[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXVII.]

Item in divisionis apostolorum festo
Sermo

Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis: Euntes praedicate, quia appropinquavit regnum caelorum. Mat. X. ca. 1 et ad laudem hodiernae festivitatis. (A)

Sicut dicunt philosophi, praesertim Martianus: Sol, qui est rex planetarum et stellarum in medio exsistens bis senarum horarum praecipuos radios a se mittit longe lateque eos diffundens per universum mundum, ex quibus omnia illuminantur, sic spiritualiter Christus, rex omnium creaturarum caelestium et terrestrium, qui figuratur per solem, Malach. VI.: Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae,
2 emisit duodecim apostolos longe lateque per universum mundum, Mar. ultimo dicens eis: Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae, 3 quod potest esse aliud thema pro hoc sermone. Emisit autem eos ad illuminandum mundum tamquam suos radios, sicut ipsemet eis dixit Mat. V.: Vos estis lux mundi. 4 Super quo Basilius dicit: Adveniente luce solis aegritudines et dolores alleviantur, homines a somno excitantur, aves gratulantur, bestiae ad latibula fugiunt. Sic adveniente luce fidei per apostolos praedicatae peccata sunt exstirpata, praecipue idolatriae, homines sunt excitati ad caeleste desiderium, angeli sunt gavisi, daemones confusi et repulsi. Quia ergo hodie colitur festum divisionis apostolorum in mundum ad praedicandum, sicut praeceperat eis Christus, ideo pro sollemnitate hodierna merito accipiuntur haec verba: Hos duodecim misit Iesus etc. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro sermone:
· Primum dicitur numeralis electionis, cum dicitur: Hos XII
· Secundum dicitur apostolaris missionis, cum dicitur: Misit Iesus praecipiens
· Tertium dicitur reverentialis honoris, cum sint regni caelestis praedicatores (B)
Circa primum de numerali electione scilicet duodenario apostolorum quaeritur: Cur Dominus Iesus XII tantum apostolos eligere et non plures nec pauciores voluit pro totius mundi conversione et ad praedicandum principali missione? Ad haec respondetur per conclusionem secundum doctores, quod hoc summe congruum fuit praecipue triplici ratione:
· Prima ratio significationis
· Secunda ratio perfectionis
· Tertia praefiguratae consecrationis
Prima ratio significationis, Venerabilis Beda dicit sic: Hunc numerum apostolorum Christus instituit certa causa mysterii, ut scilicet mundi salutem, quam verbo praedicarent, suo numero commendarent. Ter enim quattuor faciunt duodecim, et totidem apostoli ad praedicandum quattuor mundi partibus, hoc est: orienti, occidenti, meridiei et aquiloni missi sunt, quia per eos fides Sanctae Trinitatis in quattuor mundi partibus praedicanda erat, ut quadratum orbem fide Sanctae Trinitatis insignirent. Haec ille.
Secunda ratio perfectionis, quia secundum arithmeticos duodenarius numerus est bis perfectus, eo quod continet duos senarios. Senarius autem dicitur apud eos primus numerus perfectus et sanctitatis vel castitatis, eo quod generatur, sed non generat aliquem numerum infra denarium exsistentem. Nam producitur ex primo pari, hoc est „II”, et primo impari, scilicet „III”, sic dicendo: Bis tria sunt sex, sed non producit aliquem numerum infra denarium cum pari, quoniam si dicatur bis sex, erunt XII, nam XII sunt supra denarium. Voluit ergo Christus sub numero perfectionis bino sive duplicato, hoc est: bis senario apostolos eligere et in mundum ad praedicandum mittere, ut doceat, quia praedicatores veritatis debent fulgere duplici perfectione, scilicet vitae Christi sive operis imitando, et cum hoc scientiae vel sermonis Christi in cognoscendo ea, quae sunt de necessitate fidei. Matth. V.: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
5 Unde Augustinus distinguit quattuor genera hominum, dicens, quod sunt quidam valde boni et per consequens in regno caelorum magni. Quidam per contrarium sunt valde mali et ideo in Inferno gravius puniendi. Quidam autem sunt mediocriter boni, et quidam mediocriter mali. Illi enim sunt valde boni, qui habent bonam vitam et bonam scientiam in Christo, ut fuerunt apostoli, et sunt boni praelati et plures sancti perfecti Christum et apostolos imitantes. Illi vero sunt valde mali, qui et malam habent vitam, et nullam scientiam de salubribus, qui nec volunt audire praedicationem, ut scirent salvari, ipsi damnantur, et etiam alios suo exemplo ad damnationem trahunt. Gregorius XI. q. III. c. „Praecipue” dicit: Qui perversa perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos perditionis exempla transmittunt. Haec ille. Item mediocriter boni sunt, qui habent bonam vitam, sed nullum docent per scientiam, et denique mali sunt mediocriter, qui quamvis in se habeant malam vitam, tamen prosunt aliis per doctrinam, tales seipsos non docent, sed damnant. Quoniam autem Christus apostolos elegit in praelatos, doctores et iudices mundi ad ordinem summae perfectionis, scilicet apostolici status Christiformis, ut dicit Dionysius, ergo voluit eorum perfectionem commendare etiam numero bis senario. Unde dist. XL. „Multi” Chrysostomus dicit sic: In iudicio Dei sedens si quidem bene vixeris et bene docueris, recte omnium iudex eris. Si autem male vixeris et bene docueris, tui solius. Male enim vivendo, sed bene docendo Deum instruis, quomodo debeat te condemnare. Haec ille. (C)
Tertia ratio praefiguratae consecratonis, quia iste numerus apostolorum in Sacra Scriptura multipliciter praefigurabatur secundum plurimas eorum dignitates, ut patebit
articulo II. sermonis. Ideo ut figuras impleret, Christus hoc numero voluit eligere et consecrare. Proinde Iohanni Apoc. XXI. ostensum est, quod apostoli in numero, scilicet duodenario forent consecrati a Christo Iesu praecipue tripliciter. Primo tamquam XII lapides pretiosi in fundamento supernae civitatis inscripti nominibus apostolorum et agni, scilicet Christi. Secundo tamquam portae XII eiusdem caelestis civitatis. Tertio tamquam XII margaritae singulas portas ornantes. Quare haec, nisi ut doceamur, quod si volumus consecrari in caelestes cives, et introitum civitatis supernae habere, debemus imitari apostolorum fidem et virtutes, iuxta quod fidelibus dicit Apostolus Eph. II.: Fratres, iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati super fundamentum apostolorum etc. 6 Quid enim significatur per XII lapides pretiosos in fundamento civitatis caelestis, nisi XII articuli fidei positi a XII apostolis, ut dicit Lyra, quoniam sicut domus vel civitas construenda inchoatur a fundamento, sic per fidem formatam inchoatur beatitudo caelestis in nobis. Unde Heb. XI.: Fides est substantia, 7 id est fundamentum substans seu inchoatio sperandarum rerum, id est bonorum caelestium, quae sunt res a nobis sperandae. Huius fundamenti primum lapidem edidit Petrus dicens: Credo in Deum, Patrem omnipotentem etc. Secundum Iohannes dicens: Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. Tertium posuit Iacobus maior dicens: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Quartum Andreas dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus est. Quintum Philippus dicens: Descendit ad inferna. Sextum Thomas dicens: Tertia die resurrexit a mortuis. Septimum Bartholomaeus dicens: Ascendit ad caelos, sedet etc. Octavum Matthaeus dicit: Inde venturus est iudicare vivos etc. Nonum Iacobus minor dicens: Credo in Spiritum Sanctum. Decimum Simon dicit: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem. Undecimum Thaddaeus dicens: Remissionem peccatorum, et duodecimum Mathias dicens: Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Sicque ponit Franciscus de Mayronis distinguendo in sermone de articulis fidei. O ergo homo, haec firmiter crede, si vis ad caelestem patriam introire.
Item quid significatur per portas XII, respondet Lyra, quod XII mandatorum observationes, scilicet decem praeceptorum Decalogi cum duobus praeceptis charitatis. Per has enim portas habetur ingressus ad beatitudinem, Mat. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 8 Et quia has observare apostoli docuerunt verbo et exemplo in fide Trinitatis per totum mundum, ideo dicuntur ad quamlibet orbis partem tres portae. (D)
Denique XII margaritae in portis singulis quid sunt, nisi virtutes in apostolis singulis praelucentes, videlicet in Petro fervens charitas, in Iohanne virginitas, in Iacobo maiore desiderium caeleste, unde petivit per matrem sedere ad latus Christi in regno, tanto desiderio, ut offerret se calicem passionis bibiturum. Item in Andrea zelus fraternae salutis in agnitione Christi, quia primus Iesum fratri suo Petro annunciavit, statim ut primum agnovit, et ipse adduxit Petrum ad Iesum. In Philippo spes visionis divinae, qua dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9 In Thoma constantia, quia dixit: Eamus nos omnes, et moriamur cum illo. 10 In Bartholomaeo contemptus mundialium, quia cum esset de regali genere Syriae, omnia contempsit pro Christo, et in purpureo suo collubrio 11 Christum legitur secutus. In Matthaeo virtus largae elemosynae, quia ad unum verbum Christi sequens illum fecit in domo sua magnum convivium pauperibus Christi. Item in Iacobo minore conformitas Christi in mititate et patientia et mansuetudine, propter quod frater Domini dicebatur. In Simone oboedientia, quia sic interpretatur. In Thaddaeo zelus iustitiae, quia iustitiam divinae ultionis in sua epistola terribiliter praedicavit. In Mathia humilitas, quia humiliter subiectus erat apostolis inter discipulos, unde et parvus interpretatur. Hae autem virtutes tamquam margaritae praefulgidae quamvis in singulo eorum perfectae essent omnes simul, tamen praecipue attributae in unoquoque illorum singularius clarent ex praedictis. Haec Franciscus pro parte. In his ergo debemus, carissimi, et nos clarere, ut ad eorundem consortium possimus pervenire et in caelo cum Christo conregnare. (E)
Circa secundum de apostolari missione inquirendum est: Ad quid elegit et misit Christus apostolos in mundum? Respondetur per conclusionem, quod secundum Hieronymum, quoniam „apostolus” missus vel legatio interpretatur, ipsi XII apostoli ad plura salutaria officia missi probantur. Declaratur secundum doctores Rabanum et Ludolphum De meditatione vitae Christi aliosque secundum alphabetum.
Primo enim missi sunt ad annunciandum et attestandum Christi adventum. Unde Act. I. dixit Christus discipulis: Eritis mihi testes in omni Iudaea et Samaria et usque ad etc.
12 Sed quoniam sicut angelus dicitur Dei nuncius, sic et apostolus a Deo missus. Nam secundum Catholicon „apostolus” dicitur ab „apo”, quod est „de”, et „stolon”, quod est missio, quasi de caelo, vel a Deo missus. Quaeritur, utrum apostolorum missio praecellentior fuerit angelorum missione. Respondetur, quod sic, triplici ratione, propter quam etiam noluit Christus angelos mittere ad convertendum mundum, sed apostolos, homines mortales. Prima dignitatis, quia per hoc apostoli praecellunt angelos, quod licet angelus sit et dicatur Dei summi nuncius, quod est sibi valde honorabile, sicut esse legatum papae vel ambasciatorem regis maximi, tamen angelus non dicitur testis Domini, scilicet per martyrium, apostoli autem utrumque habuerunt honorem, scilicet esse nuncium et testem Domini per martyrium et sanguinem. Hoc fuit praefiguratum Iosue IV., quando dixit Dominus ad Iosue: Elige XII viros singulos de singulis tribubus, et praecipe eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, XII lapides durissimos, quos ponetis in loco castrorum in signum pro testimonio, quod defecerunt aquae Iordanis ante arcam Domini, cum transiret eum. 13 Isti lapides, scilicet XII figurarunt XII apostolos, qui fuerunt duri et fortes per martyrium in testimonium Domini, quod arcae Dei, id est: Deo incarnato oboediunt ad nutum omnes creaturae. (F)
Secundo haec dignitas in apostolis fuit praecellentior ratione potestatis, quia ipsi Christum Deum attestati sunt potestate miraculorum super omnem creaturam. Unde Augustinus in sermone de apostolis dicit, quod Christus dedit apostolis potestatem super daemones, ut vincerent, super languidos, ut illos curarent, super mortem, ut eam contemnerent, super animas, ut a peccatis solverent, super angelos in hoc, ut corpus Christi consecrarent, et super omnem naturam elementorum, ut mutare possent. Haec ille. Sed quare ergo apostoli non leguntur montes transtulisse, respondetur secundum Lyram super I. Cor. XIII. Primo quia cum hoc possent facere etiam daemones, si permitterentur, non probasset divinitatem Christi sufficienter. Secundo quia maiora faciendo, quae solus Deus potuit, scilicet mortuos suscitare, per huiusmodi patebat posse et illa minora, si competeret. Tertio ergo non fecerunt, quia non competebat utilitati Ecclesiae. Sed postea quando fuit competens, bene leguntur in historiis alii sancti montes transtulisse, praesertim patet de sancta Cunigunde, filia regis Hungariae, quae montes salis et fodinae plumbi ex Hungaria transtulit in Poloniam, ut dicitur in eius legenda. Tertio praecellit ratione fructuositatis, quia ut Bernardus in Epistola ad fratres de monte dicit: Licet magna miracula Dominus in terris gessit, hoc tamen maximum super omnia enituit et cetera illustravit, quod in paucis simplicibus totum mundum et omnem sapientiae eius altitudinem sibi subiugavit. Unde si quaeratur: Quare Christus voluit in apostolos eligere et per mundum mittere ignobiles, illitteratos et pauperes, respondet Ambrosius super Lu. dicens: Non misit sapientes, nobiles et divites, sed piscatores, ut conversio ad fidem soli divinae virtuti ascriberetur, non potentiae humanae et divitiis vel sapientiae. Denique propterea etiam non misit angelos, ne virtuti angelicae attribuatur. (G)

Secundo misit Christus apostolos ad baptizandum animas a peccatis et sanctificandum, Mat. VI.: Euntes docete omnes gentes, baptizate eos in nomine Patris et Filii et Spiritus.
14 Et propter hoc figurati sunt per XII filios Iacob patriarchas. Quia sicut ab illis sunt geniti omnes filii Israel, sic ab apostolis sunt spiritualiter per sacramenta regenerati omnes Christiani. Ps.: Pro patribus tuis, scilicet o Ecclesia, nati sunt tibi filii, id est: pro patriarchis eorum filii, apostoli constituti principes super omnem terram. 15 Hinc etiam figurati sunt per duodecim boves sustentantes mare aeneum in templo Salomonis, id est praedicantes doctrinam sacramentorum, in quibus lavantur animae fidelium, et ipsi immolati sunt martyrio pro hac praedicatione, ideo per boves significantur.
Tertio misit ad cibandum animas hominum tamquam pastores pascendum populum verbo, vitae et doctrinae. Unde Hiere. III.: Mittam vobis pastores, qui pascent vos scientia et doctrina. 16 Et ideo Ioh. VI. dixit Christus Petro: Pasce oves meas. 17 Hinc figurantur per XII praefectos ex omni gente Israel, quos Salomon elegit, ut cibaria domui suae providerent, III. Reg. X. Item per XII panes super mensam propositionis per singula Sabbata in oblationem, Leviti. XXIV.
Quarto ad dirigendum in caelestem patriam et docendum eius introitum, unde ipsi dicuntur doctores regni Dei et lumina mundi, Mat. V.: Vos estis lux mundi. 18 Et VI.: Euntes docete omnes gentes servare omnia, quaecumque mandavi vobis. 19 Et ideo figurantur per XII exploratores, quos misit Moyses ad considerandum terram promissionis, ut ad eam omnem ceterum populum animarent, Numeri XIII. Item per XII stellas illustrantes sponsam, id est Ecclesiam, Apoc. XII. Item per XII portas civitatis supernae, ut supra patuit, quia per ipsos habemus introitum.
Quinto ad eligendum electos Dei ad salutem et consignandum, scilicet per fidei signum, Mar. VI.: Euntes praedicate evangelium omni creaturae. Et sequitur: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. 20 Unde ipsi figurantur per XII fontes in Elim, ex quibus biberunt filii Israel liberati a Pharaone post transitum maris, Exo. XV. Sic omnibus fidelibus salvandis manavit aqua sapientiae fidei ab apostolis XII, tamquam fontibus, ut claret ex Symbolo apostolorum.
Sexto misit ad fructificandum, ut eorum fructu impleatur caelum, Ioh. XV.: Elegi vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat, 21 scilicet in perpetuum in angelicis choris replendis. Chrysostomus: O beatos piscatores istos, qui totum mundum ad beatitudinis fructum aeternum praediderunt. O utinam moderni praedicatores possent saltem aliquos capere per multos clamores, quos faciunt praedicando. Nam sicut venatores clamant, et tamen paucos capiunt. (H)
Quaeritur hic, qualiter teneantur et quales Christiani in fructu animarum apostolos imitari. Ad quod breviter respondetur, quod primo summe tenentur episcopi et Ecclesiae praelati, quia ipsi loco apostolorum successerunt in Ecclesia, dist. XXI. „In novo”. Secundo tenentur presbyteri et pastores curam animarum habentes, quia ut dicto capitulo „In novo” habetur: ab apostolis electi sunt septuaginta duo discipuli, in quorum vices presbyteri sunt constituti in Ecclesia, scilicet pro sacramentorum dispensatione et praedicationis doctrina ad salutem animarum. Unde de praedictis omnibus Gregorius, ut habetur dist. XLIII. „Sit rector” dicit, quod praeconis officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, iram ergo contra se occulti iudicis erigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Item idem Gregorius in homilia dicit: Ecce mundus sacerdotibus plenus est, sed in messe Dei rarus invenitur operator bonus. Quid dicturi sumus, cum ad Dominum in iudicio vacui veniemus, hic pastores vocati sumus, ibi gregem non adducimus, quod dicit: Utique confundemur, cum videbimus Petrum cum Antiochia et Roma, Paulum cum Graecia et gentilibus, Thomam cum Indis, Andream cum Achaia, et omnes ac singulos apostolos cum multo fructu in iudicio apparere. Tertio regulares debent imitari apostolos et tenentur, quantum ad proprietatis abdicationem, nec debent dicere meum vel tuum, XII. q. I. „Dilectissimis”. Et licet eisdem praedicare, peccata in poenitentia solvere et pro peccatoribus orare, ut dicit Gregorius XVI. q. I. „Ex auctoritate”. Nam figuram gerunt apostolorum, ut ibidem dicitur „Denique”. Quarto omnes etiam communes Christicolae quoad fructum fidei et charitatis, ut propriam saltem animam lucri faciant, tenentur apostolos imitari usque ad mortem. Augustinus: Nimis dolendum est, quod apostoli nec minis, nec tormentis potuerunt a charitate Dei separari, nos vero interdum otiosa fabula et vilia opera separant. (I)

Circa tertium principale de honore apostolis exhibendo sit pro documento conclusionali, quod Coelestinus in sermone dicit: Unusquisque fidelium aliquem apostolorum sorte eligat, cuius honori et laudibus iugiter serviat et intendat. Haec ille. Unde hic oritur quaestio, utrum beati apostoli debeant prae ceteris sanctis et prae angelis honorari. Ad quod respondetur, quod sic, et hoc ratione triplici. Primo ratione sublimitatis, quia Dominus prae ceteris post matrem honoravit eos et praehonorabiles fecit, cum ad supremum gradum vel statum eos ex toto mundo elegit et exaltavit. Ut enim dicit Dionysius: Apostolicus ordo in Ecclesia militante est summus. Sicut et in caelo est ordo Seraphicus tamquam Christo vicinior. Ideo Ps. de ipsis, ut canit Ecclesia: Nimis honorati sunt amici tui, Deus.
22 Secundo ratione potestatis, qua cum sint maioris meriti et potestatis prae ceteris, possunt nos protegere et iuvare. Et quia sunt charitate Seraphica pleni, ideo magis volunt nos iuvare. Nam si quaeratur, in quo ordine sunt apostoli inter angelos, respondet Franciscus de Mayronis, quod in Seraphico. Tum quia ardentes erant prae aliis sanctis in charitate. Tum quia summo ordini in Ecclesia debetur summus ordo in caelo, ut patuit secundum Dionysium. Et idcirco ex charitate magis merentur, et possunt nos iuvare. Unde Bernardus in sermone de vigilia Pentecostes dicit: Si potentes fuerunt in terris, et oraverunt pro peccatoribus, nunc amplius in caelis, quia illa patria charitatem non minuit, sed auget. Tertio ratione iudiciariae dignitatis, in qua praecellunt apostoli alios, secundum Alexandrum enim de Hales auctoritative iudicabit Christus Deus, assessorie autem apostoli, iuxta illud Mat. XIX.: Super sedes duodecim iudicantes etc. 23, appropriative autem omnes sancti et omnes angeli. Unde apostoli erunt prae ceteris nostri iudices, et ideo prae ceteris debemus eos honorare. Hinc canit Ecclesia exorando apostolos:
Vos, saecli iusti iudices,
et vera mundi lumina,
votis precamur cordium,
audite preces sup[plicum].

Ut cum iudex advenerit
Christus in fine saeculi,
nos sempiterni gaudii
faciat esse compotes.
O ergo carissimi, ipsos honoremus, ut per eorum merita gloriam consequamur. Amen.



1 Mt 10,5 et 7
2 Mal 4,2
3 Mc 16,15
4 Mt 5,14
5 Mt 5,19
6 Eph 2,19-20
7 Hbr 11,1
8 Mt 19,17
9 Ioh 14,8
10 Ioh 11,16
11 collubrium = colobium = êïëÜâéïí
12 Act 1,8
13 Ios 4,2-7
14 Mt 28,19
15 Ps 44,17
16 Ier 3,15
17 Ioh 21,17
18 Mt 5,14
19 Mt 28,19-20
20 Mc 16,15-16
21 Ioh 15,16
22 Ps 138,17
23 Mt 19,28




Kezdőlap