[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLVII.]

De sancto Laurentio
Sermo II., videlicet de ipsius probata sanctitate et martyrio

Probavit me Dominus, quasi aurum, quod per ignem transit. Iob XXIII. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Ista verba optime potest dicere beatus Laurentius martyr. Tum quia ipse fuit aurum propter perfectionem charitatis et sanctitatis, tum quia ipsum Dominus per ignem probavit verum martyrem, et per ignem fecit transire in patriam caelestem. Nimirum charitas auro comparatur in Scriptura, Apocal. III., ubi Dominus dicit: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum et probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris.
2 Sed beatus Laurentius fuit plenus charitate, et ut aurum in caelestem thesaurum recondendum fuit per ignem transiens et probatum. Unde Maximus in sermone dicit sic: Ecce beatus Laurentius transiit per ignem, non quo adustus inhorruit, sed illuminatus effulsit, scilicet sicut aurum bonum in igne candescit. Merito ergo haec verba accipiuntur ad eius gloriam, ut dicat: Probavit me Dominus quasi aurum. In quibus verbis de tribus commendatur, et sic tria mysteria notemus pro sermone.
· Primo de Christi perfecta charitate, ibi: quasi aurum
· Secundo de probata sanctitate, ibi: probavit me etc.
· Tertio de praeclara martyrii arduitate, ibi: per ignem transiens (B)
Circa primum de Christi charitate perfecta in comparatione auri sit pro conclusione sententia Gregorii li. Moralium XXX. dicens, quod charitas Christi Iesu et dilectio merito in Scriptura comparatur auro. Sed quia charitas in sanctis comparetur auro, hoc declaratur ex pluribus proprietatibus auri, scilicet:
· Prima dicitur pretiositatis
· Secunda raritatis
· Tertia incorruptibilitatis
· Quarta medicinalis virtutis
· Quinta infrangibilitatis
Prima proprietas dicitur pretiositatis, quia aurum praecellit omnia alia metalla valore pondereque, quia ut dicitur li. de natura rerum: inter cetera metalla aurum est ponderosius et etiam fulgorosius decore. Nam alia decorantur per aurum, et non econverso. Sic dilectio Christi et charitas excellit alias virtutes, I. Cor. XIII.: Maior horum est charitas.
3 Isidorus De summo bono: Charitas omnium virtutum obtinet principatum et omnes alias virtutes decorat, quia aliae sine ea sunt difformes. Augustinus: Charitas est virtus, quae valet ad omnia, sine qua nihil valent omnia. Ideo Col. III.: Super omnia charitatem habete. 4
Secunda dicitur raritas, quia aurum est rarum, et ideo pretiosum. Versus: Omne rarum carum vilescit quotidianum. Ideo Hieronymus dicit: Omne, quod magis rarum est, magis appretiatur. Nam pulegium apud Indos pretiosius est, quam piper, XCIII. dist. c. „Legimus”. Item audivi in quodam regno grana iuniperi inter regias gazas recondi propter raritatem. Sic charitas tamquam aurum rara est, quia pauci sunt, qui veraciter Christum diligant, sicut conqueritur Apostolus Phil. II.: Omnes quae sua sunt, quaerunt, non quae Iesu Christi. 5 Nam videmus, quod superbi plus diligunt honores, quam Christum, avari plus pecuniam vel aurum diligunt, quam Christum, ut Ambrosius dicit XLVII. dist. „Sicut hi”. Luxuriosi ad modum porcorum plus diligunt carnis voluptates. Iracundi plus vindictam. Et fere omnes mundani homines plus sua desideria volunt, quam Christum. Nam Gregorius in homilia ait: Qui per illicita desideria defluunt, profecto Deum non diligunt. Unde sicut multus est numerus ferri et plumbi, sed paucis auri, sic verae charitatis. Propterea rari sunt sancti, sed stultorum infinitus est numerus, Eccs. I. 6
Tertia proprietas dicitur incorruptibilitatis, quia aurum verum nec rubigine consumitur, nec igne comburitur, sed retinet in igne suam integritatem, et quo saepius arserit, melior, purior et clarior efficitur secundum Plinium li. XXXV. Sic vera Christi charitas debet semper integritatem fidei conservare ab omni haeresis et infidelitatis rubigine vel defectu et puritatem a peccatis, ac proficere etiam adversis claritate gratiae et puritate. Unde I. Thim. I.: Charitas est de corde puro, conscientia bona et fide non ficta. 7 Vide ergo, o homo, si haec habes. (C)
Quarta dicitur medicinalis virtutis. Nam ut dicitur li. de natura rerum, aurum in pulverem redactum et antidotis mixtum lepram ac scabiem curat. Item Avicenna II. canone medicinae dicit, quod aurum confert doloribus cordis ac tremori eius, confortat oculum, et retentio eius in ore foetorem oris removet. Haec ille. Sic ipsa charitas omnem lepram peccati habet depellere tam in corpore, quam in corde, et etiam ore, et oculos illuminat ad cavendum omne mortale peccatum. Nam pro regula est tenendum secundum Thomam II. II. q. LIX., quod omne peccatum, quod contrariatur charitati, est peccatum mortale. Et idcirco expellit omne illud ut contrarium. Unde Hieronymus Contra Iovinianum, de poenitentia dist. II. „Si enim” inquit: Tamdiu sciatis vos in Deo permanere, quamdiu non peccaveritis, quoniam sicut dies et nox misceri non possunt, sic peccatum, scilicet mortale et bona opera, scilicet charitatis. Si per peccatum ingressus fuerit diabolus in hospitium peccatoris, protinus Christus recedit. Haec ille.
Quinta proprietas dicitur infrangibilitatis. Nam li. de natura rerum dicitur, quod aurum cum sit pretiosissimum super omnia metalla, est magis ductile, nec resistit malleo, ut ferrum durum, nec frangitur, ut vitrum, nec resonat, ut aes sonorum. Unde vitrum quamvis sit pulchrum, non tamen reputatur pretiosum, eo quod non potest martellari, sed statim frangitur. Sic charitas auro comparatur, quia homo exsistens in charitate positus sub tribulationis malleo est ductilis, id est: oboediens Deo per omnia et gratias agens, nec resistit per indurationem cordis, ut ferreum cor peccatoris, quod non vult molliri, nec frangitur per desperationem aut a bono opere resiliendo, nec murmurat per impatientiam. Sed ut Gregorius in Moralibus ait: Mens, quae fortiter Deum diligit, dulcia extimat, quae amara sunt. Et Bernardus: Fortis amator et verus diligit in adversis, sicut in prosperis. Exemplum horum habemus in beato Laurentio, qui in charitate Christi fuit tam perfectus, ut omnia pro Christo contempserit, et mundus mente et carne vixerit, omne peccatum devitaverit, et tribulationem, poenas et mortem gaudenter et cum gratiarumactione sustinuerit, immo tamquam epulas amavit. Unde verum aurum fuit coram Deo perpetuo recondendum. O ergo homo Christiane, stude et tu fieri aurum, ut dignus sis recondi in caelum. Nam ut ait Ps.: Astitit regina, id est: anima sancta a dextris Dei in vestitu deaurato,
8 scilicet charitatis. Imitare ergo sanctos etc. (D)
Circa secundum de probata sanctitate, scilicet per passiones pro Christi nomine susceptas quaeritur, utrum Deus hominibus in hac vita immittat poenas vel tormenta sine eorum culpa. Ratio quaestionis est, quia novimus multos sanctos Dei, qui sine eorum culpis, immo cum essent in maximis meritis, maximas passiones sustinuisse, ut patet de sancto Laurentio et de sanctis martyribus, immo omnibus iustis iuxta Scripturas, adversitates et persecutiones in hac vita instant. Unde II. Timo. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur, mali autem homines et seductores proficient.
9 Lyra: quia ut plurimum mali florent prosperitate mundana, licet ad damnationem aeternam. Ideo additur: in poenis 10 – inquit, etc. Cum ergo sancti et boni homines sint servi Dei, mali autem sunt servi diaboli. Mirum videtur, quod illos, qui non demerentur, puniri Deus vult in hac vita, et agitari multis malis, scilicet sanctos. Ad haec respondetur secundum Richardum super II. dist. XXXVI. et Bonaventuram ac alios concorditer per tres veritates ex eorum dictis acceptas. Prima veritas, quod in homine nulla esset poena, nisi praecessisset aliqua culpa. Patet, quia Augustinus III. li. De libero arbitrio longe post medium dicit, quod omnis poena iusta est, et pro aliquo peccato, scilicet vel proprio, vel alieno impenditur. Idem etiam li. LXXXIII Quaestionum q. XXIV. dicit: Deus nullam poenam scivit cuique immerito infligi, meritum quippe poenae peccatum est etc. Et sic patet, quod omnis poena aliquo modo respicit culpam secundum Bonaventuram. Sed quaedam ut praesentem in se, utpote poena infernalis, quaedam ut praeteritam in se, sed praesentem in reatu et sequela, ut est poena purgatoria. Quaedam vero solum ut praeteritam in eo, qui punitur, et contractam, sicut est omnis poena iustorum hominum. Quaedam vero respicit culpam non in se, sed tantum in aliis, ut poena Christi, qui voluntarie pati voluit pro hominibus, qui tamen nullum peccatum habuit, nec Adae peccatum contraxit. Secunda veritas, quod Deus bonus nullum punit sine culpa vel propria vel aliena. Unde Iob XXXIV.: Absit a Deo impietas, et ab omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et iusta vias singulorum restituet. 11 Ratio, quia iustitia divina nobilior est improportionabiliter, quam humana, sed homini secundum iustitiam humanam reputatur iniquum et iniustum punire sine culpa, ergo impossibile est a Deo aliquem puniri sine culpa praecedente propria vel aliena. Hinc Hugo De sacramentis li. I. parte VIII.: Deus iuste facit, quidquid facit. Nam teste Ps.: Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 12 Et sic patet, quod ut Hieronymus dicit: Quidquid patimur, peccata nostra demeruerunt, scilicet vel propria, vel aliunde contracta, scilicet per peccatum originale. (E)
Sed obici potest de Lazaro per Christum resuscitato, qui bis fuit mortuus, sed pro peccato originali non meretur quis nisi semel mori, ergo videtur, quod mors aut prima, aut secunda fuerit eidem absque merito peccati inflicta. Ad hoc respondetur, quod Lazarus habuit culpam praecedentem et contractam, unde eum mori oportuit. Dicitur tamen a doctoribus, quod mors secunda fuit ad meritum sibi, et quod illa fuit sine dolore, et consimiliter in aliis resuscitatis putatur fore, quia ut dicit Origenes super Levit. lectione IX.: Apud iustum iudicem Deum non iudicatur quis bis in idipsum. Ideoque mors, quae poenae nomine infertur pro peccato, absolvit hominem a poena illius peccati. Haec ibi sententialiter. Tertia veritas, quod Deus punit iustos in praesenti vita sine culpa propria, sed non ad nocumentum, quinpotius ad profectum. Unde Gregorius in collecta dicit: Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Hinc Ro. VIII.: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
13 Et sic iustorum et martyrum, sicut et beati Laurentii poena et mortificatio non est ex Dei ira, sed potius ex Dei misericordia ad illorum profectum. Sed quid dicemus de peccatoribus induratis, qui quandoque hic flagellantur? Ipsi audiant bene sententiam Gregorii in Registro dicentis sic: Poena praesens si hominis afflicti animam convertit, finis culpae praecedentis est. Si autem non convertit, initium est poena sequentis. Curandum ergo nobis est, ne de tormento ad tormenta transeamus. Haec ille. Nam ut etiam Haymo super Apoc. dicit: Peccatores in hoc mundo quandoque flagellantur a Deo, ut duplici contritione conterantur, et hic incipiant poenam in futuro sustinendam perpetuo, si ad Deum non vere convertantur. Exemplum de Antiocho, Herode, Pharaone etc., qui si dicant intra se cogitantes: „Fruamur ergo saltem ad praesens pro libito voluptatis” – audiant Iohannem Apoc. XVII.: Quoniam quanto in deliciis fuerunt, tantum eis dabitur tormentum acerbius et luctus. 14 Ideo Glossa super Ps. LXXIII. dicit, quod non debent gaudere mali, cum in praesenti non flagellantur, quia aeternum eis supplicium praeparatur. Vae ergo et vae peccatoribus. (F)
Sed quaeritur propter praedicta de iustis, qualia bona facit Deus ad profectum iustorum provenire ex eorundem temporali tribulatione seu punitione. Ad hoc respondetur colligendo a Richardo ubi supra simulque aliis, quod praecipue quinque. Primum est fidei meritum. Nam Anselmus li. De concordia praescientiae et libero arbitrio dicit, quod si in baptismo statim mutarentur fideles in incorruptionem fidei, periret meritum, propter quod in baptizatis remanent poenalitates multae, quae iustis infliguntur propter fidei meritum. Secundum est offensae purgamentum, quare per talia adversa purgantur peccata, et satisfactio fit de eis, patet de David. Unde Gregorius: Quod facit lima ferro, fornax auro, flagellum grano, hoc facit tribulatio homini iusto, scilicet quia purgat. Tertium est meriti et praemii augmentum, ut patet de Iob et de sanctis martyribus. Unde II. Cor. IV.: Id, quod est momentaneae et laevae tribulationis nostrae in praesenti, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur.
15 Hinc Isaac abbas Montis Syriae dicit in Collationibus, quod tribulatio parva pro Christo suscepta melior est magno opere, quod sine tribulatione perficitur. Quartum est virtutis et gratiae tutamentum, ut patet in Paulo, qui dicit II. Cor. XII.: Ne magnitudo revelationum extollat me, scilicet ad cadendum per superbiam. Sequitur: datus est mihi stimulus carnis etc. 16 Quintum est acceptationis divinae indicium. Unde Dominus dicit Apoc. III.: Ego quos amo, arguo et castigo. 17 Et Heb. XII.: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit. 18 O ergo quam pius, quam bonus Deus noster. Ecce ergo carissimi, agnoscere possumus in beati Laurentii exemplo et aliorum martyrum, quod cum tribulamur, probamur et proficimus, si patienter sufferamus. Debemus ergo diligere inimicos nostros, quia utiles sunt nobis ad salutem. Debemus et Deo gratias agere in tribulatione. (G)
Circa tertium principale de praeclaro martyrio beati Laurentii accipiamus pro conclusione, quod beati Laurentii martyrium inter passiones martyrum commendatur valde praeclarum. Et hoc patet recolligendo ex dictis sanctorum Ambrosii et Augustini ac Maximi in sermonibus praecipue ex quinque considerationibus in eius passione:
· Primo ex sanctitate
· Secundo ex amorositate
· Tertio ex famositate
· Quarto ex acerbitate
· Quinto ex suffragii claritate
Primo ex sanctitate. Unde Augustinus: Beatum virum Laurentium tota debemus devotione suscipere. Primo quia pretiosum sanguinem propter Deum tradidit. Deinde quia praerogativam apud Deum nostrum non minimam contulit, ostendens, qualis esse debeat Christiani fides, de cuius consortio martyres esse meruerunt. Tertio quia idem tantae et tam sanctae conversationis exstitit, ut coronam martyrii tempore pacis inveniret. Haec ille.
Secundo ex amorositate, quia in passione dulcedine amoris Christi plenus fuit adeo, ut omnes cruciatus epulas dulcissimas reputaret prae amoris Christi suavitate. Unde Ambrosius vel Maximus: Dum Christi praecepta cogitat, scilicet Laurentius, frigidum est illi omne, quod patitur. Idem: Amore veritatis accensus appositam extrinsecus sibi flammam aut non sensit, aut vicit.
Tertio ex famositate, unde Ambrosius vel secundum alios Maximus dicit in sermone: Sanctum ac Deo placitum est, ut natale sancti Laurentii praecipua devotione veneremur, cuius radiantibus flammis victrix in hunc quoque diem toto orbe Christi coruscat Ecclesia. Haec ille. Nimirum toto orbe eius festum celebratur, et in omnibus missis eius nomen nominatur in canone.
Quarto ex acerbitate, unde Ambrosius vel Maximus dicit: Non enim, fratres, beatus Laurentius brevi vel simplici passione patitur. Nam qui gladio percutitur, semel moritur, qui in flammarum camino mergitur, uno impetu liberatur, hic autem longa et multiplici poena cruciatur. Haec ille. Item Innocentius in sermone dicit, quod Laurentius decem tormenta sustinuit, quae nota per alphabetum, videlicet: Adustionem laminarum ignitarum. Boias, hoc est: catenas, quibus vinctus fuit. Carceris inclusionem. Durorum lapidum
19 contusionem. Extensionem in catasta. Fustigationem. Gravem plumbatorum mactationem. Horrendam caesionem scorpionum. In craticula cum furcis ferreis compressionem, et craticula eadem super ignem assationem. Et sic patet acerbitas.
Quinto ex suffragii claritate. Nam omnes homines debent invocare devote sancti Laurentii suffragia. Primo quidem de dolore oculorum et caecitate, quia canit Ecclesia de ipso dicens: Levita Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit. Secundo deficientes pane et patientes necessitatis defectum prae egestate. Nam Gregorius li. Dialogorum refert, quod quidam presbyter nomine Sanctulus sancti Laurentii ecclesiam incensam a Longobardis dum vellet reformare, artifices multos conduxit. Quadam autem die, dum quid apponeret eis ad manducandum, non haberet, praemissa oratione in clibanum respiciens vidit candidissimum panem. Sed cum vix ad unum prandium tribus personis sufficere videretur, Laurentius nolens artifices suos deficere, sic praedictum panem multiplicari fecit, quod in alimentum decem dierum operariis cunctis suffecit. Tertio in extremis laborantes. Nam legitur, quod quendam iudicem Romae nomine Stephanum, qui propter munera pervertebat iudicia, et aliena iniuste possidebat, dum moreretur, et damnari deberet, sanctus Laurentius cum sanctis Maria, Agneta et proiecto impetrarunt ad corpus redire, et triginta diebus poenitentiam agere, et restituere ablata, et sic salvari. Item Henricus imperator per beatum Laurentium obtinuit in morte, ut salvaretur. De hoc vide sermone IV. „I”. Oremus ergo Deum, carissimi, ut beati Laurentii meritis det nobis gratiam et gloriam.



1 Iob 23,10
2 Apc 3,18
3 I Cor 12,13
4 Col 3,14
5 Phil 2,21
6 Ecl 1,15
7 I Tim 1,5
8 Ps 44,10
9 II Tim 3,12-13
10 Recte: in peius
11 Iob 34,10
12 Ps 144,17
13 Rm 8,28
14 Apc 18,7
15 II Cor 4,17
16 II Cor 12,7
17 Apc 3,19
18 Hbr 12,6
19 Editio: laminarum. Aliae editiones: lapidum.




Kezdőlap