum maius damnum est, quam perdere totum mundum. Quid potest mundus conferre sine Iesu? Esse sine Iesu gravis est Infernus, et esse cum Iesu dulcis est Paradisus, qui invenit Iesum, invenit thesaurum bonum super omne bonum, ditissimus est, qui bene est cum Iesu, pauperrimus est, qui vivit sine Iesu. Esto humilis, pacificus et devotus, et erit tecum Iesus. Haec ibi. Beatus Paulus haec pensavit, ideo summe Christum desiderando dixit: Mihi vivere Christus est. Lyra: Me vivificans per suam gratiam et mori, scilicet pro eo vel secundum eum lucrum, scilicet supernae beatitudinis et gloriae. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, sicut et de his tribus commendabilis redditur beatus Paulus pro nostro exemplo.
· Primo de gratiosa vita in Christo, ibi: Mihi vivere Christus est
· Secundo de glorioso martyrio, ibi: Et mori
· Tertio de copioso suffragio, in hoc, quod dicit: Lucrum, non solum sibi quidem, sed et nobis (B)

Circa primum de vita in Christo. Ex quo dicit Apostolus, quod sibi vita Christus est, et suo modo Christiano debet esse cuncto, tres praecipuae quaestiones occurrunt:
· Prima de modo
· Secunda de signo
· Tertia de impedimento
Prima quaestio, qualiter vivendo Christianus vere possit Christus dici. Ad quod respondetur, quod per unionem charitatis et gratiae, quia scribitur Ioh. XV. et in pluribus locis evangelii, quod Christus manet et vivit in homine per gratiam, et homo in Christo. Nam ut ait Hugo de Sancto Victore, charitas est vinculum copulans amantem cum amato, quia qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, I. Ioh. IV.
2 Sed hic notandum, quod aliter anima manet in Christo Deo vivendo, aliter Christus manet in anima vitam praebendo vel vivificando. Nimirum anima boni Christiani manet et vivit in Christo Deo sicut in loco proprio, ad quem tendit, quia ad ipsum Deum tamquam ad finem ultimum creata est, secundum quod dicit Augustinus et claret II. Sententiarum. Et declaratur sic, quia sicut res a proprio suo loco habet haec tria: primo quietationem, secundo vitae conservationem, tertio fructificationem, sic anima hominis non potest quietari nisi in Deo. Unde Augustinus li. Confessionum: Fecisti nos, Domine, ad te, et ideo inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Sic Christus dixit Ioh. XVI.: In me pacem habebitis, in mundo autem pressuram. 3 Item secundo anima habet in solo Deo vitam et vitae conservationem, quia Deus vita animae est, ut patet per Augustinum de poenitentia dist. I. § „Item si”, unde Maximus in sermone de uno martyre dicit: Permanente fide permanet in homine Christus, discedente fide discedit ab homine Christus, discedente autem Christo discedit ab homine vita. Apostolus enim docet, quod Christus est vita nostra, dicens: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, Col. III. 4 Haec ille. Denique anima in solo Christo Deo potest fructificare ad vitam aeternam, Ioh. XV.: Sicut palmes non potest ferre fructum in seipso, nisi manserit in vite, sic et vos, nisi in me manseritis. 5 Haec Christus dicit. Et sic patet, quod anima Christiani vivit in Christo sicut in loco proprio quietate conservante et fructificante ad vitam aeternam. Sed Christus in anima manet sicut dominus vel rex in suo regno aut civitate, aut sicut nauclerus in navi, quia cum magna diligentia animam ipsam dirigit, gubernat et ducit ad portum salutis aeternae inter omnia temptamenta tamquam procellas maris huius mundi sua gratia praecavendo, ne pereat. Sicut legimus, quod fecerit Christus Paulo, quem protexit et direxit et gubernavit in temptationibus multis et persecutionibus. O Iesu bone, quam benignus es nobis. (C)
Secunda quaestio: Qualibus signis cognoscitur, quod ipsa anima vivere in Christo habeat et probatur? Ad quod nota, quod secundum quod ex Scripturis colligitur, tria ad id sunt signa. Sicut enim videmus, quod aliquid probatur fore vivens per tria praecipua, scilicet per motum, per sensum et per operationem vitalem, sic spiritualiter per haec tria cognoscitur quis in Christo vivere. Primum signum, si anima movetur spiritu Christi, scilicet ad sancta desideria caelestium bonorum et ad contemnenda mundi delectabilia et abneganda omnia vitia. Unde qui moventur ad concupiscendum carnalia et terrena, et illa sectantur vel quaecumque peccata, tales spiritu diabolico moventur, et non vivunt in Christo. Unde Ro. VIII.: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, si autem Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
6 Haec ibi. Item I. Ioh. III.: Omnis, qui in eo manet, non peccat, qui enim facit peccatum, ex diabolo est. 7 Et eiusdem IV.: In hoc cognoscimus, quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis etc. 8 Secundum signum, si anima sentit ea, quae sunt Christi delectando in Deo et compatiendo Christo passo, quoniam Ro. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum Christi, 9 scilicet ut delectemur in Deo. Ambrosius super Lu.: Qui Christum interno suscipit hospitio, maximis pascitur exuberantium delectationum conviviis. Et quoniam in Christo non solum erat dulcor divinitatis, sed et cum hoc amaritudo passionis, ideo anima in Christo vivens sentit et eius passionem per intimam compassionem, unde Iohannes de Sancto Geminiano: Sentire debet membrum, quod sentit caput, ne fiat distinctio in corpore. Propter quod et Apostolus hortatur Phil. II. dicens: Fratres, hoc enim sentite, quod et in Christo Iesu etc. 10 Per hoc ergo probatur homo vivere in Christo tamquam membrum, non articulum, si sentit dolores Christi. Tertium signum, si anima operatur, scilicet opera virtuosa in imitatione Christi. Unde I. Iohan. II.: In hoc scimus, quoniam in ipso sumus, si in ipso perfecti sumus, qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare. 11 Nam fides sine operibus mortua est, Iac. II. 12 O ergo homo, disce sic exemplo beati Pauli vivere in Christo. (D)
Tertia quaestio: Quomodo impeditur per peccatum, ne Christus Deus in anima peccatrice esse vel habitare dignetur? Et ratio huius quaestionis, quia Deus est ubique pro omni tempore, ergo est etiam in peccatore, unde versus: Enter, potenter, Deus est ubique praesenter. Quomodo ergo vere dicatur non esse in peccatore Deum? Ad haec respondetur secundum Richardum de Mediavilla in I. dist. XIV., quod dupliciter dicitur Deus alibi habitare. Uno modo per praesentiam simplicem. Alio modo per praesentiam simul et fruitionem. Modo peccatores Deum possident tantummodo per praesentiam simplicem, secundum quam Deus est ubique essentialiter, potenter et praesentialiter, omnia conservando in esse et gubernando. Non autem habitat Deus in peccatoribus per fruitionem. Sed hoc modo secundo, scilicet per praesentiam et fruitionem habitat tantummodo in iustis fidelibus. Et ponit tale exemplum: Unus alteri dat pondus auri dicens: „Sit hoc apud te tantummodo, sed potestatem eo utendi non habeas.” Alteri dans pondus auri dicat: „Accipe, hoc tibi trado omnino, et fac ex eo, utens sicut tibi placet ipso.” Ita Deus primo modo seipsum dat peccatoribus, inquantum est ubique, et in illis, sed non dat eis potestatem super se. Iustis autem se praebet praesentem, et cum hoc dat potestatem, ut fruantur Deo, prout volunt ad salutem, propter quod iusti et sancti viri in Scriptura dicuntur caeli, eo quod in ipsis, sicut in caelo habitat Deus praebendo sui potestatem et fruitionem gloriae beatis. Et sic fruitionem gratiae dat animabus in praesenti iustis. Econverso autem peccatores terra dicuntur, quia eos Deus iuste comprimit et conculcat infernali poena. Unde Isa. LXVI.: Caelum – inquit – sedes mea, terra autem scabillum pedum meorum.
13 Vae ergo et vae peccatoribus, quia ut scribitur Prover. XV.: Longe est Dominus ab impiis, et orationes iustorum exaudiet. 14 Item Ps.: Longe a peccatoribus salus, 15 maledicti, qui declinant a mandatis tuis. 16 O vere gaudium et laetitia iustis, quia in ipsis tamquam in caelis Deus habitat gratificans, vivificans, et tandem glorificans in patria, quia scribitur Ps. LXXXIV.: Verumtamen prope timentes eum, id est: Deum, salutare ipsum, ut inhabitet gloria in terra nostra, 17 id est in corpore mediante anima eidem coniuncta. Ad propositum: Beatus Paulus Christum Iesum summe dilexit, omnia peccata cavit, totus in Christo vixit, ut diceret: Mihi vivere Christus est. Unde et in morte Iesu nomen ter exclamavit, ut patebit. (E)
Circa secundum principale de glorioso martyrio Pauli apostoli sit pro conclusione, quod beatus Paulus gloriosissimo martyrio pro nomine Iesu est coronatus. Declaratur potissime tripliciter. Tria enim faciunt ad maximam gloriam ipsius martyrii, videlicet:
· Primo causa suae passionis
· Secundo miracula tempore decollationis
· Tertio apparitio facta post tempus mortis
Primum inquam est causa passionis, quia ut dicit Augustinus, martyrem, scilicet gloriosum causa facit potius, quam poena. Paulus autem passus est triplici causa gloriosae iustitiae. Primo quidem ex eo, quod Christum Deum esse praedicabat, constantissimeque culturam daemonum reprobabat et evacuabat. Et propter haec multas persecutiones passus est Paulus, quas beatus Hilarius breviter enumerat dicens: Paulus apostolus in Philippis virgis caeditur, incarceratur et ligno pedibus affligitur, in Lystris lapidatur, in Epheso feris datur, in Damasco per sportam e muro deponitur, in Ierusalem sistitur, caeditur, ligatur, insidiatur, in Caesarea clausus tenetur, navigans in Italiam periculo dirigitur. Romam veniens sub Nerone occisus finitur. Haec Hilarius. Cum autem Paulus in custodia de Caesarea portaretur per naves Romam, ut scribitur Act. VI., fracta navi in tabulis evadens in insulam Mytilenem enataverunt, ubi propter frigus cum congregasset Paulus sarmenta, ut super ignem poneret, vipera manum eius invasit. Quod barbari videntes dicebant adinvicem: „Utique homicida est homo hic, qui cum evasit de mari, ultio divina non permittit eum vivere.” Paulus autem excutiens viperam in ignem nil mali passus est, propter quod illi admirantes coeperunt dicere eum esse deum, scilicet credentes ipsum esse immortalem. Gentiles enim dicebant homines immortalitatem consecutos esse deos, ut Saturnum, Iovem etc. Dicitur quoque, quod omnes, qui de progenie illius hominis, qui tunc Paulum hospitio suscepit, nascuntur, a venenosis nullatenus laeduntur. Unde cum pueri nati fuerint, in cunis eorum patres serpentes ponunt, ut probent, si eorum filii vere sunt. Dum vero Paulus venisset Romam Neronis anno II., et a passione Domini anno XXV. secundum Hieronymum, audiens Nero, quod de lege Iudaeorum et fide Christianorum inter Paulum et Iudaeos quaestio vertebatur, et ob hoc Paulus fuerit captus, non multum curavit inde, quia nondum etiam fuerat in imperio confirmatus. Et sic Paulus quo volebat, libere ibat, et praedicabat per biennium. Deinde in occidentales partes pergens evangelium praedicavit usque ad XIV. Neronis annum, quo Romam rediens martyrizatus est. Refert autem Haymo, quod Paulus a pullorum cantu usque ad horam quintam labori manuum insistebat, deinde praedicationi, ita quod plerumque usque ad sero sermonem protrahebat, et residuum temporis somno et refectioni ac orationi necessarium erat. (F)

Secundo gloriosam causam habuit martyrii ex eo, quod scilicet multos de populo et militibus ad Christum convertebat. Nam eius sapientia et religiosa vita ubique famabatur, et ab omnibus admirabilis habebatur, et senatus de illo alta sentiebat. Quadam vero die, dum Paulus circa vesperas praedicaret, pincerna Neronis nomine Patroclus in fenestra audiens praedicationem dormitando decidit et exspiravit. Quod audiens Nero plurimum doluit, quia eum amabat. Paulus vero defunctum iussit afferri, et eum suscitavit, ac ad Caesarem misit cum sociis. Cui Nero admirans ait: „Patrocle, vivisne?” At ille: „Caesar, vivo.” Et Nero: „Quis te fecit vivere?” Cui ille: „Iesus, rex omnium saeculorum.” Iratus Nero dixit: „Ergo ille regnabit in saecula resolvens omnia regna mundi.” Cui Patroclus: „Etiam.” Caesar ergo dedit ei alapam dicens: „Illi militas ergo regi, et non mihi.” Cui ille: „Utique illi milito, qui me suscitavit a mortuis.” Tunc quinque ministri imperatoris, qui eidem iugiter assistebant, dixerunt: „Cur, imperator, percutis hunc iuvenem veraciter respondentem, nam et nos illi regi invictissimo militamus.” Quo audito Nero eos incarceravit, ut torqueret. Et tunc omnes Christianos fecit inquiri et per varia tormenta sine interrogatione puniri. Tunc et Paulus vinctus est inter ceteros, et sic pro tali causa punitus est. (G)

Tertio causa martyrii Pauli fuit gloriosa, eo quod occisus est propter veram deitatem Christi probandam et potestatem iudiciariam, quam Paulus astruebat. Cum enim Paulus fuisset Neroni praesentatus, dixit ei Nero: „Cur milites meos subtrahis, et tibi colligis?” Respondit Paulus: „Non solum de tuo angulo, sed et de toto orbe collegi Christo, cui et tu si subiectus fueris, salvus eris, qui tantae est potentiae, ut iudex omnium veniat, et mundum per ignem solvat.” Ad quod iratus Nero iussit omnes milites Christi igne cremari, et Paulum capite truncari. Ad quem Paulus ait: „Scito, Caesar, quia modico tempore patiar, sed vivam aeternaliter Domino Iesu Christo.” Nero dixit: „Auferte ab eo caput, ut me rege suo fortiorem intelligat, qui eum devici, et videamus, si semper vivere valeat.” Cui Paulus: „Ut scias me post mortem corporis vivere aeternaliter, vivus tibi post abcisionem capitis apparebo, ut cognoscas, quia Christus est Deus vitae.” Et sic Paulus ductus est ad occisionem. Cumque duceretur a praecipuis tribus militibus, dixerunt ei illi: „Quis est, o Paule, iste rex vester, pro quo mori potius quam vivere diligitis, et quam mercedem ab eo habebitis?” Et Paulus de fide Christi illis loquens et de regno Dei convertit eos. Qui cum rogarent Paulum, ut libere abiret, quo vellet, dixit: „Absit, fratres, ut fugiam, cum sim miles Christi legitimus. Scio enim, quod transibo per hanc mortem ad vitam aeternam, vos autem post decollationem meam venite ad eum locum cras mane, et ibi invenietis orantes duos discipulos, et haec eis narrate, et ipsi baptizabunt vos, ut sitis caeli coheredes.” Interim Nero misit alios milites ad videndum, si esset occisus Paulus. Et illos cum vellet convertere, dixerunt: „Cum a mortuis resurrexeris, credemus tibi de his, quae dicis.” Cum ergo ducerent Paulum in porta Ostiensi, obviavit ei matrona nomine Plantilla, Pauli discipula flens et orationibus illius se commendans. Cui Paulus: „Vale, aeternae salutis filia, et da mihi velum tui capitis, quo mihi oculos ligabo, et postea restituam illud.” Et illa tradidit. (H)

Secundo gloriosum probatur martyrium Pauli per miracula facta tempore suae decollationis a Iesu bono, quorum primum est, quod veniens ad locum, ubi decollari deberet, versus ad orientem oravit cum lacrimis, et gratias Christo egit. Post hoc fratribus valefecit, et oculos de velo Plantillae ligavit, et utrumque genu in terram figens collum extendit, et decollatus mox eius caput exsiliens tres saltus dedit, in quolibet saltu „Iesus Christus” exclamando, et sic tres fontes aquae vivae aperuit usque hodie perseverantes inibi, ut de hoc scriptum est latius
sermone de sancto Petro I. „I”. Secundum miraculum, quod de eius vulnere unda lactis usque ad vestimenta exsilivit primum, et postea sanguis effluxit. Lac quippe eius puritatem virgineam testatur, sanguis martyrii sanctitatem. Et Dionysius in epistola ad Timotheum de morte Pauli addit, quod Paulus in ipso ictu carnificis explicuit velum, et collegit sanguinem proprium in velo, et obvolvit et ligavit et tradidit illi feminae, scilicet Plantillae. Tertium miraculum, quod mox in aere lux immensa emicuit, et de corpore odor suavissimus emanavit. Lux quippe testatur eius lucidam sapientiam. Odor suavis eius sanctam vitam. (I)
Tertio gloriosum martyrium probatur hoc per revelationes et apparitiones factas post mortem, et quarum prima est, quia ut Dionysius ubi supra refert, cum decollato Paulo miles carnifex et alii reverterentur in civitatem, Plantilla eis dixit: „Ubi dimisistis magistrum meum? Ecce vidi, quod nunc Petrus et Paulus induti veste praeclara intraverunt in civitatem, et coronas fulgentes luce habebant in capitibus.” Et protulit velum sanguine cruentatum in testimonium, propter quod multi crediderunt in Christo, et baptizati sunt. Et consimili modo eos vidisse ipsemet Dionysius testatur in dicta epistola. Secunda revelatio, quia cum haec Nero audivisset, extimuit, et cum philosophis de talibus tractare coepit. Ecce autem ianuis clausis Paulus ante Caesarem et philosophos stans ait: „Ecce Caesar, ego – inquit – Paulus, aeterni regis miles, vel nunc crede, quia non sum mortuus aeternaliter, sed vivus, tu autem miser aeterna morte morieris, quia sanctos interficis.” Et his dictis disparuit, unde Nero quasi amens effectus pertimuit, et quos Christianos captivaverat, liberos dimisit. Tertia revelatio, quia illi magistri militum tres, quos Paulus converterat, cum ad mortem duceretur, ut dictum est, crastino mane venientes ad locum decollationis Pauli viderunt ibi duos viros, scilicet Titum et Lucam orantes, et in eorum medio Paulum stantem, quos isti discipuli, scilicet Titus et Lucas putantes persecutionis causa venire territi fugerunt, et Paulus mox disparuit. Milites autem clamantes post eos et omnia enarrantes, et quomodo Paulum cum eis apparentem viderint, isti cum magno gaudio illos baptizaverunt. Et sic patet propositum. (K)

Circa tertium principale de suffragatione sit pro conclusione, quod beatus Paulus per sua merita invocantibus praestat salutis suffragia. Primo quidem ab hostibus defendendo. Unde Sancta Ecclesia Paulum solet depingere cum libro et ense. Petrum autem cum clavibus, ad repraesentandum, quod Paulus per sapientiam in libris epistolarum nos docet ad salutem, et per ensem, id est per merita passionis defendit ab hostibus. Petrus autem habet claves aperiendi caelum. Secundo Paulus suffragatur a mala morte liberando. Nam ut dicitur in legenda, refert Gregorius Turonensis, quod quidam desperans laqueum sibi parabat, semper tamen dicebat: „Adiuva me, sancte Paule!” Tunc affuit quaedam umbra squalida dicens eidem: „Eia bone vir, age, quod agis, ne moram feceris.” Cumque iam expedito laqueo dixisset: „Beatissime Paule, adiuva me!” – ecce statim affuit umbra quasi hominis scilicet splendida, dicens: „Fuge, inimice, quia Paulus advocatus advenit.” Et statim illa umbra squalida evanuit. Et homo ad se rediens poenitentiam egit, et laqueum proiecit. Tertio suffragatur in extremis animam laetificando. Nam refert Gregorius in li. Dialogorum, quod quidam presbyter sanctus ad extrema deductus coepit cum magna laetitia clamare dicens: „Bene veniunt domini mei, bene veniunt domini mei. Ecce venio, gratias ago, gratias ago.” Interrogatus ab astantibus, quibus sic loqueretur, respondit: „Numquid videtis huc venisse sanctos apostolos Petrum et Paulum?” Cum vero iterum verba, ut prius, repeteret, sancta anima e carne soluta est. Haec sufficiant. Accedamus ergo, carissimi, et veneremur beatum Paulum, ut ipsius meritis perducamur ad regna caelorum. Amen.

De visitatione Beatae Mariae Virginis habes in Stellario.



1 Phil 1,21
2 I Io 4,16
3 Ioh 16,33
4 Col 3,4
5 Ioh 15,4
6 Rm 8,9; 8,13-14
7 I Io 3, 6 et 8
8 I Io 4,13
9 Rm 5,5
10 Phil 2,5
11 I Io 2,5-6
12 Iac 2,26
13 Is 66,1
14 Prv 15,29
15 Ps 118,155
16 Ps 118,21
17 Ps 84,10




Kezdőlap