[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXIV.]

De sancto Matthaeo evangelista
Sermo II., videlicet de attractione ad Christum sequendum, eiusque privilegiis

Ait illi, id est Matthaeo Iesus: Sequere me. Et surgens secutus est eum. Matt. IX. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Sicut dicit Gregorius super Ezechielem: Quanto terrenis mens hominis plus occupatur, tanto caelestia minus videt, et tanto a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Sicut exemplum habemus in profundo puteo terrae, quem homo intrat quanto profundius, tanto erit a solis visione et calore remotior. Sed ut solis calore ille incalescat, debet solis radios sequi. Beatus itaque Matthaeus quia totus erat terrenis lucris implicatus, non poterat divini amoris igne et radiis calefieri, nisi sequendo Christum, verum solem iustitiae. Idcirco Christus ipsum misericorditer invitavit et attraxit, ut ipsum sequeretur et in amore Dei calesceret. Ait ergo illi: Sequere me. Et quod est mirum, surgens statim secutus est eum, omnia relinquendo pro amore Christi. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de his tribus beatus Matthaeus commendatur.
· Primo de attractione divina, ibi: Ait illi Iesus, attrahendo
· Secundo de perfectione in Christi sequela, ibi: surgens secutus est eum
· Tertio de honore privilegii et gloria, quod sequitur ad praemissa (B)

Circa primum de attractione divina quaestio vertitur apud theologos doctores: Unde hoc fuit, quod apostoli et praecipue Matthaeus ad unam vocem Christi continuo relictis omnibus secuti sunt Christum? Unde ut recitat Hieronymus in Originali super Matt.: Ex hoc arguit Porphyrius et Iulianus augustus praecipue stultitiam eorum, qui statim secuti sunt Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sint secuti omnibus relictis. Ratio quia scribitur Ecci. XIX.: Qui credit cito, scilicet omni verbo, levis est corde,
2 id est instabilis in bono et labilis in malum. Cum ergo apostoli et praecipue Matthaeus absque ullo argumento, absque visis miraculis sufficientibus statim credentes relictis omnibus secuti sunt unum hominem vocantem, scilicet Christum, mirum videtur, quomodo fuerunt sapientes, et non leves corde. Sed ad haec respondetur secundum Hieronymum ubi supra, Bedam et doctores, quod ista tam velox credulitas et sequela Christi in apostolis et Matthaeo non processit ex levitate cordis, sed ex virtute Christi miraculose ad se illos trahentis et ex bonitate divinae virtutis. Nam ipse Christus dixit Ioh. X.: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. 3 Ipse ergo Christus Deus traxit eos virtute divina, qui exterius vocavit eos per verba. Vox quippe Christi vocantis habuit virtutem non solum inductivam, sed etiam attractivam, quia erat instrumentum deitatis. Unde Ps.: Ipse dabit voci suae vocem virtutis, 4 scilicet divinae. (C)
Pro quo notandum est, quod peccatorem hominem quemquam trahit quandoque diabolus ad se, quandoque attrahit Deus, suis uterque funiculis ligando et trahendo, teste Scriptura. De diabolo patet Prover. V.: Quare – inquit – deduceris, fili mi, id est traheris ad peccata. Subdit: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur, ipse morietur, et in multitudine stultitiae suae decipietur.
5 Et iterum ca. VII. dicitur: Quasi bos ductus ad victimam stultus trahitur, 6 scilicet ad damnationem. Item de Deo et Christo Iesu scribitur Oseae XI.: In funiculis Adam traham eos, in funiculis charitatis. 7 Haec dicit Dominus. Si quaeratur, qualibus funibus potest trahere diabolus peccatores, ex quo per Christum contrita est diaboli potestas, respondetur secundum Augustinum li. Confessionum dicentem: Suspirabam ad te, Domine, vinctus non catena ferrea (scilicet coactionis), sed mea ferrea voluntate, quae ex his anulis conglutinatur: Primus est mala cogitatio, quae parit delectationem. Secundus est consensus in delectationem. Tertius est operatio. Quartus consuetudo, quae parit necessitatem, quam sequitur desperatio et damnatio. (D)
Item qualibus funibus Christus ad se trahit peccatores, hoc edocuit in Matthaeo, quem traxit funiculo quadruplici. Et suo modo facit spiritualiter aliis, ut dicit Bernardus:
· Primo funiculo amorosae visionis
· Secundo funiculo virtuosae vocis
· Tertio funiculo divinae inspirationis
· Quarto funiculo mirificae operationis
Primo attraxit Matthaeum Christus funiculo amorosae visionis. Nam Hieronymus in Originali super Matt. dicit, quod fulgor et maiestas divinitatis occulta, quae etiam in humana relucebat facie, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu, quos volebat. Haec ille. Et sic non mirum, quod Matthaeus et apostoli velociter Christum secuti sunt, quia sic voluntate divina trahebantur per amorosum splendorem in visu faciei Christi lucentem. Ad id accipiamus exempla. Nam legitur in figura huius III. Regum XIX.
8, quod Elias propheta venit ad Eliseum in campis arantem, et misit super illum pallium suum. Et statim ipse Eliseus relictis bobus, quibus arabat, post Eliam cucurrit dicens: „Osculer, oro te, patrem et matrem meam, et sic sequar te.” Et sic secutus est eum, et ministrabat ei. Si hoc potuit pallium Eliae facere Eliseo, multo magis Christi divinitas palliata in humanitate trahere potuit et traxit Matthaeum.
Item aliud exemplum naturale. Nam Aristoteles li. De animalibus dicit, quod caladrius est avis colore totaliter albo, quae si ducatur ad domum vel alibi ad aegrum, si faciem convertitur ad aegrum visum porrigens, indubitanter sanabitur aeger ille, quod si non aspexerit aegrum, morietur in illa infirmitate. Sic Christus Deus totus albus per puritatem si aspicit aegrum, id est peccatorem, sicut aspexit Matthaeum oculo gratiae et misericordiae, sanabitur, quia maximae virtutis sanativae est Christi aspectus talis in anima improportionabiliter, quam sit virtus aspectus avis praefatae ad sanandum aergum corporalem. Si autem Christus avertit hunc aspectum a peccatore, indubitanter peccator mori habet in peccato. Ideo orabat Ps.: Respice in me, Domine, et miserere mei. 9 Nimirum Christus hoc modo trahit peccatores multos per amorosum aspectum, scilicet beneficiorum divinorum, dicens illud Iere. XXXI.: In charitate perpetua dilexi te, scilicet o homo, ideo attraxi te miserans tui. 10 O peccator, vide, ne contemnas hunc aspectum et tractum, vide amorosum aspectum Christi, quo ab aeterno voluit te creare ad beatitudinem, dedit animam rationalem et corpus, dedit tibi omnia bona mundi ad usum. Insuper dedit seipsum pro tua redemptione in passionem et mortem, promisit tibi gratiam et gloriam. Audi ergo dicentem et clamantem in cruce: Ecce quomodo in charitate perpetua dilexi te, o anima. Revertere ergo, revertere Sulamitis etc. 11
Secundo traxit funiculo virtuosae vocationis, cum dixit illi: Sequere me. Simon de Cassia: Verbum Christi non solum auribus Matthaei insonuit, sed et animum, scilicet sua virtute attraxit, affectum mutavit, et intellectum illuminavit. Haec ille. Isto funiculo et eius modo trahit Christus multos nunc peccatores per voces et verba Sacrae Scripturae et praedicationis. Unde in homilia: Praedicationis verba praecurrunt, et tunc Dominus ad mentis hospitium venit. Ideoque Lu. XI.: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. 12 Sed heu multi huic tractui non consentiunt. Quibus Ps.: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obturare corda vestra etc. Et subdit: Quibus iuravi in ira mea si introibunt, 13 id est non introibunt in requiem.
Tertio traxit funiculo divinae inspirationis, unde Beda in homilia super Matt. dicit: Non est mirandum, quod ad primam Domini vocem terrena lucra reliquerit, et ei, quem nil divitiarum habere cernebat, adhaeserit. Ipse enim Dominus foris eum verbo vocavit, intus instinctu invisibili, ut sequeretur, edocuit, infundens gratiae lumen, quo intelligeret, quod is, qui a temporalibus vocabat in terris, incorruptibiles daret thesauros in caelis. Haec ille. Isto modo multos trahit peccatores Christus per inspirationem et infusionem gratiae, qua recognoscunt mundi vanitatem caducam et peccati delectationem mortiferam, quoniam ut Gregorius ait: Momentaneum est, quod delectat, sed aeternum, quod cruciat. Et plerosque trahit recognoscendo mortem sibi necessario imminere et eius horam incertam. Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui se cogitat moriturum, ut patet. (E)
Quarto traxit funiculo mirificae operationis, Hieronymus in Originali super Mat.: Tantae – inquit – virtutis tantaque signa praecesserunt, quae apostolos, antequam crederent, vidisse non dubium est, ergo etc. Isto modo trahit Deus peccatores. Nam a principio mundi multa legitur Deus fecisse mirabilia ad deterrendum peccatores ex illorum consideratione, ut traheret eos ad poenitentiam. Et patet:
Primum mirabile in angelis, e quibus innumerabiles pro uno vitio, scilicet superbiae aeternaliter perierunt. Secundum in primis parentibus hominum, qui pro unius praecepti transgressione cum tota posteritate exilio innumerabilium miseriarum huius vitae sunt relegati, quorum innumerabiles aeternaliter damnantur. Nec quisquam potuit in caelum ingredi ante Christi passionem et mortem, ut patet. Tertium mirabile in diluvio, ubi omnes homines et animalia in terra et aere propter peccatum hominum perierunt praeter illos, qui fuerunt in arca Noe. Quartum mirabile in Sodomitis, ubi quinque civitates cum tota regione earum et pecoribus ac quibusvis possessoribus submersae sunt propter peccatum. Quintum mirabile in Pharaone et servis eius submersis. Sextum in Iudaeis non credentibus in Christum, quomodo perierunt et per orbem dispersi miserabiliter tenentur. Septimum videmus in mundo, ubi Deus saepe immittit pestilentias, clades et alia flagella propter peccata hominum. Et adhuc in iudicio extremo videbimus mirabilem Dei vindictam contra omnes peccatores a principio mundi usque ad finem, qui omnes in Infernum detrudentur corpore et anima aeternaliter cruciandi. O peccator homo, numquid mirabilia, numquid terribilia sunt haec? Quid ergo dormitas in peccatis, cur miser non deterreris, cur perire vis? Audi Christum dicentem Luc. XIII.: Ego dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis,
14 scilicet in iudicio. (F)
Circa secundum de perfecta Christi sequela quaeritur, qualiter exemplo beati Matthaei debeat Christianus Christum trahentem sequi. Nam Isidorus dicit: Ille est verus Christianus, qui facit, sicut fecit Christus, ambulans, sicut ille ambulavit, a quo nomen traxit. Et Cyprianus De duodecim abusionibus dicit: Non recte Christianus dicitur, qui Christo moribus non aequatur. Sed Bernardus in quodam sermone dicit: Quidam Christum non sequuntur, sed fugiunt, ut sunt heu multi, qui nondum peccare desistunt. Quidam sequuntur, sed non assequuntur, ut qui segniter et remisse agunt, vel usque in finem non perseverantes de medio itinere redibunt, scilicet ad vomitum recidivando. Quidam sequuntur et consequuntur, ut qui vias Christi perseveranter imitantur. Haec Bernardus. Opus est ergo nobis scire, qualiter exemplo Matthaei sequamur Christum, ut consequamur. Ad quod respondetur, quod si volumus cum Matthaeo Christum sequi et consequi ad aeternam beatitudinem, debemus sequi quadrupliciter, sicut et ipse secutus fore legitur et in exemplum nobis proponitur sequendi:
· Primo velociter
· Secundo integraliter
· Tertio amabiliter
· Quarto stabiliter
Primo velociter, ut non tardemus sequi, sicut nec Matthaeus tardavit, sed statim ad unam vocem surgens secutus est Christum. Unde Ecci.: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
15 Exemplum: Si te vocaret rex Hungariae vel Franciae ad dandum tibi omnes thesauros et regnum et omnia bona, nonne statim sequereris? Quanto magis sequere summum regem gloriae pro habendis aeternis bonis? Item si haberes unum pedem in igne, nonne quanto velocius extraheres? Sic et ab igne Inferni.
Secundo integraliter, ut nil remaneat in te, quod deserviat vitiis. Sicut Matthaeus reliquit omnia sua et suos caros, et se totum dedit Deo. Unde Iac. II.: Qui servaverit totam legem, offenderit autem in uno, factus est omnium reus. 16 Exemplum: Si miles sanus iuxta regem in sordida veste claudicaret, utique non placeret regi. I. Reg. XVII.: Usquequo claudicatis in duas partes. 17
Tertio amabiliter, sicut Matthaeus secutus est amanter et gaudenter. Unde et fecit convivium Christo in domo sua, ut dicit evangelium. Et nos ergo dicamus illud Dan. III.: Nunc, Domine, sequimur te toto corde, et amamus te. 18 Hoc non servant, qui ad confessionem coacti per sacerdotem, vel ne inter homines confundantur, aut a communione et sepultura excludantur, propter hoc et non ex amore accedunt, et poenitentiam simulant. Item hoc etiam est contra illos, qui religionem ingressi dolent se intrasse, et contra omnes qui non ex amore divino faciunt bona, quae operantur.
Quarto stabiliter, ut perseveret homo in Christi sequela usque ad mortem, sicut fecit Matthaeus. Matt. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus etc. 19 Nonne verecundia esset militi, et quomodo placeret regi miles talis, videlicet qui sequeretur regem libenter ad mensam, sed non in bello contra hostes regis. O ergo homo, disce sequi Christum! (G)
Circa tertium de privilegiorum gloria, scilicet beati Matthaei sufficiat pro conclusione, quod benignus Iesus publicani Matthaei poenitentiam adeo acceptavit, quod non solum culpas condonavit, sed insuper magnis privilegiis ipsum dotavit, et inter sanctos sublimavit, patet per alphabetum:
Primum privilegium apostolicae electionis, quia electus est ad apostolatus dignitatem, quae est summa in ecclesia, ut dicit Dionysius, quod sicut inter angelos Seraphicus ordo tenet gradum summum, sic apostolicus ordo est summus, tamquam vicinior Christo. Quia autem talem publicanum Christus elegit in apostolum? Respondet Beda in homilia dicens, quod ob id, ut nullum enormitas peccatorum vel numerositas scelerum a spe veniae revocaret, cum huic publicano angelicorum spirituum vocabulum, ut apostolus esset et evangelista nominaretur, communicavit. Nam angelorum officium est annunciare divina.
Secundum privilegium praefigurationis, quoniam Matthaeus inter evangelistas praefiguratus est in specie hominis, Ezech. I. et Apoc. IV. Sed quia hoc, claret ex hoc, quia secundum Porphyrium li. de universalibus „Quid sit homo” diffinitur sic: Homo est animal rationale mortale. Deus autem, qui erat spiritus immortalis, factus est in incarnatione animal homo, qui in praedicatione manifestatus est rationalissimus, et in passione mortalis. Et quoniam Matthaeus in principio Evangelii sui describit divinam incarnationem, in medio eius praedicationem, in fine passionem et mortem, ergo in forma hominis praefiguratur.
Tertium privilegium conscriptionis, quia evangelium primus scripsit, sicut et primus in ordine evangelistarum ponitur, ut ait Hieronymus. Eius ergo Evangelium fuit valde pretiosum, et commendatur primo, quia primum est aliorum. Secundo, quia lingua Hebraea fuit conscriptum, quae lingua fuit prima omnium, non ab homine inventa, sed a Deo tradita immediate Adae, et erit ultima ac perpetua, quia ut Isidorus dicit, post diem iudicii omnes linguae cessabunt et sola remanebit Hebraica, qua perpetuo Deum laudabimus in caelo. Unde in hoc commendatur Evangelium Matthaei, quia fuit scriptum in prima et perpetua illa lingua. Ceteri autem evangelistae scripserunt in lingua Graeca. Tertio quia a beato Barnaba reverenter approbatum. Nam ipsum evangelium secum portabat, quo daemones fugabat, super infirmos ponebat, et sanabantur, et secum sepeliri iussit, ut securius moreretur.
Quartum privilegium dignificationis, quia Matthaeus est apostolus, est etiam evangelista, est quoque martyr, et sic dignitate alios praecellit, quia in nullo aliorum sanctorum istae tres praerogativae simul inveniuntur. Petrus enim fuit apostolus et martyr, sed non evangelista. Iohannes apostolus et evangelista, sed non martyr sanguinis effusione, et sic de aliis patet. Insuper magnae dignitatis fuit, quod Beatae Virginis Mariae fuit familiaris secretarius. Nam in Evangelio scripsit ea, quae non nisi a Virgine Maria scire potuit, sicut est de eo, quod Ioseph ipsam dimittere voluit, et quod ipsi angelus apparuit, et de eo, quod a magis stella duce advenientibus adoratus est Christus puer in stabulo. Item quod antequam Maria et Ioseph convenirent, inventa est Maria habens in utero.
20 Et infra: Et non cognovit eam 21 in aeternum. Haec enim et similia a Ioseph audire vel scire non potuit, quia iam tunc mortuus fuit Ioseph, quando Matthaeus scripsit evangelium, et ideo a Virgine didicit universa, et sic fuit notarius Virginis.
Quintum privilegium ecclesiasticae venerationis, quia Ecclesia toto orbe ipsum veneratur festo et vigiliam ieiunando sub praecepto, extra de obser. ieiu. c. „Consilium”.
Sextum fructificationis, quia multos convertit ad Christum, scilicet regem, uxorem et liberos ac totum populum Aethiopiae, et multas virgines Christo dedicavit, ut patet ex legenda. Denique cum alii apostoli praedicaverint in certis mundi partibus, Matthaeus in Evangelio, quod scripsit, per totum mundum praedicat et fructificat usque finem mundi, quia ubique recitatur in Ecclesia. Unde Chrysostomus: Qui aliquando fuit cautus terrenarum logotheca rationum, nunc est dispensator diligentissimus divinorum praeceptorum. Tunc quidem multos pauperes fecit fraudando pecuniam, nunc autem innumerabiles divites facit praedicando iustitiam. Haec ille. (H)
Sed quaeritur: Quare in Ecclesia frequentius legitur in missis Evangelium Matthaei prae aliis? Respondetur, quod ratio potissima est, ut spes veniae detur peccatoribus, et invitentur ad poenitentiam. Nam Ecclesia frequentius legit horum trium scripta, scilicet Psalmos David, Evangelium Matthaei et epistolas Pauli, quia ut dicitur I. Ioh. II.: Omne – scilicet peccatum – , quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae.
22 David peccavit in luxuria. Matthaeus in avaritia. Paulus in superbia persequendo acriter Christi discipulos. Ut ergo omnibus et singulis superbis, avaris et luxuriosis detur spes veniae et provocentur ad poenitentiam, istorum trium scripta frequentantur, ut peccatores recordentur, quod magna Dei misericordia sicut ex istis fecit magnos sanctos, ex Paulo persecutore magnum praedicatorem, ex David adulterante et homicida magnum prophetam psalmistam, ex Matthaeo publicano magnum apostolum et evangelistam. Sic et peccatoribus aliis, si convertantur, Deus magnam confert gratiam. Rom. VII.: Ubi superabundavit delictum super etc. 23
Septimum privilegium glorificationis, scilicet in caelo et in terra, miraculis enim eum in terris Deus glorificavit. Unde ad ipsum tamquam ad specialem patronum debent peccatores confugere, quia Deus dedit ei potestatem super dracones venenatos, ut patuit in legenda. Item super infirmitates, quia multos curavit caecos, paralyticos, leprosos et a daemonibus vexatos. Denique super mortem, quia filium regis a mortuis suscitavit, ut patet in legenda. Ad ipsum ergo, carissimi, accedamus, et eius meritis nos commendemus, ut Iesus eius orationibus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Mt 9,9
2 Sir 19,4
3 Ioh 6,44
4 Ps 67,34
5 Prv 5,20-23
6 Prv 7,22
7 Os 11,4
8 I Rg 19,19-21
9 Ps 24,16
10 Ier 31,3
11 Ct 6,12
12 Lc 11,28
13 Ps 94,8-11
14 Lc 13,5
15 Sir 5,8-9
16 Iac 2,10
17 I Rg 18,21
18 Dn 3,41
19 Mt 24,13
20 Mt 1,18
21 Mt 1,25
22 I Io 2,16
23 Rm 5,20




Kezdőlap