[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLV.]

De transfiguratione Domini
Sermo IV., videlicet de eius celebritate gloriosa cum historia devota

Levantes oculos suos neminem viderunt, nisi solum Iesum. Mat. XVII. 1 et in ipso evangelio. (A)

Quibus verbis docemur etiam nos exemplo discipulorum levare oculos ad contemplandum caelestia et nostrae salutis opera. Unde si levamus oculos nostrae mentis ad istam gloriosam transfigurationem Domini, cuius hodie festum colitur, videmus in spiritu, quia tota est gaudiosa et devota, non solum hominibus in terris, sed et in Paradiso et limbo ac caelesti regno. Nam primo discipuli, qui erant tunc in terris, visa gloria transfigurationis tantum delectati sunt, ut vellent perpetuo in ea ibi manere. Propterea Petrus dixit: Domine, bonum est nos hic esse, scilicet perpetuo. Faciamus tria tabernacula etc.
2 Sicut hunc sensum expositionis sequitur Remigius et Lyra et doctores. Secundo Elias, qui erat in Paradiso cum voluntate divina adductus, tunc adesset. Similiter et Moyses de limbo adveniens non dubium, quod tunc visa gloria Christi magnum gaudium habuerunt, ac cum rediissent, gaudium nunciaverunt collegis, videlicet Elias Enoch in Paradiso exsistenti, et Moyses sanctis patribus in limbo, prout infra prosequemur. Tertio quoque praeterea in caelo magnum gaudium fuisse monstratum est, cum tota Sancta Trinitas in ea apparuit, et testimonium Iesu Dei Filio a Patre et Spiritu Sancto sollemniter factum est. Non enim dubium, quod omnes sancti angeli tunc gaudium habuerunt pro salute humani generis, de qua super omnia gaudent, Lucae XV. 3 Ut ergo nos, carissimi, devote contemplemur Iesum transfiguratum, pro themate assumuntur verba praemissa dicentia: Levantes oculos suos neminem etc. Iuxta quae verba tria mysteria contemplanda notemus:
· Primum de huius festi celebritate
· Secundum de huius facti gloriositate
· Tertium de historiali qualitate (B)
Circa primum inquirendum est: Cur Sancta Ecclesia Dominicae transfigurationis festum instituit celebrandum. Ad quod secundum doctores plures colliguntur rationes:
· Prima ratio nostrae instructionis
· Secunda ratio miraculosae revelationis
· Tertia ratio victoriosae triumphationis
Prima ratio nostrae instructionis, ut scilicet doceamur cogitare et amare ac desiderare gloriam caelestem in Iesu clarissima visione et deitatis eius cognitione ac nostra glorificatione, quatenus eius gloriae desiderio contemnamus terrena, caveamus vitia et tendamus ad caelestia summa bona, et ideo in hoc officio recitat Ecclesia illud dictum Apostoli ad Phil. III. dicentis: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae etc.
4 Et deinde in collecta orat, ut ipsius regis gloriae, scilicet Christi nos coheredes efficiat Deus, et eiusdem gloriae tribuat esse consortes. Nimirum nos ad desiderandum caelestem gloriam Iesu suadet ipsa mentis natura et corporis statura atque omnis creatura. Primo inquam mentis nostrae natura, quia Boethius III. De consolatione Philosophiae probat, quod mentibus omnium hominum naturaliter inserta est veri boni cupiditas. Sed caeleste bonum est verum et maximum bonum, ergo etc. Item I. Ethicorum: Omnia bonum appetunt etc. Secundo quoque nostri corporis statura. Nam Basilius dicit in Hexaemeron, et videmus, quod inter omnia animalia solus homo erecta incedit statura versus caelum, et sola planta pedis terram tangit. Unde et Ovidius:
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
Os homini sublime dedit caelumque videre
Iussit et erectos ad sidera tollere vultus.

Sed quare sic conditus est homo, Ambrosius in Hexaemeron dicit: ad docendum, quod homo factus est ad caelestem beatitudinem, ut illam aspiciat per desiderium, non terrena, et ad illam tendat. Unde Col. III.: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens, non quae super terram etc. 5 Tertio denique docet omnis creatura, et adiuvat, quia Glossa Iosue III. dicit: Peccatori omnis creatura hostis est, sicut Aegypto fluvius, terra et caelum. Iusto autem serviunt omnia, scilicet ad consequendam beatitudinem. Item Hugo De arca li. II. c. III. dicit, quod omnis creatura tribus vocibus nobis loquitur: accipe, redde, fuge. Accipe beneficium. Redde debitum. Fuge supplicium. Ad id et Ps.: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita anima mea ad te, Deus. 6 Glossa: Cervus senio gravatus accrescentibus pilis et cornibus serpentem naribus haurit, quo hausto veneno aestuat, et unde fontem ad bibendum ardentissime desiderat, quo hausto cornua et pilos deponit. Ita fidelis serpente, id est diabolo perempto et consumptis in se peccatis fontem contemplationis supernae desiderare debet, ubi reficiatur. Haec Glossa. (C)
Quaeri potest, utrum desiderare caelestem gloriam propter proprium hominis commodum sit Deo gratum. Respondetur, quod sic desiderare non est verae charitatis divinae, et ideo non est Deo gratum, nec a Spiritu Sancto tale desiderium. Sed si homo desiderat caelestem gloriam propter Deum et eius amorem, ut ipsum perpetuo laudet, hoc est a Spiritu Sancto, et Deo gratum. Nam in III. dist. XXVII. c. II. Magister diffinit charitatem sic: Charitas est dilectio, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum vel in Deo. Item c. IV. dicit sic: Haec regula, ut ait Augustinus, dilectionis divinitus constituta est, ut Deum propter se toto corde diligas, et proximum propter Deum, sicut teipsum. In bono enim – ait – et propter Deum teipsum diligere debes, ergo habetur propositum.
Secunda ratio miraculosae revelationis. Nam pro salute nostra facta sunt magna miracula in Christi transfiguratione. Primo quidem, quia ibi Christus suam gloriam resurrectionis praemonstravit, et se verum Deum fore manifestavit. Secundum quoque miraculum, quia Eliam de Paradiso adduxit. Tertium, quia Moysen de limbo adduxit, illum, scilicet Eliam vivum, et hunc, scilicet Moysen mortuum, in signum, quod viventium et mortuorum sit Dominus, et omnium vita vel mors ex ipsius voluntate pendet. Quartum miraculum, quod tota Sancta Trinitas ibi miraculose apparuit, Pater in voce dicens: Hic est Filius meus dilectus.
7 Spiritus Sanctus in lucida nube, ut dicit Beda et doctores. Et Dei Filius in claritatis decore glorioso in carne. Et sic Pater et Spiritus Sanctus Christo, Dei Filio testimonium reddiderunt, quod non nisi per ipsum salvari possunt homines. (D)
Sed quaeritur hic: Quare festum transfigurationis celebratur isto die, videlicet VIII. Idus Augusti. Numquid isto die facta fuit Christi transfiguratio? Ad quod respondetur secundum Ludolphum Carthusiensem li. De meditatione vitae Christi, quod ista transfiguratio fuit circa veris principium. Nam et evangelium de transfiguratione Ecclesia legit Sabbato ante Dominicam secundam et in ipsa Dominica secunda Quadragesimae. Sed quoniam Dominus prohibuerat, ut visionem hanc nemini dicerent, donec Filius hominis a mortuis resurgeret, ideo discipuli tacuerant usque ad diem istam, ex tunc scilicet die ista VIII. Idus Augusti fuit ab apostolis transfiguratio Domini publicata et praedicata. Unde et dicitur, quod in descensu montis Thabor contra occidentem est una capella, ubi Dominus dixerat: Nemini dixeritis visionem etc. Propter hoc ergo isto die celebratur, quando fuit publicata. Sed quoniam in plerisque ecclesiis solet hodie missa celebrari de vino novo, id est musto expresso de uva huius anni, hoc forte propter significandam novitatem resurrectionis, quam Christus in transfiguratione praemonstravit. Unde et de consecratione dist. I. c. „Didicimus” Glossa dicit, quod solet uva benedici hodie. (E)

Quaeri ergo potest, utrum Eucharistia possit confici in musto. Respondetur secundum Thomam et Petrum in IV. dist. XI., quod potest, quia completam habet speciem vini, non tamen est faciendum de multum recenti propter impuritatem, nisi necessitas immineat, ut in Summa confessionum eodem tit. q. XCVIII. Unde ubi sic fit, ista sunt observanda: Unum, quod uva ipsa sit matura, quia de agresta non conficitur, cum vini nondum attigerit speciem completam, quae esse habet in termino generationis secundum Albertum, Thomam et Richardum. Secundum est, quod extra uvam prius exprimatur et expressum conficiatur, quia in eo, quod non est expressum, sed adhuc continetur in uva matura, non conficitur Eucharistia, ar. de consecratione dist. I. c. „Didicimus” et c. sequenti, quia sic non est sub specie potabili, sed potius edibili. Sic tenendum est secundum Richardum. Tertium est, ut pro tanto tempore antea fiat expressio, quatenus dum conficit, iam sit depuratum, saltem aliquantulum, hoc de congruo.
Tertia ratio, scilicet institutionis huius festi est victoriosae triumphationis, quia licet et antea hoc festum celebrabatur, tamen minus sollemniter. Sed postea anno Domini MCCCCLVI., cum foetidissimus Thurcus obsedisset exercitu validissimo castrum Nandor Alba dictum, ut exinde totam demoliretur Hungariam ac consequenter Christianitatem totam, cruciferis ex adverso resistentibus, Deus dedit victoriam Christianis, Thurcos turpiter effugato isto die transfigurationis. Audivi autem a plurimis referentibus, quod in conflictu illius belli cum Christiani cruce signati exclamarent Iesu nomen, videbatur Thurcis, quod de caelo ignea spicula contra ipsos dirigerentur, quibus terga vertere cogebantur. Cum autem isto die ad fugiendum cum toto exercitu suo se praeparassent, in illa fuga videbatur eis, quod innumerabiles acies armatorum eos insequerentur, cum tamen homines illos non insequebantur, sed illi fuisse angeli Dei creduntur, qui illos fugere compellebant. Anno ergo praedicto praesidente papa Callixto haec festivitas (pro victoria caelitus data) est instituta celeberrima indulgentiis datis omnibus, qui interessent in ecclesia, in qua institutum officium celebrabitur, pro vesperis et matutino ac missa pro qualibet centum, pro primae aut tertiae, sextae, nonae et completorii officiis pro singulis quadraginta dierum, ut patet in bulla, quae de hoc legitur festo in matutinali officio. Et sic hoc festum sollemnius coepit in ecclesiis celebrari ad honorem Dei et memoriam praedictorum. (F)

Circa secundum de gloriositate transfigurationis Christi quaeritur: Qualis fuit illa claritas transfigurationis, utrum fuit vere gloriosa? Respondetur secundum Alexandrum de Hales III. parte q. XXI., concorditer Thomam in III. parte q. XLV. per conclusionem, quod claritas in transfiguratione ostensa fuit vere gloriosa, licet ad tempus assumpta. Unde Luc. IX. scribitur, quod visus est in gloria magna.
8 Sed in hoc potest esse obiectio et difficultas, quia cum de ratione gloriosae dotis sit impassibilitas, sicut et claritas et agilitas ac subtilitas. Nam sancti resurgentes in corporibus istas dotes habebunt, ut communiter omnes tenent doctores, et tamen ista claritas Christi tunc non reddidit corpus Christi impassibile, nec subtile aut agile, quod fieri debuisse videtur, quia dotes sunt indistinctae. Quomodo ergo ista claritas dicitur vere gloriae caelestis claritas? Ad quod respondetur secundum eundem Alexandrum ubi supra, quod hoc non obstat, quia Deus bene potest dare unam dotem sine alia pro tempore, licet dotes sint indistinctae in patria. Et sic Deus voluit dare claritatem istam ad tempus in via sine aliis dotibus. Quae quidem claritas proprie non fuit dos gloriae, sed eius similitudo, ut patebit. Quod autem ista claritas transfigurationis fuerit gloriosa, triplici signo ostenditur vel ratione secundum doctores:
· Primo ex ratione originis
· Secundo ex ratione conditionis
· Tertio ex ratione repraesentationis
Primo ex signo originis. Nam unde processit haec claritas? Respondet Lyra et concorditer doctores: Haec claritas processit a divinitate Christi in animam et deitatis clara visione ac fruitione, quam habuit anima Christi ab instanti conceptionis aequali beatitudine, sicut nunc in caelo propter unionem ad ipsam. Unde Augustinus dicit, quod Christus ab instanti conceptionis fuit viator et comprehensor, tamen ex divina dispensatione fiebat, ne illa gloria vel beatitudo ab anima redundaret in corpus, ut esset passibile et mortale ad implendum humanae redemptionis mysterium. Sed in transfiguratione eadem divina ordinatione illa gloria ab anima in corpus Christi redundavit.
Secundo ex ratione conditionis. Fuit enim eiusdem rationis cum gloria futurae resurrectionis. Nam Chrysostomus et Remigius dicunt, quod tunc Christus visus est in gloria futurae postea resurrectionis, in qua post iudicium apparebit electis. Sic ergo patet secundum Lyram et concordantem Thomam ubi supra, quod haec claritas fuit eadem in essentia, sicut claritas gloriae, sed differebat in modo, quia illa est permanens, haec autem fuit transiens, veluti visio Pauli, propter quod haec visio non dicitur gloriae dos propriae. Ratio, quia dos de sua ratione importat qualitatem permanentem, sed haec fuit per modum passionis transeuntis. Unde secundum Ludolphum Christus in transfiguratione non assumpsit claritatis dotem, scilicet propriae, sed dotis similitudinem. Nimirum secundum quod Beda dicit et Hugo, Christus in hac vita in se ostendit quattuor dotes, scilicet quadam similitudine. Nam usus est subtilitate, quando clauso virginis utero exivit in nativitate. Agilitate autem, quando super aquas siccis pedibus ambulavit. Impassibilitate, quando in cena corpus suum dedit manducandum in sacramento. Nam dedit tale corpus, quale habuit, scilicet mortale, sed impassibili modo in sacramento, quia manducabatur, nec ex hoc patiebatur. Claritate autem usus est in transfiguratione. Et sic patet. (G)
Tertio ex ratione repraesentationis. Nam secundum Ludolphum claritas faciei Christi repraesentabat futuram claritatem capitis, id est Christi. Fulgor autem vestium, ut Beda ait, significabat chorum sanctorum, suorum membrorum, qui in terris despectus videtur, sed in caelis cum Iesu videbitur gloriosissimus, ubi habebimus socios omnes Veteris et Novi Testamenti sanctos Beati Veteris Testamenti distinguuntur in duobus ordinibus, scilicet patriarcharum, qui significantur per Moysen, et prophetarum, qui per Eliam intelliguntur. Sancti autem Novi Testamenti distinguuntur praecipue in tres ordines, scilicet martyrum, confessorum, virginum. Per Iacobum martyres, per Petrum, qui interpretatur ’agnoscens’, significantur confessores, qui se et Deum cognoscunt, et per Iohannem virgines significantur. Haec Ludolphus. Unde canit Ecclesia: O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo regnant omnes sancti amicti stolis albis, id est claritate gloriae. Item Beda: O quanta felicitas visioni divinitatis inter angelos adesse perpetuo, si tantum transformata Christi humanitas duorumque sanctorum societas ad punctum visa delectavit, ut eis, ne discederent, Petrus velit praestare obsequium. Haec ille. (H)

Circa tertium de historia devota. Ex quo secundum sacrum evangelium pro conclusione habetur verissima, quod in ista transfiguratione Moyses et Elias loquebantur cum Christo de excessu passionis et mysterio humanae redemptionis. Idcirco pro simpliciorum devotione secundum humanae imaginationis modum solet a devotis describi de hoc historia devota. Nec hoc reprehensibile censeatur, quoniam legimus magnos sanctos doctores historiali modo texuisse consilia et altricationes inter misericordiam et veritatem, iustitiam et pacem, quomodo scilicet genus humanum deberet redimi, ut claret de Bernardo in sermone „Ut inhabitet”, et de Innocentio in sermone de passione, et aliis plurimis. Ad propositum ergo imaginari possumus secundum modum humanum, quod Deus Pater volens redimere hominem, cum iam miserat Filium in mundum, appropinquante eius passione voluit tractare de hoc cum Filio suo et Spiritu Sancto ac quibusdam electis suis, et hoc in monte Thabor, quia praedixerat Ps. dicens: Thabor et Hermon in nomine – inquit – exsultabunt,
9 scilicet pro gloria Christi, quae ibi praemonstrata est. Die ergo statuta adduxit Deus Moysen legislatorem de limbo, et Eliam de Paradiso, qui fuit eximius prophetarum, et de terris tres a Christo voluit assumi. Petrum pro matrimonialibus, Iohannem pro virginibus et Iacobum pro continentibus viduis, ut omnium salutem velle se ostenderet. De caelis autem licet Scriptura non dicat, tamen veri simile est affuisse angelos in adductione Eliae et Moysi ministrantes, et Sanctae Trinitati assistentes, et praecipue Gabrielem, qui a principio fuit minister incarnationis, ergo in monte illo constitutis his pie contemplari possumus, quomodo Deus Pater proposuit Filio dicens: „Carissime fili, en pro charitate nimia misi te in carnem mortalem ad redimendum hominem, esto ergo paratus pati omnia, quae scripserunt prophetae.” At Iesus: „Mi pater, non sicut ego volo, sed sicut tu.” Matth. XXVI. 10 „Verumtamen conqueri possum contra mundum, quia me negant Filium Dei, nec recipiunt miraculorum testimonia Iudaei, sed daemonio attribuunt, infirmos curo, mortuos suscito, daemoniacos libero, poenas aeternas malis propono, et vitam aeternam bonis promitto, et tamen in duritia cordis perseverant.” Tunc Moyses et Elias coram omnibus adorantes Christum et gratias agentes de adventu eius, ut dicit Ludolphus, dicunt: „O Fili Dei Iesu, compatimur quidem tibi, quod debes flagellari, crucifigi et mortem pati, sed tu misericors Deus, memento nostri in beneplacito tuo. Recordare Abraham, Isaac et Israel, servorum tuorum, David, et omnium prophetarum, quibus iureiurando redemptionem promisisti, ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.” Tunc Iesus ait: „Clarifica me, Pater, claritate, quam habui, antequam mundus fieret. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. En ego, quae tibi placita sunt, facio semper, scilicet offerens me paratum mori ex charitate pro animarum redemptione.” Mox ergo resplendivit facies eius. Quod Petrus videns inebriatus spiritu dixit ad Iesum: „Domine, bonum est nos hic esse, 11 scilicet perpetuo. Adhuc loquente Petro ecce nubes lucida obumbravit eos, in qua apparuit Spiritus Sanctus. Et ecce vox Dei Patris de nube sonitu quasi tonitrui dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. 12 Lyra: id est in quo beneplacitum Dei complebitur de redemptione mundi, ipsum audite, scilicet oboediendo fidei. Haec audientes discipuli et non potentes sufferre maiestatem divinae vocis ceciderunt in faciem. Interim Moyses et Elias recesserunt ad loca sua, et gaudia nuncians Elias ad Enoch dixit: „Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi, in domum etc.” 13 Moyses in limbo ait patribus: „In convertendo Dominus captivitatem etc.” 14 Gabriel in caelo dixit: „Ecce nunc benedicite Dominum.” 15 Tandem Iesus tetigit discipulos dicens: „Surgite, nolite timere.” Et levantes oculos viderunt solum Iesum, qui descendentibus illis tunc praecepit dicens: „Nemini dixeritis visionem etc.” 16, subiungens genus, quod passurus esset, quod dicit: „O carissimi discipuli, ecce vidistis meam faciem gloriosam, sed in proximo videbitis alapizatam, consputam, cruentatam”, et cetera dilata. Rogemus ergo Christum, ut per suam passionem salvet nos.



1 Mt 17,8
2 Mt 17,4
3 Cf. Lc 15,7; 15,10
4 Phil 3,20-21
5 Col 3,1-2
6 Ps 41,2
7 Mt 17,5
8 Cf. Lc 9,30; 9,32
9 Ps 88,13
10 Mt 26,39
11 Mt 17,4
12 Mt 17,5
13 Ps 121,1
14 Ps 125,1
15 Ps 133,1
16 Mt 17,9




Kezdőlap