[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXVII.]

De angelis sermo II., scilicet de custodia angelica

Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ps. XC. 1 (A)

Super istis verbis Bernardus in sermone Quadragesimae dicit sic: Magna dilectio charitatis et mira dignatio, quis, quibus, de quo et quid mandavit. Si quidem Deus mandavit, et angelis suis mandavit, et de te homine mandavit, et ut custodiant te in omnibus viis tuis mandavit, quantam reverentiam debet tibi hoc verbum inferre, afferre devotionem, offerre fiduciam, reverentiam pro poenitentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. In quovis ergo diversorio, in quovis angulo reverentiam exhibe angelo tuo, nec audeas illo praesente, quod me praesente non auderes. Haec Bernardus. Quoniam autem hodie agitur festum omnium angelorum custodum, et mei et tui et aliorum cunctorum atque assistentium Deo spirituum beatorum, ideo ad ipsorum honorem haec verba convenienter assumuntur. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de huius custodiae indigentia
· Secundum de huius custodiae diligentia
· Tertium de huius custodiae efficacia (B)

Circa primum mysterium de indigentia custodiae angelicae accipiamus pro conclusione, quod angelica custodia est homini necessaria pro quintuplici eius statu.
· Primo nato in utero
· Secundo egresso ex utero
· Tertio viventi in mundo
· Quarto exeunti de mundo
· Quinto post mortem pro conducendo
Primo, inquam, nato in utero materno, ne scilicet a diabolo suffocetur et abortivus fiat, ac per consequens visione divina perpetuo privetur, eo quod in peccato decessit, videlicet originali, de quo Ps.: Ecce in iniquitatibus conceptus sum etc.
2 Quaeritur hoc: Quando incipit angelica custodia circa hominem? Respondetur secundum Magistrum in II. dist. XI. c. I., quod in exordio suae nativitatis. Et hoc probat per illud dictum Hieronymi dicentis in homilia: Magna – inquit – dignitas animarum, ut unaquaeque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui deputatum. Gregorius quidem dicit, quod unusquisque unum bonum angelum sibi ad custodiam deputatum et unum malum ad exercitium habet. Haec Magister. Sed Bonaventura dicit haec intelligenda de nativitate in utero, scilicet quod tunc deputatur angelus homini, hoc est in animatione, cum spiritus rationalis infunditur, quia ista custodia principalius respicit spiritum, quam corpus. Et ideo ex tunc specialem debet habere angeli custodiam et non antea. Aliqui autem, ut Rainerius dicunt, quod puer, quamdiu est in ipso utero materno, est quodammodo aliquid matris, nec est a matre tunc totaliter separatus, sicut fructus pendens in arbore. Et ideo probabiliter dicitur, quod idem angelus, qui est custos matris, custodit prolem in utero. Sed in nativitate sibi specialis angelus deputatur, et hoc utrum est intelligendo de prima nativitate, scilicet cum anima in utero infunditur, ut dictum est secundum Bonaventuram. Sed ante animationem bene concedendum est, quod ab angelo matris proles sicut fructus custodiatur, ut dicit Rainerius. Secundo ergo necessaria est angelica custodia homini egresso ex utero, ne scilicet a baptismo impediatur et periclitetur. Tertio quoque viventi in mundo, ne scilicet ad multa peccata pertrahatur, sed angelo dirigente possit de eo dici illud Ps.: Super aspidem et basiliscum ambulas, et conculcas leonem et draconem. 3 (C)
Nam homo debet spiritualiter vincere has bestias, ad quod indiget adiutorio angelico. Primo quidem per aspidem significatur avaritia, quia avarus sicut aspis aurem in terram figit, ne incantatorem audiat. Sic avarus cor fixit in terra, ne audiat praedicatorem vel Deum monentem. Secundo per basiliscum, qui visum habet venenativum, significatur luxuria, quae visu concupiscentiam inflammat. Tertio per leonem significatur superbia, quia leo regem se animalium fore superbit. Quarto per draconem, qui dentibus mordet, et cauda stringit, significatur detractio et in peccatis consuetudo, per quam homo a diabolo constringitur, ne se possit inde expedire. Unde propter haec necessaria est homini in tota vita angelica custodia.
Quarto necessaria est exeunti, scilicet per mortem de mundo, quia diabolus multum nititur in mortis tempore animam decipere et rapere. Iuxta illud Gen. III.: Tu insidiaberis calcaneo eius,
4 id est fini vitae hominis. Unde Isidorus De summo bono dicit, quod diabolus quanto breve tempus videt restare, tanto acrius nititur temptare. Et ideo necessaria est homini tunc angelica custodia, quae confortet hominem, ne laqueis diaboli capiatur. Item homo in morte debet rationem Deo reddere de omnibus factis suis, et ideo indiget angelo, qui bona opera hominis alleget contra instantiam diaboli. Unde Augustinus dicit: Dicturus est tunc diabolus: „Aequissime iudex, iudica hunc meum esse per culpam, qui tuus noluit esse per gratiam, tuus ob passionem, meus ob suasionem, tibi inoboediens, mihi oboediens. Iudica ergo hunc esse mecum damnandum. Haec Augustinus. Sed angelus tunc allegabit hominis iusticiam. Iob XXXIII.: Si fuerit pro eo tunc angelus loquens, ut annunciet hominis aequitatem, miserebitur Deus. 5
Quinto quoque necessaria est angelica custodia homini post mortem pro conducendo, scilicet per viam, qua debet ire. Nam post mortem tres sunt viae. Una, quae ducit ad Infernum. Secunda, quae ducit ad Purgatorium. Tertia, quae ducit ad caelum. A prima via angelus custodit, ne diabolus illuc rapiat. Ps.: Anima mea sicut passer erepta est de laqueo venantium, 6 id est daemonum. In secunda via angelus ducit animam in Purgatorium purgandam, et postmodum purgatam educit in caelum. In tertia via introducit directe in caelum. Nam secundum quod tenet Bonaventura et doctores, malos mali angeli tamquam tortores deportant in Infernum. Iuxta illud Matth. XVIII.: Iratus Dominus tradidit eum tortoribus, id est daemonibus, quoadusque redderet universum debitum. 7 Remigius: id est in aeternum, quia semper solvet in poenis et numquam persolvet. Et denique bonos boni angeli perducunt in caelum vel in Purgatorium. Iuxta illud Lucas XVI.: Mortuus est Lazarus et portatus est ab angelis, etc. 8 (D)
Quaeri possunt hic aliqua. Primo utrum homini in statu innocentiae in Paradiso manenti debuit angelus ad custodiam deputari? Respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. XI., quod sic, licet enim magis nunc indigeat homo, quam pro illo statu innocentiae, tamen et tunc indigebat. Ratio, quia Deus est pronior ad miserandum, quam ad condemnandum. Et quia in statu innocentiae habuit homo angelum malum temptantem et etiam filii eius, si permansissent primi parentes in Paradiso. Secundum Scotum fuissent temptati prima temptatione atque illa victa fuissent confirmati. Quoniam autem adversarius noster diabolus etiam homine instituto erat fortior et astutior, hominem ergo potuit decipere, ut et rei probavit eventus. Ideo indigebat homo etiam pro tunc angelica custodia. (E)

Secundo quaeritur, utrum aliquis angelus fuerit ad Christi custodiam deputatus. Cum enim habuit angelum temptantem, quare non habuit custodem angelum? Nam et ipse eius temptator dixit de eo: „Scriptum est” – infra per Ps.: Quia angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis,
9 ergo etc. Ad haec respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. XI., quod Christus malum angelum temptantem quidem habuit tantummodo ab extra, non ab intra. Nec hoc fuit ad ipsius probationem, sed ad nostram instructionem, et adversarii confutationem, ut per Christum vinceretur diabolus, qui vicerat primum hominem. Item quod de Christo dixit illam Scripturam: Angelis suis Deus mandavit de te etc. Hoc vel non intellexit, vel forte mendaciter exposuit, dum Christo attribuit ratione sui, quod de membris fuit scriptum, ut dicit Augustinus: Unde dicendum est – inquit –, quod Christo non est datus angelus ad custodiam. Tum quia Christus non indigebat, qui nullo modo seduci vel opprimi poterat, nec in corde laedi contra suam voluntatem aut permissionem. Tum quia non competebat, quia angelica custodia in custoditum dicit quandam praesidentiam, et quia angeli Christo non praesidebant, sed suberant. Ideo non debuit sibi custos angelus, sed multi angeli ad ministrandum ei tamquam domino debuerunt deputari. Haec Bonaventura. O ergo homo, perpende, quam misericorditer Deus tecum agit custodes dans, ne pereas. (F)
Circa secundum principale de diligentia maxima, qua angelus custodit homines pro conclusione accipiamus, quod maximae charitatis ferventia claret in custodia angelica ex quintuplici circumstantia:
· Primo ex multitudine, scilicet custodientium
· Secundo ex ingratitudine, scilicet custoditorum
· Tertio ex promptitudine, scilicet praesidiorum
· Quarto ex sollicitudine, scilicet superiorum
· Quinto ex amplitudine, scilicet gaudiorum
Primo inquam ex multitudine, quia omnes angeli intendunt nostrae salutis ministerio et custodiae. Quaeritur namque: Utrum omnes angeli mittantur ad procurandam hominum salutem? Apostolus Heb. I. dicit: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis.
10 Sed contra hoc est verbum Dionysii li. De angelica hierarchia dicentis: Superna illa agmina ab infimis numquam recedunt, quoniam ea, quae praeeminent, usum exterioris officii numquam habent. Haec ille. Ad haec respondet Bonaventura super II. dist. X., quod missio est duplex. Una exterior, quae est ad nos et sic non competit omnibus angelis, ut Dionysii verba praedicta sonant. Sed hoc modo, scilicet ut de caelo veniant angeli ad terram, pertinet ad inferiores communiter loquendo et ex officio eorum. Dico communiter, quia pro aliquo arduo negotio mittitur quandoque et raro etiam aliquis de superioribus. Iuxta illud Isa. VI.: Volavit ad me unus de Seraphim etc. 11 Ut plerique tenent doctores, alia est missio interior, quae est ad angelos propter nos. Et sic omnes mittuntur, quia superiores mittuntur ad medios et medii ad infimos revelando, scilicet divina secreta quoad ea, quae nobis expediunt. Et hoc totum propter nos, sicut supra ait Apostolus. Et sic patet, quod maxima est charitas in angelis erga nos, quae facit eos omnes sollicitari circa nostram salutem et nos adiuvare vel mediate, vel immediate. Sive in ministrandis revelationibus, sive in offerendis nostris orationibus, dum simul omnes apud Deum pro nobis interpellant et orationes nostras suis igneis affectionibus Deo acceptas faciunt, sicut advocati decoris orationibus aliorum causam defendunt et ornant ac procurant sic auxilium. Haec ex Bonaventura. Secundo ex ingratitudine custoditorum, id est hominum claret magna diligentia angelorum, quia non solum erga bonos et iustos, sed etiam erga infideles et in peccatis obstinatos ac Dei inimicos diligentem custodiam exhibent, nec propter eorum ingratitudinem eos deserunt. (G)
Quaeritur ergo: Utrum angelus subtrahat custodiae beneficium ab homine propter suam obstinationem? Respondet Bonaventura super II. dist. XI. ar. II. q. I., quod bonus angelus numquam deserit peccatores, etiam obstinatos, quin semper retrahat, ne labantur in peius, et quin defendat ab adversario, quia non patitur ipsos a daemone opprimi vel occidi, nisi forte hoc sententia divini iudicii exigeret. Ratio, quia angeli boni ex charitate sunt proniores ad adiuvandum hominem, quam sint mali ad praecipitandum vel infestandum. Sed mali numquam cessant ab infestando etiam sanctissimos homines usque ad mortem. Nam ut dicit Glossa Thob. VI. etiam ipsum Christum Dominum diabolus insecutus est usque ad crucem, ergo nec angelus bonus desistit custodire hominem usque ad mortem. Item quia Augustinus XXIV. q. III. „Corripiantur” dicit, quod de nemine desperandum est ante finem vitae huius, ergo quantumcumque sit aliquis obstinatus, non est de eo desperandum. Sed medicus non dimittit hominem, de quo non desperat, ergo nec angelus peccatorem quantumcumque obstinatum. Sed diceres: Tamen Ierem. li. scribitur: Curavimus Babylonem et non est curata. Derelinquamus ergo eam.
12 Ibi Glossa dicit, quod haec verba sunt angelorum, quos tamquam medicos a nobis repellimus, dum eorum consilio non adquiescimus. Item quod de Antichristo, de quo Damascenus dicit, quod Antichristus, postquam fuerit obstinatus, carebit angelorum praesidio. Ad hoc respondet Bonaventura ibidem, quod in his auctoriatibus et similibus intelligendum est sic, quod dicitur angelus abesse vel recedere non ita, quod non defendat ab adversario, et non retrahat a peiori malo, quia hoc modo nec Antichristum deseret, sed quia non perducit ad bonum, eo quod ille non oboedit illi, immo contra eius monita faciem obfirmabit. Pro tanto ergo dicitur abesse vel recedere angelus, scilicet quantum ad effectum custodiae, qui est in promovendo ad bonum, et sic non derelinquit similiter. O ergo mira Dei benignitas, o magna angelorum dilectio ad nos. Tertio et promptitudine, scilicet praesidiorum continua. Unde Bernardus: In omni loco angelus sedulus pedissequa est animae. Item Augustinus li. Soliloquiorum c. XXIX. dicit: Magna cura et vigilanti studio assunt nobis angeli omnibus horis et locis succurrentes necessitatibus nostris et sollicite discurrentes inter nos et Deum nobisque providentes. Haec ille. (H)
Sed quaeritur: Quomodo angeli dicuntur nobiscum semper adesse, quoniam ut Damascenus dicit: Angeli cum sunt hic in terris, non sunt pro tunc in caelo. Numquid ergo angeli vadunt quandoque in caelum? Respondetur secundum Alexandrum de Hales II. parte Summae q. XL. ar. V., quod angelus licet interdum relinquat hominem loco, quo vadit in caelum vel alias, non tamen relinquit quoad custodiae effectum, quia exsistens in caelo vel alibi cognoscit semper et continue, quid circa hominem agatur. Nec indiget mora temporis quoad motum localem, quia statim potest adesse et promptissime adest. Quarto ex sollicitudine, scilicet superiorum, quia non solum singuli inferiores angeli de singulis hominibus sunt solliciti, ut salventur, sed insuper etiam superiores, ut Archangeli et Principatus universaliter custodiunt populum et solliciti sunt de provinciis per superiores et rectores homines gubernandis salvifice et legibus iustis. Unde sicut quilibet homo habet specialem angelum deputatum, ita et quaelibet provincia, civitas, oppidum et cetera, earumque rectores et principes habent speciales angelos superiores, qui habent dirigere in regimine et procurare bona provinciae. Secundum quod dicunt doctores super illud Danielis X.: Princeps regni Persarum restitit mihi etc.
13 (I)
Quaeritur hic, quid de eo, qui ex statu inferiori vel plebeio sublimatur in regem vel principem aut in praelatum ecclesiasticum, puta episcopum vel papam et huiusmodi. Respondet Lyra super Apoc. X. c., concorditer Thomas super II. dist. XI. ar. II., quod talis non relinquetur ab illo angelo, qui primo in nativitate fuit deputatus ad custodiam personae huiusmodi. Sed habebit talis duos angelos custodes. Unum illum praedictum de inferiori ordine ratione singularis personae sibi datum. Alterum autem habebit angelum ratione dignitatis seu officii, qui est de superiori ordine, qui dicuntur Principatus, qui singulis regnis praesunt. Et isti sunt custodes specialiter regum, inquantum in eis virtualiter consistunt regna, propter quod nominantur principes. Dan. X.: Apparet princeps Graecorum.
14 Haec Lyra. Exemplum: Si quis eligitur in papam, unum angelum habebit eum, qui a nativitate fuit sibi deputatus et alium habebit ratione papalis dignitatis Archangelum principem totius Ecclesiae, qui creditur esse Michael, cuius est principalius sanctam Ecclesiam catholicam custodire, sicut et antea synagogam, Dan. X. 15 Unde canit Ecclesia: Michael praepositus Paradisi, scilicet Ecclesiae, quem honori[ficant] etc. (K)
Quinto ex amplitudine, scilicet gaudiorum caelestium claret diligentia angelicae custodiae, quia secundum Bonaventuram ubi supra ar. II. gaudium in angelo ex conversione et profectu hominis custoditi amplificatur et crescit, scilicet propter charitatem dupliciter. Uno modo extensive, quia de pluribus gaudebit, secundum quod plures salvabuntur. Alio modo intensive, quia licet gaudium essentiale in eis crescere non possit, tamen accidentale gaudium crescit et ratione boni proprii et ratione boni coniuncti, quia ministrantes merentur pro bono hoc opere accidentale praemium, et quia suos concives ad beatitudinem perducunt. Haec Bonaventura. O ergo homo, age gratias Deo, o Christiane, ama Deum et angelos honora, ne sis ingratus. (L)

Circa tertium de efficacia custodiae angelicae sit pro conclusione verbum Bonaventurae super II. dist. XI. ar. II. q. I. in fine sic: Credendum est, quod multis modis angeli custodes student nos promovere ad bonum et retrahere a malo, quamvis non percipiat spiritus nostri hebetudo. Et subdit, quod propter hoc multi ingrati superbiunt frequenter sibi attribuendo, quod est ex beneficio angelico. Unum ex hoc minus iuvantur ab angelis. Utile est ergo nosse effectus vel fructus angelicae custodiae, quos enumerat ibidem Bonaventura. Sed pro faciliori captu nos breviter hic teneamus ordinem alphabeti. Primus fructus est vel effectus arguere et a peccatis revocare. Patet Iudic. II., ubi angelus Dei arguet populum Israel de peccatis contra Deum. Secundus est boni impedimenta auferre. Tertius criminum vincula solvere, id est consuetudines malas et societates ac occasiones. Quartus daemones arcere, ut patet de Raphaele, Thob. ultimo. Quintus exorare et orationes nostras Deo offerre. Ibidem: Quando orabas, ego obtuli orationem tuam coram Domino.
16 Sextus fidei sacramenta revelare, sicut Gen. XVIII. 17 tres angeli Abrahae expresserunt mysterium trinitatis et unitatis. Septimus gaudia consolationis ministrare, scilicet tribulatis, Thob. V.: Forti animo esto, in proximo est, ut cureris. 18 Octavus hostes deicere, scilicet in bellis, Isa. XXXVII. 19 Nonus intellectum docere, ut patet Dan. XI. 20 Decimus cavere pericula et temptationes mitigare. Undecimus laborantes in via Dei confortare, utpote in poenitentia vel religione. Duodecimus morientes ducere et conducere in caelum. Haec ex Bonaventura. O ergo sancte Deus, tibi laus et gratiarumactio pro tantis bonis. O beate Michael, o beati angeli, orate pro nobis, ut haec assequamur.



1 Ps 90,11
2 Ps 50,7
3 Ps 90,13
4 Gn 3,15
5 Iob 33,23–24
6 Ps 123,7
7 Mt 18,34
8 Lc 16,22
9 Ps 90, 11
10 Hbr 1,14
11 Is 6,6
12 Ier 51,9
13 Dn 10,13
14 Dn 10,20
15 Dn 10,21
16 Tb 12,12
17 Gn 18,10; 18–19
18 Tb 5,13
19 Is 37,36
20 Dn 13,55




Kezdőlap