[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLIII.]

De transfiguratione Domini
Sermo II. de mirabilibus eius secundum evangelium procedendo

Resplenduit facies eius, scilicet Christi, sicut sol etc. Matt. XVII. 1 et in evangelio hodiernae sollemnitatis. (A)

Bernardus in sermone nativitatis dicit, quod Christus ideo transfiguratus est in monte, ut tu, homo, scires, quo tenderes, id est ad montem supernae beatitudinis. In monte etiam oravit, ut eundi et perveniendi bonam voluntatem haberes. Haec Bernardus. Discamus ergo, carissimi, post Christum ascendere in montem veri luminis, ut videre valeamus Domini Iesu gloriosam faciem, quam desiderant etiam angeli prospicere, I. Pet. I.
2 Unde ut illam supernam visionem amplius desideremus, voluit piissimus Iesus magno miraculo coram discipulis tribus, scilicet Petro, Iacobo et Iohanne ostendere pulchritudinem suae claritatis ineffabilem in transfiguratione, in qua resplenduit facies, sicut sol. Et vestimenta eius facta sunt alba, sicut nix, ut notat sacrum evangelium. De quo in hoc sermone locuturi tria praecipua mysteria notabimus, secundum quod ista gloriosa transfiguratio tripliciter describitur in hoc sacro evangelio, videlicet intuenti:
· Primum mysterium de gloriae Christi refulgentia, ibi: resplenduit facies eius
· Secundum de sanctorum praesentia, ibi: Et ecce apparuerunt eis Moyses et Elias 3
· Tertium de Trinitatis apparentia, ibi: Ecce nubes, lux et vox etc. 4 (B)
Circa primum de gloriae Christi resplendentia sit pro conclusione, quod Christi Iesu transfiguratio gloriosa exstitit valde mirabilissima. Et hoc quoad plura.
· Primo quoad significatum vel mysterium
· Secundo quoad factum
· Tertio quoad radium
· Quartum quoad modum
· Quintum quoad visum
Primo quoad significatum vel mysterium. Quaeritur namque, quid significet in mysterio ista Christi transfiguratio. Ad hoc respondetur secundum Ludolphum Carthusiensem De meditatione vitae Christi, et concordant doctores, quod significavit futurae resurrectionis et Christi ac nostram gloriam. Non enim erat aliud transfiguratio, nisi secundi adventus praenunciatio, in quo et ipse Christus et sancti eius lucebunt sole clarius. Mat. XIII.: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eius.
5 Et propter hoc sicut dicit hodiernum evangelium: Assumpsit – inquit – Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius. 6 Pro hac visione tres assumpsit, ut significetur, quod illi soli, qui nunc fidem Trinitatis firmiter servant, digni erunt assumi ad visionis divinae gloriam ex hoc mundo. Assumpsit autem Petrum, Iacobum et Iohannem propter eminentiam sanctitatis prae ceteris, ut dicit Glossa Luc. IX. Nam Petrus fuit ferventior in fide, unde et claves regni caelorum accepit. Iohannes excellebat in virginitate, et ideo mater Christi ipsi erat commendanda. Iacobus autem inter apostolos primus sustinuit martyrium propter Christum, ut patet Act. XII. Hos ergo assumpsit ad designandum, quod quanto quis solidior est in fide et purior a peccatis ac ferventior in Christi charitate, quae perfectissime claret in martyrio, tanto dignior est et meretur prae ceteris videre Dei gloriam. O ergo homo, sis firmus in fide cum Petro, quia sine fide impossibile est placere Deo, Heb. XI. 7 Sis etiam mundus a peccatis cum Iohanne, quia nil coinquinatum intrabit in illud caeleste regnum, Apoc. paenultimo 8 Sis quoque cum Iacobo in charitate Christi fervidus, ut potius mori velis, quam a Christo separari. Nam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, I. Ioh. IV. 9 Hinc extra de regulari licet Innocentius dicit, quod charitas est fons proprius, cui non communicat alienus, item subsequenter evangelium dicit, quod Christus duxit illos in montem excelsum seorsum, qui quidem mons dictus est Thabor, quod ’accessio lucis’ interpretatur, et esse dicitur quarto miliario a Nazareth contra orientem. Illuc ergo ascendit Christus ad orandum, et ibi lucem gloriae convenienter ostendit ad significandum, quod caelestem gloriam orando quaerere debemus non in valle vitiorum et miseriae huius saeculi, sed in monte virtutum et supernae beatitudinis. Unde Ps. quaerit dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius. 10 Respondet: Innocens manibus, id est operibus. Nam manus est organum organorum, III. De anima, et ideo per manus opera designantur. Sequitur: et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, applicando eam terrenis, quae vana sunt. Eccs. I.: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 11 Nec iuravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino etc. 12 (C)
Secundo mirabilis fuit ista transfiguratio, quoad factum. Quaeritur namque, quis fecit et qualiter fecit istam Christi transfigurationem. Nam dicitur in textu: Transfiguratus est, non dicitur, transfiguravit se. A quo ergo et qualiter transfiguratus est? Respondetur secundum Alexandrum de Hales III. parte Summae q. XXI., quod transfiguratio est in aliam figuram mutatio. Hic autem figura non accipitur pro quantitate, sed pro qualitate, sicut etiam accipit Apostolus I. Cor. VII. dicens: Praeterit figura huius mundi.
13 Et sic ponitur quarta species qualitatis figura secundum Philosophum de Praedicamentis. Unde Salvator in transfiguratione nec substantiam verae carnis, nec quantitatem corporis, nec faciei lineamenta mutavit, sed tantummodo splendorem cuiusdam inenarrabilis claritatis addidit, ut dicit Theoph. (?) super Matt. Hanc autem transfigurationem active fecit Deus Trinitas, sed in humanitate Christi. Non dicitur ergo: transfiguravit se, ut notetur actio fieri ex mirabili potentia Trinitatis, secundum quod dicit Ludolphus ubi supra. Passive autem dicitur Christus transfiguratus respectu tantummodo corporis, et non respectu animae, nec deitatis, quia in anima iam a principio conceptionis fuit gloriosus ex unione ad verbum, fuit enim comprehensor secundum superiorem partem rationis, secundum quam clare vidit Deum, et gloriose fruebatur Deo, sed ista gloria nondum redundaverat in corpus, in transfiguratione autem redundavit ad tempus. Et sic patet, quod mirabilis fuit. (D)
Tertio quoad radium, quia dicitur: Resplenduit facies eius, sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba, sicut nix. In quo plura mirabilia fuisse notantur. Primum est, quod sicut dicit Hilarius et Haymo super Apoc.: Ipsa facies Christi fulgidior fuit sole etiam centies, sed nil clarius habens, cui comparetur, evangelista dixit: sicut sol. Secundum mirabile, quod ista claritas quamvis subiective stetit in corpore, tamen sic perfudit lumine vestimenta Christi, ut candore niveo alba apparerent ab extra secundum Alexandrum de Hales, ubi supra. Unde et Augustinus dicit, quod candor vestium a faciei splendore superinfuso, et ita fuit vera mutatio in facie, sed non in veste. Tertium mirabile, quod ista claritas stare potuit cum colore faciei priori, cum lux colorem absorbeat, quando fuerit intensa, sicut fuit ibi. Sed Alexander de Hales ubi supra dicit, quod hoc potuit Deus facere, quia color est quid materiale respectu lucis. Nam in quibusdam lapidibus pretiosis simul stat color et splendor, a fortiori Deus hoc potuit. Quartum mirabile fuit, quod in carne passibili et mortali gloria immortalitatis et futurae resurrectionis stetit ad tempus. Et de hoc Alexander de Hales ubi supra dicit, quod Deus potest pro tempore unam dotem dare sine alia, cum tamen sint indistinctae dotes, et sic ad tempus dedit tunc Deus claritatem sine impassibilitate et agilitate ac subtilitate. Verumtamen ista claritas in transfiguratione non dicitur propriae dos gloriae, eo quod non habuit permanentiam, quam de ratione importat sua dos, habuit tamen dotis similitudinem, et sic fuit mirabilis. (E)

Quarto quoad modum fuit mirabilis ista transfiguratio, et hoc quoad modum illuminationis. Nam mirabile fuit, quomodo tanta claritas cum esset centies clarior sole, ut praedictum est, et tamen non illuminavit totum mundum. Item quia dicit Magister in IV. dist. XLVIII. c. ultimo, quod veniente ad iudicium Domino sol et luna dicuntur obscurari non sui luminis privatione, sed superveniente maioris luminis claritate. Haec ibi. Cum ergo Christus in transfiguratione in ea gloria claritatis apparuit, qua venturus est ad iudicium, ut dicit Hieronymus super Matth., quia tunc eius claritas non obscuravit solem. Ad haec respondetur secundum Alexandrum ubi supra, quod illa claritas Christi voluntarie fuit in Christi corpore expressa, et per consequens cui voluit, et quantum voluit, se manifestavit. Nam in potestate gloriosi corporis est suam claritatem ostendere vel non, ut ait Augustinus. Exemplum: Christus post resurrectionem et in ascensione apparuit discipulis gloriosissimus, qui tamen ab aliis extraneis non est visus. Haec patent per Augustinum ad Paulinam. Et ad idem exemplum etiam potest poni in sacramento Eucharistiae, ubi continetur veraciter Christus gloriosus, et non videtur, cum tamen millesies sit clarior sole, ut fides locum habeat. Sic in proposito Christus virtute divina fecit, ne tunc illuminaret mundum et obscuraret solem.
Quinto quoad visum, nam valde mirabile fuit, quomodo oculi apostolorum tantam lucem videre potuerunt, cum oculi nostri in sua claritate fixa acie solem intueri non possint. Sed ad hoc idem Alexander ubi supra respondet dicens, quod nos videre solem non possumus, non quidem ratione splendoris, sed ratione caloris dissolventis humidum glaciale in oculo, sed claritas gloriosa non est visus reverberativa et dissolutiva, sed magis fortificativa et delectativa, et sic apostoli pro voluntate Christi videre potuerunt. O ergo Iesu bone, quam magnus et mirabilis Deus es in tuis operibus. (F)

Circa secundum de praesentia sanctorum sit pro conclusione, quod dicitur in evangelio, videlicet quod pro maximo miraculo apparuerunt Moyses et Elias loquentes cum Iesu gloriose transfigurato. Nam in his etiam fuerunt plura mirabilia:
· Primum in Moysi apparitione
· Secundum in Eliae adductione
· Tertium in mutua agnitione
· Quartum in collocutione
· Quintum in Petri fervore
Primum in Moysi apparitione, qui tamen antea per longa tempora fuit mortuus et resolutus. Quaeritur ergo, utrum Moyses a Deo tunc resuscitatus fuerit, ut sic vere in corpore apparuerit. Ad hoc Augustinus De mirabilibus Sacrae Scripturae li. II. c. XIII. et XIV. dicit: Hoc pro sententia tenendum est – inquit –, quod Moyses et Elias non cum imaginatis, sed veris corporibus convenisse non dubitentur. Ideo et ipse Moyses in suo vero corpore de sepulchro resumptus est, Moysi autem corpus iterum post hanc visionem sepulturae commendatur, ut in novissimo resurgere speretur. Haec Augustinus. Sed Lyra super Mat. dicit, quod Moysi anima fuit ibi de limbo sanctorum patrum adducta, non quia resurrexit, sed in quodam corpore sibi adoptato anima apparuit, sicut apparent angeli in corporibus assumptis, et sic fuit Moyses ibi non secundum apparentiam phantasticam, sed secundum veritatem in anima. Alexander autem de Hales ubi supra dicit, quod pensando omnipotentiam Dei utrumque potuit fieri, unde utrumque potest teneri.
Secundum mirabile fuit in Eliae adductione, quia ipse fuit secundum veritatem adductus vivus in anima et corpore de Paradiso, ut Lyra et omnes tenent doctores. Sed quaeritur, quare ex Paradiso Enoch non venit, sicut Elias. Respondet Alexander ubi supra, quod Christus in hac transfiguratione voluit gloriam resurrectionis et opus nostrae redemptionis expresse ostendere. Et quia solum post diluvium, non ante fuit hoc traditum ac creditum, id est ab Abraham et deinceps, Enoch autem fuit ante diluvium, quando solum implicite credebatur hoc mysterium, ergo non debuit adduci Enoch. Sed tamen Moyses et Elias debuerunt pro testimonio adesse secundum doctores, praecipue Ludolphum, quia per Moysem, qui fuit legislator, lex significatur, per Eliam autem, qui fuit legis aemulator et inter prophetas praedicator praecipuus, prophetae significantur. Inter hos ergo Christus medius esse voluit, ut ostenderet se illum esse, quem lex et prophetae praedicaverunt, et ut per Moysen mortuum ac Eliam vivum ostendat se imperium habere vitae et mortis, et vivos ac mortuos iudicaturum.
Tertium mirabile in mutua agnitione. Unde Efrem dicit: Magnum fuit ibi gaudium de mutua visione, quia utriusque testamenti principes congregati sunt cum Deo Abraham. Videbat enim Moyses, dux Iudaeorum Petrum, principem Christianorum, considerabat Elias castus virginem Iohannem, et utrique in Iacobo laudabant martyrii privilegium. (G)

Quaeritur hic, quomodo apostoli isti cognoverunt Moysen et Eliam, quos numquam viderunt. Ad hoc respondet Ambrosius et Glossa, quod noverunt per maiestatem, scilicet gloriae Christi et eius claritatis illustrationem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum, scilicet quem etiam ante numquam vidit, cognoscet, et desiderata alter in altero per charitatem intelliget. Haec ille. O ergo anima sancta, quam beata eris in caelo, si hic Christo servieris. O quam misera et infelix es, si Christum perdis peccato.
Quartum mirabile de collocutione. Ut enim dicitur Lu. IX., loquebantur de Iesu, et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem,
14 id est passionem, in qua fuit excessus amoris, doloris et humilitatis. Nam amor fuit supra mensuram, Ioh. XV.: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 15 Item dolor fuit supra consuetudinem, Thren. I.: O vos omnes etc. 16 Et humilitas fuit supra humanam virtutem. Et sic loquebantur de mirabilibus mysteriis Christi, non tamquam iudicantes Christo aliqua talia, quae nesciret, sed ipsum adorantes et gratias agentes de adventu eius in carnem, et quod secundum leges et prophetas debebat iam in proximo genus humanum sua passione redimere, compatiebantur nihilominus Christo, quod tam gloriosa facies debebat conspui et alapis caedi, tradi et crucifigi. Haec Ludolphus. O ergo Christiane, compatere et tu Christo pro te passo.
Quintum mirabile de Petri fervore, quia Petrus haec videns et audiens secundum Remigium adeo delectatus et accensus est amore, ut omnia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum manere vellet. Unde inebriatus spiritu dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse, si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Eliae unum. 17 Lyra: Petrus non loquitur de tabernaculo faciendo pro se et sociis suis, quia volebat cum Christo esse in suo, et socii sui cum aliis duobus. Sed Lucas dicit, quod loquebatur Petrus nesciens, quid diceret. Quomodo hoc? Respondet Glossa super Matt., quod Petrus scivit, quid diceret in hoc, quod dixit: bonum est nos hic esse, quia vere solum hominis bonum est intrare in gaudium Domini. Sed nescivit, quid diceret in hoc, quod in caelestibus voluit tabernacula quaerere, ubi nulla adversitatis aura est timenda. Haec Glossa. Item secundum Ludolphum erravit etiam, quia in via et terra patriam requirebat, quae sanctis in caelo est promissa. Et quia adhuc ipsi et socii in mortali corpore erant, et sine morte statum gloriae subire volebat. Unde secundum Lyram: Sicut videmus, quod ex magnitudine timoris vel passionis aliquis prorumpit in aliqua verba sine praemeditatione, ita ex magnitudine devotionis et delectationis expertae dixit Petrus illa verba, quae tamen non erant rationabilia, ut patuit. Sed quaeri potest: Cur Christus Petrum non redarguit de hoc, nec quicquam eidem respondit. Ad hoc respondetur, quod responsionem Domini non promeruit propter petitionis irrationabilitatem, ut significetur, quod cum homo a Deo irrationabiliter petit ea videlicet, quae non sunt ei ad salutem, exaudiri non meretur. Unde Augustinus: Illa pete a Deo, quae et tibi expediunt pro salute, et illum decent dare. Denique Petrus non redargutus est, tum quia ex devotione stupefactus haec dicebat, tum quia Spiritus Sanctus per eius verba designavit, quod videlicet homo debet Deo facere in anima sua tria tabernacula ad inhabitandum. Unum Deo Patri in memoria, unum Dei Filio in intellectu, unum quoque Spiritui Sancto in voluntate. Nam secundum quod Bernardus dicit, Deus Trinitas inhabitat animam sanctam, et deiformem efficit. Pater quidem memoriam implendo sancta intentione et meditatione, Filius intelligentiam implendo lucida Dei cognitione, et Spiritus Sanctus voluntatem implendo suavi amore. O ergo anima, fac in te haec tria tabernacula Deo ad habitandum. (H)
Circa tertium de apparentia Sanctae Trinitatis sit pro conclusione, quod in Christi transfiguratione tota Sancta Trinitas apparuit miraculose. Primum namque miraculum, quod Spiritus Sanctus apparuit in lucida nube. Ut enim testatur evangelium, loquente adhuc Petro praedicta verba, ecce lucida nubes obumbravit eos. Ista autem nubes secundum Ludolphum non fuit causata ex caliginosis vaporibus, sed ex vehementia lucis Christi praecessit. Quia sicut fumus est ab igne, ita ista nubes lucida fuit a luce. Et haec obumbravit, id est operuit circumfulgens discipulos. In hac autem nube secundum Bedam et communiter doctores apparuit Spiritus Sanctus ad significandum plenitudinem gratiae et veritatis in Christo. Et quod in ipsum credentibus daturus est refrigerium per gratiam contra fomitem, et claritatem futurae resurrectionis, ideo in nube refrigerium et in luciditate gloria resurrectionis figuratur.
Secundum miraculum ibi fuit, quod Pater apparuit in voce. Unde sequitur: Et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, scilicet naturalis. Alii autem sunt adoptivi. In quo mihi bene complacui, id est in quo meum divinum beneplacitum complebitur de redemptione mundi. Ipsum audite,
18 ut veritatis magistrum, qui docebit vos omnia necessaria ad salutem.
Tertium miraculum, quod vox ista fuit tremendae potentiae. Fuit enim secundum Ludolphum quasi vox tonitrualis, terribilis adeo, quod de ipsa voce terra sub ipsis contremuit. Et hoc ad significandum, quod maiestati Dei Patris timor debetur. Unde discipuli audientes eam ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde, quia humana fragilitas conspectum maiestatis divinae ferre non valet, sed piissimus Iesus accedens tetigit eos dicens: Surgite, et nolite timere. 19 O Deus meus, quot sunt peccatores, qui non pertimescunt offendere divinam maiestatem, quam omnis creatura contremiscit, sed quotidie peccata peccatis accumulant. O vos superbi, o avari, o luxuriosi, cur non timetis Deum omnipotentem, veniet dies, quando prae timore illius dicetis montibus: Cadite super nos, et operite nos a facie irae Dei, ut scribitur Apoca. VI. 20 O quam beati sunt, quos pie tangit Iesus. Illi enim surgunt ad vitam.
Quartum miraculum, quod ad illam vocem viderunt solum Iesum remansisse et in figura ante consueta sine claritate. Moyses enim et Elias mox recesserunt, reducti voluntate divina ad loca, unde fuerant adducti. Et secundum Glossam ideo, ne vox Patris ad alium, quam ad solum Iesum fieri putaretur.
Quintum miraculum, quod Christus hanc visionem inhibuit divulgare, donec resurgeret a morte. Sequitur enim: Et descendentibus illis de monte praecepit dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a morte resurget. 21 Quare hoc? Hieronymus dicit, quod ideo, ne propter rei magnitudinem incredibile dictum videretur. Remigius autem dicit, quod ideo, ne si in populo divulgata fuisset, plurimi resistentes sacerdotibus eius passionem et sic nostram redemptionem impedivissent. Item etiam ut daret exemplum occultandi ea, quae ad laudem et gloriam nostram spectant. O ergo quam felices apostoli, qui haec videre meruerunt. O quam felices et nos, carissimi, erimus, si Christum vere amabimus, et in eius amore perseverabimus, ut ipsius visione in patria sine fine fruamur et congaudeamus. Rogemus ergo Christum, ut etc.



1 Mt 17,2
2 I Pt 1,12
3 Mt 17,3
4 Mt 17,5
5 Mt 13,43
6 Mt 17,1
7 Hbr 11,6
8 Apc 21,27
9 I Io 4,16
10 Ps 23,3
11 Ecl 1,2
12 Ps 23,4-5
13 I Cor 6,31
14 Lc 9,31
15 Ioh 15,13
16 Lam 1,12
17 Mt 17,4
18 Mt 17,5
19 Mt 17,7
20 Cf. Apc 6,16
21 Mt 17,9




Kezdőlap