[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXV.]

De sancta Margaretha
Sermo I. cum Legenda

Dominus omnium dilexit eam. Sap. VIII. ca. 1 (A)

Haec verba optime possumus dicere de sancta Margaretha virgine, quam Dominus omnium, Iesus Christus specialiter dilexit. Primo propter virginalem puritatem. Nam dicit Augustinus li. de virginibus: Non tam diligit aut quaerit Deus pulchritudinem corporis, quam puritatem mentis. Secundo propter contemptum terrenorum, quia pro amore Christi omnia terrena et patris domum contempsit. Augustinus autem dicit, quod quantum quis omnia propter Deum despicit, tantum Deum diligit, et per consequens reamatur a Deo, qui ait Prover. VIII.: Ego diligentes me diligo.
2 Tertio propter passionem pro Christo. Unde in hora passionis ipsam Christus tamquam dilectam suam sponsam invitavit in caelestem gloriam, ut patebit in legenda. Merito ergo de ea dicitur in verbis praedictis: Dominus omnium dilexit eam. Cuius exemplo et nos docemur sic diligi a Christo. Circa haec verba tria mysteria notabimus ad honorem sanctae Margarethae pro sermone isto, secundum quod Dominus omnium, Christus Iesus dilexit eam hoc triplici privilegio:
· Primo privilegio virginalis castitatis
· Secundo privilegio virtualis sanctitatis
· Tertio quoque privilegio sponsalis Christiformitatis (B)
Circa primum de dilectione castitatis a Christo sit pro conclusione verbum Venerabilis Bedae super Lu. dicentis, quod Christus propterea ex virgine mundissima natus est, ut virgineum decus et castitatem se diligere demonstret. Quaestio ergo occurrit: Cur Christus tam praecipue diligit castitatem in hominibus? Respondetur, quod pluribus rationibus, secundum alphabetum:
· Primo ratione assimilationis supernaturalis
· Secundo ratione beatae stationis patriae
· Tertio ratione conditionis primordialis
· Quarto ratione desponsationis Christi specialis
Primo quidem ratione assimilationis vitae supernaturalis, quia homo per castitatem, praecipue virginalem assimilatur Deo et Christo Iesu ac sanctissimae matri eius angelisque quadam supernaturali similitudine. Quod sic declaratur: Videmus enim in naturalibus, quod omne ens tendit ad sibi simile secundum Philosophum II. De anima. Unde Ecci. XIII.: Omne animal diligit sibi simile.
3 Et iterum: Volatilia ad sibi similia coniunguntur. 4 Suo modo videmus quadam experientia gratiae supernaturalis, quod Christus elegit sibi virginalem castitatem, qui erat verus Deus, et suam matrem voluit habere virginem mundissimam, immo et omnem ad se pertinentem familiam, ut patet, quia sponsum suae matris Mariae, videlicet Ioseph virginem esse voluit, ut dicit Augustinus De coniugali bono. Et tandem ipsam Virginem Matrem virgini Iohanni in cruce commendavit custodiendam. Item praecursorem Iohannem Baptistam voluit esse virginem. Item ministram Martham et condilectum discipulum, scilicet Iohannem etc. Christus ergo verus Deus diligit castitatem tamquam virtutem divinalem sibi assimilantem et proximum facientem. Sap. VI.: Incorruptio facit proximum Deo. 5 Si itaque te quaeram: Quid est, quod hominem facit minorem tam hominibus, quam angelis malis, sive inferiorem? Respondere habes, quod carnalis vita, quia facit bestialem, et per consequens inferiorem etiam daemonibus, qui sunt rationales. Unde Ps.: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intelligentia in camo etc. 6 Item si interrogem: Quid est, quod hominem facit maiorem hominibus et angelis? Respondetur, quod castitas virginalis, unde Glossa I. Cor. VII.: Supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur, maior tamen est victoria virginum, quam etiam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines in carne triumphant. Haec Glossa. Ad idem Hieronymus sermone de assumptione dicit: Profecto in carne vivere praeter carnem non terrena vita est, sed caelestis, unde in carne angelicam gloriam adquirere maioris est meriti, quam habere. Esse enim angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis.
Secundo ratione bonae stationis caelestis, quia status beatitudinis perpetuae habet esse in vita angelica et castissima, ubi erunt homines sicut angeli Dei, neque nubent, neque nubentur, ut ait Salvator Matth. XXII. 7 Hunc ergo statum, quo perpetuo in nobis, Christus multum diligit, et in eo delectatur, sicut rex magis delectatur stare in suo regno, quam in peregrino. Unde Christus specialius diligit habitare in castis hominibus iuxta illud Can. VI.: Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, 8 scilicet castitatis. Ideoque I. Cor. VI.: Qui fornicatur in corpus suum, peccat. An nescitis, quia corpora vestra templum sunt Spiritus Sancti, et non estis vestri, id est iuris vestri, sed Christi, quod dicit, quod luxuriosus peccat contra templum Spiritus Sancti et sanguinem Christi. Ideo subdit: Empti enim estis pretio magno, scilicet Christi sanguine, glorificate et portate Deum in corpore vestro, 9 scilicet casto. Sicut enim gravis iniuria fieret Christo, si eius templum stercoribus et sordibus profanaretur, et eius corpus ac sanguis in Eucharistia in lutum scilicet conculcaretur, sic in proposito. (C)
Tertio ratione conditionis primordialis. Nam sicut unusquisque artifex magis diligit, quod ipse fecit vel condidit per suum artificium, sic Deus diligit ea, quae fecit in homine, sed virtutem castitatis solus Deus operatur in homine, iuxta illud Sap. VIII.: Non possum esse continens, nisi Deus dederit.
10 Hanc etiam a principio Deus in homine plantavit. Unde Damascenus li. IV. c. XVI.: Virginitas – inquit – a principio in hominum natura plantata est, de virgine enim terra homo plasmatus est, et a solo Adam virgine Eva virgo creata est. In Paradiso etiam virginitas conversabatur, post praevaricationem enim cognovit Adam Evam, uxorem suam. Haec ille. Odit ergo Deus libidinosam corruptionem tamquam vitiosam, non a se factam, sed diligit castitatem in homine utpote a se conditam a principio. Si vero quaeras, numquid in Paradiso homines virginitatem tenuissent, respondetur, quod sicut dicit Magister in II. dist. XX. c. I., quod si non peccassent, fuisset ibi thorus immaculatus sine concupiscentia, et nuptiae sine libidinum ardore, et per consequens praeponderasset modernae virginitati, quae temptatione non caret. Sed completo tandem numero electorum illi ultimo geniti virginitatem tenuissent. Christus etiam de virgine natus fuisset, de hoc in Stellario.
Quarta ratio desponsationis specialis, quia tales, scilicet castitatem tenentes specialius dicuntur sponsae Christi, II. Cor. XI.: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 11 Unde Ecclesia ex tali canit: Veni, sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. Diligit ergo Christus castas tamquam spirituales sponsas, et sicut rex caelestis reginas caelestes. O ergo quantus decor, o quanta gloria castitatis, o quanta confusio et ignominia carnalis vitae, quia tales Deus odit, et a se abicit tamquam stercore foedatas et diaboli fornicarias. (D)
Circa secundum de virtuali sanctitate beatae Margarethae sit pro conclusione, quod omnes castae animae ut sint Christo Iesu praedilectae, docentur exemplo, scilicet beatae Margarethae decorari virtutum sanctarum decore. Quaeritur namque, qualibus virtutibus tamquam gemmis debeat decorari castitas, ut placeat Christo. Respondetur secundum doctores, quod septem sunt virtutes, propter quas dilexit Christus beatae Margarethae virginitatem, et sine quibus castitas hominis non est adeo grata, nec sancta.
Prima virtus sancta est fidelitas. Nam ut scribitur Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere Deo,
12 et per consequens non placet Christo castitas infidelis hominis vel superstitiones observantis. Augustinus XXVIII. q. I. „Omnes”: Ubi deest agnitio veritatis, videlicet vana fides, falsa virtus est etiam in optimis moribus.
Legenda
Ad propositum legitur de beata Margaretha, quod fuit filia Theodosii patriarchae, videlicet gentilium in civitate Antiochiae, quae in fide Christi cum esset adulta, baptizata est, idola sprevit omnia, propter quod exosa patri plurimum habebatur. Ipsa autem fide Christi armata reliquit domum patris sui, et adhaesit nutrici suae Christianae.
Secunda virtus est humilitas. Bernardus: Audeo dicere, nec virginitatem Mariae Deo placuisse sine humilitate, idcirco ait: Respexit humilitatem ancillae suae, etc. 13 Hanc tenuit beata Margaretha, quia humillime conversando cum sua nutrice et aliis quibusdam virginibus Christianis oves paucas, quas habebant, pro victu custodiebat. (E)
Tertia virtus continentiae integritas, scilicet ut sit casta et sancta non solum corpore, sed et mente. Chrysostomus XXXII. q. V. „Sicut enim”: Illa est – inquit – gloriosa continentia, qua complectitur voluntas sancti propositi. Item Hieronymus: Grandis fidei est grandisque virtutis Dei templum esse purissimum, totum holocaustum offerre Deo et sanctum esse corpore et spiritu. Haec Hieronymus li. I. Contra Iovinianum. Unde castus homo debet ab omni peccato etiam spirituali cavere, ut sit gratus Christo, alioquin similis est daemonibus, qui carnale peccatum non faciunt, sed spiritualibus malis pleni sunt. Talis etiam est sicut sambucus, de qua versus: Sambuci flores sambuco sunt meliores. Nam arbor sambuci foetet, quamvis flores odore fragrent, sic isti fragrant castitate, sed in se foetent coram Deo pro vitiis. Beata Margaretha fuit timoris Dei plena, iustitia praedita, nihilque in ea contrarium Christianae religioni inveniebatur, odiosa patri suo, dilecta Domino Iesu Christo, ut dicitur in legenda. (F)

Quarta virtus est amorosa charitas. Bernardus in Epistola ad Senonem: Castitas sine charitate lampas est sine oleo, subtrahe oleum, lampas non lucet, tolle charitatem, castitas Deo non placet. Haec Bernardus. Hoc Margaretha habuit, quae pro Christo pati et mori desideravit. Cum enim ipsa insimul cum quibusdam virginibus esset in custodiendis ovibus, praefectus scilicet Olybrius inde transitum faciens et puellam tam speciosam considerans exarsit in eius amorem, et concitus famulos ad eam misit dicens: „Ite et eam comprehendite.” Interim Margaretha seipsam Christo commendavit et oravit. Capientes autem eam praesentaverunt Olybrio, qui eam de genere, nomine ac religione requisivit. Respondit illa nobilem se esse genere, Margaretham nomine, Christianam religione. Cui praefectus dixit: „Duo prima recte tibi conveniunt, ut videtur pro tua pulchritudine, sed tertium tibi non convenit, ut puella tam nobilis et tam pulchra deum habeas crucifixum.” Ad quem Margaretha ait: „Unde scis Christum fuisse crucifixum?” Et ille: „Ex libris Christianorum.” Cui illa: „Cum ibi legatur poena Christi simul et gloria resurrectionis, qua verecundia unum credendo alterum denegatis?” Et tunc coepit illi asserere Christum sponte subiisse crucem pro nostra redemptione, sed in aeternum vivere. Tunc praefectus incarcerari eam iussit. Sequenti autem die eam venire faciens ad se, ei dixit: „Miserere, puella, pulchritudinis tuae, ut te in uxorem accipiam, et adora deos nostros, ut bene sit tibi.” Cui Margaretha: „Illum adoro, quem omnes creaturae contremiscunt.” Et ille: „Nisi mihi consentias, corpus tuum faciam laniari.” Respondit Margaretha: „Christus in mortem seipsum pro me tradidit, et ideo pro Christo mori desidero.” Tunc praefectus iussit eam in eculeum suspendi et virgis caedi, deinde pectinibus ferreis usque ad nudationem ossium laniari adeo, quod etiam ipse praefectus eius sanguinis immanem fusionem ac carnis crudelem laniationem aspicere horrescens operiebat chlamydis parte faciem, nec aspicere poterat. Qui autem aderant, flebant dicentes: „O Margaretha, vere de te dolemus, o qualem amisisti pulchritudinem, crede nunc diis, et oboedi praefecto, ut vivas.” Quibus illa dicebat: „O mali consiliarii, recedite, haec carnis cruciatio scilicet pro Christo est animae salvatio.” Tandem deponitur de eculeo, et in carcerem recluditur, ubi mira claritas fulsit, qua Christus eam consolatus est. Et sic patet eius charitas. (G)

Quinta virtus exemplaris sanctitatis est temptationis victoriositas. Nam tanto castitas digna praemio apud Deum efficitur, quanto gloriosioris fuerit victoriae omnis temptationis. Unde Isidorus De summo bono li. III. dicit, quod iuvenes continentes maioris sunt praemii et gloriae, quam hi, qui tantummodo in senectute continent, eo quod maioris laboris certamen habuerunt. Beata Margaretha gloriosa victoria vicit carnem, mundum et diabolum visibiliter apparentem. Dum enim in carcere posita esset, oravit Deum, ut inimicum, qui secum pugnat, visibiliter demonstraret. Ecce draco immanissimus ibidem apparuit, qui cum eam devoraturus impeteret, signum crucis edidit, et ille evanuit. Item diabolus in speciem hominis se mutavit, ut possit decipere, quem videns orationi se dedit, et diabolus manum eius tenens dixit: „Sufficiat tibi, quae fecisti, iam nunc obtemperare praefecto.” Illa autem eum per caput apprehendit, et ad terram coram se deiecit dicens: „Sternere, superbe daemon, sub pedibus feminae!” Daemon autem clamabat dicens: „O Margaretha, superatus sum, et inde plus doleo, quia a tenera puella superatus sum. Et quia pater tuus et mater tua amici mei fuerunt.” Tunc Margaretha dixit: „Fuge, miser!” Et daemon evanuit. Secura igitur efficitur, quia quae principem vicerat, ministrum proculdubio superaret. In quo datur exemplum puellis, ne credant persuasionibus malis.
Sexta virtus est operum bonorum claritas, quia Christus Lu. XII. dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris.
14 Super quo Gregorius dicit: Duo sunt, quae iubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenere, ut et munditia sit castitatis in corpore, et lumen veritatis in operatione. Redemptori enim nostro alterum sine altero nequaquam placere potest. Nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec bonum opus aliquid est sine castitate. Haec Gregorius. Beata ergo Margaretha fuit iustitia plena, religione compta, compunctione perfusa, oratione sedula. Eius itaque exemplo debent virgines maxime cavere otium, quod est sentina et mater omnium vitiorum, ut dicit Bernardus. (H)
Septima virtus, quae amabilem Christo reddit castitatem, est stabilitas in finem perseverans, unde Isidorus li. II. De summo bono: Inchoantibus – inquit – praemium promittitur, sed perseverantibus datur. Tunc enim placet Deo conversatio nostra, quando bonum, quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Haec ille. Item Gregorius in Moralium li. XXXIV. dicit, quod saepe castitas diu ostensa innotescit, et superbia in corde latet, atque ideo castitas diu ostensa circa finem vitae perditur iusto Dei iudicio, quia unde Deo displicuit, corrigere non curavit. Haec ibi. Beata Margaretha stabilissima superavit in castitate et Christi charitate, pro qua ignem, eculeum, tormenta et mortem superavit. O ergo omnes castitatem diligentes viri et mulieres, exempla sanctae Margarethae imitari studete, ut Christo placeatis. (I)

Circa tertium de sponsali conformitate ad Christum sit pro conclusione, quod beata virgo Margaretha tamquam fidelissima Christi sponsa sicut in vita casta, sic et in martyrii gloria exstitit Christi conformata. Nam revera omnis sponsa Christi et quaelibet fidelis anima debet Christum in vita et in morte imitari, quia ut scribitur Apoc. XIV., virgines potissime habent sequi agnum,
15 id est Christum in caelo quocumque iverit, ergo et in vita, et in morte debent ut verae sponsae Christo conformari. Unde Bernardus in epistola: Quid prodest – inquit – Christum sequi, scilicet in praesenti per castitatem, si non contingat quo sequi. Ideo Paulus ait: Sic currite, ut comprehendatis metam, ubi Christus posuit suam, factus oboediens usque ad mortem. 16 Beatam ergo Margaretham voluit Christus conformari sibi in pluribus quoad passionem, tamquam sponsam dilectam. Primo in denudatione, quia sicut Christus denudatus pependit in patibulo, sic Christi sponsa Margaretha exspoliata suspensa est in eculeo ad innuendum, quod omnia pro Christo contempsit. Secundo in ignis adustione, quia Christus intra se ardebat igne charitatis, qua pro nobis patiebatur voluntarie. Margaretha autem adusta est ardentibus facibus usque ad interiora viscera, quae fortius ardebat in anima charitate Christi. Tertio in laceratione, quia Christus fuit toto corpore flagellis laniatus et clavis ferreis perforatus. Margaretha quoque, Christi sponsa fuit flagellis et deinde ungulis ferreis tota lacerata usque ad denudationem ossium, ut omnes mirarentur, quomodo tam tenera puella posset tanta tormenta sustinere. Quarto in effusione, scilicet totius sanguinis, Christus enim totum suum pro nobis effudit sanguinem, et Margaretha totum sanguinem pro Christo fundere desideravit, et hoc desiderium implevit. Quinto in concussione terraeque commotione, quia in Christi passione terra mota est, ad quod extimuerunt plurimi, Mat. XXVII. 17 Sic etiam legitur, quod dum Margaretha exuto corpore facibus ardentibus esset combusta, Olybrius tandem iussit, ut Margaretha ligaretur in vase pleno aqua frigida, quatenus ex commutatione poenarum cresceret vis doloris, et ecce subito terra concutitur, et cunctis videntibus virgo illaesa egreditur. Tunc quoque quinque milia ad hoc miraculum crediderunt in Christum, et pro nomine Christi capitalem sententiam acceperunt. Praefectus autem timens, ne alii converterentur, concitus beatam Margaretham decollari praecepit. (K)
Gratia horum quaeri potest: Cur solet Deus facere tales motus terrae. Respondetur secundum Scripturas et doctores, quod praeter motum terrae solitum et naturalem Deus ipse facit miraculose terraemotus aliquando ad confusionem peccatoris. Valde enim debet confundi peccator, quando videt vel audit, quod insensibile elementum terrae commovetur et scinditur, ipse vero peccator non movetur ad poenitentiam, sic fuit in Christi passione. Unde Bernardus in Meditationibus: Qui ad clamorem Christi pendentis in cruce non movetur ad poenitentiam et compassionem, vilior est terra, petra durior, monumentis foetidior. Aliquando autem facit hoc Deus in detestationem sceleris, ac si terra non possit tantum facinus hominis sustinere, nec sanguinem iusti operire. Iob XVI.: Terra, ne operias sanguinem meum.
18 Aliquando autem fit aliis de causis, quas praetereo. In passione itaque beatae Margarethae in detestationem sceleris hoc fuit, et ad confusionem incredulorum, ac ad incutiendum timorem, scilicet peccatoribus.
Sexto conformis fuit in affectuosa oratione. Nam Christus oravit in cruce pro se spiritum Patri commendando, et pro inimicis et peccatoribus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. 19 Oravit etiam iturus ad passionem in ultima cena pro omnibus, qui credituri essent in eum, Ioh. XVII. Sic sponsa Christi Margaretha data sententia cum deberet decollari, oravit quidem pro se, Deo et Christo Iesu suam animam commendando. Oravit etiam pro persecutoribus, oravit denique pro omnibus fidelibus eius passionis memoriam agentibus et ipsius merita invocantibus, praecipue autem ut quaecumque in partu periclitans eam invocaret, illaesam prolem emitteret. Factaque est ad eam vox de caelo dicens: „Veni, electa mea, quaecumque petivisti, noveris te exauditam.” Et sic decollata est.
Septimo in maiestate gloriae, quia sicut Christus ascendit in caelum cum melodia angelorum, sic animam Margarethae tamquam Christi dilectam sponsam in die huiusmodi desponsationis angeli cum dulci melodia, quae ibi audita fuit, duxerunt in caelum, canentes: „Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo” etc., ut scribit Iacobus de Voragine in sermone de ipsa. Denique tamquam sponsam Christus tunc gloriosissimis coronis coronavit, scilicet virginitatis, praedicationis quoque pro fructu animarum, scilicet quinque milium per eam credentium, ut iam dictum fuit, et corona martyrii. O ergo gloriosa virgo, Christi sponsa, ora pro nobis.



1 Sap 8,3
2 Prv 8,17
3 Sir 13,19
4 Sir 27,10
5 Sap 6,20
6 Ps 31,9
7 Mt 22,30
8 Ct 6,2
9 I Cor 5,18-20
10 Sap 8,21
11 II Cor 11,2
12 Hbr 11,6
13 Lc 1,48
14 Lc 12,35
15 Apc 14,4
16 I Cor 8,24; Phil 2,8
17 Mt 27,51
18 Iob 16,19
19 Lc 23,34




Kezdőlap