[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXVI.]

De sancta Margaretha
Sermo secundus de castitatis pretiositate et comparatione, scilicet gemmae margaritae

Inventa una pretiosa margarita dedit omnia sua, et comparavit eam. Matth. XIII. 1 (A)

Ecclesia sic canit haec verba Salvatoris, quae optime possunt accipi inter alias virgines praecipue de sancta Margaretha. Tum ratione nominis, tum ratione significationis. Nam ipsa beata Margaretha sic denominata fuit ab ista gemma margaritae pretiosae. Et quoniam Salvatoris nostri haec praedicta verba appropriate canit Ecclesia de sanctis virginibus vel mulieribus castis in evangelio ad missam et aliis passibus officii earundem. Quibus verbis commendatur nobis in proprietate margaritae pretiosae mira pretiositas, decor et formositas castitatis, ut tanto eam desiderabilius amplectamur exemplo sanctarum virginum, quanto pretiosiori rei comparatur. Hanc autem virtutem castitatis virginalis dilexit beata Margaretha adeo, ut omnia daret pro ea, videlicet carnem in supplicia, sanguinem in effusionem, animam in mortem amore Christi Iesu. Merito ergo de ea dici potest, quod inventa una pretiosa margarita dedit omnia etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone ad honorem beatae Margarethae loquendo de ipsius sancta castitate:
· Primum mysterium dicitur appretiationis, unde dicitur: Inventa una pretiosa
· Secundum dicitur assimilationis, quia dicitur margarita
· Tertium dicitur adquisitionis, quia dedit omnia sua, et comparavit eam (B)

Circa primum mysterium de pretiositate castitatis quaeritur, utrum virtus castitatis sit tantae pretiositatis, ut pro eius conservatione merito debeat homo exponere omnia sua et seipsum poenae mortis. Ad quod respondetur per conclusionem affirmativam, quod sic. Et ostenditur triplici via:
· Primo per auctoritates
· Secundo per rationes
· Tertio per exempla et similitudines
Primo per auctoritates tam ex Veteri Testamento, quam ex Novo. Etenim in Veteri Testamento scribitur Ecci. XXVI.: Omnis ponderatio non est digna continentis animae.
2 Ex qua auctoritate praecipui doctores, videlicet Albertus Magnus, Raimundus et Thomas II. II. q. LXXXVIII. ac super IV. probant, quod votum continentiae non potest commutari, praecipue si fuerit sollemnizatum, ideo quia non invenitur melius, in quod commutari possit, nisi communis utilitas totius Ecclesiae vel unius regni vel provinciae exposceret, tunc enim posset papa in voto continentiae et religionis dispensare, quantumcumque esset sollemnizatum. Richardus tamen super IV. dist. XXXVIII. ar. IX. q. I. dicit, quod in quolibet voto potest inveniri causa rationabilis dispensandi, scilicet profectus maioris boni vel vitatio mali, sive quoad voventem, sive quoad rempublicam. Reformatio enim pacis inter regna magis bonum est communitati, quam continentia unius personae. Vitatio etiam mali, puta probabilis transgressionis voti, si probabilitas sit vehemens, quod scilicet tale votum militat contra salutem propriam, ut patet in illo, qui castitatem vovit, quam tamen ex fragilitate sua videt verisimiliter se fracturum, potest esse rationabilis causa dispensandi. Et ideo superioris auctoritas nobis dimissa est a Deo in huiusmodi providendis. Et hoc firmiter tenendum dicit frater Angelus in Summa sua, nec curandum de tenentibus aliud. Sufficiat tamen ex auctoritate praedicta, quod maximum damnum homo incurrit, qui castitatis praemium perdit. Secundo auctoritate Novi Testamenti, quia castitatem Christus Matth. XIII. comparavit thesauro abscondito in agro, pro quo venduntur omnia. Et Apostolus II. Cor. IV. dicit de ea: Habemus – inquit – thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. 3 Ecce ergo pretiositas castitatis tamquam thesauri super omnia etc. (C)
Denique clarius ibidem Salvator iuxta thema praemissum dicit: Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
4 Et sequitur: Inventa autem una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et comparavit eam. Haec autem Ecclesia appropriate canit de castitate. Nimirum quis est iste homo negotiator, nisi Christus, qui in hunc mundum venit ad negotiandum, ut quaereret bonas margaritas, id est animas castas. Dicit namque Augustinus: Deus – inquit – illabitur castis mentibus, et ideo illas praecipue diligit et inhabitat. Idem quoque super Heb. II. dicit: Omnis mercator dat et accipit, in saeculo isto abundant non nisi nasci, laborare et mori. Hae sunt merces regionis nostrae. Christus ergo mercator accepit nostra vilia, quae hic abundant, scilicet nasci, laborare et mori, et dedit nobis sua pretiosa, scilicet renasci per gratiam, resurgere, et in aeternum regnare. O beate mercator, gratias agimus tibi, fecisti nos, redemisti nos. Haec Augustinus. Unde si bene et diligenter consideramus, maxima pietas huius mercatoris ostenditur. Primo in hoc, quod descendens de caelo pretiosissimo accepit nostra vilissima, scilicet huius miseriae labores, saepe pro nobis flendo oculis, ore clamando in praedicatione, pedibus peditando, manibus pedes discipulorum lavando et ministrando, corpore sudores et labores plurimos sustinendo, in anima contristando, insuper iniurias, flagella et mortem turpissimam patiendo, ut daret nobis regnum caeleste, quietem et beatitudinem perpetuam. Secundo quoque in hoc, quod nostra vilia tanto pretio carissimo emit, scilicet sanguine suo et anima, I. Cor. VI.: Empti estis pretio magno. 5 Tertio quia ultra et supra omne pretium, quod possemus ei solvere, dat nobis caelestis beatitudinis praemium. Ro. VIII.: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae relevabitur in nobis. 6 Ex quibus omnibus pensatis claret, quod maximum bonum sit castitas in Christi amore, cum castas animas adeo Christus dilexerit, ut sua et seipsum pro illis exposuerit, qui utpote Deus nec falli, nec fallere potest, ut dicit Anselmus, ergo si anima casta pretiosa non foret, Christus tam care non emisset, quia secundum rectam rationem, ut dicit Philosophus VI. Topicorum, tanto est quodlibet eligibilius, quanto melius, et sic vere pretiosius. (D)
Sed quaeri potest iuxta verba evangelica: Quid est, quod negotiator Christus quaerere dicitur plures bonas margaritas, et tamen unam solam pretiosam dicitur invenisse et emisisse. Ad quod respondetur secundum Augustinum et Lyram aliosque doctores, quia plures sunt modi vivendi in Christo per vitam activam, sicut patet secundum plura opera misericordiae, sed una est vita contemplativa, qua Deo unimur per charitatem, ad quam ut ad finem ordinata est castitas. Et quia rari sunt, qui perfectam castitatem, scilicet virginalem teneant pro Christi amore, ideo una, quia rara inter plures nominatur.
Secundo ostenditur per rationes, et praecipue tres:
· Prima ratio dicitur virtuositatis
· Secunda dicitur gratiositatis
· Tertia dicitur gloriositatis (E)

Prima ratio virtuositatis, quia castitas est virtus altissima, quia est supra facultatem et conditionem humanae naturae. Unde Chrysostomus super Matth. dicit: Omnes virtutes spirituales res sunt angelicae, praecipue tamen castitas res angelica est, per hanc enim solum singulariter homines angelis similantur, et vincitur natura virtutibus. Haec ille. Praeterea castitas decorem tribuit non solum angelicum, sed insuper divinalem ac regalem Christi et reginalem Beatae Virginis Mariae. Unde Bernardus in Epistola ad Senonem: Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine hominem angelum facit, differt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute, sed etsi illius castitas felicior, huius tamen fortior esse videtur. Haec ille. Itaque si quaeratur: Quid est illud, quo anima reginali decore in caelo glorificatur, audi Cyprianum dicentem, quod virginitas est regina virtutum, soror angelorum et possessio omnium bonorum. Unde Ps.: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.
7 Item si quaeratur, quid est, quod non solum reginali veste aurea, sed insuper regali purpura et corona in caelo decorat, respondentem audi Hieronymum de X abusionibus, ut scribitur libro Originalium sic: Pudicitia est ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, purpura regalis, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, amicitia Dei creatoris omnium. Haec ille. Denique si quaeratur adhuc: Quid est, quod propinquum locum in caelo ipsi Deo scilicet et Christo Iesu ac Virgini Mariae promeretur, audi Sap. VI. respondentem Sapientem: Incorruptio – inquit – facit esse proximum Deo. 8 Et Iohannes Apocalypsis XIV. vidit, quod hi sequuntur agnum, scilicet Christum, quocumque ierit, sine macula enim sunt ante thronum Dei etc. 9 Et sic patet pretiositas castitatis. (F)
Secunda ratio gratiositatis, quia castitatem tam Deus, quam omnes angeli et omnes beati ac tota caelestis curia gratiosissime amat et praegratam habet propter conformitatem. Unde Bernardus in Epistola ad Senonem: Sola est castitas, quae in huius mortalitatis loco statum quendam immortalis gloriae repraesentat, in qua neque nubent, neque nubentur. Haec ille. Item a contrario caelestes spiritus et beati ac quique viri spirituales summe horrent et abominantur luxuriam, immo et ipsi daemones, qui sunt sublimiores, propter foeditatem et turpitudinem luxuriam hominum fugiunt. Unde dicit Simon de Burstona ex Holkot super li. Sapientiae lectione II.: Sed et ipsi damnati magis affliguntur et inclamant prae foetore huius vitii. Ps.: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum etc.
10, ergo per contrarium in odore castitatis omnes beati cum Christo et angeli delectantur in caelo, iuxta illud Canticorum I.: In odore unguentorum tuorum currimus, adolescentulae dilexerunt te nimis. 11
Tertia ratio gloriositatis, quia specialissimam gloriam et gaudium in caelo promeretur et fructum, quoniam virginitati debetur aureola et fructus centesimus, viduali continentiae LX, coniugali XXX, ut tenent doctores super Mat. XIII. Et Apoca. XIV. dicitur, quod nemo alius cantare poterat illud canticum novum, 12 scilicet virginum etc. O ergo casti homines, gaudete in Christo. O carnales, pertimescite, quia tanto maius tormentum et lamentum habebitis in Inferno. Apoca. XVIII.: Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. 13
Tertio denique exemplis ostenditur conclusio. Et clarissima sunt ad id exempla sanctarum virginum, scilicet Margarethae, Catherinae, Agathae, Agnetis et aliarum multarum, quae morti se exposuerunt pro virginitate. Narrantur etiam multae virgines infideles secundum Valerium Maximum et Augustinum De civitate Dei, quae pro castitate mortem subierunt, nec tamen salutem consecutae sunt, quia – ut dicit Augustinus Contra Iulianum – vera pudicitia, scilicet salubris non est dicenda, quae non verae fidei mancipatur. Quanto ergo magis deberent Christiani mille mortes pati, quam castitatem amittere, quae est virtus pretiosissima, ut patuit. Sed vae, vae, quia nunc pro nihilo perditur. (G)
Circa secundum principale de assimilatione margaritae quaeritur, quia castitatem convenit assimilari gemmae, videlicet pretiosae margaritae. Ad quod respondetur secundum Bernardum dicentem: Castitas – inquit – est virtutum gemma, angelorum germana, animarum lux etc. Et idcirco merito pretiosae margaritae comparata, quatenus per proprietates istius gemmae doceamur, qualiter debeamus castitatem servare ad praemium vitae aeternae consequendum. Nimirum proprietates margaritae sunt praecipue sex, ut ab Isidoro XVI. Etymologiarum libro et Alberto aliisque physicis colligitur.
Prima proprietas generationis caelestis, quia margarita generatur ex caelesti rore in conchis, quae quanto plus de rore caelesti capiunt, tanto maior in eis generatur margarita, et tanto singularis et pretiosior. Sic spiritualiter castitatem debet homo recognoscere, quia non nisi a supernae gratiae Dei rore potest haberi et servari, Sap. VIII.: Scio quia aliter non possum esse continens, nisi Deus dederit.
14 Augustinus li. X. Confessionum: Domine, continentiam iubes, da, quod iubes, et iube, quod vis. Item quanto maior gratia hauritur, tanto maior castitas servatur et pretiosior habetur, ut patet de virginitate respectu aliorum.
Secunda proprietas inclusionis in testis, quia clausa est margarita in concha dura testa conchea, sic virgo et castus homo debet esse clausus sensibus ad exteriora et refrenatus. Ambrosius super Lucam: Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, nec aliquos miscere sermones. Bernardus: Mors intrat per fenestras sensuum, nisi diligenter custodiatur.
Tertia proprietas marinae amaritudinis, quia margaritae bonae inveniri habent in mari amaro et eius conchis, quae autem in aqua dulci inveniuntur, non tam bonae sunt. Sic castitas in amaritudine mortificationis corporalis bene servatur. Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis. Chrysostomus super Ps. L.: Castitas sine ieiunio et temperantia cito labescit. (H)
Quarta proprietas modicae quantitatis, quoniam margarita est satis parva gemma, quo docetur, quod virgines et casti debent esse humiles. Augustinus: Superba virginitas prostibulum est diaboli. Melius est ergo humile coniugium, quam superba virginitas. Haec ille. Bernardus: Audeo dicere, quod non placuisset Deo virginitas Mariae sine humilitate.
Quinta est albi candoris. Nam margarita, quae candet et claret albedine, melior est, quam illa, quae flavescit. Sic virgines et casti debent clarere intus, id est mente, et extra, id est corpore clarere castitate. Unde Hieromynus Contra Iovinianum dicit: Illa virginitas hostia Christi est, cuius nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. Idem ad Rusticum monachum dicit: Vae illis castis, qui prava concupiscentia delectantur, quia quotiens concupiscunt, totiens fornicantur. Iuxta illud Matth.: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est etc.
15
Sexta est sanativae virtutis. Primo quidem valet contra caducum morbum, quia dicitur margarita bona ligata ad collum sedare caducum morbum. Sic spiritualiter castitas ut valeat contra morbum temptationis, debet in collo pro iugo Christi portari per assiduum laborem boni operis, et numquam deponi per otium. Unde Hieronymus: Semper aliquid facito, ut te diabolus semper inveniat occupatum. Unde Isidorus De summo bono: Servum Dei sine intermissione legere, orare et operari oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis surripiat. Haec ille. Secundo quoque margarita valet contra cordis passionem, unde medici faciunt de ea electuarium, quod vocatur diamargariton, per quod cordiaca passio curatur. Sic spiritualiter castitas debet curare cordis passionem refrenando pravas cogitationes. Unde Hieronymus ad Eustochium dicit: Quia impossibile est in sensu hominis non irruere motum medullarum calore, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim ut coepit cogitare, interficit cogitatus, et allidit eos ad petram, petra autem est Christus. Proinde contra cordis temptationes debet homo in corde habere semper margaritas quinque vulnerum Christi et passionis eius devota recordatione, ut castitatem possit servare. Nam sicut fertur, margarita in aceto posita perdit virtutem, sic castitas perditur in corde acetoso, hoc est: indevoto. O ergo omnes virgines, o viduae, o omnes castitatem diligentes, studete habere devotionem ad passionem Christi exemplo beatae Margarethae, ut Christi amore castitatem possitis illibatam custodire. Nam profecto haec omnia et singula praedicta in beata virgine Margaretha fuisse clarent. In his ergo hanc pretiosam margaritam castitatis imitemur. (I)
Circa tertium principale de castitatis adquisitione vel comparatione quaeritur, qualiter comparare vel emere possit homo pretiosam margaritam castitatis pro perpetuo lucro. Ad quod respondetur secundum Salvatoris dictum per conclusionem, quod omnia sua Deo debet dare pro ipsius lucro. Declaratur: Nimirum primo debet dare proprium affectum, ut nil praeter solum caelestem diligat sponsum, alias esset adulterari, scilicet diligere alienum. Unde dicit Bernardus: O anima, an nescis te habere sponsum verecundum et zelotypum, qui non vult admittere alienum. Haec ille. Secundo debet dare proprium et totum intellectum, scilicet per fidem Christo soli adhaerendo, sine qua impossibile est placere Deo, Heb. XI.
16 Tertio debet dare totius memoriae cogitatum, I. Cor. VII.: Mulier innupta et virgo cogitat, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore simul et spiritu, 17 scilicet ab omnis peccati inquinamento. Quarto debet dare corpus totum, quinto omnem sensum, sexto omnem censum, id est temporale bonum, ut sic totum se offerat, Deo mori paratus, quam peccare. Sic fecit beata Margareta, quae dixit: „Christus seipsum exposuit pro me in mortem, et ideo ego pro ipso mori desidero. Christus pro me sanguinem fudit, ergo et ego pro eo fundere cupio.” Ut patuit in legenda. De huiusmodi Hugo super illud Sap.: „Felix sterilis incoinquinata” 18 etc. dicit sic: Sterilis olim erat maledicta, sed hodie felix et beata, quia aeterna mercede digna, quae est incoinquinata 19 mente et corpore, quae nescivit thorum in delicto corporalis vel spiritualis adulterii, habebit fructum, id est: praemium aeternae beatitudinis in respectione animarum sanctarum, id est in die iudicii, quando Deus respiciet animas ad remunerandum in gloria. Ad quam meritis beatae Margarethae perducat nos Christus, qui vivit in saecula saeculorum. Amen.

Item plures alios sermones applicabiles reliqui scribendos ad commune de virginibus, ut deserviant etiam pro aliis sanctis virginibus et viduis. Unde si vis plures habere pro sancta Margaretha, potes ex illis accipere.



1 Cf. Mt 13,46
2 Sir 26,20
3 II Cor 4,7
4 Mt 13,45
5 I Cor 5,20; cf. I Cor 6,23
6 Rm 8,18
7 Ps 44,10
8 Sap 6,20
9 Cf. Apc 14,4
10 Ps 10,7
11 Cf. Ct 1,2
12 Cf. Apc 14,3
13 Apc 18,7
14 Sap 8,21
15 Mt 5,28
16 Hbr 11,6
17 I Cor 6,34
18 Sap 3,13
19 Editio: coinquinata




Kezdőlap