[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LIX.]

Item de exaltatione Sanctae Crucis
Sermo primus cum legenda

Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile. Eze. XVI. 1 et ad laudem hodiernae festivitatis. (A)

Haec verba Scripturae secundum Lyram et doctores exponuntur de crucis Christi fide, de qua Deus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime. Lyra: id est Romanum imperium, et sic sub eo totum orbem humiliavi sub Christi servitute, et exaltavi lignum humile, id est Christum vel eius crucem, quia nimirum lignum crucis prius erat valde humile et despectum, utpote supplicium latronum, sed valde est exaltatum iam per Christum, quia Augustinus super Ioh. dicit, et experientia docet: Crux – inquit – quae prius erat supplicium latronum, iam transiit ad frontes imperatorum. O ergo quam mirabilis Dei operatio! Et subdit Augustinus: Si talem honorem Deus contulit supplicio suo, qualem conferet fideli servo. Et quoniam hodie colitur festum exaltationis Sanctae Crucis, merito ergo ad eius laudem haec verba accipiuntur pro sermone, quibus dicit Deus: Ego Dominus exaltavi lignum etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod ipse Dominus tripliciter exaltavit lignum crucis, propterea dicit: Ego Dominus exaltavi lignum humile.
· Primo virtuosa operatione
· Secundo dignicosa adoratione
· Tertio miraculosa demonstratione
Et de his tribus prosequemur. (B)

Circa primum de exaltatione virtutis crucis Christi sit pro conclusione, quod iuxta Apostolicum dictum in triplici machina rerum, scilicet caelestium, terrestrium et infernorum lignum crucis claret exaltatum, propterea merito persuadet Apostolus omnibus dicens Phil. II.: In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum.
2 Primo namque exaltata est crux Christi in caelo, quia Deum Patrem reconciliavit, et angelos pacificavit, et ianuam caeli homini reseravit. Unde Col. I.: Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis, sive quae in terris sunt, 3 id est Deum, angelos et homines. In huius figuram legitur Gen. III., quod Paradisi ianua triplici clausura fuit clausa. Scribitur enim ibi sic: Eiecitque Dominus Adam, et collocavit ante Paradisum voluptatis Cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. 4 Haec ibi. Nam angelica Cherubim significat custodiam, quae fores clausas servaret. Item flamma apposita, quae hominem ab ingressu arceret, et gladio versatili, id est bis acuto, qui hominem deterreret. Sed Christus in cruce Deus et caput omnium angelorum exsistens pependit, et satisfaciendo per suam passionem angelicam custodiam removit, quia iustitiae divinae satisfecit de iniuria, et sic ianuam aperuit. Unde dixit latroni poenitenti: Hodie mecum eris in Paradiso. 5 Item contra flammam aquam de latere emisit in cruce, qua habet exstinguere flammam culpae et gehennae vel poenae, et contra gladium sanguinem fudit in pretium. Unde Apoc. I.: Dilexit nos et lavat nos a peccatis nostris in sanguine. 6 Hieronymus: Sanguis Christi clavis est Paradisi. Idem: Flammea illa rhomphaea et foribus praesidentia Cherubim in Christi exstincta et amota sunt sanguine. Secundo crux Christi exaltata est in Inferno, quia ipsum exspoliavit et sanctos patres eduxit. Col. II.: Exspolians principatus et potestates traduxit palam triumphans etc. 7 Et quia diabolum superavit et contrivit. Ideo Chrysostomus: Ubicumque daemones signum crucis viderint, territi fugiunt timentes baculum, quo plagam acceperunt. Haec ille. Et sic patet.
Tertio crux Christi exaltata est in hoc mundo. Primo quidem quia ponitur in locis eminentibus ecclesiarum, et hoc in memoriam crucifixi. Nam triplex memoriale Crucifixi habemus. Unum in visu, scilicet imaginum Crucifixi. Aliud in auditu, scilicet per praedicationem et Scripturas. Tertium in gustu, scilicet in sacramento Eucharistiae, ut semper recordemur et gratias agamus de tantae charitatis beneficio. Unde Bernardus: Respice, o homo, quantum obligaris patienti Domino. Quotidiana Christiani lectio debet esse Dominicae passionis recordatio. Idem Bernardus: Memor ero, quamdiu vixero, laborum tuorum, bone Iesu etc. Secundo exaltata est crux in hoc mundo per multa miracula, ut infra dicetur. Tertio denique exaltabitur in iudicio, ubi erit omnibus angelis et hominibus magnae admirationis signum, quia dicit Chrysostomus super Matt., quod in iudicio tanta erit gloria crucis, quod solis lumen reddetur obscurum prae illius luciditate. Item ibi exaltabitur in testimonium damnationis contra malos sanguinem Christi requirens. Unde Chrysostomus: Dicet tunc Christus: „Ego – inquit – propter vos homo factus sum, propter vos alligatus, caesus, delusus et crucifixus sum. Ubi est tantarum iniuriarum mearum fructus? Ecce pretium sanguinis mei, quem dedi in redemptionem animarum vestrarum, ubi est servitus vestra, quam mihi pro pretio sanguinis mei dedistis? Ego super gloriam meam vos habui, cum essem Deus apparens homo, et vos viliorem me omnibus rebus fecistis. Nam omnem rem vilissimam terrae amplius dilexistis, quam iustitiam meam et fidem.” Denique erit ibi crux Christi bonis in salvationis gaudium. Unde Hieronymus dicit: Tunc tu, rusticanus, exsultabis, et dices: Ecce crucifixus Deus meus, cerne, Iudaee, manus, quas fixeras, cerne, Romane, latus, quod foderas, etc. Et sic patet. (D)
Circa secundum de adoratione crucis aliquae quaestiones occurrunt pertractandae pro informatione. Prima quaestio, utrum crux Christi sit adoranda adoratione latriae. Ratio quaestionis est, quia Ecclesia videtur festum faciendo eam sic adorare, et quia dicit: O crux, ave, spes unica, hoc passionis tempore auge piis iustitiam reisque dona veniam. Sed hoc, scilicet augere iustitiam et dare veniam est solius Dei, ergo etc. Sed contra est, quia soli Deo debetur latria tamquam proprius cultus, ut Augustinus dicit X. De civitate Dei. Iuxta illud Deut. VI.: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies,
8 scilicet cultu latriae. Sed quia crux est pura creatura et ratione carens, ergo mirum videtur, quod debeat et quomodo adorari. Sed ad haec respondetur secundum doctores, praecipue Alexandrum de Hales III. parte Summae q. XVI. concorditerque Bonaventuram super III. dist. IX. et Thomam super eisdem, ac eos sequentes fratrem Angelicum de Clavasio in Summa dicentes, quod honor sive reverentia non debetur nisi rationali creaturae, cum sit praemium virtutis, III. Ethicorum, cuius capax non est creatura irrationalis. Insensibili ergo creaturae non debetur honor aut reverentia nisi ratione naturae rationalis. Et hoc dupliciter, vel inquantum repraesentat creaturam rationalem, ut est imago regis. Vel secundo inquantum eidem quocumque modo coniungitur, ut est vestis vel sella regis, utrumque autem venerantur homines, sicut et regem. Sic ergo loquimur de cruce illa, in qua Christus est crucifixus et pependit, de illa dicendum, quod utroque modo est veneranda. Primo quia repraesentat figuram Christi extensi in ea. Secundo ex contactu eius ad Christi membra, eo quod sanguine eius perfusa est, unde utroque modo adoratur adoratione eadem cum Christo, scilicet latriae. Et ideo Ecclesia crucem alloquitur et deprecatur, quasi ipsum Christum Deum, dicens: O crux, ave, spes unica etc. Hinc etiam festa crucis celebramus, de consecratione dist. III. c. „Crucis”. Verumtamen aliqui, ut Thomas in III. parte q. XXV. tenent, quod crux Christi, in qua pependit, non adoratur eadem adoratione, scilicet latriae, cum verbo, cum non pertineat ad personam eius quasi pars eius, sed adoratione hyperduliae, inquantum est quaedam res Christi, ratione cuius vestes similiter et alia, quae ad humanitatem eius referuntur, hyperdulia adorantur. Sed sanctus Bonaventura in III. dist. IX. dicit, quod illa crux Christi ut est res quaedam insensibilis, non debet adorari latria, nec dulia, sed debet venerari adoratione cuiusdam honoris et reverentiae, tamquam instrumentum nostrae salutis, sicut etiam reveremur sacramenta pro eo, quod sunt instrumenta salutis nostrae, honor autem adorationis, quem offerimus cruci Christi alloquendo tamquam rationalem dicendo: O crux, ave, spes unica, et huiusmodi, fit cruci Christi ratione crucifixi in ea, cui scilicet crucifixo Christo placere intendimus, et ab eo impetrare, et hoc modo cruci Christi debetur adoratio latriae, si autem loquimur de cruce Christi in alia materia, scilicet ligni, lapidis et huiusmodi, sic tantummodo veneramur eam ut Christi imaginem adoratione latriae. Unde Damascenus li. III. c. VIII. dicit: Honor imaginis provenit ad prototypum, id est imaginatum, unde post typi, id est figurae Christi dissolutionem illi lapides non sunt adorandi. Patet ergo, quod illa vera crux, in qua pependit Christus, veneratur, non solum inquantum est typus, sed etiam ratione materiae propter contactum membrorum Christi et sanguinis. In aliis autem crucibus veneranda est sola figura, non materia, ut etiam dicit Damascenus. (E)
Secunda quaestio, utrum cetera passionis Christi instrumenta sunt aequali adoratione, sicut crux Christi, veneranda, puta lancea, clavi, corona spinea, sepulchrum, columna, praesepe et huiusmodi. Respondetur secundum Thomam in III. dist. IX. et Rainerium tit. de adoratione c. V., quod sicut Damascenus li. III. dicit: Omnia, quae Deo adiacent, adoramus ipsi reverentiam afferentes. Et praedicta ac alia quaeque ex Dominici corporis et sanguinis contactu decenter adoramus, non tamen adoratione latriae, nec intantum ut crucem Christi, quia illa non repraesentant imaginem Christi, sicut repraesentat crux Christi, quae dicitur signum Filii hominis, quod apparebit in caelo, Matth. XXIV.
9 Sed talia debent magis venerari hyperdulia, id est maiori honore, quam aliorum sanctorum reliquiae, propter contactum membrorum et sanguinis Christi. Sed quod videmus plerumque talia coli latriae honore a fidelibus festum celebrando pro spinea corona et alia instrumenta venerando et adorando in terris, specialius possumus dicere secundum Bonaventuram ubi supra, quod ratione Christi, veri Dei ad illum referendo intentionem, cuius contactu sunt sanctificata, possunt ut sic adorari latria, ita quod in illis adoretur Christus Deus, et propter illum haec venerentur, ut decet. (F)
Tertia quaestio, utrum cruci Christi exhiberi debeat maior honor, quam matri Christi, an econverso. Respondetur secundum praedictos doctores, scilicet Thomam et Rainerium ubi supra, quod si consideratur crux ex parte suae materiae, inquantum est quaedam res, sic maior debetur honor matri Christi, quam cruci Christi, quia beata mater Christi cum sit rationalis, capax est honoris secundum seipsam, sed lignum crucis non secundum se. Item quia cum coniunctio ad Christum sit causa honoris, ubi ergo est maior coniunctio ad Christum, ibi debet esse maior honor, sed coniunctior est Christo sua mater, quam crux, ergo etc. Si autem consideratur crux, ut est imago Crucifixi, tunc debetur ei honor et adoratio latriae, et sic maior, quam matri Christi, quia mater Christi non adoratur latria, quae soli Deo debetur, sed hyperdulia.
Unde notandum secundum Rainerium ubi supra, quod octo sunt, quae a nobis vario modo adorantur. Primo Deus. Secundo tres personae divinae, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus, haec adorantur latria. Tertio Christus, qui etiam latria adoratur, quia verus est Deus. Quarto humanitas Christi, ut caro et anima, et haec etiam inquantum est unita deitati debet adorari latria, secundum quod ait Damascenus. Quinto imago Christi, haec inquantum res quaedam, puta lignum vel lapis, non est adoranda, sed inquantum significat Christum, adoramus propter rem, id est Christum, cuius est imago, et quia idem est motus in imaginem et in rem, cuius est imago. Ideo cum Christus adoretur latria, etiam imago eius debet latria venerari, quia Christus adoratur in imagine, non illa res, etc. Sexto crux Christi adoratur, ut supra dictum est. Septimo Mater Dei adoratur hyperdulia. Octavo sancti et sanctorum reliquiae ac sanctorum imagines adorantur dulia. Et sic patet de secundo, etc. (G)

Circa tertium de miraculosa crucis demonstratione sit pro conclusione, quod ipsa crux Christi multis et maximis miraculis per mundum claret exaltata. Et sufficiat ad praesens narrare hanc solam historiam hodiernae festivitatis de exaltatione crucis.
Legenda
Anno quippe Domini sexcentesimo quindecimo permittente Deo flagellari populum suum per saevitiam paganorum, Cosdroe, rex Persarum subiugavit suo imperio multa regna terrarum. Veniens autem Ierusalem a sepulchro Domini territus rediit, sed tamen partem Sanctae Crucis, quam sancta Helena ibidem reliquerat, asportavit. Volens autem ab hominibus coli ut deus, fecit turrim ex auro et argento interlucentibus gemmis, et ibidem Solis et Lunae et stellarum imagines locavit, per occultos etiam aquaeductus aquam desuper quasi deus pluebat, et in subterraneo specu equi quadrigas trahentes in circumitu ibant, ut quasi turrim moverent tonitruum simulando. Filio itaque suo regno tradito in tali fano profanus residebat, et iuxta se crucem Domini collocans appellari ab omnibus se deum iubet. Tunc Heraclius imperator exercitum collegit, et contra Cosdroe filium iuxta fluvium Danubium dimicaturus advenit. Tandem utrisque principibus placuit, ut super pontem soli confligerent, et qui victor exsisteret, sine damno utriusque exercitus imperium usurparet. Decretum etiam exiit, ut quicumque principem suum iuvare praesumeret, cruribus et brachiis abcisis in flumen mergeretur. At Heraclius totum se Deo et Sanctae Cruci commendavit, et illi Dominus victoriam contulit, adeo, ut universus populus Cosdroe fidei Christianae se subderet, et baptisma reciperet. Ecce quale hoc miraculum factum est per Christi crucem. Cosdroe autem senior ignorabat belli exitum, quia cum ab omnibus odiretur, a nemine sibi est intimatum, Heraclius autem ad eum pervenit, et in throno aureo illum reperiens sedentem dicit ei: „Quia lignum Sanctae Crucis secundum modulum tuum honorasti, si fidem et baptisma Christi susceperis, vitam et regnum tibi dabo, si autem contempseris, gladio te feriam.” Cui ille non adquievit, et iste illum decollavit. Et quia rex erat, fecit sepeliri. Filium vero suum decem annorum, quem ibi repperit, baptizari fecit, et regnum paternum eidem dimisit. Item turrim illam destruens argentum in praedam exercitus distribuit, aurum vero et gemmas ad reparandum ecclesias, quas tyrannus destruxerat, reservavit. Sacram igitur Crucem suscipiens Hierosolymam reportavit. (H)

Cum autem de Monte Oliveti descendens per portam, qua Dominus passurus intraverat, in equo regio et ornamento imperiali ingredi vellet, ecce repente lapides portae invicem descendentes quasi paries muri se clauserunt. Super quo cunctis stupentibus angelus Domini signum crucis in manibus tenens supra portam apparuit dicens: „Cum rex caelorum ad passionem per hanc portam intraret, non cultu regio, sed humili asello, humilitatis exemplum suis cultoribus dereliquit.” Et his dictis angelus abscessit. Tunc imperator lacrimis infusus seipsum discalciavit, et vestimenta usque ad camisiam exuit, crucemque Domini accipiens usque ad portam humiliter baiulavit, statimque porta liberum intrantibus patefecit ingressum. Odor autem suavissimus, qui eodem momento, quo de turri Cosdroe Sacra Crux fuit ablata, Hierosolymis de Persarum provincia per tam longa terrarum spatia fuerat illapsus (tunc rediit), omnesque mirabili suavitate refecit. Rex autem devotus in has laudes crucis prorupit: „O crux, splendidior cunctis astris, mundo celebris, hominibus multum amabilis, sanctior universis, quae sola fuisti digna portare talentum mundi, dulce lignum, dulces clavi, dulcis mucro, dulcis hasta, dulcia ferens pondera, salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam.” Sicque Sacra Crux in suo loco restituitur, et miracula fiunt. Nam eodem die unus mortuus vitae restituitur, paralytici quattuor curantur, leprosi decem mundantur, caeci quindecim illuminantur, daemones effugantur, et variis languoribus plurimi liberantur ad laudem Domini Iesu Christi, cui sit honor et gloria in saeculorum saecula. Amen.




1 Ez 17,24
2 Phil 2,10
3 Col 1,20
4 Gn 3,24
5 Lc 23,43
6 Apc 1,5
7 Col 2,15
8 Cf. Dt 6,13
9 Cf. Mt 24,30




Kezdőlap