[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLIX.]

De sancto Laurentio
Sermo quartus videlicet de privilegiis sanctitatis eius

Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit. (A)

Haec sunt verba Ecclesiae in officio ad laudem huius festivitatis, secundum quod Bernardus dicit: Ecclesiae verba magis sunt authentica, quam verba Pauli vel Iacobi apostolorumque aliorum, eo quod Ecclesia sponsa Christi est. Nam et Augustinus li. XI. Contra Faustum dicit: Ego evangelio non crederem – inquit –, nisi me catholicae Ecclesiae auctoritas admoneret. Haec ille. Idcirco Ecclesiae verba assumimus pro sermone isto, quibus beatus Laurentius commendatur tam ex nomine, cum a lauro Laurentius dicitur, quam ex sanctitatis opere, quia dicitur, quod bonum opus operatus est. Vere bonum opus operatus est, cum omnem thesaurum Ecclesiae sibi commissum in pauperes erogavit, bonum opus operatus est etiam cum Christum ferventer praedicavit. Item cum omnibus virtutum exercitiis, scilicet humilitatis, castitatis, sobrietatis, charitatis et patientiae se perfecte exercitavit ieiunando, vigilando, orando, proximi salutem quaerendo et omnia bona opera faciendo. Unde et tertio commendatur a meritorum magnitudine miraculorumque gratia, cum dicitur, quod meruit per signum crucis caecos illuminare etc. Unde de ipso canuntur convenienter haec verba: Laurentius bonum etc. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro sermone isto, secundum quod de his tribus commendatur in ipsis verbis.
· Primum de praerogativa victoriosi nominis, cum dicitur: Laurentius
· Secundum de excellentia gratiosi operis, ibi: bonum opus operatus
· Tertium de potentia miraculosi valoris, ibi: caecos illuminavit (B)

Circa primum de nomine victorioso sit pro documento nostro haec conclusio, quod beatus martyr Laurentius convenientissime Deo volente a lauro est denominatus. Declaratur secundum Iacobum de Voragine in Legenda et alios, quod Laurentius dicitur quasi lauream tenens, quae est corona de lauro facta. Haec autem arbor inter ceteras arbores sex habet praerogativas convenientes beato Laurentio, propter quas merito ab ea est vocatus:
· Prima quia est viriditate continua amoena
· Secunda quia est odore grata
· Tertia quia est calculi fractiva
· Quarta quia est auditui suffragativa
· Quinta quia est tutativa contra fulmina
· Sexta quia est victoriae ostensiva
Primo inquam laurus est viriditate continua valde amoena, sic beatus Laurentius continuam tenuit viriditatem in cordis munditia et puritate ac virginali castitate, ut creditur, nam a pueritia incepit Deo servire. Et de eo legitur in missa vigiliae epistola de virginibus, scilicet Confitebor tibi, Domine rex etc.
1, quo videtur significari, quod fuit virgo a virore continuae puritatis, et hoc est valde gratum Deo, multo magis, quam grata possit esse viriditas cuiuscumque arboris vel floris hominibus. Sed heu multi homines volunt flores iuventutis diabolo offerre, et faecem senectutis Christo. Contra quos Augustinus: Maledictus – inquit –, qui offert florem iuventutis diabolo, et faecem senectutis Christo. Sunt etiam plurimi homines virentes, sed non continue, ut arbores marcescentes a virore, et tales ut minus amoeni, minus sunt grati Deo, quia pro tunc tantum, cum virent in gratia, cum autem aruerunt per peccatum, detestabiles sunt. Ecci. XII.: Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. 2 Beatus Laurentius continua viriditate gratiae viguit, et ideo Deo gratissimus fuit. (C)
Gratia huius quaeritur: In qua virtute magis complacet Deo delectari velut in amoenissima arbore, videlicet utrum in humilitate poenitentis, an in puritate virginis? Ad hoc respondetur per verba Augustini De spiritu c. XXI. dicentis sic: Humilitas Deo subicit, puritas iungit, sed charitas unit, scilicet Deo prae omnibus. Unde patet, quod ubi maior charitas, ibi magis dilectatur Deus. Si ergo poenitens humilis est, in maiori charitate Dei magis diligitur. Sicut Magdalena et Petrus praeferuntur virginibus multis, scilicet quoad essentiale praemium, licet in aureola illi praecellant. Sic et per contrarium superbia diabolo subicit, impuritas autem et peccatum ligat igni perpetuo cruciandum cum diabolo.
Secundo laurus est arbor odore grata, sic Laurenius habet odorem sanctae famae et exemplaritatis, qua attrahit ad imitandum sanctas animas per totum mundum, scilicet in ardore fidei et devotionis ac pietatis exercendi in pauperes. Unde Augustinus: Beati Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem. De hoc odore II. Cor. II.: Christi bonus odor sumus etc.
3 Sed videmus, carissimi, quod est arbor quaedam, quae licet in se sit foetida, tamen in foliis est viridis, et floribus est odorifera, ut est sambucus, de qua versus: Sambuci flores sambuco sunt meliores. Sic sunt multi in se mali et foetidi per peccatum, sed florentes per exemplum in hypocrisi. Non sic fuit Laurentius.
Tertio laurus habet virtutem frangendi calculum, sic Laurentius per virtuosam praedicationem corda dura fregit, quando Lucillum, Hippolytum, Romanum et plures gentiles convertit.
Quarto laurus auditui suffragatur et subvenit surditati. Sic Laurentius spiritualem reddit auditum, adeo ut multa milia gentium ad Christum convertit, qui martyrio sunt coronati sub Decio.
Quinto laurus fulmen non metuit, sed ab eo protegit, sic Laurentius protegit devotos meritis et exemplis a fulmine sententiae damnationis reproborum. Unde Maximus in sermone vel Ambrosius dicit, quod Laurentius fide et amore Christi vincens incendia ostendit nobis scilicet ipsum imitando diem iudicii non timere, scilicet sicut nec ipse pertimuit in tormentis. Ps.: In memoria aeterna erit iustus, ab auditione mala non timebit. 4
Sexto laurus est victoriae ostensiva. Nam olim de huiusmodi ramis capita victorum coronabantur cum laudibus, et inde laura dicitur corona victoriae de lauro secundum Catholicon, et baccalaureus a bacca, id est fructu lauri denominatur. Sic Laurentius super omnes vires et passiones animae, et insuper super omnia tormenta victoriam gloriosissimam habuit, necnon omnibus nobis exemplum vincendi praebuit. Unde Ambrosius vel secundum alios Maximus dicit in sermone: Dum Laurentius in fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem, id est ardorem fidei gehennae incendia superare, videlicet carnis concupiscentiam, mundi blanditiam et peccati omnem malitiam. O ergo carissimi, veneremur et imitemur hunc gloriosum martyrem, ut eius gloriae et victoriae in caelo participes conregnare valeamus. Et sic patet de primo. (D)
Circa secundum principale de sublimitate gratiae beati Laurentii, ex qua vel in qua opera ipsius fuerunt Deo placita, ut notatur in themate, accipiamus ergo pro conclusione, quod Christus beatum Laurentium magnis gratiarum privilegiis sublimavit, quibus illius sancta opera imitanda nobis in exemplum commendavit. Et declaratur per sex privilegia gratiarum.
Primum est gratuitae originis, quia ex speciali Dei dono et gratia fuit generatus. Nam quidam homines ortum habent ex sola natura, sed aliqui simul ex speciali Dei dono, et tales Deus elegit ad magna facta per ipsos fienda vel perficienda. Sicut legimus de Isaac, qui natus est per Dei repromissionem, Gen. XVIII. Et per ipsius semen voluit Deus venire in carnem. Item de Samson, Iudicum XII., per quem contrivit Deus hostes Israel, Philisteos. Item de Samuele, qui fuit propheta magnus, et iudicavit totam gentem Israel. Item de Iohanne Baptista, qui fuit maximus sanctorum et praecursor Christi. Isti quattuor praedicti leguntur in Scripturis Dei dono et gratia nati ex parentibus. Sic et de beato Laurentio legitur in historiis vel chronicis, quod Dei dono fuit natus, qui et ad maximam gloriam martyrii fuit praeordinatus. Quidam enim nobilis dux in Hispania cum non haberet filium, et a suis diis impetrare non valuisset, quendam Christianum sanctissimum consuluit, qui illi persuasit, ut perfidiam adiuraret et Christianus fieret, et sic a Christo dono filium obtineret. Quod cum fecisset, ab uxore propria filium elegantem suscepit, scilicet hunc beatum Laurentium. Baptizatur ergo tota curia illius.
Quod diabolus invidens et credens hunc puerum fore futurum aliquid magnum, tribus cautelis usus est contra eum. Primo quia nocte quadam puerum de cuna accipiens longe asportavit, sed ab angelo Dei prohibitus illum deposuit sub quadam lauro, ut ibi fame periret, sed Deus ipsum interim praeservavit. Et quidam dominus inde transitum faciens et vagitum pueri audiens illum suscepit, et in filium adoptavit, ac a lauro Laurentium nominavit. Secundo quod interim diabolus in ipsius pueri persona in cuna se posuit, et tam onerosum ac vagitibus infestum se exhibuit, ut parentibus maximam tristitiam inferret. Tertio quod videns, quia ille puer per aetatem temporis non cresceret, nec proficeret, sed tantummodo vagiret et aleretur, adeo parentes molestati et instiganti diabolo turbati sunt, ut fidem abnegarent et Christianos persequerentur. Tandem Laurentius adolescens factus cum scholas frequentaret, a consociis exprobatur, quod non de legitimo toro natus foret, sed sub lauro expositus. Ad quod perturbatus animo cogitavit inquirere de suis parentibus, et clam recessit. Cumque post aliquot dies per silvam quandam transiret et iugiter Deum orasset, ut sibi daret scire parentes suos. Advesperascente die se ad pernoctandum sub quadam arbore deposuit, ubi in tenebrosa nocte audivit magnum strepitum daemonum super arborem convenientium, inter quos cum unus et alius eorum diceret gloriando, quid mali fecerit in mundo, ecce unus ait: „Ego maius feci omnibus, quia filium istius ducis Hispaniae tuli, et sub lauro deposui, et ego in eius persona delicate nutrior, parentes quoque illius fidem negare feci, et multos Christianos occidi.” Audiens haec Laurentius Spiritu Sancto plenus Hispaniam properavit, et ad illum ducem pervenit, et haec omnia enarravit, adducique iussit illum diabolum in cuna iacentem. Cui in nomine Iesu coram omnibus praecepit, ut veritatem diceret, et quis verus illorum filius esset, indicaret. At ille exclamans omnia enarravit ex invidia fecisse, et tandem compulsus dixit, quod iste Laurentius foret verus eorum filius, sicque grandi ululatu foetido cadavere relicto disparuit. Dux ergo et uxor eius admirantes in amplexus Laurentii ruunt, et poenitentiam agentes idola destruunt, et ad fidem Christi convertuntur, et tandem in pace quieverunt. Laurentius autem de illorum hereditate pauperes coepit quotidie alere. Et tandem Sixtus papa veniens Hispaniam Laurentium ad se recepit et Romam duxit, ubi archidiaconum instituit. Patet ergo, quod Laurentius Dei dono fuit natus. (E)

Secundum privilegium amoris Christi multum ardentis. Nam totis visceribus optabat mori pro Christo, adeo quod cum Sixtus papa ad mortem duceretur, ipse post illum clamaret dicens: „Noli me derelinquere, pater sancte, sed tecum pergam ad mortem pro Christo.” Quaeritur hic: Qualiter vel quibus signis fore probatur in homine ardens et igne divino fervens Christi amor? Ad quod respondetur, quod ex quo scilicet Cantic. VIII. scribitur: Fortis est ut mors charitas ipsa, aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam etc.
5 Sicut ergo ignis fortiter ardens consumit aquam, et non exstinguitur ab ea, sic charitas vel amor Christi probatur ardentissimus fore, quando exstinguit in homine quadruplicem amorem:
· Primo amorem carnalem
· Secundo amorem terrenum
· Tertio amorem domesticum
· Quarto amorem proprium vel privatum
Dixi primo, quod charitas Christi exstinguit primo in homine amorem carnalem. Unde Gregorius: Gustato spiritu desipit omnis caro. Secundo amorem terrenum. Chrysostomus: Vere non habet super terram, quod amet, qui donum caeleste gustavit in veritate. Tertio amorem domesticum, id est parentum et cognatorum. Hieronymus: Non agnosco matrem meo Domino displicentem. Quarto amorem proprium vel privatum. Matt. XVI.: Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. 6 Ambrosius de Isaac: Fortis est ut mors charitas, quia sicut mors finis est peccatorum, ita et charitas, quae habet alas igneas, quibus exurit, quidquid carnale atque terrenum est. Exemplum in beato Laurentio, in quo amor Christi exstinxit et exussit amorem carnalem, nam virgo fuit. Amorem terrenum, quia thesauros non retinuit, sed distribuit pauperibus. Item amorem domesticum, quia patriam et cognatos deseruit, et Romae peregrinari voluit. Et denique amorem proprium, quia morti se tradidit.
Tertium privilegium vel gratia copiosae elemosynae et miserationis erga pauperes. Nam illos per domos quaerebat, et eorum pedes lavabat et osculabatur exemplo Salvatoris, et illis totum thesaurum distribuit. Unde de eo canitur illud Ps.: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum etc. 7 Dicit: dispersit, quia non uni tantum, sicut avari, qui etiam vix uni dant vel paucis, sed pluribus condivisit et dispersit. Dicit: dedit, non dandum post mortem ordinavit, sicut multi faciunt, et parum tales merentur, sed qui dant in vita, improportionabiliter plus merentur. Dicit: pauperibus, non amicis vel parentibus aut cognatis, et ideo iustitia eius manet in saeculum saeculi. (F)
Sed avarus homo obicit dicens: „Filios et filias habeo, illis potius do, quam pauperibus.” Ad quod Petrus Ravennas: Manus – inquit – pauperis est Christi gazophylacium, quia quidquid accipit pauper, Christus accipit. Nam dicit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Matt. XXV.
8 Sicut ergo Christus maior est omnibus, ita melius est illi dare. Item adhuc avarus dicit: „Numquid filios deserere debeo?” Respondet liber De doctrina Christiana Augustini dicens, quod non. Sed connumera – inquit – Christum inter filios tuos unum habes, sit ille secundus? Quam magna iustitia, ut habeat – inquit –, unde luxurietur filius tuus, et egeat Dominus tuus. Haec ille. Numquid, o homo, dares de hereditate filioirum tuorum regi egenti, quem scires, quod tibi centuplo in castris ac civitatibus postea retribueret? Augustinus: Da tectum, et accipe caelum, da nummum, et accipe regnum, miser homo, qui veneraris homini, fenerare Deo, et centuplum accipies ac vitam aeternam possidebis. Item adhuc dicit avarus: „Et ego vivere debeo, quid mihi servo, si pauperibus dedero?” Ad hoc Petrus Ravennas: Da – inquit – pauperi, ut des tibi, quia quidquid pauperi dederis, tu habebis, et quod a te non accipit pauper, habebit alter. Haec ille. Sed adhuc dicit: „Nonne melius est nunc pro me tenere, et postea post mortem dare?” Respondetur secundum doctores, quod in infinitum melius est dare in vita propter praemium essentiale, quam post mortem. Et quia melius est multo carcerem ante redimere, ne in illum claudaris, quam postea exinde liberari.
Quartum est illustrissimi martyrii et passionis, quia inter omnes sanctos martyres illustrissimus est per totum orbem famosus et tanto miraculo clarus, quod scilicet in acerbissima passione et morte fuit plenus consolatione. (G)
Quintum ergo est affectuosissimi dulcoris. Sed quaeritur: Unde oritur in homine talis dulcedo, ut in omni tribulatione et etiam in mortis tempore consolationem habeat in animo? Respondetur secundum doctores, quod sicut in beato Laurentio, sic et in aliis causatur hoc praecipue ex tribus. Primo ex amoris Christi dulcedine. Unde Hugo li. solil. dicit: Tua dulcedo, o bone Iesu, lapides torrentis Stephano dulcoravit, Laurentio craticulam dulcem fecit, et tua dulcedine ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt contumeliam pati. Secundo ex serenitate conscientiae. Bernardus: Nulla maior laetitia et verior, quam ex bona conscientia. Tertio ex securitate gratiae et tandem gloriae, hanc Laurentius habuit, ideo dixit: „Gratias tibi ago, Domine, quia ianuas tuas ingredi merui.”
Sextum privilegium reverendissimi cultus et venerationis. Nam per totum orbem ab Ecclesia venerabiliter colitur Laurentius inter omnes martyres quadrupliciter. Primo ieiunio vigiliae, quod solus inter martyres habet. Et secundum Innocentium rubrica de obser. ieiu. est sub praecepto ieiunium hoc ex universali consuetudine Ecclesiae. (H)

Sed circa hoc ponatur casus talis: quidam vovit, quod omni sexta feria in pane et aqua tantum ieiunabit, idem vovit etiam, quod vigiliam sancti Laurentii ieiunabit sic, quod nil assum comedet, sed tantum fructus, ut multi solent. Cum ergo vigilia sancti Laurentii ceciderit, feria sexta quid comedet, quia panem comedere non potest propter votum secundum, cum sit quid assum, nec etiam fructus comedere potest propter votum primum, quo vovit nil praeter panem comedere. Respondetur secundum fratrem Angelum de Clavasio ac Thomam in IV. dist. XXXVIII., quod cum quis fecit duo vota diversa, sicut est in proposito, si utrumque potest, servare tenetur, si non potest, ex quo haec vota sunt aequalia, impleat, quod prius promisit. Et tutius est, quod de secundo voto satisfaciat elemosynis et orationibus secundum arbitrium praelati. Quaeritur: Quare ieiunium consuevit Ecclesia facere beato Laurentio, cum nulli martyrum alteri faciat? Respondetur, quod ideo, quia hoc ipse specialius meruit, qui specialiter etiam nobis in exemplum datur in hoc, quod ieiunavit, pauperes pavit et oravit in vita exsistens, quae multum competunt bonis Christianis. Augustinus in sermone: Dicant Christiani: ieiunemus et oremus et donemus, cras enim moriemur, aut si duas res tantum dicere volunt, eligant magis: oremus et donemus, quam ieiunemus et non donemus. Haec ille. Secundo beatum Laurentium colit Ecclesia octavis, et hoc ipse solus cum Stephano habet ad significandum, quod illi merentur maiori gloria in octava resurrectionis resurgere, qui tribulatonem sustinuerunt in corpore secundum Augustinum De civitate Dei. Tertio versiculorum circa antiphonas applicatione, quod solus cum Paulo habet propter excellentiam passionis et privilegiatum praedicationis officium. Quarto missae celebratione, quia in omni missa per mundum nominatur in canone. Et insuper triplex officium missae habet specialiter, scilicet in vigilia, in die, in octava. Et hoc quia fuit virgo. Item quia praedicator, et quia martyr. O ergo sancte Laurenti, gaude in Christo Iesu et cum Christo, quem dilexisti, et nobis ipsum placa. (I)

Circa tertium principale de valore potestatis beati Laurentii causa brevitatis sufficiat pro conclusione, quod beati Laurentii merita valent homines salvare etiam in extrema hora, nedum temporali, sed et salute aeterna. Et hoc claret in legenda, ut de aliis pertranseamus, in Henrici imperatoris vita. Legitur enim, quod sanctus Henricus imperator ac uxor illius, Cunigundis virgines insimul permanebant. Diabolo autem instigante suspectam habuit de quodam milite uxorem, et eam super candentes vomeres nudis pedibus incedere fecit, qua ascendente dixit: „Sicut me ab Henrico et ab omnibus intactam novisti, Christe, ita adiuva me.” Cui vox dixit: „Virgo Maria te virginem liberavit.” Et sic illaesa candentia ferra percucurrit. Sed tunc caesar verecundia ductus illam in maxillam percussit. Cum autem caesar obiisset, ecce multi daemones praeteribant ante cellam cuiusdam eremitae sancti, qui unum eorum interrogavit, quid intenderent. Et respondit: „Legio daemonum sumus, et ad mortem caesaris properamus.” Illeque adiuravit eum, ut redire tandem ad se deberet. Qui rediens dixit: „Nihil profecimus, quia dum falsa uxoris suspicio et alia illius mala posita fuissent in statera, et ex opposito eius bona facta minus ponderarent, tunc assatus Laurentius ollam auream immensae ponderis attulit, et sic praeponderavit, tunc ego iratus unam aurem ollae illius praerupi.” Ollam calicem vocabat, quem dictus caesar ad honorem sancti Laurentii fieri fecerat ecclesiae Aichstetensi, quem speciali devotione colebat, cui propter magnitudinem duae aures inerant, tunc repertum est et imperatorem protunc obiisse et unam aurem calicis fractam fuisse. Accedamus ergo, carissimi, et oremus, ut meritis beati Laurentii det nobis Christus gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Sir 51,1
2 Sir 12,3
3 II Cor 2,15
4 Ps 112,6-7
5 Ct 8,6-7
6 Mt 16,25
7 Ps 111,9
8 Mt 25,40




Kezdőlap