[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LVI.]

De sancto Bartholomaeo
Sermo secundus, scilicet de eius perfecta charitate et privilegiis

Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Ioh.XIV. 1 (A)

Magna et mira est Dei nostri erga nos charitas, quia cum nos Deum amare non possimus, nisi ipse dederit in nobis amorem suum, secundum quod dicit Apostolus Ro. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
2 Et tamen pro ista charitate dignatur nos reamare, et praemium caeleste donare, ac si ex nobis potuissemus ipsum diligere. Augustinus: Ille Deum habet, qui Deum amat, qui et plus amando meretur, ut plus habeat, et plus habendo, ut plus diligat. Et ideo Christus dicit ubi supra: Qui diligit me, scilicet per Spiritus Sancti gratiam, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, quia unus est amor Patris et Filii, et manifestabo ei meipsum, scilicet per apertam visionem deitatis in gloria caelesti. Sic fecit beato Bartholomaeo Deus. Ipse enim perfecte dilexit Christum, et reamatus est a Deo Patre et Filio ac glorificatus maxima gloria in caelo. Idcirco ista verba a Christo dicta sibi et aliis apostolis ac discipulis convenienter accipimus ad eius honorem pro sermone. Iuxta quae verba commendatur beatus apostolus Bartholomaeus de tribus:
· Primo commendatur de vero et gratuito Christi amore: Qui diligit me, diligetur a Patre meo
· Secundo de ipsius Iesu Christi redamatione: Et ego diligam eum
· Tertio commendatur de eius caelesti glorificatione, ibi: Manifestabo ei meipsum (B)
Circa primum de amore vero Christi et gratuito accipiamus pro conclusione, quod beatus Bartholomaeus probatur Christum Iesum amasse vero et perfecto amore. Et declaratur, quia ipsum amavit:
· Primo vero corde
· Secundo vero ore
· Tertio vero opere
Primo vero corde, sicut praecepit Dominus Matth. XXII.: Diliges Deum tuum toto corde tuo etc.
3 Christus in eo, quod dicit totum, non recipit sectionem. Si ergo sic Deum diligis, ut nil nisi propter Deum diligas, vero corde Deum diligere probaris, quia dicit li. Confessionum Augustinus: Minus te, Domine, amat, qui tecum aliquid amat, videlicet quod non propter te amat. Proinde Cyprianus de XII abusionibus dicit sic: Mundi amor et Dei pariter in uno corde habitare non possunt, quemadmodum oculi pariter caelum et terram nequaquam conspiciunt. Ex quibus claret, quod homo, qui peccatum facit, vel quodcumque mundanum aut carnale amat contra Dei praeceptum, non vere Deum amat. Sed si tale sine peccato citra et praeter Deum amaret, puta divitias, honores et huiusmodi in Deum ordinans, sic vere amat. Beatus Bartholomaeus contempsit omnia propter Christum, ergo vere amavit.
Secundo vero ore amavit Christum, et sic debet omnis Christianus. Nimirum Gregorius in Moralibus dicit: Quos valde mens amat, hoc ore vel sermone replicat. Nam ex abundantia cordis os loquitur, Mat. XII. 4 Ex quo patet, quod vero ore Deum amat, qui mala non loquitur, sed de eo saepe relicat in collocutione, in confessione peccatorum, in Dei laude et oratione. Sic fecit beatus Bartholomaeus, qui Christum Iesum praedicare non destitit usque ad mortem, ipsum laudavit et exoravit quotidie centies in die et centies in nocte genibus flexis, et sic omnes actus tam diurnos, quam nocturnos orationibus praeveniebat, sic faciendum est Christiano, unde Augustinus in quadam epistola dicit: Omne quodcumque inchoaveris facere, primo invoca Deum, et gratias ei age, et cum consummaveris, illud similiter fac. Item Hieronymus ad Eustochium: Egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat. Nec cibi ante sumantur, nisi oratione praemissa, nec recedatur a mensa, nisi gratiae referantur Creatori, nec prius corpusculum requiescat in lecto, quam anima pascatur.
Tertio amavit opere. Unde I. Ioh. III.: Filioli mei, non diligamus verbo, scilicet tantum, neque lingua, sed opere et veritate. 5 Unde Gregorius homilia XXIII.: Probatio dilectionis exhibitio est operis. Ecce – inquit – si unusquisque vestrum requiritur, an diligat Deum, tota fiducia respondet: diligo. Et infra: Ad vosmetipsos, fratres carissimi, redite, si Deum vere amatis, exquirite. Nec tamen sibi aliquis credat, quidquid animus sine operis attestatione responderit, de dilectione Conditoris lingua, mens, manus et vita requiratur, numquam enim est amor Dei otiosus, operatur enim magna, si autem operari renuit, amor non est. Haec ille. Ad id etiam Prosper, ut habetur de poenitentia dist. II. „Charitas est”, dicit, quod charitas Dei facit peccato resistere, bonis operibus abundare, saeculi blandimenta contemnere, et omnia difficilia et aspera perficere. Beatus Bartholomaeus sic Christum amavit, pro cuius amore seipsum morti exposuit, ergo etc. (C)
Quaeritur hic, utrum qualiscumque dilectio Dei et quantumcumque parva sufficiat homini pro salute aeterna. Ratio quaestionis est, quia etiamsi in infimo gradu charitatis sit quis, in statu est salutis. Nam secundum Franciscum super I. dist. XVII.: Impossibile est exsistentem in charitate non esse gratum Deo et acceptum ad vitam aeternam, quia implicat contradictionem esse in charitate et non esse carum Deo, ergo in charitate impossibile est damnari. Sed in contrarium facit, quia non omnis amans Deum gratuite amat, ergo non omnis amor est vitae aeternae meritorius, ut etiam docet Bernardus super Cantica sermone VII.: Sed illa – inquit – anima amat Deum gratuite, quae amat caste et sancte in puritate spiritus et propter se.
Respondetur ad haec secundum doctores, praecipue Aureolum in Compendio, qui distinguunt triplicem Dei dilectionem. Prima dicitur innata vel naturalis, quae est bonorum et malorum, etiam infidelium et damnatorum. Quamvis enim culpa mortalis gratiam exstinguat, et damnatio aeternalis excludat misericordiam, tamen naturaliter homini insita sunt haec tria de Deo, quae scilicet nec peccatum excludit, nec desperatio aut damnatio exstinguit. Unum est cognitio Dei, quae secundum Damascenum naturaliter est hominibus insita et etiam daemonibus, unde Dionysius De divinis nominibus c. I.: Summum bonum omnia desiderant intellectualia quidem et rationalia cognitione. Hinc I. Ethicorum: Ratio semper deprecatur ad optima. Aliud est synderesis, quae est lex rationis naturaliter remurmurans contra malum, et affecta ac stimulans ad bonum in universali. Unde et erubescit homo pro malo opere, cum delaudatur, et delectatur in bono laudabili opere ac gloriatur. Haec synderesis nec in damnatis exstinguitur in respectu, quoad poenam peccati, licet exstinguatur, quoad obstinationem voluntatis malae. Tertium est dilectio naturalis Dei, quia ut dicit Boethius De consolatione: Unicuique menti naturaliter inserta est veri boni cupiditas. Augustinus: Deus quem amat sciens et nesciens. Sed in damnatis haec dilectio est ita obfuscata, ut nullum bonum morale bene velint in particulari, haec non est sufficiens ad salutem. Secunda dilectio dicitur mercennaria vel servilis, qua quis diligit Deum propter beneficia vel quaeque commoda propria etc. De tali Ps.: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei.
6 Et talis amor Dei est vitiosus, quia si diligitur Deus propter aliquod aliud, iam illud aliud magis diligitur, quam Deus, iuxta illud I. Posteriorum: Propter quod unumquodque tale et ipsum magis tale. Verbi gratia: Tu amas divitem propter pecuniam, ergo pecuniam praeamas. Sic dicente Seneca: Mel muscae sequuntur, formicae frumentum, cadavera lupi etc. Tertia est dilectio casta vel filialis, et haec sola est gratuita et sancta, sicut supra dictum est per Bernardum. Ad quaestionem ergo respondetur, quod si in homine fuerit vera et gratuita haec dilectio Dei, quantumcumque parva et in infimo statu charitatis gratuitae, sufficit ad salutem, quia ut dicit Franciscus de Mayronis ubi supra: Esse carum Deo est effectus formalis charitatis, sicut esse gratum est effectus formalis gratiae, ergo impossibile est in aliquo esse charitatem vel gratiam Dei quantumcumque parvam vel infimi gradus, quin illud sit carum et gratum Deo ad vitam, nam implicaret contradictionem. Verumtamen si dicitur parva charitas pro eo, quod deficit a ratione gratuitae dilectionis, iam talis non sufficit ad salutem, ut de naturali et mercennaria patuit. (D)
Sed quaestio restat: In quo consistit ista gratuita Dei dilectio essentialiter vel qualibus signis verificatur? Ad hoc respondetur, quod primum est signum nil contra Deum velle, et sic nullum peccatum mortale admittere vel facere. Unde Gregorius homilia XXIII.: Vere etenim diligimus Deum, si mandata eius custodimus, si nos a nostris voluptatibus, scilicet vitiosis coartamus. Unde et Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit etc.
7 Secundum signum Dei mandata implendo ipsum diligere pure propter se, id est propter suam bonitatem et propter nil aliud, ut patuit. Nam licet ut Augustinus dicit, in Deo est omne bonum, quodcumque desiderari potest, scilicet vita, salus, victus, copia, honor, gloria et pax et omnia bona. Haec ille. Tamen pure propter seipsum Deum debemus diligere, et non propter aliquod nostrum commodum habendum. Non ergo debet Deus amari etiam propter regnum caelorum, ita quod si videlicet scires, quod Deus tibi non daret regnum caelorum, ipsum amare nolles, immo si nec caelum, nec victum, et omnino nil daret, Deum amares praecepta servans propter seipsum. Unde Magister in III. dist. XXVII. diffiniendo dicit: Charitas est dilectio, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum vel in Deum. Unde Augustinus li. Soliloquiorum dicit: Malo te, Deus meus, habere, quam quidquid praeter te donares mihi sine te. Tertium signum firmum habere propositum numquam a Dei amore separari, sed usque ad mortem perseverare. Unde Prosper li. de vita contemplativa, de poenitentia dist. II.: Charitas – inquit – est recta voluntas, iuncta Deo inseparabiliter, nulli vitio obnoxia etc. Proinde Bernardus super Cantica sermone LXXXIII.: Amor sufficit per se et propter se, ipse meritum, ipse praemium. Et infra: Si mihi – inquit – Deus irascitur, non utique ego illi irascar, sed pavebo, si me arguat, non redarguetur a me, sed potius iustificabitur ex me. Haec ille. Et Hugo: Domine, hoc desidero, quod si etiam debeo damnari, hoc tantum da, ut possim diligere te in Inferno. Beatus Bartholomaeus his omnibus modis dilexit Christum, ergo nunc cum Christo regnat in caelo. O homo, disce Deum tuum diligere etc. (E)
Circa secundum de dilectione beati Bartholomaei a Christo, simulque et circa tertium de glorificatione sit pro conclusione, quod Christus beatum Bartholomaeum dilexit in terris et in caelis dignitatibus praemaximis. Et patet in sex, quas prosequamur.
Prima dignitas generis regii. Fertur enim de eo scripta historia libro de ortu apostolorum, licet apocrypho, tamen veritati non videtur contrariari historiarum, sed potius consonare, videlicet quod in Syria, ubi plures provinciae et reges sunt, quidam rex habuit filiam, quae rationis dictamine recognovit, quod idola non essent colenda, sed unus Deus. Et puto, quod ob hoc indignatus ille diabolus in idolo, quem ille rex colebat, tale dedit responsum, non semel, sed pluries, praecipiens, quod scilicet si rex sibi et suis ac toti regno cavere vellet excidium, quamtotius ipsam suam filiam occidi faceret, et cor ac ambas manus illius ipsi idolo offerret in sacrificium. Rex ergo consilio omnium principum suorum coactus tradidit filiam, ne motus incurreret deorum, et quibusdam secretariis praecepit, ut illam in silvam remotius ducerent, ne si videret coram se occidi, paterno commoveretur affectu, et sic eam in silva occiderent, cor et manus afferrent ad sacrificandum idolo. Quae educta Deum summum orabat et eiulans flebat. Unde divino nutu factum est, quod illi secretarii misericordia moti sunt, et consilio inito inter se decreverunt manus eius ambas praescindere et dimittere accepto iuramento ab ea, quod tam longe discurreret, quod numquam de ea rex ipse audire posset, quod viva foret, et quod nulli rem hanc aut genus panderet, et sic dimiserunt eam. Pro corde autem eius canem, qui insecutus eos fuerat, occiderunt, et cor illius cum manibus puellae attulerunt, ac idolo sacrificaverunt.
Illa ergo truncatis manibus per silvas flens discurrebat quanta remotius a patria, et tandem devenit ad quoddam coenobium dominarum, ubi ob cultum de veste monasticae manebant. Quam illae videntes more regio vestitam et delicatam, sed manibus truncatam interrogantes, unde esset aut venisset, illa nil aliud, nisi flens hoc dicebat, quod: „Deus ipse novit, quod innocens sum.” Illae ergo susceperunt eam. Post aliquod tempus accidit, ut rex illius provinciae, ubi erat coenobium dominarum praedictarum, causa visitandi cum filio advenisset. Ubi filius regis videns inter alias virginem istam regiam, concupivit sibi desponsari. Et patri super hoc supplicare coepit. Cumque pater non annueret eo, quod genus illius nesciret, et truncata foret, adolescens languore corripitur. Et ne spiritum exhalaret, rex coactus est filio suo illam copulare celebratis nuptiis more regio.
Tandem evolutis annis rex moritur, et iste regis filius in solium patris exaltatur. Interea regina a rege concepit. Cumque rex cum exercitu processisset longius contra hostes invadentes sui regni fines, ecce regina in domo regia adveniente tempore partus peperit filium elegantem. Fit laetitia cunctis, et nuncius ad regem cum litteris super hoc mittitur. Is autem nuncius quadam die in itinere hospitatus apud quendam nobilem, qui a rege iustitia exigente fuerat multa damna in possessionibus suis perpessus, auditis istis novis, ecce a diabolo instigatus nuncium illum inebriat et dormire facit, litteras de pera illius excipit, et sigillo illius integre detracto aliam chartam scribit, cui illud sigillum innectit, et in peram nuncii reponit sic continens: „Notum sit regi, quod de uxore manca natum est monstrum daemoni simile, cuius caput maximum, collo retorto, manibus et pedibus ineptum, aures quasi asininae, oculi terribiles, unus superior altero”, et multa talia derogativa. Subiunxit, quod non est fas propter honorem regium tale vivere. Mane surgens nuncius huius facti nesciens iter prosequitur. Et tandem ad regem perveniens gaudiosa nova nunciat, et litteram praesentat. Quam rex perlegens tristis efficitur de tali filio, et mandavit illi, ne cuique super hac re loquatur, et misit per eundem litteras, ut filium sibi natum reservarent videndum etc. In reditu nuncius apud eundem hospitem hospitatur, qui curiosius eum de rebus gestis inquirit, et similiter inebrians eum litteras regis exquirit, et ut prius detracto sigillo aliam chartam subscribit mandans sub poena capitis duobus principalibus illis senescallis, ut quantotius una nocte reginam cum filio ducerent in silvam, in secreto ambos occiderent. Quid plura? Allatis istis litteris contristati sunt senescalli, interrogant nuncium, quid rex mandaverit ore tenus, et quid dixerit. Respondit: „Aliud nescio, nisi quod perlectis litteris mox comminatus est mihi, et mandavit, ne cuiquam de hoc loquerer.” Tandem mirantes isti consilio inito inter se decreverunt, quod scriptum fuerat in litteris perficere. Et reginam cum filio duxerunt noctu in silvam ad occidendum. Quod illa intelligens coepit Deum invocare et fusis lacrimis invocare, ut saltem parcerent puerulo innocenti. Et quoniam non est sapientia, non est consilium contra Dominum, divino nutu commoti sunt pietate, et iuramento exacto ab ea, quod discederet ad remota, ubi nullus eam nosset vel de hoc scire posset, dimiserunt. At illa per silvas vagans et flens die illucescente sitim magnam sustinens pervenit ad quendam puteum altum, et introspiciens nec habens, quo hauriret, angustians, cum se inclinasset, ecce puerum, quem manibus habebat, de ulnis dilapsum continere non potuit, eo quod esset manca, sed infans ille in puteum cecidit. O quot tunc clamorosis fletibus mater maestissima exclamaverit, quis narrare poterit. Et quoniam nullum hominem videbat adesse, qui iuvaret, ad Deum caeli clamabat dicens: „O Deus meus, quomodo perii una cum filio, quae tamen totam spem a principio in te habui.” Ecce autem Deus misericors cum temptatione fecit proventum. Mox enim angelus Domini in specie viri astitit, et aqua pueri sublevata puerum vivum supernatantem, quasi nullius esset ponderis, sustulit. Ad quem cum mater manus extendisset, ecce angelus tangens eas integre restituit, et disparuit. Ingenti ergo gaudio repleta puerum ob hoc vocavit Bartholomaeum, quod interpretatur ’filius suspendentis aquas’, et est nomen Syrum, et non Hebraeum. Tunc Deo gratias agens inspiratum est sibi, ut remotius non discederet, sed ad antedictum coenobium diverteret.
Ibique suscepta cum rex tandem victor rediret, praemissis cognitis consternatus animo coepit requirere uxorem, ubi esset cum filio. Quid plura? Venit plorans ad coenobium, ubi amaritudinem cordis indicavit dominabus. Quibus prodentibus ibi eam sanam cum filio reperiens ingenti gaudio est repletus, et ad palatium reduxit. Postmodum rege mortuo Bartholomaeus iam adultus in regem eligitur illius provinciae, qui unius Dei fidem amplexus est, et proselytus in fide Iudaeorum effectus. Et sic patet, quod ipse fuerit ex regali origine et dignitate. Et huic concordat, quod dicit legenda ipsum in purpura et colobio regio per singulos angulos gemmis ornato etc. sequendo Christum mansisse. Est autem colobium, ut in li. Catholicon dicitur, virginale pallium, usque ad talos depensum. (F)

Secunda dignitas electionis Christi: Nam ipse solus Bartholomaeus inter apostolos ex gentibus extraneis, id est non Hebraeis electus est in apostolatum. Apostolatus autem est summae dignitatis in Ecclesia, ut dicit Dionysius, prae omnibus gradibus sanctitatis. Et in hoc ipse etiam inter apostolos claret privilegio, videlicet quod alii omnes apostoli ad Christi vocem vocantis sunt eum secuti. Ipse sola fama Christi audita ipsum secutus est. Item quia alii pauciora pro Christo reliquerunt, ipse regiam dignitatem etc. O vere magnum reputaretur hodie, si aliquis rex vel tantum baro omnia relinqueret, et religionem intraret. Sic in proposito. (G)

Tertia dignitas decoris virginei. Non enim legitur uxorem habuisse. Quod autem virgo fuerit, pluribus ex signis colligitur. Nam quaero: Quae sunt signa sanctitatis virginalis, quibus verisimiliter cognoscitur aut putatur inesse homini? Ad quod secundum doctores respondetur, quod unum est angelorum visitatio et associatio. Unde Hieronymus ad Paulam et Eustochium de assumptione dicit: Bene angelus ad virginem mittitur, quia semper est angelis cognata virginitas. Sed de beato Bartholomaeo apostolo legitur, quod angeli cum eo semper ambulabant et ministrabant ei. Secundum signum est munditiae exterioris dilectio. Exterior enim munditia in omnibus, scilicet in loquela, in habitu, in conversatione et ceteris signum est interioris. Unde Philosophus IV. Ethicorum dicit: Qualis unusquisque est intus, talia dicit et operatur et taliter vivit. Haec ille. Sed ipse beatus Bartholomaeus tam munde se servavit ab omnibus peccatis, et vixit, ut semper laetus et hilaris perseveraret, scilicet pro serenitate conscientiae, ut legitur de eo. Item semper portasse legitur colobium, quod est virginale pallium. Tertium signum est carnis incorruptio et eius per miraculum declaratio, quia carnis integritas est pro signo virginitatis secundum Augustinum et omnes doctores. Sed beatus Bartholomaeus apostolus legitur carnem candidam habuisse, ut etiam vestes et sandalia non sordidarentur, nec veterascerent divino miraculo, ergo sequitur etc. Quarta est amoris fervidi. Nam erat in oratione tam fervens, quod daemon clamaret dicens: „O apostole, incendunt me orationes tuae”, et centies in die et centies in nocte genibus flexis oravit. Quinta est martyrii praeclari, quia acerbissimas passiones pro Christo sustinuit, scilicet crucifixionem, fustium caesionem, excoriationem, decapitationem. Sexta dignitas advocationis pro peccatis populi. Legitur enim, quod anno Domini tricentesimo tricesimo primo Saraceni insulam Liparim vastaverunt, ubi corpus sancti Bartholomaei quiescebat, ac eius sepulchrum confringentes ossa disperserunt. Illis recedentibus apparuit apostolus cuidam monacho dicens: „Collige ossa mea, nam per multum tempus populo huic meis meritis et intercessione Dominus pepercit, et usque nunc eos conservavit in pace. Sed iam eorum peccatis nimis invalescentibus et usque ad caelum clamantibus divino iudicio perierunt.” Et cum monachus sibi diceret: „Quomodo inter multa aliorum ossa possim discernere tua?” – respondit: „Nocte ad ea colligenda ibis, et ea, quae ut ignem splendentia videris, protinus levabis.” Et sic ille ossa eius collegit, et conscendens navem Beneventum, quae est metropolis Neapuliae
8, transtulit. O ergo carissimi, accedamus ad beatum interpellandum Bartholomaeum, ut suis meritis impetret nobis a Christo gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ioh 14,21
2 Rm 5,5
3 Mt 22,37
4 Mt 12,34
5 I Io 3,18
6 Ps 48,19
7 Ioh 14,21
8 Recte: Apuliae




Kezdőlap