[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXVIII.]

De sancta Maria Magdalena
Sermo primus cum legenda

Dixit Iesus ad illam: Remittuntur tibi peccata tua. Luc. VII. 1 et in evangelio huius festivitatis. (A)

Sancta Mater Ecclesia salutem filiorum considerans tam verbis, quam factis Christi Iesu ostendit, quam grata sit et dilecta Deo angelisque gaudiosa ipsa sancta poenitentia et peccatoribus utilis ac necessaria. Idcirco hodie celebriter proponit exemplum peccatricis Magdalenae. In cuius poenitentia claruit divina clementia, cum remisit ei omnia peccata, ut et nos non diffidamus de Dei misericordia et venia obtinenda per poenitentiam. Unde Gregorius: Intueor Magdalenam peccatricem, intueor latronem sero poenitentem, et nil in eis invenio nisi proposita nobis spei et salutis exempla, si eos sequimur in poenitentiae forma. Haec est nempe Magdalena, quae peccatis plena habens septem daemonia, id est universa vitia ad Christum conversa fudit amarissimas lacrimas, quibus Iesu pedes abluit, capillis tersit, unguento unxit, et osculata est. Et ideo a Christo veniam omnium peccatorum promeruit. Dixit ergo ad illam Iesus: Remittuntur tibi peccata. O ergo carissimi, utinam et nos vere ad Christum converteremur, et peccata deploraremus, quatenus Christum dicentem in corde audiremus: Remittuntur tibi, o Christiane, peccata etc. Itaque ad honorem sanctae Magdalenae tria mysteria iuxta praedicta verba notabimus pro hoc sermone ad aedificationem.
· Primum dicitur conversionis, ibi: Dixit ad illam, scilicet Magdalenam peccatricem
· Secundum dicitur remissionis, ibi: Remittuntur – inquit – peccata
· Tertium dicitur perfectionis, scilicet quae secuta est ad haec praedicta (B)

Circa primum de conversione Magdalenae inquirendum est, qualiter beatae Magdalenae exemplo converti debeamus vere a peccato. Ad quod respondetur per conclusionem secundum Gratianum de poenitentia dist. I. „Convertimini” dicentem sic: Conversio dicitur quasi cordis undique versio. Si ergo cor nostrum undique a malo convertitur ad Deum, mox suae conversionis fructum meretur, ut Deus ab ira ad misericordiam conversus peccati praestet indulgentiam, cuius primo praeparabat vindictam. Haec ille. Ex quibus patet: quicumque vult vere converti et misericordiam Dei invenire, exemplo Magdalenae debet tria praecipua correquisita facere:
· Primo omnia peccata sua et eorum mala recognoscere
· Secundo toto corde detestari peccata omnia et ab eis cessare
· Tertio totum desiderium et amorem in Deum convertere
Primo inquam debet homo recognoscere peccata tripliciter, scilicet quam sint magna, et quam sint multa, ac quam nociva. Hinc Ps.: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi etc.
2 Augustinus: Si homo cognoscit, Deus ignoscit. Bernardus: Initium omnis salutis est recognitio sui ipsius. Sic fecisse Magdalenam ex hoc probatur, quod Scriptura evangelica denotat in ea fuisse primo peccatorum magnitudinem, secundo peccatorum multitudinem, tertio famae nigredinem. Quae Magdalena cognoscens ad fontem misericordiae lavanda cucurrit, ut dicit Gregorius in homilia. Primo quidem peccatorum eius magnitudo designatur, cum dicitur in evangelio: Ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit etc. 3 Lyra: Ecce in Scriptura pro signo admirationis et rarae novitatis poni solet, quasi per hoc insinuetur, quod mirabile fuit et rarum, quod tam magna peccatrix ad poenitentiam sit conversa, quia ut Gregorius dicit: Difficile et raro surgit, quem magna moles peccatorum et consuetudinis premit. Item Ambrosius de poenitentia dist. III. „Reperiuntur” dicit: Ego facilius inveni, qui recte servaverit innocentiam, quam qui congrue egerit poenitentiam. Haec ille. O Deus, quid tunc nos peccatores peccato pleni facimus, si tam rara est vera poenitentia nostra, sine qua salvari non possumus. (C)
Quaeritur hic: Quare evangelista non dicit expresse, qualia fuerunt peccata Magdalenae, sed tantummodo dicit eam in generali peccatricem? Respondetur secundum doctores, quod ex quo illa eius peccata fuerunt carnalia, ideo non exprimuntur ad innuendum, quod talia peccata non solum non sunt facienda, sed nec etiam sunt nominanda apud fideles, Eph. V.: Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.
4 Secundo Scriptura Sacra notat in Magdalena peccatorum multitudinem, cum dicit eam peccatricem. Et clarius hoc ostenditur Marci ultimo, ubi dicitur, quod Christus de ea eiecit septem daemonia. 5 Gregorius: Magdalena septem daemonia habuit, quia universis vitiis plena fuit, videlicet superbia, avaritia, gula etc. Tertio notat Scriptura eius famae nigredinem, cum tacito proprio nomine eam in civitate quasi famosam peccatricem nominat, quoniam per totam civitatem denigratae famae erat. (D)
Quaeritur hic: Cur in hoc passu evangelico proprium nomen Magdalenae non exprimitur, quod tamen deberet pro conversionis et poenitentiae exemplo? Ad quod respondetur secundum doctores, quod pro triplicis significationis mysterio. Primo quidem, ut significetur, quod Deus detestatur peccatores adeo, quod nec vult eos apud se nominari, iuxta Ps.: Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
6 Ideo hic Spiritus Sanctus noluit eam nominari, sed postquam fuerat conversa ad Christum, pluries nominatur in evangelio, quia poenitentes Deus diligit. Secundo ut significetur, quod peccator per peccatum perdit et nomen et omne bonum et esse. Nam perdit esse naturae, quia in naturalibus vulneratur, et perdit omne bonum, scilicet gratiae et gloriae, quia gratuitis spoliatur, ut haec testatur Beda super illud Luc. X. de eo, qui incidit in latrones, id est daemones, qui dispoliaverunt eum plagis impositis semivivo relicto, quoniam peccator non vivit secundum partem nobiliorem, scilicet in anima, sed tantum corporaliter. Perdit ergo peccator et nomen, ut potius diabolus nominetur, sicut et de Iuda legitur Ioh. VI.: Unus ex vobis diabolus est. 7 Augustinus: Humanum est peccare, sed diabolicum est in peccato perseverare. Tertio ad significandum, quod sicut dicit Deus Exo. XXXII.: Qui peccaverit, delebo eum de libro vitae. 8 Item Ps.: Deleantur de libro vitae, et cum iustis non scribantur. 9 Idcirco tria praecipua scilicet genera hominum leguntur in evangelio sacro sine nominibus propriis, nisi propter certitudinem historiae quandoque nominentur. Primum genus avarorum, ut patet de divite epulone, Luc. XVI., et de divite volente ampliare horrea, XII. ca. Secundum genus superborum, ut patet de Pharisaeo ascendente in templum ad orandum, Luc. XVIII. Tertio luxuriosorum, ut patet hic de Magdalena, quoniam per haec tria peccata, scilicet superbiam, avaritiam et luxuriam solet paene totus mundus corrumpi, et multi de libro vitae deleri, ac ad infernale supplicium conscribi. O ergo peccator, cave tibi. (E)
Secundo ad conversionem veram requiritur omnium peccatorum detestatio et cessatio. Eccl. XXI.: Fili, si peccasti, non adicias iterum, sed de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur, quasi a facie colubri fuge peccatum.
10 Unde Scotus super IV. dist. XIV. dicit, quod de communi lege haec est una regula determinata a divina sapientia, quod peccatum non dimittatur sine displicentia verae contritionis. Ideo et Hugo a Sancto Victore dicit, quod Deus hominem absolvens ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati. Et de poenitentia dist. III. circa principium Augustinus: Peccator – inquit – semper doleat, et de dolore gaudeat, quia ubi finitur poenitentia, nil remanet de venia. Haec ille. O ergo peccator, adverte haec, et cessa a peccato, ut habeas vitam aeternam. Alioquin ut Gregorius ait, ad magnam iustitiam iudicis pertinet, ut numquam careant supplicio, qui noluerunt carere peccato.
Tertio ad confessionem requiritur divina dilectio, qua vult homo facere omnia, quae debet, scilicet confessionem et satisfactionem, et servare Dei omnia praecepta. Unde Augustinus De vera et falsa poenitentia dicit: Poenitens non solum considerare debet, quid peccavit, sed etiam quem offenderit, quia mortaliter peccare est Deum offendere et Deo inimicum esse. Idem: Non solum oportet Deum timere ut iudicem, sed etiam ut iustum diligere. Unde secundum Scotum et Thomam concordantes in III. parte q. LXXXVI.: Homo debet dolere de peccatis et confiteri ac satisfacere pro eo, quod sunt contra Deum, et sic principalius ex amicitia Dei. Ad propositum: Beata Magdalena haec omnia observavit, et pro tali vera conversione audire meruit Christum dicentem: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, 11 quia ut scibitur I. Pe. IV.: Charitas est, quae operit multitudinem peccatorum. 12 Gregorius in homilia: Quid, fratres, quid credimus dilectionem Dei, nisi ignem, quid culpam, nisi rubiginem, tanto plus rubigo peccati consumitur, quanto plus homo charitate accenditur. Haec ille, haec sufficiant. (F)
Circa secundum de remissione peccatorum sit pro conclusione verbum Isidori dicentis: Poenitentis lacrimae apud Deum reputantur pro baptismate, hoc est: peccatorum abluitione vel remissione. Ratio patet, quia ut ait Ps.: Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.
13 Augustinus: Qui se lacrimis miserum fatetur, illi Deus miseretur, et hoc claruit in Magdalena. Quaeritur ergo, utrum quaelibet illacrimatio scilicet pro peccatis sit sufficiens testimonium pro signo remissionis. Et videtur, quod sic, quia scribitur Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit homo, amplius non reminiscor omnium iniquitatum eius, quae fecit. 14 Sed in contrarium est illud Ioel. II.: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem. 15 Ad haec respondeo: secundum doctores, praecipue Bonaventuram super I. dist. XVII. dicitur, quod certitudine scientiae quamvis non possit homo scire se esse in charitate et gratia Dei, nisi Deus revelaverit, et quoniam peccatum per Dei gratiam remitti habet, ideo certitudinem scientiae non potest homo scire, si peccata sunt sibi omnino remissa. Et sic potest intelligi illud Ioelis II.: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, tamen per signa potest homo habere certitudinem spei de dimissione peccatorum commissorum. Si ergo illacrimatio pro peccatis fiat, ut dicunt ex vero corde et vera poenitentia, sufficiens signum est remissionis peccatorum, alias non, ut patet per doctores, praecipue Bonaventuram in IV. dist. XVI., quia sine contritione vera non remittitur peccatum.
Ad id ergo ponuntur plura signa, quae debent concurrere in vera poenitentia. Primum est vera peccati displicentia et detestatio, ut supra de hoc patuit. Et ista displicentia sufficit ad peccati remissionem, etiam si non possit homo flere vel sensualiter dolere de peccatis. Quanto autem magis homo dolet et deflet sensualiter, tanto magis delet reatum poenae pro peccatis debitae. Et ideo Isaac abbas in Collationibus patrum dicit: Cum ad regionem lacrimarum perveneris, scito te exauditum pro tuorum remissione peccatorum. Secundum signum propositi firmatio, quod scilicet caveat peccata de cetero. Unde Smaragdus de poenitentia dist. III. „Ille poenitentiam dignae” dicit: Qui plangit et iterum admittit peccatum, quasi quis lavet laterem crudum, quem quanto magis abluit, tanto magis lutum facit. Tertium signum vera confessio, Ps.: Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti etc. 16 Quartum debita satisfactio. Augustinus XIV. q. VI. „Si res”: Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum. Sine istis omnibus simul concurrentibus non valet fletus exterior ad remissionem peccati. Unde Iohannes Os Aurei de poenitentia dist. IV. „Perfecta” dicit, quod haec est fructifera poenitentia vel lacrima, si in corde sit contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas, scilicet satisfactionis.
Ad propositum: Beata Magdalena ostendit se haec habuisse, scilicet peccati dolorem in fletu. Augustinus: Lacrimae sunt testes doloris. Item firmum propositum in sui et mundi contemptu. Item confessionem in accessu verecundo, quia stetit non a facie, sed retro procumbens ad pedes Iesu coram convivantibus. Item satisfactionem ostendit, quia dicit Gregorius: Convertit ad virtutes numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid Deum offenderat in culpa. Nimirum offenderat in capillis vane orando, satisfecit ex eis tergendo pedes Iesu. Item offenderat in oculis, satisfecit lacrimando, in facie offenderat fucando et se vestitu componendo et deliciis, satisfecit totaliter in pulvere procidendo sub scamno ad pedes Christi. Item in ore osculando et unguentis odoriferis corpus suum unguendo offenderat, ergo satisfecit pedes Domini osculando et unguendo. O ergo peccator, accipe ab ea exemplum poenitentiae et satisfactionis. (G)
Circa tertium de perfectione sanctitatis Magdalenae sit pro conclusione, quod maximae sanctitatis perfectio claruit in Magdalena in Christi Iesu sequela et perseverantia, et hoc patet manifeste ex ipsius legenda. Nam legitur, quod Magdalena a Magdalo castro cognominata clarissimis est orta natalibus, cuius pater Syrus, mater Eucharia, frater Lazarus, soror Martha, possidebantque Bethaniam et magnam partem Hierosolymorum, quae omnia post ascensionem Domini vendentes, ad pedes apostolorum pretium posuerunt. Et anno tandem XIV. a passione, cum discipuli diversas partes mundi adiissent causa praedicationis, erat tunc inter discipulos sanctus Maximinus, unus ex septuaginta duobus, cui a beato Petro Magdalena fuerat commendata. In hac dispersione beati Maximinus, Magdalena, Lazarus et Martha ac eius pedissequa, Marcilla, necnon Cedonius, qui caecus natus fuerat a Christo illuminatus, alii quoque Christiani plures navi impositi ab infidelibus, et pelago sine gubernatore expositi, ut submergerentur. Divino tandem nutu Marsiliam devenerunt, ubi cum nullus illos hospitio recepisset, in porticu fani gentis illius morabantur, ubi populos confluentes ad idola coepit Magdalena diserta lingua ab idolis revocare Christumque praedicare tam eleganter, ut omnes mirarentur de eius specie, facundia et eloquentiae illius dulcore. Nec mirum, cum eius labia pedibus Christi oscula fixerant, et ideo verbi Christi odorem spirabant. Post haec princeps provinciae illius cum uxore advenit, ut idolis immolaret pro prole habenda. Cui Magdalena Christum praedicans sacrificia dissuasit. Post dies aliquot illi matronae dormienti in visu apparuit dicens: „Quia cum tot divitiis abundatis, sanctos Dei fame et frigore mori permittitis? Scitote iram Dei omnipotentis incurrere.” Cumque illa viro suo indicare timuisset, apparuit Magdalena eidem secundo, et tandem tertio apparuit igneo vultu, ac si tota domus arderet, utique eorum scilicet comminendo, nisi quam totius sanctis providerent. Quapropter ne incurrerent iram Dei, quem Magdalena praedicabat, illos hospitio receperunt et necessaria eis ministraverunt. (H)

Tandem quadam die praedicanti Magdalenae princeps cum sua coniuge dixit: „Ecce dictis tuis obtemperare parati sumus, si a Deo nobis filium impetrabis.” Quod Magdalena promittens oravit, et matrona illa concepit, et hoc facto idem princeps consilio Magdalenae proficisci voluit ad beatum Petrum apostolum, quatenus per plura visa miracula in fide Christi solidaretur. Cui uxor gravida omni instantia et cum lacrimis petiit obvoluta illius pedibus, ac obtinuit, ut cum marito proficisceretur. Magdalena ergo eorum humeris signum crucis imposuit, ne diabolus nocere eis posset. Et navem ascendentes ecce die altero tempestate orta maxima illa matrona gravida coepit dolore partus irruente urgeri adeo, quod filium parturiens exspiravit. Natus igitur parvulus palpitans vagitus dabat. Vir itaque ille peregrinus tum pro mortua uxore, tum pro puero nato mammas matris appetente lamentabatur dicens: „Heu, heu me miserum, filium habere desideravi, et matrem cum filio perdidi.” Nautae vero acclamabant dicentes: „Proiciatur in mare hoc cadaver, antequam insimul pereamus.” Quid plura? Magnis ille precibus ac munere vix obtinuit, ut ad collem quendam, qui videbatur, applicarent, ibique duri saxi antro reperto mortuam uxorem posuit, et puerum mammis eis apposuit in pectore illius collocavit, chlamydeque obtexit, et lacrimando eiulans dicebat: „O Magdalena, ecce mihi filium a Deo tuo impetrasti, et cum non sit, qui enutriat, mortua eius matre, ne nati filii mortem aspiciam, tibi et Deo tuo et matrem et filium, sicut et omnia mea commendo.” Et sic plenus amaritudine navem intravit. Cumque venisset Romam ad Petrum, omnia haec illi per ordinem enarravit. Cui Petrus consolando ait: „Potens est Dominus, cui vult dona dare et data auferre et ablata restituere ac maerorem tuum in gaudium commutare. Bene venisti, et utili consilio credidisti.” (I)

Tandem Petrus ipsum Hierosolymam duxit, et omnia loca, in quibus Christus miracula fecit, ac passus est, et ascendit in caelum, ei ostendit, atque in fide diligenter instruxit. Biennio autem iam elapso repatriare curans navem ascendit, et cum Deo disponente iuxta collem praedictum pervenisset, prece ac pretio nautas ad applicandum induxit. Puerulus autem ille miraculose conservatus frequenter ad litus maris procedens more puerili cum lapillis et glareis ludere solitus erat. Cum itaque homo ille vidisset admirans puerum ibi ludentem, exsiliit de scapha, quem puerulus ut insolitum videns expavit, et ad solita matris ubera recurrens sub chlamyde latitare voluit, tunc peregrinus prae gaudio infusus lacrimis et puerum pulcherrimum in ulnas accipiens et osculans ait: „O beata Maria Magdalena, scio, quod tu puerum biennio pavisti in hac rupe, o si et matrem eius mihi redderes, quam felicem me putarem.” Ad haec verba mulier quasi de somno evigilans surrexit dicens: „O Magdalena, quam magni es meriti, quae mihi in omnibus succurristi.” At ille prae gaudio exclamavit dicens: „Vivisne, uxor mea dilecta?” Et illa: „Vivo equidem, et nunc de peregrinatione, de qua et tu venisti, venio. Nam sicut tu ambulasti cum beato Petro ad omnia loca mysteriorum Christi, sic et ego cum Magdalena comite vobiscum fui, et omnia illa loca conspexi.” Et sic coepit omnia explicare, ut nec in puncto deviaret. Tunc peregrinus cum gaudio recepta uxore et filio in navim, ad portum tandem Marsiliae applicaverunt, et beatae Magdalenae ac sancto Maximino omnia referentes sacrum baptisma susceperunt, et idolorum templa destruentes ecclesias Christi construxerunt. Et beato Lazaro in episcopum electo venerunt tandem ad civitatem Aquensem, ubi Christianae fidei populo aggregato beatus Maximinus in episcopum ordinatus est. (K)

Interea beata Magdalena supernae contemplationis avida eremum petiit, et in loco angelicis manibus praeparato per triginta annos incognita mansit, ubi nec aqua, nec herba aut arbor fuit, qualibet autem die in septem horis canonicis ab angelis levabatur in aethera, et angelicorum agminum concentus gloriosos corporalibus auribus audiebat, et tali suavitate caelesti refecta alimento corporali nullatenus indigebat, indeque ab eisdem angelis ad proprium locum reducebatur. Quidam autem sacerdos eremum petens ad duodecim stadia eidem loco vicinam cellam sibi locavit. Die igitur quadam Dominus aperuit illius oculos, ut scilicet videret, qualiter angeli ad praedictum locum descendebant, et Magdalenam in aethera sublevabant et revocabant. Ut ergo de visione certificaretur, accedere illuc temptavit. Cumque ad unius iactum lapidis appropinquaret, adeo eius crura sunt resoluta, quod propius accedere nequaquam valuit, quamvis retro redire posset. Intelligens vir Dei caeleste esse mysterium, invocato nomine Salvatoris exclamavit dicens: „Adiuro te per Dominum Iesum, ut tu creatura, quae in illa spelunca latitas, mihi de te respondeas veritatem.” Tunc Magdalena dixit: „Meministine ex evangelio de peccatrice famosa Maria, quae pedes Salvatoris lacrimis lavit?” Cui sacerdos: „Etiam.” At illa: „Ego sum – inquit –, quae hic iam per triginta annos incognita mansi, et sicut vidisti, singulis diebus septies per angelos elevata caelestibus dapibus refecta vixi. Et quoniam a Domino mihi revelatum est, quod migratura sim a saeculo, proximo die resurrectionis Dominicae, vade ergo, nuncia haec beato Maximino episcopo, ut tunc tempore, quoad matutinum surgere consuevit, oratorium ingrediatur, et me illic per angelorum ministerium inveniet consistentem.” Sacerdos autem vocem eius audiebat quasi vocem angeli, et concitus beatum Maximinum adiit, et haec omnia enarravit. Sanctus autem Maximinus repletus gaudio gratias egit Christo. Et ecce die praefata ingressus oratorium vidit Magdalenam stantem in medio angelorum elevatam a terra spatio duorum cubitorum et orantem, cuius facies mira luce radiabat ex continuo consortio angelorum. Convocato igitur clero et sacerdote praedicto, corpus Christi Magdalena cum multa lacrimarum inundatione suscepit, et sic sanctissima eius anima migravit ad Dominum, tanto autem odore corpus relictum fragravit, ut per septem dies ab ingredientibus oratorium sentiretur quasi Paradisus, cuius sanctissimum corpus diversis conditum aromatibus sanctus Maximinus honorifice sepelivit. O ergo gloriosissima femina Magdalena, vere tibi dulcissimus Iesus maximam praestitit gratiam et gloriam, qui non solum peccatorum indulsit veniam, sed insuper effecit sanctitate et gloria felicissimam. O Christi beatissima discipula, te deprecamur pro Christi Iesu amore, pro nobis peccatoribus Deum exora, quatenus salvari possimus per tua merita. Amen.



1 Lc 7,48
2 Ps 50,4-6
3 Lc 7,37
4 Eph 5,3
5 Mc 16,9
6 Ps 15,4
7 Io 6,71
8 Ex 32,33
9 Ps 68,29
10 Eccl 21,1-2
11 Lc 7,47
12 1 Pe 4,8
13 Ps 50,19
14 Ez 18,21-22
15 Ioel 2,14
16 Ps 31,5




Kezdőlap