[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XL.]

In die sancti Petri ad vincula, sermo cum historia eius

Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Matt. XVI. 1 et in evangelio. (A)

Sicut dicit beatus Maximus episcopus in sermone, Petrus confitendo Christum Filium Dei vivi, validissima nobis invictaque fidei fundamenta constituit. Nam sicut in deserto, Dominico sitienti populo aqua fluxit e petra, ita universo mundo perfidiae ariditate lassato de ore Petri a petra sic vocati fons salutiferae confessionis emersit, quando percontanti Domino, quis esse diceretur, respondit Petrus: Tu es Christus, Filius Dei vivi,
2 id est: tu, Domine, de carne Virginis factus es Christus, qui vivi Dei sempiternus es Filius, tu es Christus, qui pro redemptione nostra ad passionem veniens Deus manens es apud Patrem. Sicque salutaris fidei veritas ab ore Petri radiavit, propter quod Christus merito tradidit Petro claves regni caelorum, dicens: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram, scilicet quam confessus es, id est super me aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. 3 Quia vero hodie Ecclesia celebrat festum liberationis Petri a vinculis, ut potestate sibi concessa nos ipse absolvat a vinculis peccatorum. Idcirco pro sermone huius dici convenienter accipiuntur haec verba pro themate: Quodcumque ligaveris etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone.
· Primum de peccatoris ligatione et caelesti clausura: Quodcumque ligaveris
· Secundum de eiusdem solutione et caeli apertura: Quodcumque solveris
· Tertium addemus de liberatione Petri miraculosa pro hoc festo (B)
Circa primum de ligatione peccatorum et caelesti clausura, qua Infernus eis est apertus, accipiamus pro conclusione verba Maximi episcopi in sermone de apostolis Petro et Paulo dicentis: Clavis caeli est lingua Petri, qua singulorum merita censendo unicuique regnum caeli aut claudit, aut aperit. Haec ille. Ex quo patet, quod peccator multum debet formidare et revereri Petri potestatem, ne sibi claudat pro suo demerito caelum, et obligatum decernat ad Infernum. Unde hic quaestio occurrit: Quomodo fit ista clausio caeli per Petrum, id est sacerdotem ipsi peccatori. Ad quod respondetur secundum fratrem Angelum de Clavasio in Summa sua, ubi sequens Richardum in IV. dist. XVIII. ar. I. q. II. ponit quattuor modos, quibus fieri habet ista clausio caeli et peccatoris ligatio vel solutio. Primo iudicando, scilicet cum examinata hominis conscientia iudicat ei caelum vel apertum, vel clausum, et non absolvendum, utpote non vere poenitenti. Secundo poenitentem ligando ad aliquam poenam sensus temporalem, puta quando satisfactionem poenitentiae imponit poenitentibus, quam explere eos oportet vel hic, vel in Purgatorio, antequam ingrediantur caelum. Item sic solvit aliquam partem poenae peccato debitam relaxando vel per satisfactionem purgatos ad sacramentorum communionem admittens, de poenitentia dist. „Multiplex”, ubi Leo papa dicit sic: Dominus Iesus Christus hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum admitterent. Et infra: Si autem aliquis eorum priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi carne exutus non poterit, glossa: nisi signa poenitentiae apparuerit. Tertio fit clausio caeli et ligatio peccatoris excommunicando, sed haec respicit forum contentiosum potius, quam poenitentiae. Et quoad hunc modum, solvit ab excommunicatione absolvendo. Quarto fit quidem clausio ex parte peccatoris, minus quam deberet ad poenitentiam se disponendo. Et quoad hoc, fit solutio peccatoris per sacerdotem de non contrito contritum faciendo ex vi absolutionis. Pro cuius declaratione nota secundum sententiam Scoti in IV. dist. XIV. q. ultima, Henrici de Gandavio in Quodlibeto q. XXXII., Iohannis Gerson de forma absolutionis et aliorum plurimorum, quod quando homo est attritus, non contritus, confitens quamvis non habeat actum talem, qui sufficiat ad meritum de congruo, tamen habens voluntatem suscipiendi sacramentum Ecclesiae et sine obice mortalis peccati actualiter sibi facto vel in voluntate inhaerentis recipit non ex merito, sed ex pacto divino effectum istius sacramenti, scilicet poenitentiae, ut sit parum attritus, id est tanta attritione, quod non haberet rationem meriti ad remissionem peccati, volens tamen recipere sacramentum poenitentiae, sicut dispensatur in Ecclesia, et sine obice in voluntate peccati mortalis in actu ex vi sacramenti istius in instanti et ultimo prolationis recipit remissionem et gratiam poenitentialem vi absolutionis, non etiam merito, quia non erat, sed ex pacto Dei assistentis sacramento suo ad effectum illum, ad quem instituit. Et ideo absolutio sacramentalis potest delere peccata, quae nondum erant contrita, sed solum attrita, alioquin non appareret, quomodo sacramentum poenitentiae esset secunda tabula post naufragium, si numquam per ipsum, ut sacramentum est, posset recuperari secunda gratia amissa, sed tantum per attritionem tamquam praeviam dispositionem, et per contritionem tamquam completivam. Haec frater Angelus post dictos doctores. O ergo mira Dei misericordia, o ineffabilis clementia, quando tam faciliter possunt peccatores invenire eius gratiam, nil enim aliud requiritur in ipsa sacramentali confessione, nisi quod homo non ponat obicem gratiae divinae, quae omnibus praesto est, dummodo faciant, quod in se est. (C)

Sed quaeritur ad clariori simplicium informatione, quales homines censentur a caelo excludendi et ad Infernum ligati per claves beati Petri. Ad quod respondetur, quod possunt distingui tales in genere sextuplici.
Primi sunt alieni, scilicet a fide vera et aberrantes. Unde Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere Deo.
4 Unde Augustinus De fide ad Petrum, extra de haere. dicit: Firmissime – inquit – tene, et nullatenus dubites omnem haereticum vel schismaticum cum diabolo et angelis eius aeterni ignis incendio participandum, nisi ante finem vitae catholicae fuerit incorporatus Ecclesiae. Idem de sortilegis et incantatoribus est tenendum.
Secundi sunt bonitatis Dei misericordiam et beneficentiam desperantes. Unde Isidorus De summo bono li. II. c. XIV.: Desperare in Infernum descendere est. Exemplum de Cain et de Iuda desperando dicentibus: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear, Gen. IV. Mentiris, Cain, mentiris, quia maior est Dei misericordia, quam quaecumque totius mundi iniquitas. Haec ille.
Tertii sunt crimina continuantes, nec ab eis continere volentes. Ps.: Convertentur peccatores in Infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. 5 Item Ro. VI.: Stipendia peccati mors etc. 6 Athanasius: Qui mala egerunt, ibunt in ignem aeternum.
Quarti sunt dilectionem veram ad Deum et proximum non habentes, nec desiderantes, ut sunt omnes, qui praecepta Dei contemnunt, nec scire volunt, et etiam qui proximum odiunt, et iram contra eos tenent. Unde I. Ioh. III.: Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam aeternam, 7 scilicet sed gehennam. Item quid dicemus de illis, qui plus diligunt temporalia, divitias, dignitates et similia, quam Deum, qui cum periculo animae ea adquirunt iniusto quaestu, fraude, mendacio, dolo, usuris, rapinis, periuriis in emendo et vendendo. Audiant tales Ecc. XXI. scriptum: Stuppa collecta synagoga peccatorum. 8 Lyra: id est raptorum et cupidorum, et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae. Et clarius Apostolum I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli, et desideria nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem, 9 ergo talibus Infernus est apertus.
Quinti sunt excommunicati et Ecclesiae sacramenta ac censuras contemnentes. Unde Chrysostomus XI. q. III.: Nemo – inquit – contemnat Ecclesiastica vincula. Non enim homo est, qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem dedit. Et ibidem c. „Omnis” dicit Augustinus: Omnis Christianus, qui excommunicatur, Satanae traditur. Haec ibi. Unde legitur, quod sanctus Ludovicus, rex Franciae dicebat, quod nollet totum mundum recipere, ut scienter per unam diem in excommunicatione maneret. Sed heu hoc grossi homines non curant, qui quandoque per tres menses et ultra in excommunicatione vel interdicto pertinaciter stant. Vae etiam et vae illis, qui ad confessionem et sacramenta compelli non aut vix possunt semel in anno, hi habent Infernum apertum.
Sexti sunt finaliter impoenitentes, et in quocumque mortali peccato morientes. Nam tales perpetuo igni infernali sunt sine dubio ligati. Nam finalis impoenitentia est summum peccatorum in Spiritum Sanctum, quod necque hic, neque in futuro remittetur, Mat. XII.,10 quoniam qualis hinc quisque exit, talis in iudicio apparebit, ut ait Gregorius dist. XXV. „Qualis”. His ergo omnibus et singulis vae, vae, quia infernus eis patet, et caelum est clausum, melius erat ei, si natus non fuisset homo ille. O ergo peccator, expergiscere, noli perire. (D)
Circa secundum de apertione caeli sit pro conclusione verbum Ambrosii in sermone, qui incipit „Propitiatio divinitatis” dicentis sic: Puto caelos aliter aperiri non posse, nisi claves Petri apostoli aperiendi sumpserimus. Unde pro hoc Petrum multum venerari et ad eum confugientes interpellare debemus. Iuxta haec ergo pro auditoribus simplicibus quaestio occurrit, qualibus hominibus beatus Petrus caelum sic aperiat, quod quam cito moriuntur, statim in illud evolare habeant. Ad quod respondendo praemittemus quattuor veritates theologicas. Prima veritas, quod mox ut animae a suis corporibus exuuntur, suorum operum vel praemium, vel poenam consequuntur, prout merentur in Inferno vel purgationis loco. Unde II. Cor. V.: Scimus, quoniam si terrestris domus haec habitationis dissolvatur, quod habeamus domum non manufactam in caelis.
11 Et infra: Oportet nos omnes manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, prout gessit, sive bonum, sive malum. 12 Et ratio secundum Thomam in IV. dist. XLV. q. I. ar. II., quia sicut in corporibus est gravitas vel levitas, qua feruntur ad suum locum, qui est finis motus ipsorum, ita etiam est in animabus meritum vel demeritum, quibus perveniunt animae ad praemium vel poenam, quae sunt fines actionum ipsarum. Unde sicut corpus per gravitatem vel levitatem statim fertur in locum suum, nisi prohibeatur, ita animae statim soluto vinculo carnis consequuntur vel praemium, vel poenam, nisi interdum a praemio retardentur in purgationis loco. Sed si quaeras, quomodo scit anima exuta huc vel illuc statim ire, respondetur secundum Bonaventuram super IV. dist. XX., quod omnibus morientibus sive iustis, sive reprobis assistunt boni et etiam mali angeli, et data sententia ducentur reprobi in Infernum per malos angelos tamquam per tortores. Iuxta illud Mat. XVIII.: Iratus Dominus tradidit illum tortoribus etc. 13, Glossa: tortores sunt daemones. Boni autem ducentur per bonos angelos vel in caelum, vel in Purgatorium, iuxta illud Lu. XXI.: Mortuus est Lazarus, et portatus est ab angelis in sinum Abrahae. 14 Secunda veritas, quod reproborum animae mox ut a corpore exuuntur, in Infernum detrudentur, scilicet de communi lege. Iuxta illud Iob XXI.: Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad Inferna descendunt, 15 et per praedictam patet rationem. Tertia veritas, quod plurimae animae iustorum antequam in caelum evolent, purgari habent in Purgatorio, quamvis fuerint absolutae per claves Petri a peccato. Ratio, quia tenentur ad satisfactionem pro reatu peccati, quam si hic non persolverunt, in Purgatorio habent persolvere, unde XXV. dist. „Qui in aliud” dicit Augustinus: Qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis, prius purgabitur igne purgationis. Quarta veritas, quod aliquae animae adeo perfectae inveniuntur satisfacientes vel absolutae, quod mox ut moriuntur, in caelum habent volare. Sed quae sunt istae, vel qualibus Petrus, id est sacerdos vel papa taliter caelum aperiat? (E)
Notandum, quod praecipue sex genera talium reperiuntur. Primi sunt in innocentia baptismali decedentes. Augustinus de consecratione dist. IV.: Regnanti – inquit – spiritu non solum originalium, verum etiam voluntariorum fit remissio peccatorum. Secundi sunt martyrium pro Christo patientes, unde Augustinus XV. q. I.: Firmissime – inquit – tene et nullatenus dubites illos, qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, accepturos vitam aeternam. Tertii sunt religionem approbatam ingredientes et regulariter viventes. Propter quod Bernardus li. De praecepto et dispensatione c. XL. dicit sic: Inter cetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina meruit hanc praerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur. Et in Vitis patrum legitur, quod ingressi religionem eandem gratiam consequuntur, quam baptizati. Unde ex verbo praefato Bernardi ratio sumpta est, quod religionem intranti de praeteritis culpis in saeculo commissis non est poenitentia iniungenda, de poenitentia dist. I. § „His auctoritatibus” c. I. „Quis aliquando”. Nam hoc est holocaustum maximum, quo quis se totaliter divinis officiis mancipat per religionis ingressum, quod excedit omne genus satisfactionis, XXXIII. q. II. „Admonere”. Talis enim offert Deo res et totum mundum derelinquendo et paupertatem vovendo. Item offert corpus per votum castitatis, et propriam voluntatem ac animam per votum oboedientiae. Sed quare talis ingrediens consequetur hanc plenariam indulgentiam peccatorum, respondet Henricus de Gandavio, quod quando profitebitur, tunc a primo indulgentiam consequitur. Et hoc intelligitur, si intendit servare regulam, alioquin ipso id promittente, quod non intendit servare, peccat mortaliter.
Quarti sunt indulgentiam plenariam in mortis hora consequentes, qui enim sic moriuntur, statim evolant in caelum, ut Hostiensis de pe. et re. dicit: Indulgentia enim tantum remittit – inquit – de poena, quantum sonat de poenitentia. Cum enim indulgentiae sonant ad totum cumulum peccatorum, tunc omne debitum aufertur, ut nullus reatus poenae remaneat secundum formam plenariae indulgentiae. Et quia nullum est impedimentum ascendendi in caelum, cum quis moritur in gratia, nisi solutio poenae, ergo sequitur, quod talis statim evolat, cum ex thesauro Ecclesiae eius poena soluta est, ut tenent doctores super IV. dist. XX. Quinti sunt contritione intensa sua peccata deflentes. Ut enim tenent doctores super IV. dist. XVII.: Contritio potest intantum intendi tum ex parte charitatis causantis, tum ex parte doloris sensualis, quod tota poena peccati remittetur, nihilominus tamen confessio et poenitentiae iniunctae expletio requiritur propter praeceptum. Haec Petrus de Tarantasia. Sexti sunt per opera poenitentialia satisfacientes, scilicet plenarie, puta per elemosynas, orationes, ieiunia et alia bona opera. Mat. III.: Facite dignum fructum poenitentiae,
16 nam secundum doctores, praecipue Thomam in IV. poenitentia iniuncta aut est minor, aut maior, quam deberet, aut aequalis. Si minor, oportet residuum supplere in Purgatorio, vel hic per opera bona aut indulgentias. Si est maior, tunc superfluum, cedit homini in praemium, si est aequalis, sic evolat in caelum. O ergo mira Dei pietas, o peccator, age poenitentiam, ut salveris. Ecce misericordissimus Deus tibi aeternam poenam remittit pro temporali. (F)
Circa tertium de miraculosa liberatione Petri sit pro conclusione, quod Sancta Ecclesia merito celebrat hoc festum Petri ad vincula pro eius liberatione miraculosa et gaudiosa. Quae quidem describitur a beato Luca Act. XII.: Misit – inquit – Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia.
17 Iste fuit Herodes Agrippa. Tres enim fuerunt Herodes, et omnes persecutores. Primus fuit Herodes Ascalonita, qui necavit innocentes pro Christo. Secundus fuit eius filius, Herodes Antipas, qui decollavit Iohannem Baptistam. Tertius fuit is Herodes Agrippa, filius Aristoboli, filii Herodis Ascalonitae. Unde versus:
Ascalonita necat pueros, Antipa’ Iohannem.
Agrippa Iacobum, claudens in carcere Petrum.

Iste ergo elevatus in regnum Iudaeae per imperatorem Caium multum honorifice susceptus est a Iudaeis. Ob quorum favorem misit manus, id est potestatem ad affligendum Christianos. Occidit enim Iacobum, fratrem Iohannis gladio statim ut venit ante dies azymorum. Videns autem, quia hoc placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum, et in carcerem misit, volens post Pascham, id est post transitum Paschae, quod Iudaei observabant in zimis vescendo septem diebus producere eum populo, id est ad voluntatem populi interficiendum. Tradiditque ipsum quattuor quaternionibus militum ad custodiendum interim. Lyra: Quaternio dicitur, qui habet quattuor milites sub se, et sic quater quattuor sunt XVI. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro Petro, ut scilicet Christus suum servaret vicarium adhuc in vita. Ecce autem in ipsa nocte, qua scilicet in crastinum Petrus deberet produci, ut occideretur, erat dormiens in carcere inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium carceris. Angelus autem Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris ad Petri consolationem, percussoque latere Petri excitavit eum dicens: „Surge velociter”, et ceciderunt catenae de manibus eius, scilicet divina virtute vel angelica facilitate. Dixit autem angelus ei: „Praecinge te, scilicet ut sis aptus ad ambulandum.” Resolverat enim cingulum Petrus, ut vestis posset cooperire pedes contra frigiditatem carceris. „Et calcia te caligas tuas.” In Graeco habetur ’sandalia indue’, et fecit sic, et dixit illi: „Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.” Et exiens sequebatur eum. Et ipse Petrus extimabat haec in visione somnii tantum, et non vere fieri realiter, hoc propter imaginationem fortem de impotentia evadendi via humana. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, scilicet militum, qui erant oppressi somno, vel quia vigilantes erant acrisia caecitatis percussi, venerunt ad portam ferream, scilicet carceris, exteriorem ducentem ad civitatem, quae ultro aperta est eis, scilicet virtute divina vel angelica. Et sic patet, quod carcer erat extra civitatem, scilicet in suburbio adiuncto, id est hostatio 18. Et exeuntes illam portam processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus a Petro disparendo.
Et Petrus ad se reversus dixit: „Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me etc.” Venit autem Petrus ad domum Mariae, matris Iohannis, qui cognominatur Marcus, quae erat hospita fidelium, ubi erant multi congregati fideles orantes. Et pulsante Petro ad ianuam processit puella nomine Rode ad videndum, et cognoscens prae gaudio non aperuit, sed intro cucurrit, et nunciavit adesse Petrum. Illi dixerunt: „Insanis”, quia credebant evasionem Petri impossibilem. At illa affirmabat sic se habere. Illi dicebant: „Angelus eius est”, scilicet apparens in Petri specie. Tandem aperta ianua intravit, et obstupuerunt, et narravit eis rem gestam dicens: „Nunciate haec Iacobo (scilicet minori, episcopo tunc Hierosolymitano) et fratribus, ut reddant Deo gratias.” Haec sufficiant.
Et nos ergo, carissimi, laudemus Deum et amemus, ac oremus Christum, ut meritis beati Petri det nobis liberationem a peccatis, gratiam et gloriam.



1 Mt 16,19
2 Mt 16,16
3 Mt 16,18-19
4 Hbr 11,6
5 Ps 9,18
6 Rm 6,23
7 I Io 3,14-15
8 Sir 21,10
9 I Tim 6,9
10 Cf. Mt 12,32
11 II Cor 5,1
12 II Cor 5,10
13 Mt 18,34
14 Lc 16,22
15 Iob 21,13
16 Mt 3,8
17 Act 12,1
18 Cf. ’hostad’ – origine Germanica




Kezdőlap