[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLI.]

De sancto Petro ad vincula
Sermo secundus, scilicet de catenis peccatorum cum legenda

Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Ps. CXV. 1 (A)

Ista verba optime potuit dicere beatus apostolus Petrus, qui miraculose a Deo est liberatus e carcere et vinculis Herodis, cuius hodie festum celebrat Ecclesia. Potest etiam convenienter dicere quilibet peccator vere poenitens, quia quamdiu est in peccato mortali, tamdiu tenetur captus in vinculis diaboli. Unde Ambrosius de Nabuthe historia dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati, semper in laqueis, semper in vinculis, et numquam est liber a diaboli compedibus, qui semper est in criminibus. Haec ille. Hinc et Prover. ca. V.: Iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.
2 Dum ergo peccator liberatur Dei gratia per veram poenitentiam, potest dicere Deo gratias agens: Diripuisti, Domine, vincula mea, scilicet quibus tenebar in peccatis, ideo tibi sacrificabo hostiam laudis, scilicet offerendo animam et corpus meum in poenitentia ad tuum obsequium. Nam dicente Ps.: Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc. 3 Sed quoniam ista Petri liberatio, quae hodie recolitur, significat spiritualiter liberationem hominis a vinculis peccatorum et ex carcere diaboli. Et etiam quia propter hoc hodierna sollemnitas de vinculis Petri agitur, ut scilicet per sua merita et per clavium potestatem nos peccatores absolvat a peccatis, ac plene liberet a carcere infernali et eius catenis, quod patet in collecta, qua sic hodie orat Ecclesia: Deus, qui beatum Petrum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti, nostrorum, quaesumus, absolve vincula peccatorum, et omnia mala a nobis propitiatus exclude. Convenienter ergo praedicta verba pro themate assumuntur in persona Petri et vere poenitentium pro sua liberatione gratias agere valentium sic: Diripuisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone.
· Primum de peccatorum scilicet catenis et vinculatione, ibi: Vincula mea
· Secundum de earum remediis et confractione, quia dicitur: Diripuisti
· Tertium de miraculis et huius festi celebratione (B)
Circa primum de catenis peccatorum inquirendum est, qualibus catenis diabolus animam miseram vinculare soleat, ut in peccatis detineat et ad salutem non resurgere valeat. Sed antequam has catenas prosequendo declaremus, est advertendum, quod secundum doctrinam Aristotelis II. Ethicorum et VIII. dicentis: Medicinarum remedia habent fieri per contraria. Contraria enim contrariis curantur. Idem dicit et Gregorius in homilia quadam de martyribus: Sicut – inquit – arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster, scilicet Iesus Christus contraria opposuit medicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem. Sic quoque caelestis medicus singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Haec ille. Ipsius ergo Domini nostri Iesu exemplo remedia ipsis catenis, quibus dissolvantur opera diaboli, adhibeamus contraria singulis. Et ut opposita iuxta se posita magis elucescant, quia oppositorum eadem est disciplina, IV. Metaphysicorum. Idcirco prosequens primum mysterium huius sermonis de catenis, quibus ipse diabolus peccatores vinculat, ne de peccatis liberari queant, simul prosequemur, et earum remedia contraria, quibus dirumpantur haec vincula diabolica, et homines salvari valeant peccatores per verae poenitentiae medicamenta. Unde de primo mysterio simulque et secundo agendo notandum, quod praecipuae catenae diaboli sunt novem, quibus miseras animas heu plurimas vinculat, ne a peccatis exeant, sed in eis pereant, et teneantur carcere infernali. Quarum totidem remedia assignabimus, ut sicut Petrus ex Herodis, sic peccator liberetur divina virtute ex diabolica captivitate.
· Prima dicitur amor et delectatio, scilicet in vitio
· Secunda dicitur boni difficultatio
· Tertia dicitur credulitatis caecatio
· Quarta dicitur desperationis inductio
· Quinta dicitur exemplaris consideratio
· Sexta dicitur fiducialis praesumptio
· Septima dicitur gravis recidivatio
· Octava dicitur horroris suggestio de satisfaciendo
· Ultima dicitur longioris vitae speratio (C)

Prima catena diaboli dicitur amor et delectatio, scilicet in vitio. Nam sunt multi, qui adeo oblectantur in his, quae sunt carnis et mundi, et intantum ligantur affectu et prava consuetudine, ut omnia salubria eis desipiant, et quotidie peccata peccatis addere gaudeant, et diabolo deserviant. De talibus Hiere. XIII.: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere cum didiceretis malum.
4 Nam consuetudo est altera quaedam natura, ut dicit Philosophus li. de memo. et remi. Et ideo difficile est surgere homini assueto peccatis et delectatione mali vinculato. Hinc Glossa super Ioh. dicit: Difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit. Sicut ergo Aethiopis nigredo et pardi varietas cum sint a natura, non possunt immutari secundum naturam, sed bene possunt a Deo. Sic tales peccatores per solam gratiam Dei et conatum fortem liberi arbitrii ad oppositum possunt liberari. Sed quomodo dirumpere valeat homo istam catenam diaboli adiuvante gratia Dei, notandum, quod ad id tria sunt remedia potissima. Unum est recogitatio aeterni supplicii, quoniam ut dicit Gregorius: Momentaneum est, quod delectat, sed aeternum est, quod cruciat. Melior est ergo modica amaritudo in faucibus, quam aeternum supplicium in visceribus. Aliud remedium recordatio passionis Christi. Unde Hieronymus ad Eustochium: Quia impossibile est in sensum hominis non irruere motum, scilicet delectationis pravae, ille ergo laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim, ut coeperit cogitare, interficit cogitatus, et allidit eos ad petram, petra autem erat Christus. Tertium est assuefactio ad oppositum vitii, unde Bernardus: Clavus clavo tunditur, et consuetudo consuetudine vincitur. Per haec ergo divina gratia iuvante homo potest liberari.
Secunda catena dicitur boni difficultatio, nam diabolus suggerit peccatori, quod difficile et quodammodo impossibile est a peccato resurgere et bona facere. Volunt ergo plerique conteri et confiteri et a peccatis cavere, sed difficultatem pensantes exsequendi non perficiunt opere, quod proponunt. (D)
Quaeritur ergo, utrum Deus praemiat voluntatem bonam solam absque operibus, id est facto vel opere impletam. Ratio quaestionis est, quia ab una parte probatur, quod sic, quoniam Bernardus in li. De libero arbitrio dicit: Intentio sufficit ad meritum, bona actio requiritur ad exemplum. Item Gregorius in homilia dicit: Non est vacua manus a munere, cum arca cordis repleta fuerit bona voluntate, et XV. q. VI. c. I. Alexander papa dicit: Deus magis est inspector cordis, quam operis. Item XXII. q. V.: Qui periurare (inquit Chrysostomus) paratus est, antequam periuret, iam periurus esse videtur, quia Deus non ex operibus iudicat, sed ex corde. In contrarium ab altera parte arguitur, quia Ambrosius De officiis, LXXXVI. dist. c. [„Non satis est”]: Non satis est (ait) bene velle, nisi assit et bene facere. Et Iac. II.: Fides sine operibus mortua est in semetipsa.
5 Respondetur ergo secundum Alexandrum de Hales in II. parte Summae et Bonaventuram in II. dist. XL. ar. I. q. III., quod de bonis operibus loqui possumus dupliciter. Uno modo de illis, quae sunt supererogationis, et in talibus voluntas non est sine merito, sed praemiatur, etiamsi sit facultas ad operandum. Et si in his non est facultas ad operandum, tantum meretur bona voluntas, quantum si adiuncta esset bona operatio cum facultate possibilitatis. Et hoc est verum de praemio essentiali, non de accidentali. Exempli gratia: Mulier nupta cum pleno corde desideraret se fore virginem, istud desiderium praemiatur praemio essentiali, non tamen accidentali, quae est aureola virginalis, similiter de martyrio. Unde Cyprianus de poenitentia dist. I. „Numquid” dicit, quod in servis Christi, apud quos martyrium concipitur mente, etiamsi affectus martyrii ad effectum non deducitur, ipsa sola voluntas coronatur, scilicet essentiali praemio. Et suo modo dicendum est de aliis operibus supererogationis. Secundo autem modo possumus loqui de illis operibus, quae sunt obligationis. Et de istis distinguendum est, quia illi, qui habent bonam intentionem, aut habent facultatem bene operandi, aut non. Si non, tunc sola voluntas plena sufficit ad meritum vitae aeternae absque opere illo exteriori, quod perficere non potuit. Sicut exempli gratia homo mutus vellet confiteri, sed non potest, homo, qui rapuit aliena, vellet satisfacere, sed prae nimia paupertate iam non potest, quidquam facere pleno tamen corde optaret facere. Et isto modo intelligendo solvi habent omnes auctoritates illae, scilicet quae dicunt, quod intentio sufficit ad meritum, verum est, dum deest facultas et potestas. Si autem assit facultas et potestas, intentio absque opere non sufficit ad meritum. Ratio, quia mandata Dei non solum obligant ad volendum, sed etiam ad perficiendum. Unde Hieronymus ad Eustochium dicit: Aeterna vita non, nisi per mandatorum divinorum observationem adquiritur. Ut etiam Salvator attestatur Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 6 Item quia non potest dici voluntas plena et perfecta, nisi ducatur ad effectum, si assit facultas, unde II. Ethicorum dicitur, quod ad perfectionem virtutis haec tria requiruntur, scilicet scire, velle et operari. Verumtamen ut scribitur XXXII. q. V. „Si Paulus” (per Hieronymum): In malis voluntas pro facto capitur, iuxta illud Mat. V.: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est etc. 7 Et sic etiam in periurio, ut supra patuit. Pro exemplo habemus ipsum beatum Petrum, qui volebat et promittebat se mori pro Christo, sed ipsum postea negavit, cum tenebatur confiteri, et idcirco peccavit, et nisi peccatum deflevisset, damnatus fuisset. Et sic patet responsio. Sed pro remedio praedictae catenae difficultatis in bono summe valet Christi amorem recogitare, qui pro nostra dilectione acerbissimam suscepit passionem. Unde Heb. XII.: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris etc. 8 Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Et sic illa catena dirumpitur. (E)
Tertia catena diaboli, qua vinculat peccatores, dicitur credulitatis caecatio. Nam quidam senex in Vitis patrum dixit, quod sicut equus, qui nondum assuevit in molendino circumire rotam trahendo, primo ligatur sibi oculus, ne circumitum inconsuetum videns pertimescat et recalcitret, sic diabolus peccatori conatur caecitatem mentis et credulitatis inducere, ut sic assuescat in vitiis diabolo deservire. Nam si homo vera fide crederet, quoniam indicibilia praemia retribuentur iustis pro operibus bonis, illa utique desiderans virtutes amplecteretur. Item si crederet poenam aeternam malis praeparatam, ipse peccata, quae ad eam inducunt, devitaret. Sed quia illa futura minus credit, ideo minus operatur pro caelesti praemio, et minus cavet a peccato ac futuro eius supplicio. Hinc Augustinus dicit, quod fides mensurat actionem. Et Gregorius: Quantum credis, tantum speras, et tantum operaris. Item III. De anima: Voluntas non fertur, nisi in cognitum. Exempli gratia: Ponamus, quod quidam transiens per viam, ubi eidem sunt insidiae paratae, et occurrens illi amicus dicat: „Ne transeas illuc, quia interficieris”, ille, si credet, aufugiet, si autem non credet, occidetur ab inimicis. Sic nobis eveniet per viam peccatorum transeuntibus. Nam clamant nobis prophetae, apostoli et ipse Christus in Scripturis dicens: O superbi, ne transeatis per viam superbiae, avari per viam avaritiae, o luxuriosi, per viam luxuriae, quia peribitis. Quare ergo non fugimus, nisi quia non credimus, et sic obcaecati in foveam Inferni cadimus. Sed ut ait Gregorius dist. XXXVIII. „Qui ea”: Quicumque stultus est in culpa, erit sapiens in poena. Contra istam catenam summum remedium est scire, quod Deus est infallibilis veritatis, qui cum sit prima veritas, nec fallere, nec falli potest, ut ait Anselmus, et est communis conceptio omnium etiam philosophorum, et ideo impossibile est aliter fieri, quam sicut Spiritus Sanctus testatur in Scripturis, videlicet quod qui male egerint, ibunt in ignem aeternum, et qui bona, in vitam aeternam, ergo etc.
Quarta catena dicitur desperatio. Solet enim diabolus homini, antequam peccavit, suggerere Deum esse misericordem, scilicet postquam in peccatis gravibus detinuerit, suggerit desperare de venia, ut ille numquam poeniteat, sicut fecit Cain et Iudae, unde Prover. XVIII.: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
9 Sed contra hanc omnis Scriptura clamat Deum esse misericordem, qui infallibiliter repromisit veniam poenitenti, Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit homo etc. 10 Nullus etiam umquam ad Deum vere conversus est a misericordia Dei repulsus, ut patet de latrone, de Magdalena et aliis. (F)
Tertia catena dicitur exemplaris considerationis. Nam solet diabolus peccatori proponere exempla multorum et maiorum, scilicet sacerdotum, episcoporum, doctorum et religiosorum ac aliorum, quos vident in peccatis vitam ducere, et sic istorum exemplo perseverare in peccato dicens: „Si peccata essent gravia, ut praedicatur, totus mundus, et omnes doctores ac sacerdotes perirent.” De tali Ecci. XXXII.: Homo peccator vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
11 Contra hanc valet recognoscere, quod non minus propterea punietur in Inferno, si cum multis damnabitur homo. Quaeritur ergo, utrum damnati peccatores habeant aliquam consolationem ex multorum societate in Inferno. Ratio quaestionis, quia gaudium est miseris socios habere poenarum secundum commune proverbium. Quare ergo non sic est in Inferno? Ad haec respondent Aureolus et Richardus in IV. dist. XLIII., quod scilicet illa regula Gaudium est miseris etc. fallit in Inferno, ubi nulla est redemptio aut consolatio, quoniam Augustinus dicit II. q. I. „Multi” in fine: Non gaudebunt, nec propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt, immo dico, quod tanto gravius punientur, quanto plures erunt. Tum ratione participationis plurimarum poenarum horribilium – si enim plures videres: istum assari, illum rotis frangi, alium excoriari etc., plus horreres, quam in unica poena, sic in proposito, – tum ratione foetoris, Isa. XXXIV.: De cadaveribus eorum ascendet foetor, 12 et sic tanto abominabilior, quanto copiosior. Tum ratione constrictionis, Iob XX.: Artabitur et aestuabitur et omnis dolor irruet super eos. 13 O ergo peccator, emenda te, ne sic pereas. (G)
Sexta dicitur fiducialis praesumptio. Praesumunt enim peccatores sine meritis salvari ex sola Dei misericordia, vel ex sola praedestinatione divina, qua putant necessario salvari, quidquid mali agant. Contra quod Gregorius XXIII. q. IV.: Obtineri – inquit – nequaquam possunt, quae praedestinata non fuerunt. Sed ea, quae sancti orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus eorum obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant. Considera ergo, peccator, Dei iustitiam, et pertimesce. Nam Hieronymus dicit: Magna est misericordia Dei, immo maior, quam credimus, sed non minor est iustitia. Idem: Potius iustitia est timenda, quam misericordia sine poenitentia praesumenda. Haec ille. Heu quam multi errant sic.
Septima gravis recidivatio. Nam stultus peccator a diabolo deceptus dicit intra se: „Quid mihi prodest conteri et confiteri, cum sciam me gravius recidivari, nec possum me abstinere a peccatis propter consuetudinem eorum”, et sic iacet in eis. Contra quod consideret, quod ex assumpta poenitentia crebrius generatur in homine ipsius virtutis habitus et poenitentiae facilitatio. Nam Prover. XXIV.: Septies in die cadit iustus, sed resurgit.
14 Ex hoc etiam diabolus magis debilitatur tamquam hostis crebro vulneratus, scilicet per arma poenitentiae suscepta crebrius contra ipsum. De qua Eph. VI.: Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere adversus insidias diaboli. 15 Et dato, quod scires te sexies septiesque in lutum casurum, nonne totiens exsurgere festinares. Age ergo poenitentiam.
Octava dicitur horror satisfaciendi, scilicet in famae restitutione, inimicorum reconciliatione, votorum observatione, damnorum et ablatarum rerum restitutione et causarum peccati excisione ac testamentorum exsecutione. O quot peccatores confitentur et communicant, sed satisfactionem abhorrent. O quot usurarii, quot praedatores, quot falsi iudices et similes hac catena vinculati tenentur a diabolo, quia Augustino dicente XIV. q. VI. „Si res”: Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum. Sed contra hoc consideret homo modicitatem vitae praesentis merito contemnendam pro evasione aeternorum suppliciorum. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, Matth. XVI. 16
Ultima dicitur longioris vitae speratio, qua heu multi ligantur. Contra quos clamat experientia et Scriptura ac eius exempla, ut patet Lu. XII. de divite illo, qui dixit: „Anima mea, multa habes bona reposita in annos plurimos.” Cui dixit Deus: „Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te” etc. Et subinfert Christus: Estote ergo parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 17 O ergo peccator, disce, quomodo dirumpere valeas vincula diaboli, et evadas supplicia Inferni, ac exemplo beati Petri pervenias ad praemia regni. (H)
Circa tertium principale de miraculis, pro quibus hoc festum fuit institutum, videlicet ad honorem vinculorum Petri sit pro conclusione, quod piissimus Iesus plurimis miraculis illustravit vincula Petri, propter quae conveniens fuit hoc festum institui. Primum miraculum, quia Deus per suum angelum Petrum a vinculis Herodis miraculose liberavit, et de carcere eduxit, ut patuit
sermone I. „F”. Secundum miraculum fuit tempore Alexandri papae, qui fuit sextus post beatum Petrum. Quirinus quidem, dux Romanorum habuit filiam gutturosam, nomine Galbinam, quae postquam osculata est boias Petri, statim sana facta est, et Quirinus baptizatus est, et tunc papa Alexander in honorem Petri ad vincula ecclesiam fabricavit, ubi vincula reposuit, quae hodie a populo osculantur. Tertium circa annum Domini CCCCXXVI., regnante enim imperatore Theodosio eius filia Eudoxia ex voto venit Ierusalem, ubi quidam Iudaeus pro magno munere duas ei catenas obtulit, quibus sub Herode Petrus fuerat vinctus, quas illa detulit Romam, et habita collatione cum Pelagio papa, populum adhortati sunt pro hoc festo celebrando in honorem Petri apostoli. Quod quidem festum a Romanis antea solitum fuit celebrari in honorem et memoriam Augusti Caesaris ritu gentilico. Tunc papa catenam illam, qua sub Nerone idem apostolus fuit vinctus, protulit, quae praedictis duabus catenis a Ierusalem allatis cum esset sociata, ita miraculose una catena facta est, ac si semper una exstitisset. Quartum fuit anno Domini CCCCLXIV. Nam quendam comitem imperatoris Ottonis propinquum diabolus coram omnibus vexare coepit adeo, ut seipsum dentibus laceraret, sed catena beati Petri eius collo circumdata mox diabolus exclamans abscessit.
Et nos ergo, carissimi, rogemus Dominum, ut meritis beati Petri liberet a peccatorum vinculis et diabolica potestate, et perducat ad regnum caeleste.

Pro festo Beatae Mariae de nive habes sermones in Stellario.



1 Ps 115,7-8
2 Prv 5,22
3 Ps 50,19
4 Ier 13,23
5 Iac 2,26
6 Mt 19,17
7 Mt 5,28
8 Hbr 12,3
9 Prv 18,3
10 Cf. Ez 18,21-23
11 Sir 32,21
12 Is 34,3
13 Iob 20,22
14 Prv 24,16
15 Eph 6,11
16 Mt 16,26
17 Lc 12,40




Kezdőlap