[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LVII.]

De sancto Bartholomaeo
Sermo tertius, scilicet de dilectione Dei et proximi

Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Ioh. XV. 1 (A)

Sicut dicit Augustinus: Unusquisque hominum hoc effundit in sermone, quo plenus est in corde, quia dicente Salvatore Mat. XII.: Ex abundantia cordis os loquitur.
2 Sicut vas quodcumque illud et non aliud effundit, quo plenum est, sic in proposito. Quia autem Christus plenus erat charitate, qua adeo nos amavit, ut de caelis in uterum descenderet virginis, et nostram carnem assumens suo sanguine et morte nos redimeret, unde Apoc I.: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris. 3 Et I. Ioh. III.: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit. 4 Ex quo ergo plenus erat Christus charitate, immo ipsa charitas fuit, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, I. Ioh. IV. 5 Idcirco hoc nobis praedicavit, hoc mandavit, scilicet praeceptum charitatis dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem etc. Et quia haec verba dixit apostolus, et de illis canit Ecclesia, ideo inter eos de sanco Bartholomaeo convenienter accipiuntur haec verba. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro sermone isto:
· Primum de charitatis praecepto, ibi: hoc est praeceptum etc.
· Secundum de eius regularitatis modo debito, quo diligamus etc.
· Tertium de Christiformitatis exemplo, sicut – inquit – dilexi vos etc. (B)
Circa primum de charitatis praecepto tres praecipuae quaestiones hic occurrunt declarandae:
· Prima de eius singularitate
· Secunda de eius formali qualitate
· Tertia de eius novitate
Prima quaestio est, quam proponit Gregorius in homilia de apostolis dicens sic: Cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis praeceptis, quid est, quod de sola dilectione quasi de singulari mandato Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et respondens dicit, quod ideo, quia Dominica praecepta licet sint multa per diversitatem operis, sunt tamen unum in radice charitatis. Omne ergo mandatum de sola dilectione est, quia quidquid praecipitur, in sola charitate radicatur. Exemplum ponit dicens: Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur, nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Haec ille. Ratio autem horum est, quia omnia praecepta et eorum observantia a charitate procedunt, sicut a fonte vel principio, et omnia ad charitatem ordinantur vel reducuntur ut ad finem. I. Timo. I.: Finis praecepti est charitas.
6 Nam quare praecepit Deus unum credere Deum, nisi ut illum verum Deum diligas, quem credis. Item quare praecepit: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Et iterum: Sabbata sanctifices, nisi ut ex amore Dei nomen honores, et ipsum Deum in charitate colas speciali cultu in die festo, scilicet missae auditione, ad quod quilibet tenetur sub praecepto, de consecratione dist. I. „Missas”. Item quare praecepit: Honora patrem et matrem. Non occides. Non furtum facies. Non moechaberis. Non falsum iuraveris etc. 7, nisi ut vere diligas proximum per omnia, sicut teipsum. Unde Chrysostomus super Mat.: Qui proximum diligit, scilicet vere, non occidit illum, quem diligit, nec mentitur illi, quem diligit, nec falsum testimonium dicit de illo, nec concupiscit rem illius, nec mulierem eius invadit, quem diligit. Sicut enim odium suggerit facere omne malum, sic dilectio omne bonum. Haec ille. Et sic patet, quod vita Christiani debet radicari in charitate, ut salvetur. Eph. III.: In charitate radicati et fundati. 8 (C)
Secunda quaestio: Quare sub hac forma proposuit Christus praeceptum charitatis, ut diligamus proximum, nec addidit de Dei dilectione, cum tamen magis obligatur homo Deum diligere, quia supra quam omnem proximum et omnem creaturam? Mirum est ergo, quod omnia praecepta in dilectione proximi includens nominavit, nec mentionem fecit de dilectione Dei. Ad quod secundum doctores assignantur rationes plures. Una est ex parte finis, quia ut Augustinus dicit: Proximus diligi debet propter Deum et in Deum, et non aliter. Qui ergo diligit proximum propter Deum, necessario diligit Deum, quia propter unumquodque tale et ipsum magis, I. Posteriorum. Alia ratio coniunctionis vel inclusionis, quia ista duo, scilicet dilectio Dei et dilectio proximi sic se mutuo includunt et adeo sunt coniuncta, ut unum contineatur in alio. Quod sic patet, quia qui diligit vere Deum, omnia eius praecepta servat. Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me.
9 Sed Deus praecepit proximum diligere, ergo non potest homo Deum vere diligere, nisi diligat proximum, unde I. Ioh. IV.: Si quis dicit, quod diligo Deum, et proximum odit, mendax est. 10 Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligit et fratrem suum. Item qui diligit proximum, non nisi propter Deum debet diligere, unde Chrysostomus: Vide Dei amorem amori nostro velut catena copulatum, non enim est possibile habentem unum mandatum non habere secundum. Et ponit exemplum: Sicut – inquit – rex in imagine sua honoratur vel contemnitur, sic Deus in homine vel diligitur, vel oditur. Tertia ratio deductionis, quia dilectio Dei licet sit maior et perfectior dilectione proximi, tamen ipsa dilectio proximi est via quaedam ad dilectionem Dei, sicut pueritia est via ad statum virilem, qui est perfectior. Gregorius autem homilia XXXVII. dicit: Ex his, quae animus novit, surgit ad incognita, quae non novit, ut per hoc, quod scit, notum diligere discat et incognita amare. Haec ille. Et sic per dilectionem proximi deducitur quasi per viam homo ad diligendum Deum, ut haec notat Lyra super I. Ioh. IV. Voluit ergo Christus solum de dilectione proximi praeceptum proponere, quia in eo continentur omnia, et per illud ducitur homo ad Dei dilectionem. Hinc Ro. XIII.: Qui proximum diligit, legem implevit. 11 (D)
Tertia quaestio additur: Cur hoc mandatum dicitur novum. Mandatum – inquit – novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos,
12 cum tamen ab olim sancti patres dilexerunt se invicem, et ipsis datum fuit hoc mandatum, ut in Veteri Lege. Respondetur secundum Ludolphum li. De meditatione vitae Christi, quod hoc mandatum non dicitur novum quantum ad substantiam, quia fuit datum in Veteri Lege, quae etiam praecepit Deum super omnia et proximos sicut se diligere, sed dicitur novum quantum ad mandati formam, quam subiungit: Sicut dilexi vos – inquit, quia Christus intantum dilexit nos, ut mori dignaretur pro nostra salute ipse Deus noster, quod a saeculo fuit novum et invisum. Item dicitur etiam novum quantum ad effectum, quia vetustatem peccati aufert, et animam in Christo renovat, et renasci denuo facit per Spiritus Sancti gratiam. Et ibidem ponit exemplum tale, quia modus unus renovandi vinum vetus, quando scilicet amisit colorem et saporem, est iste, quod ponitur cum vino novo et forti super faeces novas, et ibi recipit colorem et saporem ex fervore vini novi, et sic renovatur. Sic mandatum de dilectione fuit valde antiquatum, ut non saperet. Sed apposita est novitas charitatis in passione Christi, ubi ferventissima fuit dilectio. Et sic fecit novum. O ergo homo Christiane, stude Deum diligere et proximum amore Christi exemplo beati Bartholomaei. (E)
Circa secundum de modo debito charitatis et eius regulis. Quoniam quaeri potest, quomodo debeat homo diligere Deum, et quomodo proximum. Idcirco tres potissimae regulae de hoc sunt notandae:
· Prima regula de dilectione Dei
· Secunda de dilectione proximi
· Tertia de dilectione inimici
Prima regula de dilectione Dei est, scilicet quod Deus est ab omnibus hominibus diligendus propter se et super omnia. Haec regula patet per Magistrum et doctores in III. dist. XXVII. Nam et Bernardus De diligendo Deo dicit: Causa diligendi Deum Deus est, quod est dicere, quod debemus Deum diligere pure propter suam bonitatem, quia totus est bonus et desiderabilis ac amabilis. Nam quidquid est in Deo, est summum bonum et summe desiderabile super omnia bona mundi. Anselmus li. Monologion: Deus est summum bonum, quo nil maius cogitari potest. Et ideo Deus debet diligi super omnia et propter se, quia si diligeretur propter aliquid aliud, iam illud praeferretur Deo et praeeligeretur. Sed impossibile est aliquod melius esse vel eligibilius Deo. Non debet ergo diligere homo Deum propter proprium commodum, sed pure propter Deum, et super omnia, id est super omnes res temporales, super propinquos et super omnia creata, ac etiam super nosmetipsos. Hinc Luc. XIV.: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
13 (F)
Secunda regula est de dilectione proximi, videlicet quod omnis homo tenetur diligere proximum in Deum et propter Deum. Et patet haec regula in III. dist., qua supra. Unde Augustinus li. L. homiliarum inquirens, quae sit ista dilectio proximi, de qua praecipitur: Diliges proximum tuum, sicut teipsum, distinguit quadruplicem dilectionem. Prima est carnalis, quae est inter virum et uxorem. Et ut dicit, ista dilectio licet sit licita, non tamen est virtuosa vel meritoria vitae aeternae. Sed si vis, ut sit meritoria, non debes uxorem diligere tantummodo propter carnalem affectum, quia hoc etiam est in brutis animalibus, sed debes diligere in Deum et propter Deum, id est quia uxor est mulier bona et iusta, vel ut bona et iusta sit. Qui enim sic diligit uxorem, scilicet in Deum et propter Deum, sicut seipsum, id est ad id, ad quod seipsum, hoc est ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro, iam talis meretur, quia non diligit uxorem ut uxorem, sed Deum diligit in uxore. Et de hac meritoria dilectione dicit Apostolus Eph. V. ca.: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam etc.
14 Secunda est dilectio naturalis, qua pater diligit filium vel econverso, et mater amat filium etc. Et ista etiam de se non est meritoria, quia communis est serpentibus et animalibus. Augustinus: Serpentes, leones et lupi filios amant. Noli ergo pro magno reputare, quod amas filios tuos, si non amaveris, a serpentibus vinceris. Haec ille. Et sic patet, quod non est meritoria haec dilectio, sed erit meritoria, si amaveris in Deum et propter Deum, ut scilicet sit bonus, vel quia est bonus. Ideo ad Eph. VI.: Vos, patres, filios vestros educate in disciplina et correctione Domini, 15 patet ergo etc. Tertia est dilectio socialis, qua amicus amat amicum vel cohabitantem proximum aut socium. Et ista etiam licet sit licita, non tamen est meritoria, quia communis est pecoribus. Sicut ponit exemplum Augustinus de duobus equis simul manducantibus, qui desiderant se videre, et sic de aliis. Sed potest esse meritoria, si quis amet amicum in Deum et propter Deum, sic enim Deum amat in amico, ut supra dictum est. Quarta est dilectio rationalis, qua (inquit Augustinus) diligimus hominem propter fidem, scilicet Christi, et mutuam benivolentiam, sicut nosmetipsos, id est ad id, ad quod nos, hoc est ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Ista dilectio, scilicet propter fidem et bonitatem non potest esse in brutis, quia non habent usum rationis, sed tantum in bonis hominibus, qui in Deum et propter Deum amant proximos, sicut seipsos, id est ut sint fideles et boni, vel quia sunt fideles et boni, et est meritoria. Et sic patet secunda regula. (G)
Tertia regula est de dilectione inimici, scilicet quod omnis homo tenetur diligere inimicum in universali quantum ad naturam propter Deum. Unde praecipitur Matth. V.: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est.
16 Unde Gregorius in homilia de apostolis dicit: Ille charitatem veraciter habet, qui et amicum diligit in Deum, et inimicum diligit propter Deum. Nam secundum sanctum Thomam II. II. q. XXV. et communiter doctores: Dilectio inimicorum quantum ad naturam in universali est de necessitate charitatis, et hoc quoad bona gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Et de hoc alibi latius. Sed quaeri sufficiat hic, utrum inimici, qui sunt mali, sint ex charitate diligendi. Respondetur secundum sanctum Thomam ubi supra et doctores communiter, quod inimici inquantum sunt mali, considerando quantum ad culpam, sic sunt odiendi. Nam et ipse Deus odit malos inquantum sunt mali. Unde Ps.: Iniquos odio habui etc. 17 Sed inimicos malos considerans inquantum homines sunt ad imaginem Dei facti, sic sunt diligendi, quia adhuc sunt in via et potentia veniendi ad poenitentiam et gratiam ac gloriam. Et hoc optare sibi debeo propter Deum, ut sit bonus. Unde Augustinus: Cum dico: homo malus, duo dico, scilicet homo et malus. Inquantum homo, est diligendus, inquantum malus, est odiendus, hoc est malorum hominum malitia odienda est, sed natura possibilis beatificari est diligenda. Hinc idem Augustinus: Sic diligantur homines, ut eorum non diligantur errores. Idem De doctrina Christiana dicit: Omnis peccator inquantum peccator non est diligendus, et omnis homo inquantum homo est diligendus propter Deum, Deus vero propter seipsum. Haec ille. Ad propositum: Beatus Bartholomaeus has regulas observavit, et ideo iam conregnat cum Christo in caelis. O ergo Christiane, fac similiter, ut vivas. (H)
Circa tertium de Christiformis dilectionis exemplo, quia dicitur: Sicut dilexi vos etc., accipiamus pro conclusione sententiam sancti Bernardi dicentis: Christus tripliciter dilexit nos, dulciter, sapienter et fortiter. Sic nos exemplo eius nostros proximos diligere debemus. Primo namque Christus dilexit nos dulciter in eo, quod nostram humanam naturam induit, et ipse omnium Dominus et Deus nos in amicitiam sibi perpetuo coniunxit, et in fratres adoptavit, ac dulcissime nos ad salutem monuit et attraxit. Sic nos debemus proximos diligere ut fratres dulciter conversantes, neminem turbantes, nulli malum pro malo reddentes, sed cum omnibus pacem habentes, et pietatis affectum veraciter exhibentes, I. ad Timo. II.: Quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, hoc enim bonum est et acceptum coram Deo et Salvatore nostro.
18 Item I. Ioh. III.: Si quis viderit fratrem suum necessitatem habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo manet charitas Patris in eo etc. 19 Secundo dilexit nos Christus sapienter, quia culpam nostram cavit et redarguit. Sic nos diligamus proximos, ut eorum vitiis et peccatis nullatenus consentiamus, alioquin insipienter diligit, qui pro amore proximi Deum peccato offendit, quia dicitur Rom. XII.: Dilectio malum non operatur. 20 Si ergo operatur malum, non fuit vera dilectio, quia Christo et Deo contraria. Ideo Ambrosius V. q. V.: Non osculatur (inquit) semper pater filium, sed aliquando castigat. Ergo quando castigatur, qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur, habet enim et amor plagas suas. Haec ibi. Patet ergo, quod ex charitate mali sunt corrigendi. Tertio Christus dilexit nos fortiter. Nimirum fortius dilexit nos, quam possit diligere socius socium, quae tamen dilectio magna est inter homines. Sed eminentius diligere nos ostendit, cum ait Matt. ultimo: Ecce ego vobiscum sum usque consummationem saeculi. 21 Alii quippe socii, si usque ad mortem nobiscum perseverant, bonum est, sed ipse in perpetuum nobiscum est. Item fortis est dilectio inter virum et uxorem, sed fortius et magis dilexit nos Christus, qui dicit Iere. XII.: Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem, numquid revertetur ad eum ultra? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere, et ego suscipiam te, dicit Dominus. 22 Praeter haec fortior est dilectio matris ad filium, sed super hanc nos Christus dilexit, quia dicit Isa. XLIX. c.: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui. Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus descripsi te. 23 Haec ibi. Nam vulnera in manibus a Christo suscepta pro nobis extensis in cruce manibus signum sunt amoris, quasi velit amplexari nos, ut dicit Bernardus. Insuper fortissima est dilectio, qua anima diligit corpus, a quo nullo modo vellet separari. Sed super hanc nos Christus dilexit, quando pro nobis animam e corpore emisit in cruce moriendo. Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat etc. 24 Sic et nos debemus proximum fortiter amare. Unde I. Io. III.: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit, 25 id est vitam, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Lyra: id est vitam corporalem pro salute animae proximi. Non tamen ad hoc communiter tenentur homines, sed solum in casu necessitatis, ut si quis videat proximum periclitari in anima, et non potest sibi aliter subvenire, nisi per hoc, quod exponat se morti corporali pro illius salute, in tali casu tenetur, et non alias. Illi tamen, qui habent curam animarum, ut sacerdotes curati, episcopi et praelati, alii non, solum in hoc casu, sed etiam in aliis tenentur pro salute subditorum vitam exponere corporalem, puta si quando haereticus ut lupus latens intret gregem ad corrumpendum in fide vel moribus, alioquin non esset pastor, sed mercennarius. Haec Lyra. Sed animam propriam ad peccandum vel per consequens damnationem obligandam nullus debet exponere pro toto mundo, etiam salvando ad beatitudinem, unde pro toto mundo salvando non debes facere unum peccatum mortale. Math. XVI.: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. 26 O ergo carissimi, o veri Christiani, hortor vos et me ipsum, ut exemplo beati Bartholomaei et prae omnibus exemplo Christi discamus diligere Deum super omnia, proximum sicut nos, et oremus, ut Christus beati Bartholomaei meritis det nobis gratiam et gloriam. Amen.

De sancto Bartholomaeo sermonem quartum vide ex communi sanctorum, ubi scripsi, ut pluribus sanctis apostolis vel discipulis possit deservire pro placito.




1 Ioh 15,12
2 Mt 12,34
3 Apc 1,5
4 I Io 3,16
5 I Io 4,16
6 I Tim 1,5
7 Ex 20,12-16
8 Eph 3,17
9 Ioh 14,21
10 I Io 4,20
11 Rm 13,8
12 Ioh 13,34
13 Lc 14,26
14 Eph 5,25
15 Eph 6,4
16 Mt 5,44-45
17 Ps 118,113
18 I Tim 2,2
19 I Io 3,17
20 Rm 13,10
21 Mt 28,20
22 Ier 3,1
23 Is 49,15-16
24 Ioh 15,13
25 I Io 3,16
26 Mt 16,26




Kezdőlap