[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sancti Gerhardi]

Item de sancto Gerhardo episcopo et martyre sermonem ex communi1 vide applicans legendam eius.

Gerhardus
a ’gerar’, quod est sacrum, et ’dos’, quod est donum, quasi sacrum donum datum nobis a Deo in exemplum. (A)
Is natione Venetus de parentibus Deum timentibus et pietatis operibus insistentibus genitus, hi cum liberis carerent, oraverunt Deum et Beatam Virginem Mariam, et hunc Gerhardum obtinuerunt, qui cum esset septem annorum, coepit nimis infirmari febribus, ob hoc parentes obtulerunt eum monasterio, et orationibus fratrum sanatus indutus est habitu regulari, et ingenio pollens coepit ceteros coaetaneos monachos in studio litterarum praecellere. Tandem patre eius cruce suscepta in bello contra Saracenos feliciter mortuo, matre etiam post aliquot annos defuncta Gerhardus missus est a monachis ad studium Bononiense, ubi profecit, et abbate defuncto revocatus a studio in abbatem eligitur, qui in exemplum sanctitatis se cunctis fratribus exhibebat, virginitate mundus erat, humilitate praeclarus, orationi et lectioni die ac nocte insistens, cilicio, ieiunio ac vigiliis carnem domans, et omni virtute florens, nemo illum umquam vidit otiosum. (B)
Post aliquot annos resignavit officium praelationis, ut visitaret Terram Sanctam, et ibi fructum verbi Dei faceret. Tunc enim oppressis Saracenis Terra Sancta fuit ab eis accepta, et a Christianis possidebatur. Cum autem Gerhardus flantibus non prospere ventis ad quoddam monasterium pervenisset, et diutius ibidem ob tempestates mansisset, abbati illius monasterii propositum suum aperuit, qui dixit eidem: „Quantum putas, poteris lucrificare in Terra Sancta. Si animas vis lucrari, transi potius ad Hungariam, ubi inter plebes noviter ad Christum conversas plus proficies.” Venit ergo ad Hungariam, et ab episcopo Mauro ecclesiae Quinqueecclesias susceptus cognito, quod esset vir totius sanctitatis et praedicator egregius, beato rege Stephano est commendatus. Ecce autem advenit festum assumptionis Mariae, quo coram rege et tota populi ac principum congregatione in civitate Albensi Regali sermonem fecit tam egregium, ut omnes mirarentur, et eum affectuose venerarentur. Beatus ergo Stephanus, rex Hungariae ipsum acceptavit, et filium suum, Emericum ipsi litteris et moribus imbuendum tradidit, quem multis temporibus instruxit. (C)
Tandem Gerhardus mundum fugiens eremum Beel vocatum petiit, ubi cellam aedificans Deo servivit. Una die dum prae imaginatione dormitaret, venit cerva cum pullo suo, et coram eo se deposuerunt, ecce autem cervus fugiens lupum cum impetu irruit super eos. Unde cerva illa fugiens pullum dereliquit iuxta Gerhardum, qui pullus secutus est virum Dei, et amplius numquam eum reliquit. Alio tempore cum portaret sarcinam ante portam, lupam iacentem repperit, quam vulneratam conspiciens portam ei aperuit, et cum eo intravit, et se ante pedes eius prostravit, nec prius surrexit, quam sanitatem per sancti orationem susciperet. Ab illo die tam pullus cervae, quam lupa apud eum permanserunt, simul ad pascua ibant, nec alter ab altero laedebatur aut molestabatur. Tandem beatus rex Stephanus cum paganos hostes debellasset, videns regnum quietum a proelio, revocavit servum Dei ab eremo. Et licet multum renitentem in episcopum ordinavit Chanadiensem. (D)
Factus ergo episcopus dietim praedicans convertebat multos infideles et baptizabat, erat in vigiliis et oratione continuus, singulis quarta et sexta feriis modica utebatur aqua tantummodo, et in quadragesima quadraginta pauperes nutriebat praeter septem pauperes, quos assidue pascebat. Insuper ut corpus proprium atteret, et pietatis viscera exhiberet, fasces lignorum proprio dorso nocte afferens amore Dei ante fores pauperum deponebat, et sic illos sustentabat. Item ad Beatam Virginem Mariam summa afficiebatur devotione, adeo quod quicumque pro nomine matris Christi ab eo postulasset, mox perfusus lacrimis petitioni eius annuebat. Unde eius persuasu et arbitrio factum est, ut nomen matris Christi proprium in communi locutione ob reverentiam non exprimatur apud Hungaros, sed tantummodo ’beata domina’ vel ’magna domina mundi’ nuncupetur. Unde et Pannonia a beato Stephano rege appellata est familia et regnum Beatae Dominae. Et sic sanctus vir plenus bonis operibus et meritis usque finem perseveravit. (E)
Praeterea vir iste sanctus prophetiae spiritu et miraculis clarus palmam martyrii promeruit a Domino. Nam cum beatus rex Stephanus quievisset in Christo, Petrus rex coronatus est in regnum Hungariae. Beatus autem Gerhardus die quadam ad capitulum, ubi fratres convenerant, intravit, et residens fecit sermonem de huius saeculi cursu caduco. Et tandem ait: „Sciatis – inquit –, quod in regno Hungariae gens solvetur a iugo Christianitatis, laborque meus et praedicatio despicietur.” Quod impletum est. Nam inter haec comes palatii regii, Aba nomine effugato de regno Petro rege coronam regni sibi usurpavit, quo regnante peccata accreverunt, et iuxta prophetiam sancti Gerhardi gens Hungarica a Christianitate est aversa. In die vero resurrectionis Domini misit Aba rex ad beatum episcopum, ut per manus eius corona regni capiti illius imponeretur, quod episcopus facere renuit. Convenientibus vero multis ad ecclesiam pro coronando rege, ascendit episcopus pulpitum, et coepit regem de crudelitate, quam exercuerat in magnates et honestissimos viros obiurgare. Et ait: „Ego pro Christo mori paratus sum. Ecce autem tibi ventura pronuncio, quod anno tertio futuro excitabitur in te gladius ultionis, qui auferet a te diadema et regnum fraude adquisitum.” Et hoc impletum est. Item eadem die fratribus cenantibus ait: „Die crastina ad cenam Agni vocamur, properemus et moriamur pro Christo, fratres.” Altera ergo die illucescente missam celebravit, et suis de mensa Christi communicavit, laetusque ad martyrium properavit, qui cum ad fluvium Danubii pervenisset, ecce magna populorum turba circumfunditur, et lapidibus impetitur, ipse vero signum crucis contra impetum lapidum opponebat, et Deo protegente non contingebatur. Tandem in plaustro ipsum de alto monte nimio impetu praecipitarunt, qui deiectus in terram positis genibus oravit dicens: „Domine, ne statuas illis hoc peccatum.” Et ecce lapide in cerebro percussus et lancea transfossus obdormivit in Domino. Corpus vero sancti martyris cum in loco scoenoso iaceret, nulla sorde inquinatum est, quod sequenti die catholici tollentes sepelierunt in Pestiensi ecclesia Beatae Mariae. (F)
Post annos plures Maurus episcopus Chanadiensis impetravit a rege Andrea eius corpus, et exhumatum repperit lucidum ut ebur miro odore fragrans, ad cuius tactum manus aridae mulieris mox sanatae sunt. Imposito autem corpore in currum duo equi astiterunt, qui nec comedentes, nec bibentes prae laetitia usque ad Marusium fluvium devexerunt, ubi navim aptantes nautae imposito corpore nulla vi a ripa illa valuerunt navim illam removere. Sed et unus conando manum casu interponens navi et lignis tres digitos illisos perdidit, et proiecto fuste blasphemare sanctum coepit. Tunc fertur audita vox dicens: „Nisi venerit Maurus, non ibo.” Quo tandem adveniente ut navim intravit, illa sine remige caelesti impulsu corpus transportavit, quod feretro imponentes honorifice deportarunt ad ecclesiam, ubi vivens sepulturam sibi elegerat. Tunc nauta praefatus accurrit poenitens, et amissos digitos per sancti viri merita recuperavit, ubi et innumera miracula coruscare coeperunt ad laudem Domini Iesu Christi.




1 Vide PA 109: De evangelistis vel apostolis vel PA 110: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 111: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 112: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 113: De confessoribus pontificibus communis sermo vel PA 114: De confessoribus pontificibus communis sermo.




Kezdőlap