[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LX.]

De exaltatione Sanctae Crucis
Sermo II.

Ego si exaltatus fuero, a terra omnia traham ad meipsum. Ioh. XII. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Haec verba Christus dicit, quibus designavit suam exaltationem per crucem et nostram salutem. Videmus nempe, carissimi, in rebus, quod gravitas trahit deorsum, ut patet de terra, levitas autem facit tendere sursum, ut patet de igne. Sic spiritualiter superbia, avaritia, luxuria etc., quia gravitatem terrenae carnis habent, animam ponderosam gravitate peccati detrahunt ad Infernum. Iob XXI.: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Infernum descendunt.
2 Sed charitas Dei, quae est ignis divinus, per levitatem caelestem efficit animam levem ad superna, et tendere facit ad Deum. Unde Augustinus: Pondus meum amor meus, eo feror, quocumque feror. Quia ergo per crucem Christi peccata et vitia in nobis exstinguuntur, unde Damascenus li. II. c. III. dicit: Crux Christi est peccati interemptio, lignum vitae aeternae. Item ex quo per crucem ignis divinae charitatis inflammatur, ut diligamus Deum, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apoc. I. 3 Idcirco per eam elevamur in Deum. Perinde Salvator dicit: Ego si exaltatus fuero, scilicet in cruce, omnia traham ad me, Deum. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone.
· Primum de Christi exaltatione in cruce, ibi: Si exaltatus etc.
· Secundum de salubri attractione omnia inquit: traham
· Tertium de praedulci dilectione, qua traxit nos Christus ad seipsum (B)
Circa primum de exaltatione Christi in cruce quaestio occurrit: Cur Christus mortem suam in cruce vocat exaltationem? Nam exaltatio significat vel sonat honoris sublimitatem, Christus autem in cruce fuit multum humiliatus et turpissima morte occisus. Mirum ergo, quomodo vocavit talem mortem exaltationem suam, dicens: Ego si exaltatus fuero, a terra omnia traham etc. Ad haec secundum Lyram in Postilla, simulque alios doctores respondetur per conclusionem, quod Christus suam mortem et crucis passionem convenienter et merito vocavit exaltationem. Unde subdit ibidem evangelista: hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
4 Et ad id sunt quattuor rationes, propter quas etiam conveniebat Christum in alto ligno mori.
· Prima ratio propter meritoriam sublimationem
· Secunda propter orbis sanctificationem
· Tertia propter restitutionem
· Quarta propter invitationem
Prima ratio propter meritoriam sublimationem, quia quamvis Christus in cruce fuit multum humiliatus, tamen per hoc meruit summa gloria exaltari, sicut dicit Apostolus Phil. II.: Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum etc. 5 Exaltavit quidem in resurrectione et in gloriosa ascensione. Exaltavit etiam in gentium conversione, quia confitentur ubique divinitatem Christi, sicut praedixerat Ps.: Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 6 Ut enim Augustinus dicit: Inter omnia hoc unum maximum est miraculum ad Christi gloriam, quod per paucos simplices et illitteratos homines totum mundum iugo fidei subiugavit. Denique exaltabitur Christus in finali iudicio et retributione, Matth. XXV.: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebitis super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, 7 id est bonos a malis. O quantus ibi erit cantus, ubi totus mundus resonabit confitendo Christum Deum, alii lamentando ut mali, alii exsultando ut boni.
Secunda ratio propter orbis totius sanctificationem. Unde Chrysostomus super illud Iohannis „Oportet exaltari Filium hominis” 8 dicit: Exaltari audiens suspensionem in altum intelligas, ut sanctificaret aerem, qui sanctificaverat terram ambulando in ea. Sanctificaverat et aquam baptismo, et super mare gradiendo, sanctificaturus erat ignem Spiritum Sanctum in specie ignis mittendo, restabat, ut sanctificaret aerem non sub tecto, sed in ligno excelso moriendo. Unde quia in alto mori voluit, ideo exaltationem suam mortem nominavit. Ex hoc perpende tu, homo, quantum odiat Deus peccatum, quia omnia elementa mundi ab infectione et foetore peccati voluit mundare. Vive ergo munde, ut placeas Christo, nam et ob hoc Christus crucifixus est. Augustinus: Dum innocens, scilicet Christus, occiditur, peccatum in nobis crucifigitur. (C)
Tertia ratio propter restitutionem, quia Adam ad altum lignum vetitum manus extendens fructum decerpsit. Ideo Christus, fructus uteri virginalis in altum lignum suspendi debuit ad restitutionem debitam. Ps.: Quae non rapui, tunc exsolvebam.
9 Et propterea exaltationem vocavit suam mortem convenienter. Sed quoniam Adam latrocinium commisit contra Dei voluntatem rapiendo fructum, idcirco Christus, Dei Filius pro restitutione vel satisfactione inter latrones in alto ligno suspendi debuit. Isa. LIII.: Cum iniquis deputatus est. 10
Quarta ratio propter invitationem. Unde Bernardus in Meditationibus dicit: Christus in altum crucis ascendit, ut ab omnibus videretur, voce magna clamavit, ut ab omnibus audiretur, clamori lacrimas addidit, ut homo ei compateretur. Qui ad eius clamorem non excitatur, ad vocem eius non compungitur, gravior est terra, durior petra, foetidior sepulchro. Haec ille. Ut ergo Christus invitaret nos sua passione et clamore ad poenitentiam salutiferam, voluit exaltari in cruce tamquam in cathedra praedicationis. O ergo Christiana anima, o sanguine Christi abluta, audi Christum in crucis patibulo alto ad te clamantem, sed quid clamantem, utique ipse in cruce clamavit: Sitio, 11 scilicet salutem animarum per veram poenitentiam. Et pro talibus, id est poenitentibus clamavit, et ad Patrem dixit: Pater, ignosce illis, etc. 12, et ad matrem dicens: Ecce filius tuus, 13 scilicet adoptivus, hic in Iohannis typo. Denique et ad talem poenitentem latronem clamavit dicens: Hodie mecum eris in Paradiso. 14 Audi ergo, o anima, audi clamorem Christi, et noli te perdere, sed poenitere, ne pereas, sed ad Paradisum pervenias. (D)
Circa secundum de salubri attractione animarum per Christi passionem quaeritur, quomodo Christus traxit omnia ad se per suam passionem. Ad quod respondetur secundum Lyram et doctores per conclusionem, quod Christus traxit ad se omnia creata angelica et humana per amorem ostensum in cruce sua sacratissima. Et declaratur, quia Ambrosius dicit et experientia docet, quod nil tam impressum humanis affectibus, quam diligere se diligentem. Sed Christus summum amorem exhibuit erga nos in cruce, ut animam suam pro nobis posuit. Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis.
15 Ex amore ergo ostenso in cruce ad genus humanum habet causam attractivam mentium humanarum. Et quoniam in hoc ipso etiam angelis amorem exhibuit, quorum ruinam ex hominibus reparavit, ideo traxit et angelos. Rabanus: In te, Crux Sancta, respiciunt angeli cumulata sua gaudia. Ad haec exemplum ponit Augustinus homilia super Ioh. dicens: Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam, nuces puero ostenduntur, et trahitur, et quo currit, trahitur, amando trahitur, sine laesione trahitur corporis, cordis vinculo trahitur. Unde verum est, quod poeta ait dicens: Trahit sua quemque voluptas. Haec Augustinus. Sic ergo Christus dulciter per amorem voluit nos trahere in cruce monstratum, ut reamemus ipsum, qui sic tractus fuit. Beatus Bernardus super Cantica dicit: Super omnia te mihi amabilem reddit, bone Iesu, calix passionis, quem bibisti pro me in cruce, hoc est, quod magis et affectum stringit, et devotione afficit, et mulcet, et iustius exigit. Haec ille. De hoc clarius in sequentibus. (E)
Circa tertium de praedulci amore Christi, quem monstravit in cruce ad attrahendum nos, accipiamus pro conclusione, quod Christus maximi amoris signa monstravit in cruce pendens ad attrahenda peccatorum hominum corda. Et hoc praecipue in quattuor declaratur.
· Primo in manuum extensione
· Secundo in pedum confixione
· Tertio in lateris vulneratione
· Quarto in capitis inclinatione
Primo in manuum extensione, pro qua quaero: Cur Christus voluit extensis brachiis et manibus in cruce pro nostro amore pendere, et sic mori? Ad hoc respondetur, quod potissime ad monstrandum suum praedulcem amorem erga nos, quia sicut mater filios amans, ut ad se trahat et ad eam currant, solet extendere brachia ad suscipiendum eos, sic fecit Christus in cruce. Bernardus: Extendit Christus in cruce brachia ad amplexandum. Christus ergo Dominus in extensione brachiorum in cruce monstravit erga nos peccatores, ut attraheret ad se suum amorem tripliciter. Primo pro signo amplexationis peccatorum poenitentium, et ad veniam susceptionis. Bernardus: Quis non rapiatur ad spem impetrandi veniam, quando considerat brachia extensa ad amplexandum, manus perforatas ad largiendum. Secundo extendere voluit brachia pro signo reconciliationis et pro foedere pacis inter Deum et poenitentem. Solent enim paciscentes homines extendere manus etiam ad evangelia vel crucem vel ad mancipandum se mutuo pro pacto servando. Sic fecit nobis Christus Deus. Olim enim Deus extendebat manum ad poenam inferendam pro peccatis, ut patet in diluvio et in Sodomitis et aliis. Ps.: Extendit manus suas in retribuendo.
16 Sed ecce Christus ambas manus extendit in cruce ad reconciliandum peccatores poenitentes, unde poenitenti Deus olim licet unam manum, scilicet misericordiae extenderet, non tamen aliam, scilicet qua daret gloriam caelestem, extendere volebat. Sed Christus in cruce ambas manus extendit, quia et misericordiam praestat, et gloriam. Mat. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. 17 Tertio extendere voluit pro signo largae erogationis, propterea palmas perforatas voluit habere, quae non possunt retinere aquas. Sic Christus in hoc ostendit, quod nil velit retinere, quin nobis effluat et largiatur. I. Timoth. VI.: Qui praestat nobis omnia abunde. 18 O quam largus Christus, quia pro potu aquae frigidae dat regnum caeleste? Matth. X.: Quicumque dederit potum aquae frigidae, non perdet mercedem suam. 19 O quam liberalis fuit Christus in cruce, ut sibi nil retinuit! Nam Petro dedit Ecclesiam, Iohanni matrem, Patri animam, latroni Paradisum, crucifixoribus vestimenta, Iudae temporalia, Ioseph et Nicodemo corpus ad sepeliendum, nobis corpus et sanguinem ac animam in pretium redemptionis, et haec ac deitatem in cibum in Eucharistia. (F)
Secundo in pedum confixione. Quaeritur etenim, cur Christus voluit pedibus confixis pendere in cruce. Respondetur, quod pro signo amoris maximi, scilicet ut ostendat, quod non vult a nobis fugere, utpote pedibus conclavatus, sed vult nobiscum manere semper, sicut promisit Matth. ultimo dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
20 Bernardus: Quis non rapiatur ad spem, quando considerat pedes perfossos ad nobiscum manendum. Item conclavari voluit Christus pedes, ut ostendat, quod nos amat adeo, ut se compediri faceret nobiscum, sicut amicus visitans amicum compeditum in carcere magnum amorem ostenderet, si seipsum cum illo compediri faceret. Sic fecit nobis Christus, qui de caelis descendit ad visitandum nos in huius miseriae et exsulatus carcere. Et mori volens pro nobis ferro nostro se compediri fecit ex charitate. Augustinus: Nescivi, quomodo me Deus diligeret, nisi pro me, scilicet pati et mori eligeret. O Christi Iesu mira charitas. (G)
Tertio praedulcem amorem Christus ostendit ad attrahendum nos in lateris apertione et cordis vulneratione. Quaeritur namque: Cur Christus voluit vulnerato corde in cruce pendere? Respondetur: pro signo veri amoris. Unde Bernardus: Clamat clavis, clamat lancea, clamat vulnus, quod nos vere dilexit Iesus. Nimirum in hoc tripliciter Christus ostendit suum amorem, ut nos reamemus. Primo quidem in cordis vulnere, ubi est fons sanguinis et amoris, ut ostendat, quod nos cordialiter dilexit. Secundo in sanguinis effusione simul et aquae, quia totum sanguinem pro nobis in pretium fudit, nec illum modicum sanguinem, qui in corde latebat, retinere voluit, quin effunderet ex amore, aquam autem fudit in lavacrum peccatorum nostrorum. Bernardus: Pectus illud, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei, lancea militis perforatum est, ut pectus tuum a pravis cogitationibus mundaretur, et sanctificaretur. Tertio in magna lateris apertione, ubi fons deitatis in corde Christi habitavit, id est in anima per unionem, ostendit, quod introducere nos vult ad claram Dei visionem. Et sic patet, quod Christus dilexit nos plus, quam cor suum, cum voluit pro nobis in corde vulnerari. Sicut enim pia mater filio suo solet dicere: „Fili, plus diligo te, quam cor meum”, sicut fecit nobis Christus cor vulnerari pro nobis permittens, propter quod dicit per Ps.: Similis factus sum pelicano solitudinis,
21 qui cor vulnerat, ut pullos vivificet a serpente venenatos. Item patet, ad quid vel propter quid diligit nos Christus, quia ut ad visionem deitatis et aeternam beatitudinem pertingamus. Ideo Auctor libri de stimulo amoris, qui dicitur fore Bonaventura, dicit: Ecce in Christo aperta sunt foramina, per quae ingredientes videamus deitatem, semel ingressus sum, ibi semper manebo. O utinam millesies morerer, ut iterum ingredi valerem, et ibi manerem, ac in aeternum degustarem et viderem, quoniam suavis est Dominus. Denique patet tertio, quod multum debemus diligere Deum, quia ipse prior dilexit nos, I. Ioh. IV. 22 Augustinus: Nimis durus est, qui et si nolit dilectionem impendere, nolit rependere. O ergo Christiane, ama Christum pro tanta eius charitate et bonitate! (H)
Quarto in capitis inclinatione Christus amorem suum praedulcem ostendit ad attrahendum nos. Nam quaeritur, cur voluit Christus capite inclinato in cruce mori. Respondetur, quod ad monstrandum suum amorem per triplex signum. Primum signum deosculationis, ut dicit Bernardus in Meditationibus: Christus – inquit – caput inclinatum habuit ad osculum nobis praestandum. Sicut enim amicus amicum nutu capitis vocat, ut illum osculetur, sic fecit nobis Christus in signum amoris. Secundum signum exauditionis. Nam quos libenter audimus, illis inclinamus et aures. Sic Christus caput inclinavit, et unam aurem renuit versus nos, et aliam versus caelum ad Patrem, ut significet, quod quidquid petierimus pro salute nostra, exaudit. Et propter passionis merita Deus Pater dabit nobis, sicut ipsemet repromisit, Ioh.XVI.: Amen dico, vos si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
23 Tertium signum amorosi aspectus et salutationis. Nam Augustinus dicit: Ubi amor, ibi oculus. Et certe quos amamus, illis caput ad amanter salutandum inclinamus. Sic Christus de cruce fecit nobis, quia caput inclinavit, ut nos amorose aspiceret, pro quibus moriebatur. (I)
Sed quia Christus versus dexteram inclinavit in cruce caput. Huius una praecipua ratio est, quia a dextris stabat gloriosa mater eius, et ideo versus eam inclinavit caput, ut ipsi „Vale” ultimum in morte diceret. Et nos, quos oculo dextro, scilicet suae gratiae et misericordiae aspiciebat, ipsi matri suae per hoc ’Vale’ commendaret, quasi dicens: „O piissima Mater Virgo, ecce iam ego morior et transeo hinc, tibi ergo sit ultima ’Vale’, et homines, pro quibus morior, amorose tibi commendo, ut pro eis intercedas, et sis advocata, ne pereant in peccatis suis, sed per te salventur in fide et charitate mea.” O ergo amoris immensi fons in Christo, o piissima et praedulcissima Christi charitas erga nos, o Iesu praeamantissime, per tuam crucem da nobis te reamare vere. O Beatissima Virgo Maria, recordare illius charitatis tui Filii Iesu, et pro eius amore ora pro nobis, ut det veniam et gratiam in praesenti ac gloriam in futuro. Amen.



1 Ioh 12,32
2 Iob 21,13
3 Apc 1,5
4 Ioh 12,33
5 Phil 2,8
6 Ps 45,11
7 Mt 25,31-32
8 Ioh 12,34
9 Ps 68,5
10 Cf. Is 53,12
11 Ioh 19,28
12 Cf. Lc 23,34
13 Ioh 19,26
14 Lc 23,43
15 Ioh 15,13
16 Ps 54,21
17 Mt 3,2
18 I Tim 6,17
19 Mt 10,42
20 Mt 28,20
21 Ps 101,7
22 I Io 4,19
23 Ioh 16,23




Kezdőlap