[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LVIII.]

In decollatione sancti Iohannis Baptistae
Sermo

Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcerem. Marc. VI. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Scimus, carissimi, quia iuxta commune proverbium dicitur: Qui veritatem loquitur, caput eius frangitur. Et Chrysostomus in hodierno sermone dicit sic: Incurrit odium, qui arguit criminosum. Hoc in beato Iohanne Baptista pro hodierno spectaculo factum videmus, quia cum argueret Herodem dicens: Non licet tibi habere uxorem fratris tui etc.
2 Idcirco eum Herodes voluit decollare. Misit ergo et tenuit Iohannem et vinxit eum in carcerem, scilicet per servos suos. Nam regula iuris est: Qui facit per alium, per se facere videtur. Itaque iuxta sacrum evangelium tria mysteria notemus pro hodierno sermone ad honorem sancti Iohannis:
· Primum mysterium de impia Iohannis occisione
· Secundum de divina huiusmodi permissione
· Tertium de gloriosa eius morte et tumulatione (B)
Circa primum de impia occisione Iohannis accipiamus pro conclusione, quod magnae impietates et plurimae sunt commissae in Iohannis occisione, ut claret ex evangelii serie.
Prima fuit natalis sui celebratio, quod fieri non debuit, quia nativitas ad hanc vitam est plena miseria et peccatis. Sed melius est memoriam mortis habere, quam de nativitate gaudere. Ecci. VII.: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
3 Nam in illa finis cunctorum admonetur hominum. Et vivens homo cogitat, quid facturus sit. Unde Gregorius: Filii huius saeculi natalem celebrant, quia post mortem eis gaudia non restant. Sancti autem pro natali mortem cogitant, ut nascantur ad vitam aeternam. Proinde Rabanus dicit: Nullum legimus diem natalem observasse, nisi Herodem et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, erat par sollemnitas, et sollemnitatem sanguine foedabant, praecipue autem Herodes. (C)
Secunda fuit adulteratio, quae est maxima impietas et enorme peccatum ex pluribus rationibus. Primo quia adversatur sacramento, et sic peccat talis violando, scilicet matrimonii sacramentum. Matt. XIX.: Quos Deus coniunxit, homo non separat.
4 Secundo quia bonum prolis offendit, quia reddit prolem inhabilem ad ecclesiasticas dignitates, et quia non potest succedere in bonis patris putativi, alias tenetur satisfacere. Tertio quia cruciatum maiorem demeretur in Inferno, Apoca. II.: Qui moechantur, in maxima tribulatione erunt. 5 Nam si quaeras, utrum furtum vel rapina aut latrocinium sit gravius peccatum, an adulterium. Ad hoc respondet Sapiens Salomon Prover. VI. 6 et ibidem Lyra, quod gravius est adulterium multo, quam furtum, quanto uxor est magis dilecta et cara, in qua adulter facit iniuriam proximo, quam res alia furata. Quarto quia Deus maledixit adulterantes, ut habetur Deut. XXVII.: Maledictus, qui dormit cum uxore proximi sui etc. 7 Quinto quia exterminatur temporaliter, et aeternaliter punitur. Unde II. Reg. XII. adulteranti David dictum est: Non recedet gladius de domo tua. 8 Item Deut. XXII.: Uterque morietur, id est adulter et adultera, et auferes malum de Israel. 9 Denique aeternaliter punitur, I. Cor. VI.: Fornicatores et adulteri regnum Dei non possidebunt. 10 Sexto quia fidem frangit, quam iuravit. Et sic patet gravitas huius peccati, scilicet adulterii, quia peccat contra Deum, contra se et contra proximum, quem admittit, et contra maritum et contra prolem. Herodes ergo graviter peccavit adulterando, et tanto gravius, quanto cum uxore fratris sui incestuose adulteravit, et sanctum Iohannem redarguentem occidit. (D)
Nimirum ut habetur in Historia scholastica et communi Legenda, Herodes iste Antipas dictus, filius Magni Herodis, scilicet Ascalonitae, qui occiderat infantes, cum Romam pergeret per fines fratris sui Philippi, videns uxorem Philippi, fratris sui, nomine Herodiadem, illam adamavit, et secreto cum ea pepigit, videlicet quod in reditu suo uxorem propriam repudiaret, et ipsam Herodiadem acciperet coniugem. Hoc audito uxor Herodis, filia regis Damascenorum non exspectato viri reditu ad patrem festinavit. Herodes autem rediens Herodiadem Philippo fraudulenter abstulit. Hoc erat illicitum, quod vivente fratre haberet uxorem eius. Ideo Iohannes de hoc ipsum arguebat. Et secundum Lyram Herodias timebat, ne Herodes ad praedicationem Iohannis poeniteret, et eam marito suo redderet. Et ideo volens occidere Iohannem persuasit Herodi, ut illum incarceraret. Herodes autem metuebat Iohannem, ut dicitur Marc. VI.
11, sciens ipsum virum iustum et sanctum, ergo solo metu tenebatur ab interfectione Iohannis, quia propter sanctitatem eius, quae erat nota toti populo, timebat, si Iohannem occideret, ne populus contra eum insurgeret. Nam quod dicit evangelium: Audito – inquit – eo multa faciebat, et libenter audiebat, 12 intelligendum est totum simulatorie, ut scilicet ex tali obtemperatione retineret populum a rebellione contra ipsum. Unde et Christus illum nominavit vulpem, Luc. XIII., cum dicerent quidam, quod Herodes quaerit eum interficere. Respondit Iesus: Dicite vulpi illi, quia etc. 13 Item Chrysostomus: Herodes libidinis facibus ardens perire maluit, quam ad poenitentiam redire. Volens ergo placere uxori, Iohannem incarceravit, et sic obduratus peccatum auxit. (E)
Tertia impietas fuit saltatio in chorea. Chrysostomus: Ubi est saltatio, ibi est diabolus. Neque enim Deus dedit nobis pedes, ut lascive saltemus, sed ut cum angelis in caelo chorizemus. Item Wilhelmus Lugdunensis dicit: Chorea est circulus, cuius centrum est diabolus, quia diabolus est in medio eorum inflammans ignem concupiscentiae, et ideo est cavenda. Quaeritur: Quare chorea vel saltatio reputatur grave peccatum, cum etiam sancti, ut David et Maria, soror Moysi legantur saltasse? Respondetur secundum doctores, praecipue Alexandrum II. II. tit. de ludo, quod si talia fiant ex spirituali iucunditate, sicut fecit David coram arca Domini saltando, et Maria, soror Moysi cum tympanis choros ducens post liberationem filiorum Israel in Mari Rubro, Aegyptis submersis, sic sunt meritoria. Si autem fiant talia pro recreatione vel ex causa alicuius honestae laetitiae a personis saecularibus et congruo tempore, et aliis debitis circumstantiis, sic possunt esse sine peccato. Si vero huiusmodi fiant ex dissolutione mentis lascivae ad provocandum libidinem, vel ad alium malum finem, ut fiunt communiter, est peccatum mortale. Unde Augustinus dicit, quod omnis motus seu saltus petulantiae est saltus in profundum cloacae, id est Inferni. Et patet huius peccati gravitas ex duplici ratione. Prima ratio multiplicis offensionis, quia multa ibi oriuntur peccata, scilicet superbia et vana gloria ad complacentiam hominum. Avaritia in affectando ornamenta vestium aliarum. Luxuria ex ornatu et saltu ac conversatione mulierum. Ira et invidia, si una plus honoratur, quam alia, et sic de aliis. Unde propter haec Augustinus de decem chordis dicit, quod melius est die Dominica arare, quam chorizare, et lanam texere, quam impudice saltere. Melius, id est minus malum est. Secunda ratio multiplicis inquinationis, scilicet ex aspectu eorum. Nam Hieronymus in quadam homilia dicit: Non credo viro, si dicit se illaesum evasisse a spectaculis talium, cum David ex eo, quod vidit Bersabee lavantem se, ad libidinem provocatus sit. (F)

Si quaeritur ergo, utrum inspectio chorearum vel iocationum sit peccatum, respondet Alexander ubi supra, quod si inspectio est in transitu, non tendens ulterius ad delectationem peccati mortalis, sic est venialis. Si autem est studiosa inspectio, ita quod advertit de periculo cogitationis morosae, et tamen non avertit se, tunc fomentum dat peccato, et est mortale.
Quarta impietas fuit iuratio, scilicet mala. Nam incarcerato Iohanne Herodias pariter et Herodes occasionem quaerentes, quomodo possent occidere illum, inter se secreto condixerunt, ut Herodes natalis sui diem celebraret principibus, et puella, filia ipsius Herodiadis intraret et saltaret, et illi rex iuraret se daturum, quidquid petierit, et sic illa praemonita a matre caput Iohannis peteret, atque propter iuramentum illi daret, et se contristari simularet. Et sic factum est, ut patet in evangelio. Et haec sic facta testatur Hieronymus in Glossa, ex quo patet, quod haec iuratio fuit impia. (G)

Quaeritur namque: Quae requiruntur ad iuramentum, ut sit licitum et sine peccato? Respondetur secundum Thomam II. I. q. LXXXIX. ar. III., quod ad iuramentum requiruntur praecipue tria. Primum est necessitas, ut non fiat ex levi causa. Secundum est veritas. Tertium est honestas, id est, quod sit licitum id, quod iuratur, et non sit malum vel vitiosum. Si enim quis iurat, quod in se peccatum est, ut adulterium vel homicidium facere et huiusmodi, peccat et iurando, et etiam servando vel implendo iuramentum. Unde Isidorus XXII. q. III.: In malis – inquit – promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, ne facias, impia est promissio, quae scelere adimpletur. Haec ille. Ad propositum in iuramento Herodis praedicto nulla fuit necessitas. Non fuit etiam honestas vel iustitia, quia occidere innocentem illicitum est. Ideo iniquum fuit illud eius iuramentum, et melius fuisset non implere, Simon de Cassia. O impie Herodes, unde tristaris, si male iurasti, muta decretum. O quot sunt modo in iuramento vitiosi. (H)

Sed quid dicemus de his, qui licet seipsos a periurio cavent, tamen alium iurare compellunt, etiam cum sciant illum falsum iuraturum. Audiant tales Augustini sententiam in sermone de decollatione Iohannis, et notatur XXII. q. V.: Ille, qui hominem – inquit – provocat ad iurationem, et scit eum falsum iuraturum, vincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, scilicet illius periuri et suam. Haec ibi. Ad id Augustinus in sermone narrat, quod quidam cum negasset accomodatum illi, cui debebatur, ille iusiurandum extorsit, is iuravit, ille perdidit, qui raptus ad iudicium Dei de hoc obiurgatus est, dante sententiam iudice et dicente sic: „Melius erat, ut rem tuam perderes, quam ut animam pretiosam illius falsa iuratione perimeres”, et propterea graviter ille caesus est adeo, quod in dorso evigilantis plagarum illarum vestigia apparerent, donec poeniteret coram omnibus. Haec Augustinus.
Quinta impietas fuit postulatio, scilicet nefanda. Cum enim saltasset filia Herodiadis, placuit Herodi et recumbentibus. Simon de Cassia: Placent mala malis, impudica impudicis, vana vanis. Iuravit ergo rex dicens: „Pete, quod vis, quia quidquid petieris, dabo tibi”, licet dimidium regni secundum Hieronymum et doctores. Ex hoc videtur, quod Herodes fraudulenter iuravit, ut occasionem haberet occidendi Iohannem. Non enim verisimile est, quod propter unam saltationem promitteret dimidium regni dare. Et certe si illa patris vel matris interitum postulasset, Herodes non consensisset, itaque illa exiit, et dixit matri suae: „Quid petam?” At illa: „Caput Iohannis.” Ecce mala doctrina malae matris, quia cum deberet filiam docere salutifera, docuit nefaria. Remigius: O quot sunt hodie mulieres docentes filias non orare, non sermonem visitare, sed chorizare. Tales digni sunt aeterna morte. Tunc ergo illa intrans ad regem dixit: „Volo, ut protinus des mihi in disco caput Iohannis.” O inverecunda bestia! O nequitia mulieris, quae amputavit caput tam sanctissimi prophetae! (I)

Circa secundum principale de tali permissione divina ex verbis Chrysostomi in sermone hodierno quaestio vertitur: Cur Deus permisit, ut talis et tantus sanctus in utero consecratus matris toto orbe celeberrimus, quo maior inter natos mulierum non surrexit, tradatur in manus meretricis, et addicitur saltatrici? Unde et Gregorius in Moralibus dicit sic: Non sine gravissima admiratione perpendo, quod talis et tantus in utero matris consecratus pro puellae saltu capite truncatur. Quando in cibo vel potu peccaverat, qui locustas et mel silvestre edebat et aquam bibebat? Et tamen caput tam sanctissimum in convivio ad mensam in disco affertur, virgo fuit mundissimus, et traditur incestuosae meretrici. O vera mirum Dei iudicium, ad quod, ut ait Chrysostomus, merito confusa sunt viscera, corda tremuerunt, caligavit visus, hebuit intellectus, quando virtutum magnitudinem perdidit criminum magnitudo. Haec ille. Sed ad hoc respondendo secundum doctores colliguntur plures rationes, quia Deus hoc permisit. Prima ratio ex parte Christi, quia Christus est caput omnium iustorum, convenit autem membra conformari capiti. Et ideo sicut Christus passus est ab impiis et sceleratis, ita et Iohannes, eius membrum debuit pati, ut conformaretur Christo. Unde Ambrosius super „Beati immaculati” dicit: Cum diffinita sit sententia, quod omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur, II. Thim. III.
14, videtur is, qui persecutionem non patitur, abdicatus. Secunda ratio ex parte Iohannis Baptistae, ut sic coronam mereretur martyrii, ut sicut in terris fuit sanctissimus, sic et in caelo fieret gloriosissimus per martyrii aureolam. Tertia ratio ex parte nostri, ut in mysterio doceamur, quod Herodes et Herodias significant diabolum. Nam interpretantur ’pellibus gloriantes’, et diabolus de decore suae gloriae superbivit. Iohannes autem quemlibet Christianum repraesentat, quia interpretatur: ’in quo est gratia’, secundum Hieronymum. Sicut ergo Herodes et Herodias contra Iohannem, sic daemones contra Christianum haec solent facere. Primo mittunt satellites, id est septem peccatorum mortalium temptationes. Secundo tenent, id est capiunt per consensum et delectationem. Tertio vinciunt, id est ligant per operis perpetrationem in peccato. Quarto incarcerant, scilicet ne egrediatur per assuefactionem. Quinto adiciunt meretrici, id est impietati decollando per desperationem, et gehennae mortem. O ergo peccator, cave tibi. Quarta ratio ex parte electorum. Unde Gregorius in Moralibus: Ideo – inquit – Deus Iohannem et alios bonos fecit hic pati in infimis, ut remunerari sperent in summis. Quinta ratio ex parte reproborum. Gregorius ibidem: Si – inquit – hoc Deus permisit super illum, scilicet Iohannem, ex hoc colligat quis, quid illic passuri sint, quod Deus reprobat, si hic ita cruciat, quos amat. Haec ille. Unde ad huius significationem omnes persecutores Iohannis iusto Dei iudicio male perierunt, et in praesenti, et in futuro. Nam Herodes, ut dicitur in Historia scholastica, apud Caium imperatorem accusatus est, quod rebellare voluerit, et sic in exsilium relegatus vitam miserabiliter finivit. Herodias etiam secundum quosdam cum caput Iohannis in manu teneret, et ei insultaret, divino indicio et miraculo caput in eius faciem sufflavit, et illa subito mortua corruit. Secundum autem Historiam scholasticam licet tunc mortua non fuerit, tamen in exsilio cum Herode miserabiliter vitam et ipsa finivit. Filia vero eius cum super glaciem ludendo discurreret, et subito sub pedibus eius glacies frangitur, et sic illa in aquis miserabiliter suffocatur. Denique Pharisaei et Iudaei, qui consenserant Herodi de Iohannis incarceratione et morte, per Titum et Vespasianum capta civitate Ierusalem dispersi et occisi sunt. Ecce patet, quia mali male peribunt, iusti autem ibunt in vitam etc. (K)
Circa tertium de morte Iohannis accipiamus pro conclusione, quod mors Iohannis claret multiplici gloria, et ideo digne veneratur in Ecclesia. Prima namque gloria, quia pro iustitia defendenda mortem sustinuit, unde invictus martyr exstitit, licet enim scivit, quod insidiarentur ei, tamen non fugit, nec timuit arguere Herodem. Chrysostomus: Verum gaudium sanctorum est exire de mundo, scilicet ad caeleste regnum. Secunda gloria, quia cum devotione multa mortem excepit. Nam cum spiculator missus fuisset ad eum, stabat Iohannes in medio carceris, et voce magna clamavit dicens: „Domine Deus, tibi commendo spiritum meum.” Et genuflexo ictum gladii suscepit. (L)

Quaeri potest, utrum spiculatores vel tortores peccent mortaliter occidendo morti iudicatos, vel sint in statu salutis. Respondetur secundum Thomam II. II. q. LXIV. ar. VI. et doctores, quod si iudex fert sententiam mortis, quae manifestum errorem includit, non debet quis oboedire iudici hanc sententiam iniuste exsequendo, quia sic erit homicida, ut fuerunt carnifices, qui occiderunt martyres. Talis fuit etiam iste spiculator occidens Iohannem. Si vero iudex fert sententiam iustam, vel quae non continet manifestam iniustitiam, spiculator eam exsequens non peccat, et sic potest salvari, nisi abutatur officio, puta livore vindictae vel propter delectationem fundendi sanguinem, aut causa avaritiae hoc faciendo. Nam licet ille iuste occidi debeat, nihilominus peccat minister, cum non habet rectam intentionem, alias non peccat, ut patet XXIII. q. V. „Miles”. Tertia gloria, quia sanctis patribus in limbo Christum annunciavit. Quarta gloria, quia multis miraculis eius sepultura claruit. Nam discipuli Iohannis audito, quod esset decollatus, venerunt et tulerunt corpus et posuerunt in monumento apud Sebasten civitatem, quae olim dicebatur Samaria, inter sepulchra Elisei et Abdiae prophetarum. Sed cum ad eius sepulchrum multa miracula fierent, iubente Iuliano Apostata gentiles ossa eius sparserunt. Et cum miracula non cessarent, post hoc collecta igne cremata sunt. E quibus fideles quidam monachi plura latenter colligerunt. Sed et digitus, quo indicaverat Christum, comburi non potuit. Et sic Iohannes secundum martyrium in ossium concrematione passus est. Quinta eius gloria, quia in caelesti patria Christus Iohannem maxime sublimavit, secundum quod dignissimus inter omnes sanctos exstitit, adeo quod teste Salvatore: Inter natos mulierum maior non surrexit Iohanne Baptista.
15 Rogemus ergo Dominum, ut eius meritis et precibus det nobis gratiam et gloriam.

De nativitate Beatae Mariae Virginis habes in Stellario plurimos sermones.




1 Mc 6,17
2 Mc 6,18
3 Sir 7,3
4 Mt 19,6
5 Apc 2,22
6 Cf. Prv 6,29-32
7 Dt 27,20
8 II Sam 12,10
9 Cf. Dt 22,21
10 I Cor 5,9
11 12 Mc 6,20
12 Mc 6,20
13 Lc 13,32
14 II Tim 3,12
15 Mt 11,11




Kezdőlap