[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LIII.]

De sancto Stephano rege
Sermo secundus

Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Matt. XXIV. 1 (A)

Verba ista inter ceteros confessores solent cantari, et possunt convenienter dici etiam de beato Stephano rege, quem Dominus fidelem constituit in regem populi Christiani regni Hungariae et doctorem fidei ac apostolum credulitatis illorum in Christum. Maxime ergo convenit illis hunc sanctum venerari et eius festum celebrare, quia ut Philosophus VIII. Ethicorum dicit: Diis, magistris et parentibus non potest homo reddere aequivalens ad condignum, scilicet quantum teneretur. Ipse autem beatus rex Stephanus peperit nos in Christi fide, et magister ac doctor exstitit salutis aeternae. Et idcirco debemus ipsum honorare et tenemur, si non in tantum, quantum esset condignum, saltem quantum possumus pro modulo nostro. Nam ipse fidelis servus Christi et prudens fuit, quem Dominus constituit nobis non solum in terris, sed et in caelis patronum, ut salvemur per eius merita, ideo de illo accipimus haec verba. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro hodierno sermone, secundum quod de his commendatur:
· Primo de prudentia in Christi obsequio
· Secundo de diligentia in fideli servitio
· Tertio de complacentia, scilicet Dei pro debito ministerio
Haec satis clare eliciuntur ex themate. (B)

Circa primum de prudentia in obsequio Christi quaeritur, qualis Christianus dicitur vere prudens Christi servus. Ad quod respondetur per conclusionem, quam dictat Augustinus De libero arbitrio c. XX. dicens sic: Prudentia est appetendarum rerum vitandarumque scientia. Unde secundum eundem super Ps. LXXXIII.: Prudens dicitur quasi porro videns. Porro enim, id est a longo praevidere oportet, quid agere vel eligere debeamus, ne postea egisse poeniteat. Unde prudentia dicitur quasi porro videntia, ut dicit Prosper. Porro autem secundum Catholicon dicitur quasi valde vel longe, quasi a porrigendo in longum. Ex quibus pro documento accipiamus tres praecipuas veritates.
Prima veritas, quod per totum mundum nullus reputatur vere prudens Christianus, qui non vult cavere a peccatis mortalibus. Nam Augustinus De beata vita dicit, quod nolle vitare mortem, scilicet animae, manifestum est stultitiae signum. Iob XXVIII.: Postquam investigatum est multis sermonibus, ubi sit sapientia, conclusum est, quod timere Deum et recedere a malo.
2 Ad id etiam facit visionis figura Apoc. XII., ubi Iohannes dicit vidisse, quod draco magnus, qui proiectus est in terram, et vocatur diabolus, trahebat cauda sua tertiam partem stellarum caeli, et misit in terram. 3 Nam per caelum accipitur praesens Ecclesia, in qua sunt tres status Christianorum, tamquam stellarum fide Christi radiantium et illuminatorum. Prima ergo parte sunt iusti a peccatis prudenter per Dei gratiam se caventes. Secunda parte sunt Christiani post peccatum commissum Dei timore et amore poenitentes, hos non potest trahere diaboli cauda in Infernum. Sed tertia parte sunt peccatores in culpa manentes, quos trahit in Infernum diabolus tamquam stultos et deceptos a diabolo. Et ratio: Nam quomodo potest dici prudens, qui non vitat ignem, scilicet aeternum, sed appetit aeternalem poenam opere et effectualiter ad illam tendendo. Sicut est de peccatoribus, et patet ex praedicta diffinitione prudentiae. (C)
Secunda veritas, quod nil stultius, quam servire carni, mundo et diabolo. Et ostenditur tam ratione, quam similitudine. Primo quidem ratione hoc claret, quia stultitia magna est eis servire, qui te pro tua servitute volunt perdere et malis retribuere, pro servitio nec possunt diligere te, sed sic est de istis, quia sunt inimici hominis perpetuo. Unde Gregorius dicit: Stultum est servire diabolo, qui nullo placatur obsequio. Nam quis incensores habuimus in culpis, tortores habebimus in poenis. Secundo quoque similitudine patet hoc tali: Nam dicit Sapiens Ecci. XXII. ca.: Tres species odivit anima mea – inquit –, videlicet pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum.
4 Nimirum his in talibus servire non est ad profectum, sed potius ad detrimentum, quia superbus pauper non habet, unde servo satisfaciat, et dives mendax quae promittit, non implet, senex quoque fatuus servitia non compensat, et sine causa servum verberat. Sic spiritualiter carni serviens pauperi superbo servit. Nam caro cum sit pauper adeo, quod oportet eam aliunde mendicare omnia pro suo victu et vestitu, scilicet panem et vinum a terra, vestes ab ovibus, calciamenta a brutis. Et tamen superbit, quia pretiosius indui vult, quam sua domina, scilicet anima, scilicet de scarleto, de purpura, cum anima misera manens non induitur virtutum ornatu. Item caro lautius vivere vult et epulari, et non curat de anima pascenda verbo Dei, et sic est superba, cum sit pauperrima. Item qui servit mundo, servit diviti mendaci, quia mundus abundans divitiis, scilicet temporalibus, mendacio decipit, cum in morte omnia aufert, et nil nobiscum ducere sinit, beatitudinem promittit, et tamen fallaces divitias dat, quibus ad damnationem illaqueat. I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli. 5 Unde mundus fallax dominus est, quia sub specie bonorum temporalium illaqueando decipit, sicut hamus latens sub esca piscem. Denique qui servit diabolo, servit seni fatuo. Nam diabolus senex reputatur, inquantum a principio mundi est factus, et est fatuus per malitiam, qua voluntarie et obstinata mente odit summum bonum, scilicet Deum. Ps.: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper, 6 et sic accumulat sibi et suis servis poenam aeternam. Unde in fine saeculi Dominus est dicturus reprobis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo etc. Matt. XXV. 7 Ecce ex his claret praedicta veritas, quoniam stultissimum est servire carni, mundo et diabolo. O peccator, pensa haec, etc. (D)
Tertia veritas, quod vera et summa prudentia est spreto mundo, carne et diabolo servire Christo. Et patet ex verbis Bernardi dicentis: Quattuor sunt – inquit –, quorum in hac vita obsequiis servimus: caro, mundus, diabolus et Deus. Et paulo post habent et singuli principes donativa propria, caro largitur suis servitoribus momentaneam voluptatem, mundus transitoriam sublimitatem, diabolus perpetuam captivitatem, sed Deus interminabilem felicitatem. Haec Bernardus. Unde patet, quod ille prudentissimus Christianus est, qui eligit servire Christo, cui servire feliciter regnare est. Talis enim prudens est quasi porro videns et considerans retributionem finalem dictorum. Unde fertur, quod in porta gymnasii Atheniensis scriptum fuerat sic: Servus es, o homo, quem ergo dominum tibi praefeceris, prudenter attende. Beatus Stephanus prudentissime Christum elegit, ergo etc. (E)

Circa secundum de diligentia fidelis servitii accipiamus pro conclusionis documento verba Hilarii super Iohannem dicentis sic: Frustra erit omnis operatio, scilicet in Dei servitio, nisi assit vera dilectio. Ex quo patet, quod quicumque vult fideliter et debite servire Deo, debet esse in charitate, ut sit sine peccato mortali, vel omni diligentia emundet peccata per poenitentiam. Et patet primo auctoritate, I. Cor. XIII.: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habuero, etc.
8 Quam auctoritatem Bernardus exponit dicens: Charitas est bonum, cum quo nec opus minimum despicitur, sine quo nec maximum acceptatur. Non praedicatio. Si linguis etiam hominum loquar et angelorum, etc. Non fides, etiam si montes transferam. Non elemosyna, etiam si omnes facultates in cibos pauperum distribuero. Non corporis afflictio vel martyrium, si etiam tradam corpus meum ita, ut ardeam. Denique non missarum sollemnia. Non quaeque bona aut servitia. Hinc et Augustinus: Charitas est, quae valet ad omnia, sine qua nil valent omnia. Et sic patet. Secundo probatur ratione, quia Augustinus dicit, quod nil est bonum, scilicet meritorie ad vitam aeternam, nisi ex teipso bono. Sicut exempli gratia si quis sit actu infidelis et inimicus regis, quem rex scit, quod sibi machinatur in mortem, etiam si serviat in aliquibus regi, non est gratum regi eius servitium, nec remuneratione dignum, nisi veniat in gratiam regis. Sic homo in peccato mortali iacens est infidelis et inimicus regis Christi. Nam dicit Apostolus ad Heb. VI., quod tales crucifigunt Christum in seipsis. 9 Ergo eius servitia non sunt digna remuneratione aeternae beatitudinis, nisi prius veniat in gratiam. Sed Chrysostomus de consecratione dist. IV. c. [„Non potest quis”]: Non potest – inquit – quis gratiam vitae caelestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiam, ergo etc. Tertio patet exemplificatione. Nimirum Abel munera legimus placuisse Deo, munera autem Cain non. Quare hoc? Quia Abel erat iustus et bonus, Cain malus. Gregorius: Non placuit Abel ex munere, sed munus ex Abel. Ideo dicitur Gen. IV.: Respexit Dominus ad Abel primum, et deinde ad munera eius. 10 Idem Gregorius: Nulla bona acceptantur, quae malorum admixtione maculantur. Quid enim prodest sua, scilicet obsequia dare Deo, et seipsum diabolo, scilicet per peccatum mortale. Item ad idem videmus, quod nullus actus vitalis procedit a mortuo, nec enim movetur, nec spirat, nec comedit, nec loquitur. Sic qui est mortuus peccato, nullum vitalem actum vel servitium meritorium vitae aeternae potest Deo facere. O ergo homo, cave peccata! (F)
Sed gratia huius quaeritur: Quare dicitur peccatum mortale, cum homo faciens illud non statim moritur, ut videmus de superbia, avaritia, luxuria et sic de aliis, quae faciens homo actus habet vitales? Ad quod respondetur secundum doctores, quod licet homo per peccatum non statim videatur mori corporali morte, tamen bene dicitur peccatum mortale. Primo quia talis statim, ut vult peccare, vel consentit, moritur in anima. Unde Augustinus de poenitentia dist. I. § „Item si” dicit: Vita animae Deus est, et qui recedit a Deo, mortuus est. Iacobi I.: Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.
11 Secundo quia peccatum obligat ad mortem, scilicet gehennae. Rom. VI.: Stipendia peccati mors. 12 Sic enim data sententia mortis in aliquem ille dicitur mox filius mortis, sic in proposito. Hinc Magister in II. dist. XLII.: Mortale peccatum est, quod obligat nos poenae aeternae. Tertio quia per peccatum mortale mortificantur omnia bona et merita hominis, quaecumque fecit serviendo Deo ab infantia sua die et nocte, immo et ipsa baptismalis gratia exstinguitur, et sic omnia moriuntur. Ezech. XVIII.: Si averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, numquid vivet, ipse in iniquitate sua morietur, et omnes iustitiae eius, 13 id est operationes, quas fecerat, non recordabuntur. Et sic patet. O ergo maledictum peccatum mortale, utinam te homines et tuam damnositatem ac periculositatem cognoscerent et caverent. Beatus Stephanus bene advertens haec omnia peccata cavere summopere studuit, et fideliter Christo servivit, et ideo nunc gaudet in caelo. (G)
Circa tertium de complacentia ministerii, scilicet in conspectu Dei quaeritur: Qualibus ex signis possit confidere quis, quod scilicet ex suis servitiis sit Deo acceptabilis et dignus caelestibus praemiis. Ad quod recolligendo ex dictis doctorum nota plura signa, quae debent concurrere in servitio Dei debite faciendo. Vide secundum alphabetum.
Primum signum dicitur amoris, si videlicet ex amore servit principalius ipsi Deo, et non ex solo timore vel coactione. Unde Bernardus De diligendo Deum dicit: Qui timet, scilicet poenam, et qui cupit, scilicet remunerationem aliquam, uterque pro se agit. Sola quae in Filio est charitas, placita est Deo. Haec ille. Item Beda super Lucam: Servus est, qui adhuc – inquit – metu gehennae seu punientium legum a vitiis se temperat. Mercenarius autem spe et exspectatione solius caelestis regni, scilicet non intuitu Dei. Filius autem affectu bonitatis ipsius Dei et amore virtutum a malis abstinet. Haec ille. Pro exemplo hoc accipe: Sunt quidam Christiani, qui dicunt: „Ego numquam vellem ab offensa Dei cavere, si scirem, quod pro offensa non punirer.” Talis non placet Christo, sicut si quis diceret: „Ego occiderem regem, si possem evadere poenam illius occisionis” – non placeret talis regi. Item alii sunt, qui dicunt: „Quid mihi de Deo et eius gloria, si scirem, quod mihi non daret aliquid boni, numquam eum amarem, nec benefacerem.” Tales etiam non sunt grati Christo, sicut regi is, qui solum propter hoc diligit eum, ut possit habere pecuniam eius vel aliquid. Sed qui dicunt, quod Deum diligunt, et a peccatis pro eius amore cavere volunt, etiam si castigantur ab eo, hi placent Deo. Unde beatus Fortunatus meruit per hanc maximam gratiam, quod dicebat vero corde: „Si – inquit – damnare deberem, magis volo, ut damnarer pro servitute Dei, quam pro servitute diaboli.”
Secundum signum bonae intentionis, scilicet quod homo in omnibus semper intendat gloriam Dei et sui salutem aut proximi utilitatem. Unde I. Cor. X.: Omnia, quaecumque facitis, ad gloriam Dei facite.
14 Bernardus: Fidelis famulus est, qui non suam, sed Domini quaerit gloriam. Idem: Intentio est eo suavior et melior, quo divinius concupiscatur. Intende in Deum, secundum Deum et propter Deum. Haec ille. Sed heu multi intendunt vanam gloriam ut hypocritae in servitio Dei. Multi alii intendunt propter Deum, sed non in Deum, ut qui furantur vel rapiunt, et ex illis praebent elemosynam vel construunt ecclesiam. Unde Gregorius I. q. I.: Non est – inquit – elemosyna putanda, si pauperibus dispenset, quod ex illicitis rebus adquiritur, gravatur talis potius, quam iuvetur, et Dei iram non placat, sed irritat, quia dicitur Ecc. XXXIV., qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi victimat filium in conspectu patris sui. 15 Haec Gregorius.
Tertium signum cautionis, scilicet a criminum contagiis. Et de hoc multipliciter claruit II. articulus huius sermonis per totum. (H)
Quartum signum devotionis. Nimirum Richardus de mystico somno quaerit: Quid est devotio? Respondet: Non aliud, quam fervida mentis in Deum directio. Item quaeritur, utrum plus placeat Deo devotio in opere bono, quo servitur Deo, quam ipsum opus. Ad hoc respondent doctores plures. Unus est Hieronymus de consecratione dist. V. „Non mediocriter” dicens: Melior est quinque psalmorum decantatio cum cordis hilaritate, quam totius psalterii modulatio cum anxietate. Haec ibi. Secundus est Augustinus dicens: Non diuturnitas temporum, non numerositas operum, sed maior dilectio et devotio auget hominis meritum et praemium. Tertius est Bernardus super Cantica dicens: Sicut mel in cera, sic devotio in anima, ergo etc. Quartus est Cassiodorus dicens: Melius est devotum in minoribus, quam indevotum in maioribus operibus inveniri. Unde est signum complacentiae ipsa devotio.
Quintum signum extimationis humilis. Bernardus: Qui placere Deo desiderat, necesse est, ut sibi displiceat. Unde Luc. XVII. dixit Christus: Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt, vobis dicite: servi inutiles sumus, etc.
16 Augustinus: Ubi tibi placuisti, ibi defecisti.
Sextum finalis perseverationis, scilicet in servitio Dei. Math. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 17 Chrysostomus: Tolle perseverantiam, nullum obsequium habet meritum. Haec signa fuerunt in beato Stephano rege per omnia, ut claret ex ipsius legenda, immo quod maximum est, ipse ex divina revelatione habuit confidentiam certissimam, quod fuerit Dei electus et acceptissimus servus constitutus in regem Hungarorum, ut patuit in legenda. O ergo carissimi, accedamus humiliter et Deum exoremus, quatenus ipsius beati regis meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Mt 24,45
2 Cf. Iob 28,27-28
3 Apc 12,9; 12,4
4 Sir 25,3-4
5 I Tim 6,9
6 Ps 73,23
7 Mt 25,41
8 I Cor 12,1
9 Hbr 6,6
10 Gn 4,4
11 Iac 1,15
12 Rm 6,23
13 Ez 18,24
14 Cf. I Cor 10,31
15 Sir 34,24
16 Lc 17,10
17 Mt 24,13




Kezdőlap