[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLVI.]

De sancto Laurentio
Sermo I. cum legenda

In igne non combureris, quia ego Dominus Deum tuus, Salvator tuus. Isa. XLIII. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Ista verba possunt accipi quasi a Domino Iesu dicta ipsi beato Laurentio in poena ignis ad martyrium confortando. Nam de eo Maximus in sermone dicit sic: Beatus Laurentius transiit per ignem, arsit, ne arderet, et ne ureretur, exustus est. Arsit, inquam, et exustus est secundum corpus in praesenti, ne arderet vel ureretur in futuro. Unde etiam Ambrosius in sermone dicit: Fortissimum martyrem saevissima persecutoris flamma superare non potuit, quia longe ardentius veritatis radiis accensa mens eius fervebat. Sic ergo Christus per suam gratiam confortando beatum Laurentium, ut epulas reputaret ignis exustionem, bene illi potuit dicere haec verba: In igne, scilicet praesentis poenae non combureris, id est non superaberis, sed tu vinces, quia ego Dominus Deus etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de his tribus beatus Laurentius commendatur in eisdem.
· Primo quidem de ignis superatione, ibi: In igne non combureris
· Secundo de amoris inflammatione, quo vicit ignem, ibi: quia ego Deus etc.
· Tertio de passionis toleratione, quod habetur ex praemissis (B)

Circa primum de superatione ignis, ex quo Sancta Ecclesia orat hodie sic dicens: Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, vitiorum flammas exstinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum incendia superare etc. Idcirco inquirendum nobis occurrit, qualem ignem vel qualia incendia debeat Christianus superare vel exstinguere exemplo beati Laurentii. Ad quod respondetur, quod in Scripturis plures describuntur ignes, ad quos vario modo se debent habere homines, ut salventur:
· Primus ignis est superandus
· Secundus est ignis supportandus
· Tertius est ignis exstinguendus
· Quartus est ignis nutriendus
Primus ignis est, quem debet Christianus superare et vincere, ut est ignis malae affectionis, de quo Ps.: Exarserunt, sicut ignis in spinis.
2 Exarserunt, scilicet nimia ira vel concupiscentia, sicut in spinis, quas velociter ignis comburit. Idem: Supercecidit ignis, et non viderunt solem. 3 Glossa: Ignis irae, invidiae, avaritiae vel luxuriae non sinit videre solem iustitiae, Christum. Nam sicut ignis ea, quae ambit, deformat, consumit et devorat, sic ignis pravae concupiscentiae si consentitur, animam deformat similitudinem divinam removens et diabolicam inducens per peccati delectationem, et omnia merita consumit et devorat mortificans. Unde Ioel. I.: Ignis comedit speciosa deserti. 4 Sed iste ignis est superandus per refrenationem et mortificationem passionum et motuum sensualitatis. Nam Ecci. XVIII.: Si praestes animae tuae concupiscentias eius, scilicet sensuales, faciet te in gaudium inimicis, 5 id est daemonibus. Unde Ps. hortatur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, scilicet ad refrenandum appetitum, sed in camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 6 Lyra: id est sicut equo indomito poenae frena et labores, sic adhibendi sunt sensuali appetitui. Nam multa flagella peccatoris, scilicet in Inferno. Istam flammam vitiorum superavit sanctus Laurentius. De isto igne superando Helinandus in historiali speculo per quattuor docet, dicens: Vis exstinguere libidinis ignem, amoveas ligna ab igne. Ista quippe sunt libidinis ligna: otia, segnities, somnus, deliciae, femina, vinum, iocus, carmina, forma. His sarmentis succenditur fornax Babylonis, id est diaboli. Haec ille.
Secundus est ignis supportandus, scilicet mundanae tribulationis, de quo Ecci. XXVII.: Vasa figuli probat ignis. 7 Sic homines iustos temptatio tribulationis. Istum enim ignem tribulationis praesentis non debemus subterfugere, sed supportare, ut Augustinus sermone de martyribus docet dicens: Nos – inquit – volumus gaudere cum sanctis, et tribulationes mundi nolumus sustinere cum illis. Qui enim sanctos martyres vel inquantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non potuerit pervenire. Sic et apostolus Paulus praedicat dicens: Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum. 8 Et Dominus in evangelio: Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. 9 Recusat esse in corpore, scilicet Christi, qui odium non vult sustinere cum capite, id est Christo. Haec ille. (C)
Quaeritur hic: Quare persuadent Christus et alii sancti hominibus tribulationes pati et eas acceptari? Respondetur, quia tribulationes non malae, sed bonae sunt, licet sint amarae. Quod probatur: tum quia tribulationes sunt a summo bono, tum quia ducunt ad summum bonum, propter haec ergo cum gratiarumactione sunt acceptandae. Et declaratur sic: Primo quidem dixi, quod tribulationes sunt a summo bono, scilicet Deo, a quo certum est, quod non potest esse nisi bonum, ergo sunt bonae. Unde Dionysius de hierarchia angelica c. IV. dicit: Proprium est divinae bonitatis omnia creata a se ad omnem revocare participationem bonitatis suae, quantum unumquodque secundum ordinem et modum conditionis suae capax esse potest participationis eius. Idem: Optimi est optima facere. Ad hoc exemplum: nam medicina licet sit amara in se, tamen a bono medico est confecta ac propinata, ut sanetur aegrotus. Sic poenae mundi a Deo bono. Nam secundum etiam Philosophum poenae sunt quaedam medicinae. Item cum pater verberat filium, ut in melius emendetur, sunt a bono et pio patre ipsa verbera. Sic in proposito. Heb. XII.: Flagellat Deus omnem filium, quem diligit.
10 Secundo quia tribulationes fuerunt in summo bono, hoc est Christo Deo, I. Pet. II.: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. 11 Unde VII. q. I. „Adversitas” dicit Gregorius, quod adversitas iustorum non est signum reprobationis, sed exercitium virtutis, ergo etc. Tertio quia tribulationes ducunt ad summum bonum. Gregorius: Mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Idem: Maioris est meriti adversa patienter tolerare, quam bonis operibus insudare. O ergo homo, disce pati patienter pro Christo.
Tertius ignis est homini exstinguendus et fugiendus, scilicet ignis futurae punitionis, de quo Matth. XXV.: Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo etc. 12 Ille quippe infernalis ignis inexstinguibilis est homini post mortem, sicut scribitur Isaiae LXVI. ca.: Ignis eorum non exstinguetur etc. 13, tamen homo in praesenti vita potest facere tamquam sibi exstinctum, ut in illo non ardeat. (D)
Quaeritur ergo, qualiter homo possit sibi in praesenti infernalem ignem exstinguere, ut tandem in eo non habeat ardere. Respondetur secundum Scripturas, quod triplex describitur aqua valens exstinguere illum ignem infernalem homini, quamdiu est in vita praesenti. Prima est aqua verae contritionis et poenitentiae, scilicet aqua lacrimarum. De qua Ps.: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam, Domine.
14 Unde Augustinus super Ps. XCIV. dicit: O homo, si ardes in conscientia delicti, lacrimis exstingue flammam criminis. Item Bernardus: O quanta vis est in lacrimis poenitentis, abluunt culpam, exstinguunt gehennam, ascendunt ad caelos, descendunt ad abyssos, ignem infernalem exstinguunt, caelos pulsant, animam lavant, Deo peccatorem reconciliant. Haec Bernardus. Secunda aqua est elemosynae, Ecci. III.: Ignem ardentem exstinguit aqua, sic elemosyna peccatum. 15 Unde elemosyna dicitur ab ’eli’, quod est Deus, et ’mois’, quod est aqua, quasi aqua Dei. Tertia est aqua gratiae divinae, praecipue qua profluunt verae lacrimae amoris in Christi compassione, de qua Isa. XII.: Haurietis aquas in gaudio de fontibus, 16 id est vulneribus Salvatoris. Et Ioh. IV.: Aqua, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 17 Bernardus: Quicumque ex toto corde recordatur, scilicet collacrimans de Christi passione, purgatur ab omnibus peccatis et reatu poenae eis debitae. O homo, disce haec.
Quartus ignis est nutriendus, scilicet ignis divinae dilectionis et devotionis, de quo Luc. XII. Salvator ait: Ignem veni mittere in terram, id est in hominem de terra factum, et quid volo, nisi ut accendatur, 18 id est augmentetur, quia ut ait Augustinus, charitas meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. Qualiter autem iste ignis divinus sit nutriendus, secundo articulo dicemus. Ad propositum: Beatus Laurentius superavit ignem concupiscentiae, quia virgo mundus creditur fuisse, et thesauros non concupivit, sed pauperibus distribuit. Item ignem tribulationis diligenter sustulit pro Christi amore usque ad acerbissimam mortem, et sic exstinxit ignem infernalem. Ignem divinum autem semper nutrivit, quo laetificatus tormenta epulas reputavit. O tu homo, quantum potes imitare. (E)
Circa secundum principale de inflammatione amoris Christi quaeritur, unde causantur in homine frigiditas cordis et ariditas devotionis sive remissio fervoris divini amoris. Ad quod respondetur secundum doctores, praecipue Bonaventuram li. de profectu religionis, quod praecipue ex quattuor causis:
· Primo quandoque a diabolo temptante
· Secundo quandoque a Deo permittente
· Tertio quandoque ex peccato impediente
· Quarto quandoque ex animo negligente
Primo fit hoc quandoque a diabolo temptante, qui conatur semper ad illud, quod est contrarium Deo et nostrae saluti. Sicut ergo Christus vult, ut semper in nobis accendatur charitatis ignis, ut Lucae XII. praescriptum est, sic per contrarium vult diabolus, ut exstinguatur. Gregorius dicit: Diabolus non curat, ut rapiat rem temporalem, sed ut feriat charitatem. Secundo fit quandoque a Deo permittente, ut scilicet homo humilietur, ne ex continua gratia devotionis inflatus perdat eam. Iaco. IV.: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
19 Tertio fit quandoque ex peccato impediente. Nam per omne peccatum mortale tollitur Dei gratia, praecipue autem cupiditas contrariatur charitati. Augustinus LXXXIII Quaestionum: Venenum, scilicet infrigidativum charitatis est cupiditas. Quarto fit ex animo negligente, seu voluntate a bono torpente. Chrysostomus: Qui non habet illum ignem, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram, in hieme est, etiam si fuerit in media aestate. Haec ille. Unde Prover. XX.: Propter frigus, id est defectum fervoris piger, id est negligentia torpens animus arare noluit, scilicet operando bona. Sequitur: Mendicabit ergo egestate. Et non dabitur ei, 20 hoc est: quandoque orat sibi a Deo infundi gratiam dulcoris divini, sed non dabitur propter eius torporem. (F)
Quia si quaeratur, qualiter homo in se conservare et nutrire valeat ignem divini amoris vel devotionis, ad hoc Bonaventura li. quo supra docet septem considerationes utiles, quibus tamquam lignis nutritur ignis devotionis. Nam Levi. VI. in figura praeceperat Dominus dicens: Ignis in altari meo, id est in corde humano, ubi habitat Deus semper, inquit: ardebit, quem nutriet sacerdos, id est sancta anima, subiciens ligna per singulos dies.
21 Haec ligna subicienda sunt istae septem considerationes. Prima dicitur offensionis recognitio, scilicet quotidie vel crebrius fienda et timenda de cetero cogitando, quantae poenae sunt in Inferno praeparatae peccatoribus. Secunda dicitur doloris compunctio, Ps.: Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam. 22 Tertia dicitur orationis desiderium et suspiratio, scilicet pro gratia ampliori. Bernardus: Oportet, ut ardor desiderii praeveniat omnem animam, ad quam Deus est venturus. Quarta dicitur recordatio, scilicet beneficiorum Dei et miserationum eius cum gratiarumactione. Bernardus: Nil sic allicit Deum ad dandum vel plus dandum suam gratiam, sicut gratiarumactio. Quinta dicitur adspiratio, scilicet bonitatis, maiestatis, sapientiae et clementiae Dei, ut homo dicat cum Ps.: Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis. 23 Sexta meditatio, scilicet passionis Christi compatiendo. Bernardus: Super omnia te mihi amabilem reddit, Iesu bone, calix passionis, quem bibisti pro me in cruce, hoc est, quod affectum meum artius stringit, suavius reficit et iustius exigit. Septima exsultatio spei de electorum numero, cum scilicet homo in spe gratiae confidens gaudet se salvandum. Lu. X.: Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. 24 Ad propositum: Beatus Laurentius his considerationibus in Christi amore fuit adeo inflammatus, ut omnia genera tormentorum nedum patienter, sed desideranter et amanter ac gaudenter sufferret, ut patet ex legenda. O ergo homo, noli torpere ignavia, sed eius exemplo incalesce amore. O quam suavis amor Iesu, utinam saperes, ut felicem vitam duceres. (G)
Circa terium de passione beati Laurentii sit pro conclusione verbum Maximi, vel secundum quosdam Ambrosii in sermone dicentis sic: Tanta gloria martyrii praeclarus exstitit in sua passione beatus Laurentius, quod mundum illuminaverit universum. Haec ibi. Patet ex legenda: Beatus quippe Laurentius genere fuit Hispanus et Levita, ipsum Sixtus papa Romae archidiaconum ordinavit, qui secundum chronicas floruerunt et passi sunt circa annum Domini ducentesimum quinquagesimum septimum. Ante haec tempora autem nullus imperator fidem Christi receperat, sed eodem tempore Philippus imperator primus una cum filio suo, nomine Philippo fidem Christi receperunt. Regnavit autem anno millesimo ab urbe condita, quamvis Deo volente annus ille millesimus Romae Christo potius, quam idolis dedicaretur. Erat autem imperatori Philippo miles quidam Decius, strenuus et famosus in bellicis, quem contra Galliam rebellantem tunc misit, ut subiugaret imperio, qui cuncta prospere gessit, et potitus victoria rediit, cui pro honore imperator obviam ivit a Roma usque ad Veronam. Tunc Decius inflatus imperium coepit ambire, et imperatorem sub papilione suo quiescentem latenter intrans iugulavit, et totum eius exercitum prece et pretio, muneribus et promissis attraxit, et ad urbem properavit. Senatus autem obviam ei procedens in imperium confirmavit. Interim Philippus, filius imperatoris timens totum thesaurum patris et suum beatis Sixto et Laurentio commendavit, ut si ipsum mori contingeret, thesaurum ecclesiis et pauperibus Christi erogarent, et aufugiens a facie Decii se occultavit. Tunc Decius, ne videretur proditorie, sed zelo idolatriae dominum suum occidisse, Christianos coepit trucidare, et multa fecit martyrum milia, inter quos et Philippus iunior martyrio coronatus est. (H)

Post hoc Decius de thesauro inquirens beatum Sixtum iussit ad carcerem duci, ut per tormenta Christum negaret, et thesauros proderet. Beatus autem Laurentius post eum clamabat dicens: „Quo progrederis sine filio, pater, quo, sacerdos sancte, sine diacono properas?” Cui beatus Sixtus: „Non ego te desero, fili, sed maiora tibi pro fide Christi debentur certamina, post triduum me sequeris.” Et praecepit ei, ut interim omnes thesauros ecclesiis et pauperibus erogaret. Tunc Laurentius die ac nocte Christianos quaerens et eisdem, ut opus erat, distribuens, venit ad domum cuiusdam viduae, ubi multi Christiani erant absconditi, quam longus dolor capitis detinebat. Cui manus imponens a dolore sanavit, et Christianis elemosynam dedit. Quendam etiam caecum signo crucis illuminavit. Cumque Sixtus firmus in Christi confessione ad decollandum duceretur, accurrens post ipsum beatus Laurentius clamavit dicens: „Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros iam expendi, quod tradidisti mihi.” Tunc milites audientes ’thesauros’ tenuerunt sanctum Laurentium, quem Decius Valeriano praefecto, et ille eum Hippolyto in custodiam tradidit, ubi quidam
25 Lucillus gentilis in carcere erat, qui plorando lumen oculorum amiserat, quem Laurentius ad Christum convertit et baptizavit, ac lumen eidem restituit. Quod audientes multi caeci veniebant, et ab eo per signum crucis illuminabantur. Haec videns Hippolytus per beatum Laurentium in Christum credidit, et cum familia baptisma suscepit. Tandem Valerianus sibi praesentari fecit Laurentium, et de thesauro inquisivit. Laurentius autem triduo inducias petiit, quas ille sub Hippolyti pollicitatione concessit. In hoc triduo Laurentius omnia pauperibus distribuens eos coram Decio praesentavit dicens: „Ecce horum pauperum manus thesauros in caelum deportarunt.” Decius iratus iussit sacrificare, qui renuens scorpionibus caeditur, et omne genus tormentorum ante ipsum defertur. Tunc Laurentius respondit: „Tu infelix, has epulas semper ego optavi.” Ex quo patet, quod fuerit divina charitate plenus, qua desideravit semper mori pro Christo, ideo dixit: „Infelix, has epulas semper optavi.” Tunc nudus fustibus caeditur, et ardentes laminae ad latera apponuntur. Dixitque Laurentius: „Domine Iesu Christe, miserere mei, servi tui.” Tandem iussit eum Decius plumbatis diutissime caedi. Laurentius autem oravit dicens: „Domine Iesu, accipe spiritum meum.” Et ecce vox de caelo insonuit dicens: „Adhuc tibi multa certamina debentur.” Hanc vocem audiens Decius furore repletus est, iussitque eum iterum scorpionibus caedi, eadem hora miles quidam Romanus credens Laurentio dixit: „Video ante te iuvenem pulcherrimum membra tua cum linteo extergentem. Adiuro te per Deum, festina me baptizare.” Dixit quoque Decius Valeriano: „Puto, quod iam victi sumus.” Et iussit Laurentium in carcerem recludi, ubi adveniens Romanus baptisma suscepit, quod audiens Decius fustibus caesum Romanum decollavit. Et eadem nocte iussit Laurentium coram se adduci, cui dixit: „Aut sacrifica diis, aut nox ista in te cum suppliciis expendetur.” Cui Laurentius: „Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt.” Decius iussit adduci ferream cratem, et prunis suppositis Laurentium exutum superextenderunt, et cum furcis ferreis compresserunt. Cumque assaretur Laurentius, ait ad Valerianum: „Disce, miser, quia carbones tui sunt mihi refrigerium, tibi autem aeternum supplicium praestant.” Et hilari vultu dixit ad Decium: „Ecce, miser, assasti unam partem, gira ad aliam, et manduca.” Tandem dixit: „Gratias tibi ago, Domine, quia ianuas tuas ingredi merui.” Et sic emisit spiritum 26. Tandem mane Hippolytus cum presbytero Iustino rapuit eius corpus, et conditum aromatibus sepelivit. Christiani autem triduo ieiunantes vigilias celebrarunt mugitus dantes et lacrimas fundentes.
Et nos ergo, carissimi, oremus Dominum Iesum, ut beati martyris meritis et intercessione det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Is 43,2-3
2 Ps 117,12
3 Ps 57,9
4 Ioel 1,19
5 Sir 18,31
6 Ps 31,9
7 Sir 27,6
8 II Cor 1,7
9 Ioh 15,18
10 Hbr 12,6
11 I Pt 2,21
12 Mt 25,41
13 Is 66,24
14 Ps 118,136
15 Sir 3,33
16 Is 12,3
17 Ioh 4,14
18 Lc 12,49
19 Iac 4,6
20 Prv 20,4
21 Lv 6,12
22 Ps 93,19
23 Ps 144,3
24 Lc 10,20
25 Editio: quidem
26 Editio: peccatum




Kezdőlap