[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLIV.]

De transfiguratione Domini
Sermo tertius, scilicet de hoc, quod Christus sit vere Dei Filius

Ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit, ipsum audite. Matth. XVII. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Iesus voluit comprobare se esse Filium Dei verum et naturalem, non solum verbo, sed etiam facto, et ipso infallibili Dei Patris testimonio, quae omnia et singula monstravit in transfigurationis mysterio, ubi prophetas Moysen et Eliam, qui fuerunt eximii inter omnes, adesse voluit pro confirmatione, scilicet quod ipse est, quem lex Moysi et prophetae verbis praenunciarunt et clamaverunt. Item facto confirmavit, quoniam tunc gloriam suae maiestatis divinae ostendit in claritate, qua apparuit. Denique testimonio Dei Patris hoc idem confirmavit, quod quidem impossibile est esse falsum, cum sit prima et summa veritas, ut ait Anselmus, et communis est conceptio omnium etiam philosophorum. Ipse namque Deus Pater testimonium ferens Filio voce delapsa ex nube lucida dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo etc., ut patet in themate. Unde iuxta haec verba de Filio Dei Christo Iesu tria mysteria notabimus in hoc sermone pro fidei nostrae aedificatione:
· Primum de reali veritate, quod notatur, cum dicitur: Hic est
· Secundum de naturali qualitate, ibi: Filius meus dilectus, in quo etc.
· Tertium de filiali hereditate, scilicet quam consequentur ipsum audientes (B)

Circa primum de reali veritate, scilicet quod Christus sit vere Filius Dei, quamvis de hoc etiam si nil plus dici posset, nisi quod Deus Pater ipsum testatus est esse suum Filium, hoc solum sufficeret. Verumtamen propter titubantium animorum confortationem curabimus ostendere, quod Iesus sit vere Filius Dei. Quaeri namque potest, qualiter probari hoc valet, quod Dominus Iesus vere Filius Dei est. Ad quod respondetur, quod hoc infallibiliter probatur praecipue per tria:
· Primo per infallibilia testimonia
· Secundo per miraculorum experimenta
· Tertio per totius mundi exempla
Primo per infallibilia testimonia et triplicia. Primum testimonium est sanctorum, ut patet per omnes sanctos prophetas Veteris Testamenti, et per sanctos apostolos atque alios fideles doctores martyresque et confessores Novi Testamenti, qui omnes uno spiritu Christum Iesum, Dei Filium praedicarunt. Sed quoniam ut scribitur II. Pe. I.: Non voluntate humana, id est non sensu humano allata est aliquando prophetia, scilicet in Sacra Scriptura posita, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.
2 A Spiritu Sancto autem non potest falsitas, sed sola veritas inspirari, et in virtute eius pronunciari, cum sit Deus et Spiritus veritatis. Ergo infallibiliter sequitur Christum esse verum Dei Filium, quem confitentur omnes sancti Veteris et Novi Testamenti, immo insuper confitentur et testantur etiam plurimi gentiles et pagani in suis scriptis. Nam ut Augustinus XVIII. De civitate Dei dicit: Sibylla Erythraea versus quosdam composuit de fine mundi in Graeco, quorum primae litterae coniunctae sonant: 3 Iesus Christus tenetheos Soter, quod est Latine: Iesus Christus Filius Dei Salvator. 4 Aliae quoque Sibyllae, quas Isidorus VIII. Etymologiarum libro commemorat fuisse decem, prophetarunt Christum Dei Filium de virgine nasciturum, quorum scripta ob brevitatem pertranseo, nam illa scripsi in Stellario. Secundum testimonium evangelicum. Nam Gabriel dixit Virgini: Ecce concipies et paries filium etc. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur. Lucae I. 5 Et angelus, qui monuit Ioseph dicens: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Matthaei I. 6 Denique in Christi nativitate angelus pastoribus ipsum Salvatorem annunciavit, et multitudo militiae caelestis angelicae testimonium cantando perhibuit, sed angeli beati pleni sunt lumine veritatis, a qua errare non possunt, ergo infallibile est eorum testimonium. Tertium testimonium ineffabile est divinum. Ipse enim Deus Pater testificatus est dicens: Hic est filius meus dilectus, ut in hodierno evangelio. Deus autem nec fallere, nec falli potest, ut ait Anselmus, ergo etc. (C)
Secundo probatur per miraculorum experimenta. Nam ipse Christus dicebat Ioh. V.: Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me.
7 Nimirum secundum quod dicit Thomas III. parte q. XLIII. ar. III. 8: Miracula Christi fuerunt sufficiens testimonium divinitatis suae propter tria. Primo quidem propter speciem operum, quia erant talia, quod transcendebant omnem potestatem creatae naturae, propterea fieri non poterant nisi virtute divina, videlicet quod caecus natus visum recipiat, et mortuus reviviscat, et similia. Nam Philosophus in Postpraedicamentis dicit, quod a privatione ad habitum non est regressus per naturam, ergo caecum illuminare et mortuos suscitare opus est supernaturale et divinum. Secundo propter faciendi modum, quia Christus faciebat illa miracula propria virtute et auctoritate imperando, non impetrando. Unde Lucae VI.: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. 9 Et Matth. VIII.: Imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna. 10 Et Luc. VII.: Adolescens – inquit –, tibi dico, surge, 11 scilicet a mortuis. Et Ioh. XI. in resuscitatione Lazari dixit: Lazare, veni foras. 12 Et sic de aliis miraculis. Alii autem, qui fecerunt miracula, non fecerunt illa virtute propria, sed virtute divina impetrando a Deo, ut patet III. Regum XVII. de Elia orante: Domine Deus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius 13 et ceteris. Vel in Novo Testamento fecerunt virtute Christi et eius nominis, ut patet de Petro, qui claudo dixit: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Act. III. 14 et ceteris. Si autem aliquis dicat, quod in resuscitatione Lazari Christus gratias egit Deo Patri, et saepe Christus orasse legitur, respondetur secundum Bedam, quod Christus non oravit ad petendum suffragium, sed ad dandum exemplum nobis orandi. Et cum gratias egit, non suffragium impetravit, unde virtute propria fecit miracula. Tertio propter documentum fuerunt sufficiens testimonium deitatis, quia Christus se Filium Dei docebat et praedicabat, quod nisi verum fuisset, nequaquam eidem virtus divina astitisset in miraculorum operatione. Nam impossibile est Deum esse testem falsitatis per miracula vera, quae sunt virtutis infinitae. Prover. VI.: Detestatur Deus testem fallacem. 15 Patet ergo, quod Christus verus Dei Filius est indubitanter. Proinde Richardus IV. De Trinitate ait: Domine, si error est, a te est, si decepti sumus, non nisi per te decepti sumus. Nam tantis signis firmata sunt, quae non nisi per te fieri potuerunt. Haec ille.
Tertio probatur per totius mundi exempla. Nam Gregorius homilia Epiphaniae dicit: Omnia elementa auctorem suum venisse testata sunt. Nam Deum hunc caeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub eius plantis se palpabile praebuit. Terra cognovit, quia contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus cognovit, quia hos, quos tenebat captivos, reddidit. Haec Gregorius. Si autem diceres: Quis scit, utrum talia miracula facta sint, an non? Ad id respondet Augustinus XXII. De civitate Dei dicens: Si ista miracula facta esse non credunt, unum grande nobis miraculum sufficit, quod iam sine ullis miraculis totus mundus credidit. Haec ille. Unde si tu, homo, non credis facta illa miracula, quomodo ergo sanctis discipulis, qui fuerunt simplices et illitterati, pauperes et despecti praedicantes contra legem carnis et sanguinis, totus mundus sine miraculis credidisset. Indubitanter ergo carissimi, teneamus firma fide, quia Christus est verus Dei Filius, ut ipse Pater testatus est in transfiguratione. O ergo Iesu bone! O sanctissime Fili Dei! Tu es creator noster, tu redemptor noster, tu gloria nostra, tibi laus et gratiarumactio. (D)
Circa secundum principale de naturali qualitate quaeritur: Quomodo Christo proprium est esse Filium Dei, cum omnes homines, in quibus Deus habitat per gratiam, dicantur in Scriptura filii Dei? Nam dicit Ps. de talibus: Ego dixi: Dei estis.
16 Scilicet per participationem gratiae et Filii Excelsi omnes scilicet per nuncupationem et adoptionem. Et Iohan. I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. 17 Ad hoc respondetur secundum Bonaventuram super I. dist. XXVI. inter quaestiones circa litteram, concorditerque alios doctores, quod cum dicit ’filius’, duo dicit vel importat, scilicet ortum et imitationem. Imitatio autem est duplex, seu dupliciter fieri potest.
Primo modo per omnimodam assimilationem, et sic Filius naturalis Dei imitatur Patrem, et quia non habet socium imitando sic, ideo solus ipse est filius naturalis Dei, scilicet Filius.
Secundo modo potest esse vel est imitatio expressae imaginis, quae est triplex. Una, quae consistit in sua conditione, et ulterius est insignita sua perfectione et decore, et hoc modo dicuntur filii Dei factura et adoptione angeli boni et homines iusti. Alia est imitatio imaginis tantum, ut consistit in sua conditione. Et hoc modo dicitur quis filius factura, et sic omnis homo inquantum est ad imaginem Dei factus, dicitur filius Dei. Tertia est per solam conditionem imaginis, quae per solam malitiam privatur honore et deformatur a sua conditione, et inquantum talis non dicitur filius Dei. Unde peccatores et daemones neutro modo, id est nec adoptione, nec ut sic factura dicuntur filii Dei, nisi valde improprie ac cum additione distrahente, sicut si quis diceret diabolum esse filium Dei, quod est falsum. Nam consimili modo est de peccatoribus, quia Dominus Ioh. VIII. eis dicit: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere
etc. 18 Haec secundum Bonaventuram.
Ex quibus tres veritates eliciamus ad propositum: (E)
Prima veritas, quod omnis peccator vere dicitur filius diaboli, et non Dei. Ratio, quia peccator habet tale esse non a Deo, quia Deus intemptator malorum est, Iaco. I.
19, sed a deceptione diaboli. Et ideo peccator secundum hoc esse habet ortum a diabolo, I. Ioh. III.: Qui facit peccatum, ex diabolo est. 20 Item peccator dicitur etiam filius diaboli ratione imitationis. Unde Ambrosius in sermone Dominicae de passione dicit: Scitote, fratres, quia cuius opera quisque facit, eius et filius vocatur. Unde cum Iudaei dixissent patrem suum Abraham, audierunt a Domino in evangelio: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. 21 Qui cum iterum dixissent Deum se habere patrem, audierunt: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me. 22 His verbis apertissime monstratur, quod mali et cupidi nec Abrahae, nec Dei sunt filii. Nam cuius filii sunt, sequentia monstrant. Ait enim: Vos ex patre diabolo estis, 23 ac si dicat: Ego ostendam vobis patrem vestrum, pater vester diabolus est, non creando, sed decipiendo. Haec Ambrosius. Denique peccator dicitur filius diaboli et non Dei ratione hereditariae successionis. Unde I. q. I. „Cito” Ambrosius ait, quod mali dicuntur filii diaboli criminis successione. Non enim habebunt hereditatem cum Deo in caelo, sed cum diabolo et angelis eius in igne aeterno, Matt. XXV. O ergo homo, adverte, quam malum sit esse in peccato, et age poenitentiam. Nam esse filium diaboli est multo confusibilius, et periculosius, quam esse filium asini vel bufonis.
Secunda veritas, quod omnis Christianus bonus est vere filius Dei adoptivus. Unde I. Ioh. III.: Videte, qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus. 24 Hinc Gregorius super Ezech. homilia VI. dicit: Adoptio filiorum Dei sola charitate adquiritur. Quid hac potestate altius? Quoniam dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quid hac altitudine sublimius dici potest, qua quisque creatus efficitur filius Creatoris? Revera hoc multo honorabilius est, quam esse filium regis vel imperatoris. (F)
Tertia veritas, quod Christus excellentissime et singulariter prae omnibus dicitur Dei filius. Ratio, quia ut Augustinus super Ioh. homilia XXVIII. dicit: Nos sumus filii Dei gratia, scilicet adoptionis, non natura. Christus autem est unigenitus Dei Filius natura, non gratia, scilicet adoptionis. Unde theologi in III. dist. X. colligunt hanc propositionem, quod haec locutio „Christus est Dei Filius per adoptionem”, nullo modo est admittenda, sive proferatur simpliciter, sive cum determinatione, utpote si addatur „inquantum homo”, quia filiatio respicit personam, eo quod Christus est unus filius, et non duo filii, licet sint in eo duae nativitates, scilicet aeterna et temporalis. Adoptio autem praesupponit quandam extraneitatem, quae nullo modo potest convenire personae Christi, qui est Dei Filius consubstantialis et coaeternus. O ergo peccator homo, considera, quantam gloriam adquiris, si a peccatis conversus fueris, quia frater Christi et filius Dei adoptivus eris, et eius caelesti hereditate dignus. Rom. VIII.: Si filii et heredes etc.
25 (G)
Circa tertium principale de filiali hereditate quaeritur: Qualibus signis cognoscitur homo esse filius Dei hereditatis participatione, scilicet Christi in beatitudine. Ad quod respondendo notandum est, quod Augustinus de poenitentia dist. IV. „In domo” § „Hoc ergo” distinguendo dicit, quod in praesenti (inquit) dicuntur filii Dei tribus modis. Primo quidem praedestinatione tantum, sicut hi, de quibus Iohannes ait, scilicet capi. XI.: Iesus moriturus erat pro gente,
26 et non tantum pro gente (Lyra) scilicet Iudaeica, sed ut filios Dei, scilicet non actu, sed potentia ad actum reducendo, quia erant praedestinati, qui dispersi erant, scilicet per diversos ritus gentilium, congregaret in unum, scilicet in unam Ecclesiam ex Iudaeis et gentibus constitutam. Haec Lyra. Et sic secundum Augustinum omnes, qui nunc sunt mali, sed tamen tandem convertuntur vel conversuri sunt ante finem vitae, dicuntur filii Dei praedestinatione. Secundo quidam sunt filii Dei praedestinatione et spe beatitudinis aeternae, ut sunt illi secundum Glossam, qui boni sunt, et finaliter boni permansuri sunt. Tertio quidam sunt filii Dei merito fidei et praesentis iustitiae, non autem praedestinatione claritatis aeternae, sicut hi, de quibus Dominus ait: Si autem dereliquerint filii eius legem meam, 27 per quos intelliguntur omnes, qui usque in finem non perseverant. Hoc ex textu ubi supra secundum Augustinum. Ex quo ergo non possumus certitudinaliter scire, qui sunt filii praedestinatione claritatis aeternae, vel qui non, eo quod non sunt omnes perseveraturi, utile est agnoscere signa, quibus cognoscuntur coniecturative omnes filii Dei pro illius hereditatis aeternae participatione. (H)
Ubi notandum, quod Ecclesia canit in collecta, quod in transfiguratione praefiguravit Deus adoptionem filiorum perfectam in voce delapsa, scilicet: Hic est Filius meus dilectus etc. Ideo circa hoc in mysterio per eos, quos adesse tunc voluit huic gloriosae transfigurationi, edocuit signa notitiae eorum hominum, qui sunt participes hereditatis Christi et eius claritatis aeternae. Primum quippe signum significatur per Petrum, scilicet fidei veritas. Unde Gal. V.: Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
28 Augustinus: Impossibile est sine fide ad numerum filiorum Dei pertingere. Et sic patet, quod omnes Iudaei, gentiles et haeretici, qui non imitantur fidem Petri, excludentur ab hereditate paterna Iesu Christi. Secundum signum significatur per Iohannem virginem, puritas scilicet ab omni peccato. Unde Levi. XI. et II. Cor. VI.: Immundum ne tetigeritis, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus. 29 Has ergo habendo promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Haec ibi. Tertium signum significatur per Iacobum, adversitas. Nam Iacobus primus inter apostolos martyrium pro Christo pertulit, ut patet Act. XII. Et ideo significat passionis acerbitatem. Hinc Heb. XII.: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit, 30 scilicet ad hereditatem. Et infra, quod si extra disciplinam estis, adulterini et non filii estis. 31 Bernardus: Nullum testimonium credibilius in hac vita, quod homo sit regni caelestis heres, quam ipsa correptio divina. Quartum signum figuratur per Moysen, pietas. Nam Moyses interpretatur ’aquaticus, ungens et liniens seu attractans’ secundum Hieronymum. Et ipse fuit vir mitissimus. Nume. XII. 32 Unde bene significat misericordiae et pietatis opera. Unde Ecci. IV.: Esto misericors, et eris velut Altissimi filius. 33 Et Luc. VI.: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est etc. 34 Hinc I. ad Thimo. IV.: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae etc. 35 Quintum signum per Eliam significatur, scilicet charitas. Nam Elias in curru igneo raptus est in Paradisum, et idcirco charitatem ignitum significat. Unde Augustinus: Charitas est excellentissimum donum, quod solum dividit inter filios regni et perditionis. O ergo Christiane homo, stude adquirere hereditatem caelestem, vae tibi, si illam perdideris, quia ut filius diaboli exhereditaberis, vae tibi, quia cum diabolo in Inferno igne cruciaberis, ubi erit fletus et stridor dentium, vae tibi, quia a tormentis in perpetuum numquam liberaberis. Si vero bene vivendo caelestem hereditatem filiorum Dei adeptus fueris, gaudium et exsultatio tibi erit ineffabiliter, quia Bernardus dicit: Praemia caelestia sunt tam magna, quod non possunt mensurari, tam multa, quod non possunt numerari, tam copiosa, quod non possunt terminari. Quae nobis praestet Christus Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit in saecula saeculorum.



1 Mt 17,5
2 II Pt 1,21
3 Editio: sonent
4 Cf. Augustinus, De civitate Dei, 18,23: „... Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur: Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, quod est Latine, Iesus Christus dei filius salvator.”
5 Lc 1,31-32
6 Mt 1,20
7 Ioh 10,25
8 Cf. ar. IV.
9 Lc ,6,19
10 Mt 8,26
11 Lc 7,14
12 Ioh 11,43
13 III Rg 17,21
14 Act 3,6
15 Prv 6,19
16 Ps 81,6
17 Ioh 1,11
18 Ioh 8,44
19 Iac 1,13
20 I Io 3,8
21 Ioh 8,39
22 Ioh 8,42
23 Ioh 8,44
24 I Io 3,1
25 Rm 8,17
26 Ioh 11,51
27 Ps 88,31
28 Gal 3,26
29 II Cor 6,17-18
30 Hbr 12,6
31 Hbr 12,8
32 Nm 12,3
33 Sir 4,10-11
34 Lc 6,36
35 I Tim 4,8




Kezdőlap