[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXIII.]

Pro sancto Iacobo
Sermo II. de calicis Christi bibitione

Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Matt. XX. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Sicut dicit Augustinus: Dominus noster Iesus Christus idcirco interrogavit filios Zebedei, scilicet Iacobum hunc et Iohannem, fratrem eius de bibitione sui calicis, quando mater eorum petebat illis sedere in regno Christi, unum ad dextram, alium ad sinistram ipsius Christi, quatenus ex hac interrogatione Christi facta omnes discernemus, quod ad regnum caeleste pervenire non possumus, nisi sequamur Christum in passionis imitatione, saltem per veram poenitentiam. Unde ipse dicit Matt. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum.
2 Et Apoc. II.: Esto fidelis usque ad mortem, scilicet patiendo pro Christi fide et amore, et dabo tibi coronam vitae. 3 Dum ergo hi duo discipuli, scilicet Iacobus et Iohannes matrem submisissent ad rogandum Christum, ut in eius regno sibi fierent collaterales, Christus interrogavit eos, dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod beatus Iacobus de his tribus commendatur in verbis istis:
· Primo de calicis Christi bibitione, ibi: potestis bibere calicem
· Secundo de passionis Christi devotione, qua prompte se obtulerunt, dicentes: possumus
· Tertio de huius devotionis valore, quod sequitur ad praedicta (B)
Circa primum de bibitione calicis Christi quaestio aedificatoria occurrit occasione praedictorum, qualiter Christiani volentes salvari debeant bibere calicem Christi. Ad quod notanda pro intellectu sunt tria.
Primo quidem sciendum est, quod in Scripturis et praecipue in proposito calix accipitur pro passione, ut dicit Rabanus super Matth. Nam secundum Isidorum li. Etymologiarum calix dicitur a ’calon’ Graece, quod est ’lignum’ Latine. Erat enim antiquitus vas ligneum, in quo potiones amarae propinabantur pro medicina infirmorum. Et sic merito calix significat amaram passionem Christi, quae est medicina peccatorum nostrorum propinata in ligno crucis. Unde et orando Christus ad Patrem suam passionem vocavit calicem, dicens: Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum, verumtamen non mea, sed tua voluntas fiat, Luc. XXII.
4 Cum ergo Christus dixit: Potestis bibere calicem, interrogavit illos de passionis Christi imitatione, quam oportet nos imitari, quia ipse ait Luc. XIV.: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 5 (C)
Secundo notandum est, quod homines in vita ista secundum Scripturas varios dicuntur bibere calices. Primo namque multi sunt, qui bibunt calicem irae Dei, ut qui patiuntur et sufferunt multas poenas et gravitates ac miserias non pro bona, sed pro mala voluntate in peccato perficienda. De tali Iere. XLVIII.: Inebriate eum de calice irae Dei, quia contra Dominum erectus est.
6 Notanter dicit inebriate, quia sicut ebrius non sentit verbera, sic isti peccatorum vulnera. Secundo alii sunt patientes pro mundo, et sic bibunt calicem mundi. De quo Iere. LI.: Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram, de vino eius biberunt omnes gentes. 7 Mundanus enim amor est tamquam Babylon, quod interpretatur secundum Hieromymum ’confusio’, quia confundit in morte, quando nudum e mundo exire compellit. I. Tim. VI.: Nil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre [quid] possumus. 8 Magna ergo confusio tunc erit sperantibus in eo. Is equidem bibit de aureo calice, quia aurum diligit et terrena, qui tamen est in manu Domini, id est in potestate, qui quando vult, accipit per mortem. Sed heu, quia iste pessimus calix inebriavit omnem terram et omnes gentes, quia omnes toto affectu sectantur mundana, pompas, honores, divitias ad mortem desudantes. Tales autem inebriatis assimilantur, et praecipue tali, de quo narratur, quod exeundo de sua domo ad civitates longinquas, ibi inebriatus nescivit domum redire. Sed cum hospitaretur via intermedia in superiori quadam domo, praeparato sibi lecto pro refrigerio in fenestra, ecce dormienti apparuit quaedam formosa mulier offerens cyphum ad potandum, quem iste sitiens voluit rapere, illa retrahente manum cum cypho, iste insequi volens de fenestra alta cecidit, et collapsus mortuus est. Sic spiritualiter homo in praesenti quasi in via inebriatus amore mundi nescit redire ad patriam caelestem, ad quam creatus est inhabitandum, sed in alto prosperitatis et ambitionis hospitatus cum rapere vellet ea, quae sitit, nec posset ad libitum in mundo habere cupiditatem, insequendo cadit in praecipitium Inferni. I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli et perditionem. 9 Tertio alii sunt, qui bibunt de calice diaboli, ut obstinati. Ps.: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. 10 In quo notatur triplex potus. Primus ignis pravae concupiscentiae. Secundus potus sulphuris, quod significat foetorem expletae luxuriae. Tertius est spiritus procellarum, id est tempestatum irae et invidiae et aliorum omnium vitiorum. Sed quare dicit: pars calicis eorum, et non totum, vel absolute calicem eorum? Respondetur, quia peccatores hic in praesenti habent partem tantum peccati, scilicet maculam et reatum, sed in futuro habebunt simul et aliam partem, scilicet poenam infernalem, et sic in praesenti bibunt partem calicis diaboli, sed in futuro bibent totum calicem. Item alia ratione secundum Lyram dicitur notanter pars calicis eorum ad significandum, quod in gehenna est tanta poena, quod non potest bene exprimi tota verbis. O ergo quam indicibilis ille ignis peccatorum in Inferno! O quantus foetor ibi super totius mundi sulphur! O quantae tempestates! Quarto alii sunt, qui bibunt de calice Christi Iesu benedicti, ut sunt boni Christiani, qui ipsius passionem imitantur, et ei fideliter deserviunt. Hi cum Christo regnare merentur. (D)
Tertio ergo ad quaestionem praepositam, scilicet quomodo debeant fideles salvandi bibere calicem Christi, respondendo notandum, quod praecipue tripliciter. Primo omnia peccata crucifigendo in seipsis per veram poenitentiam. Ad Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis,
11 ita quod non regnet in eis peccatum. Unde ad hunc modum bibendi calicem Christi, id est imitandi eius passionem omnes Christiani obligantur. Nam I. Pet. II.: In hoc – inquit – vocati estis, quia Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit etc. 12 Secundo per martyrii tolerantiam vel desiderium, et hoc est perfectorum. Si quaeras, numquid ad hoc tenentur omnes Christiani in quantulacumque charitate constituti, scilicet ut mortem desiderent vel subeant pro Christo, ad hoc respondetur secundum Bonaventuram super III. dist. XXX. q. I. ar. II., quod pro loco et tempore, ubi talis optio datur, quod aut iustitia deseratur, vel vita perdatur. Ibi omnes, quantumcumque sint imperfecti, tenentur mortem subire et praeeligere magis Deo dilecto mori, quam ipso offenso vivere. Ubi vero talis necessitas non imminet, non tenetur homo, sed cum offert se opportunitas manifestandi divinam gloriam et aedificandi Ecclesiam, si in hoc casu se morti quis exponat, perfectionis est et supererogationis, ad quam non omnes tenentur. Haec Bonaventura. Tertio debent fideles calicem Christi bibere per devotam recogitationem passionis eius et memoriam, et hoc est devotorum. De hoc agemus in duobus subsequentibus articulis. Beatus itaque Iacobus his modis bibit calicem Christi, ergo nunc regnat cum Christo. O ergo Christiana anima, stude pro posse eum imitari saltem primo et tertio modis, ut valeas in caelo regnare. (E)
Circa secundum de passionis Christi devotione quaeritur, qualiter fidelis anima debeat habere devotionem ad Christi Iesu passionem, ut sic vere dicatur bibere calicem Christi. Ad quod respondetur secundum Scripturas et documenta sanctorum, quod praecipue quattuor modis:
· Primo recogitando frequenter
· Secundo compatiendo ferventer
· Tertio gratias agendo reverenter
· Quarto obsequendo fideliter
Primo inquam devotio erga passionem Christi consistit et exercenda est recogitando eam frequenter, unde Thren. III.: Recordare paupertatis meae absinthii et fellis.
13 Et Can. VIII.: Pone me, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est, ut mors, dilectio. 14 Dicit: ut signaculum, id est ut sigillum, quando enim sigillum ponitur super ceram, imprimit ei suam similitudinem, sic passio Christi debet imprimi cordi, qua in passione anima fit Christiformis, quia amor habet vim transformativam amantis in amatum, ut dicit Hugo De arrha animae. Dicit ergo super cor ponendum secundum Lyram, quia quod valde diligitur, super cor poni dicitur. Addit et super brachium, per quod operatio designatur, quia manus est organum organorum, III. De anima. Hinc Bernardus: Sit Iesus semper in corde tuo, semper in ore et opere, in quem omnes tui sensus dirigantur et actus, ut posset scilicet dicere illud Can. II.: Fasciculus myrrhae pro amara eius passione, dilectus meus mihi inter ubera, id est in corde commorabitur. 15
Secundo compatiendo ferventer, unde Phil. II.: Fratres, hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu etc. 16 Iohannes de Sancto Geminiano: Conveniens est, ut sentiat membrum, quod sentit caput, ne fiat distinctio in corpore. Aridum quippe vel paralyticum est membrum, quod non sentit dolorem capitis. Sic aridum membrum est Christianus peccator, qui non compatitur Christo, capiti.
Tertio gratias agendo reverenter, quia multum tenemur pro tali et tanto beneficio. Unde Bernardus super Cantica: Oportet hominem gratiosum esse Deo, quia libenter dona multiplicantur, si priora bene grata videntur. Haec Bernardus. (F)
Sed hic quaestio occurrit utilis: Pro quo beneficio divino magis obligatur esse gratus homo? Ad quod respondetur secundum tres doctores. Primus est Chrysostomus super Matt. dicens: Nil est – inquit –, propter quod magis Deo gratias agere debeamus, quam pro morte unigeniti eius. Secundus est Ambrosius li. De virginibus dicens: Plus, Domine Iesu, debeo tuis iniuriis, quibus redemptus sum, quam tuis virtutibus, quibus creatus sum. Et sic patet, quod magis tenemur pro redemptione, quam pro creatione. Tertius doctor est Gregorius dicens, quod tanto crescunt dona, quanto rationes crescunt donorum. Haec homilia de confessoribus. Idem quoque in praefatione Paschali dicit: Nil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. Ex quibus claret, quia summe tenemur pro morte et redemptione Christi, in qua maiora dona gratiae et gloriae ac maiorem fructum adquisivimus.
Quarto obsequendo fideliter debemus devotionem habere ad Christi passionem, unde Bernardus: Tunc mihi tua prodest passio (o bone Iesu), si assit mea imitatio. (G)

Sed quaeritur, quali obsequio possit homo Christo passo recompensationem utcumque satis acceptum reddere. Ad hoc respondet Ambrosius super Lucam lectione V. dicens sic: Nihil est, quod digne Deo referre possimus pro susceptione carnis nostrae. Quid ergo pro verberibus, quid pro cruce, obitu et sepultura reddamus, licet crucem pro cruce, funus pro funere numquid reddimus, cum ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debita charitate, pro munere gratiam, pro sanguine pretioso poenitentiam. Haec ille. Consulunt ergo plerique, ut magister Iordanus et etiam Ludolphus libro De meditatione vitae Christi, saltem communibus hominibus et simplicibus, ut pro passione Christi quotidie in obsequium devotum specialiter perorent XV Pater noster, dicentes, quod anno completo cuilibet vulneri Christi unum Pater noster proveniet pro annua pensione, quia tot Pater noster resultabunt ex his per annum, quot fuerunt vulnera Christi, iuxta illos versus:
Septuaginta quinque quatercent[um] milia quinque,
Tot fertur Christus pro nobis vulnera passus.
De hoc latius
sermone de Parasceves. Ad propositum: Beatus Iacobus omnibus quattuor modis praedictis ad passionem Christi devotionem habuit, et sic ipsum ad martyrium imitando meruit pati eodem die, quo Christus, scilicet VIII. Kalendae Aprilis, ut ait Innocentius. Christus autem, secundum quod dicit Augustinus, passus est et etiam annunciatus ipso eodem VIII. Kalendae Aprilis. Et quoniam primus inter apostolos passus est pro Christo, patet eius devotio effectualis. (H)
Circa tertium principale de valore devotionis erga passionem Christi quaeritur: Ad qualia bona valet, vel quales utilitates confert homini devotio erga passionem Christi? Respondetur, quod secundum doctores plurimae assignantur utilitates. Prima utilitas dicitur acceptationis. Ut enim dicit Magnus Albertus de missis: Simplex meditatio passionis Christi plus valet et Deo est magis accepta, quam si quis ieiunaret per annum qualibet feria sexta in pane et aqua, vel si disciplinaret se qualibet hebdomada per annum usque ad effusionem sanguinis, vel qualibet hebdomada legeret unum psalterium. Sed hoc puto intelligendum quoad charitatis augmentum dulcioris, quia plus accendit devotionem secundum Bernardum. Unde I. Tim. IV.: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est.
17 Lyra: scilicet ad repressionem concupiscentiae, pietas autem scilicet devotionis quoad Deum, et subventionis quoad proximum utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Proinde narrat Ludolphus li. De meditatione vitae Christi, quod cuidam sancto viro Deum exoranti, ut revelaret, quale servitium acceptius Deo foret, apparuit Iesus crucem baiulans et vulneratus, ac dixit, quod super omnia sibi accepta est passionis suae devota memoria. Secunda utilitas thesaurizationis vel meritoriae accumulationis, ut patet ex praedictis verbis Magni Alberti. Item Bonaventura dicit: In passione Domini invenies totum thesaurum, scilicet meritorum et salubrium bonorum. Idem dicit: Nil ita illuminat ad cognitionem, nil ita accendit ad dilectionem, nil ita operatur in anima satisfactionem, sicut Dominicae passionis memoria. Tertia utilitas dicitur curationis. Bernardus super Cantica: Nil tam efficax remedium curationis contra omnia vitia et temptamenta, sicut passionis Christi memoria. Nimirum contra superbiam vide in cruce caput Christi inclinatum. Contra avaritiam intuere eius paupertatem et nuditatem. Contra luxuriam virgineum eius corpus totum vulneratum. Contra iram latus apertum et pro inimicis exorantem. Contra gulam fellis et aceti potationem. Contra invidiam vide brachia extenta ad amplexandum. Contra acediam pedes et manus perforatas. Unde Isa. LIII.: Eius livore sanati sumus. 18 (I)
Ad id facit exemplum de pelicano, de quo dicit Iacobus li. de mirabilibus orientalium regionum, quod serpentes odiunt eum, et cum exit nidum pro pastu, serpens subintrans pullos pungit et occidit, quos ille rediens et videns mortuos rostro pectus aperit, et sanguine fuso pullos revivificat, ac quos viderit sibi compatientes in tali debilitate posito, illos in nido retinet, pullos ceteros tamquam degeneres naturaliter deicit. Sic Christus compatientes suae passionis retinet et fovet et eos mortuos in peccatis vivificat sanguine suo. Unde et Ps.: Similis factus sum pelicano solitudinis etc.
19 Quarta utilitas dulcificationis, scilicet omnis laboris. Unde Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Quinta exorationis. Unde Chrysostomus super Matth.: Nulla res est, quae magis petita obtineat, quam mors et passio Christi. Exemplum de latrone, qui iuxta crucem pendens et orans mox obtinuit Paradisum. Sexta fruitionis, scilicet per amorem suavem. Unde Bernardus super Cantica dicit: Super omnia te mihi amabilem reddit, bone Iesu, calix passionis, quem bibisti, hoc est, quod magis et affectum stringit, et devotionem mulcet, ac iustius exigit. Septima gratiae adquisitionis. Unde auctor libri De stimulo amoris dicit, quod omnis gratia adquiritur et adquisita conservatur ac augetur per meditationem devotam passionis Chrsiti. Et quicumque aliquam gratiam perdiderit, per hanc recuperare poterit, ut dicitur etiam in libro de Horologio sapientiae. Octava abundae consolationis in hora mortis, II. Cor. I.: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, 20 propter scilicet spem salutis. Nimirum tales consolationem securitatis habent in hora mortis. Dicere enim possunt illud Bernardi quodam sermone dicentis: Merita mea mihi non sufficiunt, scilicet ad gloriam promerendam, ergo fidenter quod ex me mihi deest, usurpo mihi ex vulneribus et passione Domini mei. Haec ille. Nona iucundationis patriae caelestis. Tanto enim gaudium maius habebit homo in patria, quanto devotius hic passionem Christi coluit. Tum propter praesentiam dilecti, scilicet Christi passi, quem videbit clare in caelo. Tum propter amoris eius ardorem, quo transformatur in Christi similitudinem, quia ut Dionysius dicit: Amor habet vim transformativam et unitivam in amatum. Unde Isa. XII.: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, id est de vulneribus Christi, haurietis gaudia et dicetis in illa die, scilicet beatos exhortando ad collaudandum: Confitemini – inquit – Domino, scilicet recognoscendo eius beneficia, et invocate nomen eius. 21
O quantum ibi erit gaudium beatorum omnium! O quanta laudis resonatio, quanta gratiarumactio pro Christi passione, dicens illud Apoc. V.: Redemisti nos, Domine Deus, in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo, et fecisti nos Deo nostro regnum, ergo benedictio et claritas et sapientia et gratiarumactio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. 22 O ergo, carissimi, studeamus exemplo Iacobi et aliorum sanctorum, ut simus devoti ad passionem Christi, quatenus talia bona ineffabilia consequamur per eius meditationem. Et rogemus Iesum, ut beati Iacobi meritis det nobis nunc gratiam, et tandem gloriam. Amen.



1 Mt 20,22
2 Mt 3,2
3 Apc 2,10
4 Lc 22,42
5 Cf. Lc 14,27; Mt 10,38
6 Cf. Ier 48,26
7 Ier 51,7
8 I Tim 6,7
9 Cf. I Tim 6,9
10 Ps 10,7
11 Gal 5,24
12 I Pt 2,21-22
13 Lam 3,19
14 Cf. Ct 8,6
15 Cf. Ct 2,12
16 Phil 2,5
17 I Tim 4,8
18 Is 53,5
19 Ps 101,7
20 II Cor 1,5
21 Cf. Is 12,3-4
22 Cf. Apc 5,9-13




Kezdőlap