[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXVIII.]

De sancta Anna
Sermo III., videlicet de privilegiorum eius dignitate

Adoravit Anna Dominum et ait: Exsultavit cor meum in Domino. Primo li. Reg. II. c. 1 (A)

Quamvis haec scripta sint de Anna, matre Samuelis prophetae, tamen optime accipi possunt etiam de ista sancta Anna, quae peperit gloriosissimam Virginem Mariam, matrem Domini Iesu Christi. Tum quia sicut illa sancta mulier vocata est Anna, sic et ista. Tum quia sicut illa fuerat sterilis, et per preces obtinuit ac per oblationes prolem, sic et ista sanctissima Anna, cuius hodie festum colitur, fuerat sterilis per viginti annos in sacro coniugio Ioachim prolem non habens, sed tandem per preces et oblationes persanctissimam prolem divino munere promeruit, scilicet gloriosissimam Virginem Mariam, per quam salus mundi credentibus apparuit, ut canit Ecclesia. Sed quoniam ut Cassiodorus super Ps. LXXVII. ait: Nimis improbum constat esse delictum a Deo beneficia petere, eisque perceptis debitas gratias non referre. Haec ille. Idcirco beata Anna pro tali et tanto munere ac multiplici gratiarum dono sibi collato gratias agere debebat, quod et fecisse creditur. Unde convenienter de ea dici potest, quod adoravit Anna Dominum et ait: Exsultavit cor meum in Domino etc. Iuxta quae quidem verba prosequendo beatae Annae privilegia a Deo collata. Ex quo eius benedicta filia, gloriosissima Virgo Maria fulgere describitur duodecim stellarum corona, ut patet Apoca. XII.
2 Ideo ad ipsius filiae quoque videlicet Mariae honore in hoc sermone describemus duodecim privilegia, quibus beata Anna est coronata, ut sic honoremus et filiam ex matris honore. Nam Ecci. III.: Gloria hominis ex honore parentis. 3 Etenim per intercessionem matris et eius filiae propitiationem divinam facilius consequemur, ut dicitur in collecta consueta in Ecclesia. Dicamus itaque secundum thema praemissum, quod adoravit Anna Dominum, scilicet gratias agendo, et exsultavit in Domino pro his duodecim privilegiis gratiose sibi collatis:
· Primum privilegium dicitur amabilis praeelectionis
· Secundum dicitur notabilis praefigurationis
· Tertium dicitur nominalis gratiositatis vel gloriationis
· Quartum dicitur excellentis nobilitationis
· Quintum dicitur reverentialis celebrationis
· Sextum dicitur opulentis fructificationis
· Septimum dicitur spiritualis solatii vel consolationis
· Octavum dicitur angelicalis visitationis
· Nonum dicitur irreprehensibilis conversationis
· Decimum dicitur divinalis cognationis
· Undecimum dicitur imperialis impetrationis
· Duodecimum dicitur curialis caelestis venerationis (B)
Primum privilegium amabilis praeelectionis, quia nimirum ante saecula est ipsa a Deo praeelecta, ut fieret mater genitricis Christi, electio autem praesupponit amorem vel Dei dilectionem. Quaeritur namque, quos vel quales homines Deus amat ab aeterno. Ad hoc respondet Magister in III. li. dist. XXXII. c. ultimo sic: Dicimus – inquit – de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab aeterno eos dilexit, quos ad iustitiam et coronam praeparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum, quod odio habuit eos Deus, id est reprobavit, sicut legitur: Iacob dilexi, Esau odio habui. Malach. I.
4 Haec Magister. Ex quibus verbis Magistri secundum Bonaventuram et communiter doctores tres potissimas veritates notemus pro documento.
Prima veritas est, quod bonus Deus non diligit homines malos et reprobos, sed odit ab aeterno. Nam scribitur Eccli. XII.: Altissimus odio habet peccatores. 5 Augustinus: Scio Deum inimicum esse omni criminoso. Hoc autem ostendit Deus in multis exemplis. Primo in angelis, quia tot milia angelorum propter peccatum de caelo aeternaliter puniendos detrusit. Secundo in primis parentibus nostris, quos propter peccatum cum omnibus suis posteris de Paradiso expulit, et a caelesti hereditate plus quam usque ad quinque milia annorum exclusit. Tertio in creaturis humanis et aliis, quia totum mundum diluvio perdidit propter peccatum, et omnia animantia in pecoribus et volucribus delevit praeter octo homines et illa, quae in arca Noe fuerunt. Quarto in temporibus modernis. Nam innumera mala, pestilentiae et clades hominibus pro peccatis veniunt, et omnis infirmitas et mortis necessitas pro peccatis nostris accidit. Quinto in operibus nostris, quia nullum opus et servitium nostrum placet Deo in peccato mortali factum. Unde Gregorius: Perpendite – inquit – peccati malum, quia etiam illa, per quae peccata laxantur (puta sacramenta), in peccatis abiciuntur. Idem: Nulla bona a Deo acceptantur, quae peccatorum admixtione maculantur. Sexto in mortuis malis, quia omnes peccatores in infernum detruduntur, et aeternaliter cruciantur. Unde Magister in II. dist. XLII.: Peccatum mortale est, quod obligat ad gehennam. Athanasius: Qui mala egerunt, ibunt in ignem aeternum. O Deus aeterne, quid est, quod tot mala et errores non deterrent peccatores? Septimo in consideratione praescientiae divinalis, quia Deus ab aeterno praeordinavit peccatoribus impoenitentibus, quod numquam suam faciem sint visuri. Isa. XXVI.: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. 6 O ergo peccator, pertimesce peccare, et age poenitentiam, ne pereas! (C)
Secunda veritas, quod Christus ad aeternam salutem ab aeterno dilexit et diligit bonos et electos. Nam secundum VIII. Ethicorum et IX.: Dilectio amicitiae in benivolentia fundatur. Illos ergo Deus diligit, quibus bonum voluit ab aeterno, et vult. Bonum ergo quoddam est infimum, quoddam maius, quoddam maximum. Et secundum Gregorium bona infima sunt terrena bona, ut divitiae, honores et similia prospera, vel sanitas corporis et huiusmodi. Media sunt, quibus possumus uti bene et male, ut doctrina, prophetia, virtus curationum et omnis gratia gratis data, sicut scientia, sapientia humana et opera indifferentia. Summa autem bona in praesenti sunt fides, spes, charitas, et in futuro gloriae praemium, quae cum veraciter habentur, in malum flecti non possunt. Haec Gregorius XXVII. Moralium. Deus ergo diligit peccatores quidem bonis primis, scilicet infimis et mediis, summis autem tantummodo bonos et electos diligit, quibus salutem aeternam ab aeterno voluit. Sed obicere potes, quia Christus omnes diligit, quos vult salvos fieri, sed ipse vult omnes homines salvos fieri (I. Tim. II.
7), ergo omnes diligit. Item angeli non tantum serviunt electis, sed etiam malis et infidelibus custodiendo, ut dicit Hieronymus, et sic omnes volunt perducere ad vitam aeternam ex charitate, ergo et Deus omnes diligit ex charitate. Respondet Bonaventura super III. dist. XXXI. in quaestione circa litteram, quod sicut voluntas in Deo est duplex, scilicet voluntas antecedens et voluntas consequens. Voluntas antecedens est solummodo ex ipso. Voluntas vero consequens pendet ex causa nostra. Per hunc modum – inquit – distinguenda est dilectio in Christo, videlicet dilectio, quae est secundum voluntatem antecedentem, et hac quidem omnes diligit, quia omnes salvari cupit, quantum est ex se, ut arguitur supra. Et est dilectio secundum voluntatem consequentem, et hac non omnes diligit, nec omnes salvare cupit, quia haec respicit merita nostra finalia, et sic defectus est ex parte nostri. Haec Bonaventura. (D)
Tertia veritas, quod Deus ab aeterno praedilexit illos, quos praevidit meliores fore homines. Proinde Magister in III. dist. XXXII. c. I. dicit sic: Cum dilectio Dei sit immutabilis et aeterna, alium tamen magis et alium minus diligit. Et infra: Quis digne posset loqui, quantum diligat membra unigeniti sui, et quanto amplius unigenitum ipsum. Et c. III. allegat Augustinum dicentem sic: Absit, ut Deus aliquem temporaliter diligat, quasi nova dilectione, quae in ipso ante non erat. Itaque omnes sanctos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit. Haec ibi. Hoc autem secundum Bonaventuram declaratur sic, quia cum diligere sit idem, quod velle bonum, aequalitas dilectionis potest attendi – inquit – dupliciter: Aut ex parte actus volendi, et sic Deus omnia diligit aequaliter, quia non magis vult bonum alicui, quam alteri, immo ipso summo amore suo vult bonum, cuicumque vult. Aut ex parte boni voliti, sic cum maius bonum velit uni, quam alteri, non omnia diligit aequaliter, sed quosdam maxime, scilicet praedestinavit ad gloriam maiorem, et quosdam minus. Ad propositum: Ex quo beata Anna est praedestinata et electa ab aeterno ad summam hanc gloriam, ut foret mater Mariae et avia Christi, sequitur, quod scilicet sit privilegio maximo adamata. (E)

Secundum privilegium notabilis praefigurationis. Nam haec sancta Anna pro eo scilicet, quod genuit matrem Christi, praefigurata est in Scripturis notabiliter, prout dicit Hieronymus sermone, qui incipit „Postulatis filiae Ierusalem etc.”: Primo quidem praefigurata est per terram sanctam, quae protulit rubum, quem vidit Moyses ardentem, sed incombustum permanentem, Exo. III. Sic enim sancta Anna tamquam terra sancta germinavit Virginem Mariam integra virginitate Deo fecundam. Ibi enim apparuit Dominus in flamma ignis de medio rubi, ut scribitur, ubi supra. Sed in Virgine apparuit nobilius per incarnationem. Secundo praefigurata est secundum Hieronymum ubi supra per caelum, de quo stella maris ad ortum processit. Tertio secundum eundem per radicem, de qua egressa est virga Iesse, Isa. XI.: Egredietur virga de radice Iesse et flos etc.
8 Quarto per arborem bonam, de qua excisa est virga Aaron, quae sicca permanens per se divinitus floruit et amygdalas produxit, Numeri XVII. 9 Haec et plura ubi supra secundum Hieronymum.
Tertium privilegium nominalis gloriationis et gratiositatis. Unde Hieronymus ubi supra dicit: Merito mater Dei genitricis, cuius hodie sollemnitatem devotissime celebramus, dicitur Anna. Anna vero gratia dicitur, quia gratia erat plena, felix et omni laude dignissima. Ex hac enim terra illa sumpta est, de qua veritas orta est, ex hac clavis David est facta, per quam Paradisi porta cunctis est patefacta. Haec ille. (F)
Ubi nota, quod in Scripturis leguntur quattuor mulieres Deo gratae hoc nomine ’Anna’ vocatae. Prima fuit mater Samuelis prophetae, de qua I. Reg. I., quae tantae gratiae apud Deum exstitit, quod cum esset sterilis, Deus orationem illius exaudivit, et filium sanctissimum prophetam, scilicet Samuelem parere meruit. Sed maiorem hac gratiam Anna ista promeruit apud Deum sua oratione, ut scilicet sanctissimam sanctorum omnium, per quam salus est omnibus, scilicet Virginem Mariam, cum foret ipsa sterilis ab annis XX, gigneret. Secunda Anna fuit uxor Tobiae, quae unicum filium, scilicet Tobiam in peregrinatione positum legitur lamentasse irremediabilibus lacrimis, Tob X. Ista beata Anna maiorem gratiam habuit, cum tres maritas sanctissimas, Christi passionem amarissime lamentantes genuit, et quamdiu ipsa supervixit, filiae suae Mariae et Christo in Aegyptum peregrinanti compassa creditur amarissime. Et si forte in passionis tempore supervixit, non dubium est eam cum suis irremediabiliter flevisse. Tertia fuit Anna uxor Raguelis, de qua Tob. VII., quae filiam Saram peperit, quam nullus in coniugium potuit habere motus ex sola voluptatis libidine. Beata ista Anna filiam peperit Mariam Virginem, quam nullus umquam concupiscere carnaliter potuit, ut dicit Bernardus. Quarta fuit Anna filia Phanuel, quae Christum videre et confiteri meruit, Luc. II.
10 Haec summam gratiam habuit, quae matrem Christi parere et Christum videre, amplexari et fovere ut nepotem promeruit, merito ergo dicta est Anna.
Quartum privilegium excellentis nobilitationis. Omnes enim nobilitates generosae ab Adam et patriarchis ac regibus et ducibus Iudaeorum descenderunt in beatam Annam. Quae quidem stirpe regia David nata fuit, ut canitur in officio, quia per eam debuerunt descendere in Christum. (G)
Quaeritur, utrum beata Anna in generis nobilitate praeferatur merito omnibus nobilibus mundi, scilicet post Mariam; ad quod respondetur, quod sic. Et declaratur triplici ratione praecipua. Prima ratio ex parte prolis, scilicet Beatae Virginis Mariae et Christi, quia evangelistae omnes praeclaritates, ingenuitates et nobilitates, quae possunt esse in hominibus, scilicet patriarchalem, regalem, sacerdotalem, ducalem, iudicialem, prophetalem et huiusmodi secundum originem sanguinis ab Adam per Abraham patriarcham descendisse describunt secundum originem sanguinis in Christum regem regum, vel descendens, ut patet Matth. I., vel ascendens, ut Luc. III., quibus patet, quod evangelistae intendunt nobilitatem Christi et matris eius praeferre omnibus imperatoribus, regibus et nobilibus. Sed constat, quod haec nobilitas per Annam descendit in Mariam et Christum. Sicut ergo Christus est rex regum, et Beata Maria regina reginarum, sic post eam Anna merito dicitur nobilissima matrona nobilium. Secunda ratio ex parte propriae virtuositatis. Nam quaero te, quare dedit Deus Adae et suis posteris nobilitatem summam, scilicet innocentiae et virtuositatis, sine qua alia omnis nobilitas est nulla apud Deum. Unde Hieronymus ad Cellentiam dicit: Sola apud Deum libertas est non servire peccatis, nobilitas summa est clarum esse virtutibus. Item Aristoteles I. Politicorum: Nil aliud, quam virtus et vitia determinant servum aut liberum. Utique omnis nobilitas Deo grata. Idcirco est Adae data, ut per generationes descendens in Mariam, per eam Christus nascens ex Virgine omni gratia plena honoraretur in sui originis dignitate et sanctitate ac virtuosa nobilissima. Non enim decuit Deum nasci nisi de mundissima et sanctissima, ut secundum carnem etiam nobilissimus omnium esset. Et ideo omnis nobilitas generis et virtutis debuit esse in Anna prae ceteris, ut per eam descenderet in Virginem. Tertia ratio ex parte efficaciae et utilitatis, quia ex Anna nata est Maria, et ex Maria Christus Deus noster et rex omnium, per quem omnes electi veniunt in libertatem filiorum Dei aeternalem. Et sic patet, quod ipsa est nobilissima. (H)

Quintum privilegium reverentialis celebrationis, quia per orbem celebratur festum Annae in Ecclesia. Quaeritur: Cur Ecclesia magis celebrat festum Annae, quam Ioachim, cum enim pater sit principalior in generatione, quam mater secundum Philosophum – deberet ergo fieri econverso? Sed respondetur, quod huius una ratio est, quia anima Beatae Virginis creata est in utero sanctae Annae, quia anima humana secundum Augustinum, ut patet li. Sententiarum dist. XVIII. creatur in corpore organizato in utero materno et non extra. Nam anima in creando infunditur et infundens creatur. Alia ratio, quia Deus maiora fecit miracula in Anna, quam in Ioachim, quia ibi sanctificavit tabernaculum suum Altissimus prae omnibus sanctificatis. Et secundum nostros doctores praeservavit Virginem Beatam ab originali peccato in utero Annae, ergo etc.
Sextum privilegium opulentis fructificationis. Maximum enim fructum fecit in caelo prae omnibus aliis hominibus. Ex fructu autem cognoscitur arbor, Luc. VI.
11 Primum enim et optimum fructum fecit Beatam Mariam, de qua Bernardus: O Maria, per te Infernus evacuatur, caelum reseratur, angeli reparantur, homines salvantur. Secundus fructus: secunda Maria generans quattuor discipulos. Tertius fructus: Maria tertia generans duos apostolos, et omnes hi innumerabiles homines ad caelum perduxerunt. De his sermone primo „H”.
Septimum privilegium spiritualis consolationis. O devota mens, cogitare potes, quantas consolationes habuit Anna in spiritu, quotiens Christum amplexabatur, osculabatur, et etiam eius Matrem Virginem, quae omni gratia et suavitate plena fuit. Quae etiam, ut pie credo, sicut filia suae matri solet secreta sua patefacere, sic ipsa Annae patefecit mysteria incarnationis divinae, et sic multas consolationes hausit in Christo suo nepote carissimo et pulcherrimo. Nam matronae dicunt non minus affici avias erga nepotes, quam ad filios proprios.
Octavum privilegium angelicae visitationis. Unde Hieronymus in sermone „Postulatis” dicit sic de ea: Haec est sterilitas fecundata et simplicitas sancta, quae ab angelis in templo frequentata inter eos quasi domestica peperit. Dicitur etiam in officio eius novo, quod Anna iuvencula fuit in templo sancto enutrita, et per angelum de conceptu Mariae praemonstrata.
Nonum privilegium irreprehensibilis conversationis, quia ipsa cum Ioachim marito erant ambo iusti, Deum timentes et in omnibus Dei mandatis irreprehensibiliter incedentes, coram Deo et hominibus, ut dicit Hieronymus ubi supra et in officio. Nam revera magnum hoc privilegium sanctitatis erant, quod essent sine omnis peccatireprehensione, quia ut Augustinus ait XXI. De civitate Dei, paucissimi sunt inter sanctos tantae felicitatis, ut numquam damnabilia peccata commissa sint ab eis. Praeterea magnum etiam hoc erat, quod omnem substantiam trifarie dividens unam partem templo et eius servitoribus, aliam pauperibus erogabant, tertiam sibi et familiae usibus reservabant. O Deus, quis hodie etiam decimam partem substantiae erogat?
Decimum est divinalis cognationis, in quo habet plurimas praerogativas. Prima, quia ipsa est Christi avia, et Christus Dei Filius ipsius est nepos. Secunda, quia cum Christus sit idem Deus cum Patre et Spiritu Sancto, ex hoc habet quandam propinquitatem ad Patrem et ad Spiritum Sanctum. Tertia, quia est genitrix reginae caeli, Mariae. Quarta, quia ex hoc ipso est domina angelorum et hominum, quia quidquid est superius superiore, est superius inferiore, II. Topicorum, sed ipsa habet quandam superioritatem, scilicet maternitatis ad Christum et eius matrem, ergo et super omnes creaturas Christo subiectas. (I)
Quaeri potest: Qualiter ad tantam gratiam ipsa de congruo fuit digna? Respondetur, quod praecipue per quattuor haec meruit de congruo ex Dei bonitate. Nam et per haec quattuor mulieres promerentur apud Deum magnam gratiam et apud homines laudem et gloriam. Primo per mandatorum Dei observationem, Ecci. XXVI.: Mandata Dei in corde mulieris sanctae.
12 Secundo per Christi devotionem. Unde Augustinus exorando Mariam dicit: Intercede pro devoto femineo sexu etc. Tertio per pietatem ad pauperes, I. Timo. I.: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens etc. 13 Quarto per pudicitiam castitatem, sive virginalem, sive coniugalem, sive vidualem. De hoc versus:
Sunt tria grata Deo, nec non homini toto mundo.
Servus fidus, uxor casta, verus amicus.

Undecimum privilegium imperiosae impetrationis. Cum enim alii sancti habeant suffragia a Christo impetrare suis devotis solummodo per modum supplicationis, ipsa beata Anna autem sicut avia Christi habet consimile ius imperandi et praecipiendi ipsi Christo ac mater Maria, nec est fas negare, scilicet ut postulat iuxta illud Exo. XX.: Honora patrem et matrem, 14 quod est maximum sibi datum privilegium prae aliis sanctis.
Duodecimum privilegium curiae caelestis venerationis. Tota enim curia caelestis habet eam veneratione dignissimam, inquantum ex ea prodiit regina caelestis, et est avia caelestis regis Christi, Filii Dei, quia ex hoc ipso habet praerogativam, quod ipsa est domina omnium angelorum et hominum, ut supra dictum est. Avia enim regis domina est servorum illius. Item ex hoc ipso habet ius, quod veneretur ut mater, scilicet omnium electorum, quorum omnium mater est Maria, ut dicit Anselmus et Bernardus. Sed ipsa beata Anna est mater matris omnium, id est Virginis Mariae, sponsae Dei et genitricis Christi, Filii Dei, ergo omnes filii Dei, scilicet Christiani ipsi beatae Annae quodam iure adoptionis et venerationis et dilectionis sunt obligati, tamquam filii spirituales et adoptivi. Unde XXX. q. III. c. „Ita diligere” dicit Nicolaus papa, quod ita diligere debet homo patrem vel matrem aut fratres spirituales ac adoptivos, sicut carnales. Et ad idem facit ibidem c. „Per adoptionem” et ff. de ritu nupti. L. adoptivus. O ergo beatissima femina, o superfelix et gloriosa domina, non simpliciter, sed multipliciter in te et tuis natis et potissime in Christo superbenedicta et beata te veneramur, te nos miseri peccatores deprecamur, ut apud Christum una cum tua superbeatissima filia, Virgine scilicet Maria ac ceteris tuis natis et nepotibus pro nobis intercedere digneris, ut detur nobis gratia et gloria. Amen.

Pro sancta Anna quartum sermonem iuxta thema: „Mulier timens Deum ipsa laudabitur”, vide in communi sanctorum. Ibi scribendum reliqui, ut pluribus sanctis mulieribus deserviat, sicut placuerit.




1 I Sm 2,1
2 Apc 12,1
3 Sir 3,13
4 Mal 1,2-3
5 Sir 12,3; 12,7
6 Cf. Is 26,10
7 I Tim 2,4
8 Is 11,1
9 Nm 17,8
10 Lc 2,36
11 Cf. Lc 6,44
12 Sir 26,24
13 I Tim 4,8
14 Ex 20,12




Kezdőlap