[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXV.]

Pro sancto Iacobo sermo quartus, scilicet de regni caelestis possessione, quam petivit in evangelio.

Sedere ad dextram meam et ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Matth. XX. 1 et in evangelio hodiernae festivitatis.(A)

Sicut gloriosus Hieronymus super Ps. li. VI.: dicit: Regnum – inquit – caelorum non est dantis, sed accipientis. Non enim est personarum acceptio apud Deum, sed quicumque se talem praebuerit, ut regno caelorum dignus fiat. Hic accipiet, quod non est paratum personae, sed vitae. Haec Hieronymus. Propterea Iesus, cum beati discipuli sui, Iacobus et Iohannes, vellent et petivissent per matrem, ut regno Christi essent excellentes et Christo collaterales ratione consanguinitatis, ut ait Rabanus et Remigius, voluit ostendere, quod personam non accipit, scilicet ratione consanguinitatis, vel etiam cuiusque dignitatis, sed qui meretur virtutibus, illi regnum caelorum dabit. Unde eos de tali petitione reprehendit dicens: Nescitis, quid petatis, et tandem interrogavit, si possent per meritum imitationis calicis Christi adquirere. Ac fine evangelii dixit haec verba: Sed dexteram vel sinistram meam non est meum dare vobis, tamquam personis consanguineis ratione propinquitatis carnalis, sed omnibus, quibus paratum est a Patre pro qualitate suorum meritorum. In quibus verbis ad honorem beati Iacobi tria mysteria hic notemus:
· Primo de assessione, scilicet ad dexteram Christi
· Secundo de praeparatione, scilicet caelestis regni. Haec in themate patent.
· Tertio de suffragatione scilicet meritorum Iacobi apostoli, quod addimus (B)

Circa primum de assessione iuxta Christum quaeritur: Quales homines digni sunt sedere iuxta Christum in caelesti gloria? Ad quod respondetur secundum Scripturas et doctorum dictamina, quod praecipue quattuor sunt genera hominum, qui digni sunt sedere in caelo iuxta Christum propius ceteris paribus:
· Primi sunt innocentes
· Secundi sunt pro Christi amore mundum contemnentes
· Tertii sunt virgines
· Quarti sunt martyres
Primi sunt innocentes, de quibus dicit Ps.: Innocentes et recti adhaeserunt mihi,
2 et hoc in persona Christi. Idem: Quis ascendent in montem Domini, et quis stabit in loco sancto eius innocens manibus 3, id est operibus, quia manus est organum organorum, III. De anima, et mundo corde 4 etc. Propterea et Sap. VI.: Incorruptio facit proximum esse Deo. 5 Lyra: Incorruptio, id est puritas a peccato facit esse proximum propter similitudinem ad ipsum, qui est sanctus sanctorum. Exemplum de Beata Virgine Maria, quae propter mundissimam puritatem super omnes angelos est sedens ad dextram Christi. Unde Augustinus De vita Christiana dicit: Nihil Deo dignius, nihil carius esse potest, quam innocentia. Sed quaeritur: Quid est vera innocentia? Respondet Augustinus li. de vera innocentia: Est – inquit –, quae nec sibi, nec alteri nocet. Et sic patet, quod ille dicitur vere innocens, qui nec suae animae nocuit per quodcumque peccatum, nec alterum laesit quoquo modo iniuste. Quid ergo erit de impiis et nocentibus, utique sedebunt cum diabolo? (C)
Secundi sunt proximi assessores Christi, scilicet amore divino ardentes, et pro Christo omnia mundi contemnentes. Nam Matt. XIX. interrogavit Christum Petrus dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Respondit Iesus dicens: Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim in regeneratione, cum sedebit Filius hominis super sedem maiestatis suae etc.
6 Unde Gregorius li. V. Moralium dicit: Quisquis stimulo divini amoris excitatus hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul cum iudice sedebat. Si petas, qua ratione tales debent esse proximi Christo in caelo, respondetur, quia inter omnium beatorum choros spirituum summi sunt Seraphim, qui interpretantur ’ardentes amore divino’, et magis elongati ab istis inferioribus, qui sunt Deo vicinissimi secundum Dionysium De angelica hierarchia. Ergo qui illos imitantur amore divino conformi, ut ab omnibus terrenis elongati in Christi amore fuerint ferventiores et altiores, tanto propinquiores erunt Christo in caelo. Exemplum de apostolis, qui Christo, ut dicit Dionysius, sicut Seraphim tenent viciniorem gradum. (D)
Tertii Christo proximi sunt virgines, quia scribitur Apo. XIV.: Virgines enim sunt, hi sequuntur agnum, id est Christum, quocumque ierit, sine macula enim sunt ante thronum Dei.
7 Si quaeras, numquid soli virgines sequuntur Christum in caelo, quocumque ierit, respondetur secundum Lyram et alios doctores, quod ideo virgines dicuntur Christum ubique sequi magis, quam alii, quia sequuntur Christum non solum per viam mandatorum, sed etiam per viam consiliorum, inter quae virginitas est altissima, et Christo conformativa. Unde angelica res specialius dicitur castitas, per quam homines angelis assimilantur, ut dicit Chrysostomus super Matth., et sic licet et alii sancti ac beati Christum semper sequantur secundum suum gradum, ipsi tamen virgines specialius sequi dicuntur.
Quarti sunt martyres, hi enim proximiores sedent ad Christum ratione praemii altissimi, quia ut dicit Glossa super Heb. XII.: Perfectior charitas nulla potest esse illa, ad quam sancti martyres pervenerunt. Et ideo patet propositum, quia praemium essentiale correspondet charitati secundum doctores. Proinde Apoc. III.: Qui vicerit, scilicet insultus mundi et carnis ac diaboli, quae victoria est excellentior per martyrium, sequitur: dabo ei sedere mecum in throno meo. 8 Lyra: Id est quietem in caelesti regno, sicut et ego vici, scilicet per passionem meam, et sedeo cum Patre meo in throno eius. Et sic patet ad propositum. Beatus Iacobus apostolus plurima horum habuit, quia Christi amore plenus, omnia peccata cavit, mundum contempsit, et omnia amore Christi reliquit, ac se ipsum pro Christo in mortem obtulit, ac martyrio glorioso coronatus est, ergo sedet cum Christo propius. (E)
Circa secundum de praeparatione regni caelestis primo quaeritur, utrum Deus a principio paraverit regnum caelorum pro angelis potius, quam pro electis hominibus. Ratio quaestionis est, quia Strabo super Gen. dicit: Caelum empyreum, id est igneum dicitur, vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore igneum dicitur, quod statim factum repletum est angelis. Ergo videtur, quod pro angelis factum principalius, tamquam pro loco eorum. Sed ex consequenti, quia scivit Deus angelos casuros, voluit esse, et pro hominibus electis locum ruentium angelorum deputandum. Sed in contrarium videntur sonare verba Christi dicentis in evangelio, quod a Patre paratum est hominibus, ut in themate patet, et etiam Mat. XXV.
9 Respondendo ergo ad quaestionem Auctor libri Prognosticorum allegat Gregorium dicentem sic: Non fecit Deus nos, ut gehennae tradat ignique perpetuo. Regnum caelorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hoc ita esse ex evangelio docetur. Ipse enim Dominus dicet his, qui a dextris erunt: „Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.” 10 Illis autem, qui a sinistris erunt, dicet:Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est” non dicit: vobis, seddiabolo et angelis eius.” 11 Sic ergo propter diabolum gehenna ignis, et propter hominem regnum caelorum a constitutione mundi praeparatum est. Haec liber Prognosticorum. Ex quibus, o homo, perpende miram circa te clementiam creatoris et bonitatem Dei. Tum quia non fecit te ad damnationem, tum quia ad gloriam caelestem consequendam creavit te, tum quia licet angelos in caelo creaverit, tamen taliter pro te fecit hoc, ut inter eos habites beatificatus, nec minus vult Deus, scilicet quantum ex se, beatificare et salvare te, quam angelos et omnes beatos quoad voluntatem antecedentem, Timo. II.: Qui vult omnes homines salvos fieri. 12 Nonne gauderes, si scires te praeordinatum in regem. Sic in proposito. (F)
Secunda ergo quaestio oritur: Qualibus signis probatur regnum caelorum fore potius pro homine factum? Ad quod respondendo colliguntur praecipua signa ex sanctorum dictis, inter alia tria. Primum ex omnium servitute, scilicet ipsi homini, quia ut dicit Magister in II. li. dist. I. c.: Et sicut factus est homo propter Deum, id est ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, ut ei serviret. Et infra: Totum igitur hominis bonum erat. Ut enim ait Apostolus I. Cor. III.: Omnia nostra sunt,
13 superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus trinitas, aequalia ad convivendum, scilicet angeli, qui etsi nobis modo sint superiores, in futuro erunt aequales, qui et modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt. Nam angeli propter nos in ministerium mittuntur. Idem quoque capitulo sequenti dicit, quod etiam si non peccasset angelus, factus fuisset homo. Et in fine dicit: Nostra igitur sunt superiora et aequalia, nostra etiam sunt inferiora, quia ad serviendum nobis facta. Haec ille. Et sic patet secundum signum ex ipsa caeli empyrei conditione, quia ut Bonaventura super II. dist. II. q. I. ar. I. et q. II. tangit: Caelum empyreum factum est a Deo luminosum, perfecta luminositate propter habitationem hominis beati, ut habitatio congruat suo habitatori, id est homini in corpore glorificato, quoniam locus conveniens esse debet locato et proportionatus, IV. Physicorum. Nam et motus caeli stellati non est nisi propter obsequium hominis viatoris. Ideo numero electorum completo non erit revolutio. Haec ibi Bonaventura et plura, quibus patet, quod principaliter propter hominem factum est caelum. Tertium signum ex ipsa hominis glorificatione, quia homo maiori gloria glorificandus est finaliter et simpliciter loquendo, quam angelus in ipso caelesti regno. Nam et in utroque sexu homo praepositus est in gloria angelis, scilicet in Christo et matre eius, quae exaltata est super omnes choros angelorum. Haec ex Bonaventura super III. dist. XXXII. (G)
Tertia quaestio pro simplicioribus, qualiter quisque hominum possit sibi in caelo paratum habere locum, quia forte dicat quis: „Ego non possum assequi illa magna praemia praedicta, ut sim iuxta Christum. Quomodo ergo habeam ibi aliquem saltem inferiorem locum, scire cupio.” Ad quod respondetur secundum Scripturas, quod communiter quoad omnes homines quattuor praecipue leguntur, pro quibus regnum caelorum dicitur fore paratum hominibus. Primum est poenitentiae veritas, et hoc pro salute peccatorum. Unde Matth. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum.
14 Augustinus: Qui peccata per poenitentiam deleverit, angelorum consors in perpetuum erit. Nam Luc. XV.: Gaudium est angelis super etc. 15 Secundum est charitas, quae claret observantia praeceptorum. Isa. LXIV. et I. Cor. II.: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. 16 Et Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. 17 Tertium est humilitas. Matth. V.: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 18 Augustinus: Pauperes spiritu sunt humiles. Item Mar. X.: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum caelorum. 19 Et Lu. XII.: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 20 Ambrosius: Si quis vult capere Christi maiestatem, sequatur eius humilitatem. Quartum misericordiae pietas. Nam Matth. XXV. dicturus est Christus omnibus electis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. 21 Sequitur ibidem de misericordia merito: Esurivi enim, et dedistis manducare, sitivi, et dedistis bibere, hospes eram etc. 22 Et infra: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. 23
His ergo operibus communes omnes homines possunt sibi locum parare in caelo. Sed quid de his, qui etiam haec renuunt, scilicet poenitentiam, praeceptorum observantiam, humilitatem et pietatem. Vae et vae eis, quia indigni caelesti habitaculo in Infernum descendent. O ergo Christiane peccator, scito, quia non habes hic manentem civitatem, sed oportet te velis-nolis exire. Age ergo poenitentiam, ut sis in caelo. (H)
Circa tertium principale de suffragatione meritorum beati Iacobi nota pro conclusione, quod omnes fideles debent beatum Iacobum devote honorare. Ratio, quia eius merita leguntur invocantibus in quacumque necessitate suffragasse, ut patet per plura miracula de eo scripta, e quibus aliquae hic proponamus.
Primo enim debent invocare in captivitate detenti. Ut enim dicit Callixtus papa: Quidam vir de episcopatu Mutinensi
24si captus, et in profundum turris iniectus et catenatus beatum Iacobum invocavit, cui sanctus apparens confractis catenis ad summitatem turris illum elevavit, et inde sine aliqua laesione unicum saltum fecit, cum tamen turris erat altitudinis LX cubitorum. Et sic incolumis evasit. Item: Quidam mercator a quodam tyranno iniuste spoliatus et captus devote sanctum Iacobum invocabat, cui sanctus apparens vigilantibus custodibus ad turris summitatem perduxit illum, et turris se inclinavit adeo, quod sine saltu in terram descendit et recessit. Quem custodes insequendo licet iuxta eum pergerent, tamen eum non videbant. Item refert Discipulus, quod XX Christiani a Saracenis capti devote sanctum Iacobum invocarunt, et apparuit eis dicens: „Ecce assum”, et solvit vincula eorum, et libere abire fecit.
Secundo invocare debent calumniam passi. Ut enim ait Callixtus papa: Teutonicus quidam circa annum Domini MXX. ad sanctum Iacobum pergens cum filio suo pervenerunt Tolosam, quos hospes inebriavit, et in illorum malha cyphum argenteum abscondit. Mane exeuntes insequitur, et eis furtum cyphi obiecit, et ad iudicem eos rapiens cyphus apud eos invenitur. Et data sententia unus eorum suspendio iudicatur, et omnia, quae habebant, hospiti traduntur. Sed cum filius suspensus fuisset, pater ad sanctum Iacobum maerens progreditur. Tandem post triginta sex dies rediens ad corpus filii divertit lamentando. Et ecce filius de patibulo dixit: „Pater, ne fleveris, quia mihi optime est. Nam sanctus Iacobus me sustentat, et caelesti dulcedine refocillat.” Quod pater audiens ad iudicem cucurrit, cui haec nunciavit. At ille, ut dicitur, tunc in mensa coram se habebat assatum pullum, et dixit: „Sicut impossibile hunc pullum reviviscere, ita impossibile est tuum filium vivum manere in patibulo.” Ad quod mox pullus vivificatus miraculose de scutella evolavit. Unde iudex cum iuratis civibus veniens et populi, filium peregrini incolumem deposuerunt, et hospitem illum iniquum suspenderunt, omniaque eius bona istis dederunt. Et sic cum gaudio redierunt.
Tertio quoque invocare debent egeni. Refert Callixtus papa et Discipulus, quod vir quidam ad sanctum Iacobum properans et inde rediens egere coepit et mendicare erubescens, angustiabatur valde per fame. Sanctum ergo Iacobum implorans, cum dormivisset, somniabat, quod sanctus Iacobus eum pasceret, evigilans sub cinericium panem ad caput repperit. De quo quindecim diebus his quotidie sufficienter comedens, altera die semper eundem panem integrum inveniebat.
Quarto debent invocare omnes pro evasione aeterni supplicii. Refert enim Hugo de Sancto Victore, quod cuidam peregrino ad sanctum Iacobum pergenti diabolus in specie sancti Iacobi apparuit, et de miseria huius vitae plura commemorans, asseruit felicem se esse, si seipsum necaret. Quod ille fecisset, ecce tandem eum sepeliri deberet in agro, mox revixit, et narravit, quomodo ad thronum iudicis ductus et accusatus fuerit a daemonibus. Et cum deberet damnari aeternaliter, ecce beatus Iacobus occurrit, et ut vitae restitueretur, pro poenitentia facienda obtinuit. Item: Alius etiam iuvenis cum se occidisset, et ei fovea ad sepeliendum pararetur, subito revixit, et narravit, quod ex quo beato Iacobo devotus fuerat in vita, ipse beatus Iacobus coram Beata Virgine in potentia sanctorum multorum intercessit, ne haec anima periret, et vitae restituit. Haec sufficiant. O ergo beatissime Christi apostole Iacobe, te humiliter invocamus, ut per tua merita impetres nobis a Christo liberationem ab omnibus malis, et praecipue a damnatione perpetua, ac gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Mt 20,23
2 Ps 24,21
3 Ps 23, 3-4
4 Ps 23,4
5 Sap 6,21
6 Cf. Mt 19,27-28
7 Apc 14,4
8 Apc 3,21
9 10 Cf. Mt 25,34
10 Cf. Mt 25,34
11 Mt 25,41
12 I Tim 2,4
13 Cf. II Cor 3,21: Omnia enim vestra sunt.
14 Mt 3,2
15 Lc 15,10: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore.
16 Is 64,4: Non audierunt neque auribus perceperunt, oculus non vidit Deum. I Cor 2,9: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligent illum.
17 Ioh 14,21
18 Mt 5,3
19 Mc 10,14
20 Lc 12,32
21 Mt 25,34
22 Mt 25,35
23 Cf. Mt 25,40: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
24 Editio: Mytinen




Kezdőlap