[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXX.]

Sequitur de Seraphico patre Francisco
Sermo primus de eius felici similitudine ad Christum

Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Apoc. I. 1 (A)

Misericors Dominus salutem hominum sitiens ab exordio mundi usque finem non destitit sanctos mittere, qui et vita, et doctrina illuminarent homines ac meritorum patrociniis iuvarent Ecclesiam. Pro temporum ergo varietate varios ordines sanctorum providit, scilicet circa principium mundi patriarchas, postea prophetas Christum praedicentes, postea apostolos toto orbe evangelizantes. Tandem tempore principum persecutorum martyres, et tempore haereticorum confessores, doctores, et interea religiosos ac virgines. Inter hos temporibus novissimis misit Franciscum, cui ut magis crederent homines, dedit sua stigmata, tamquam sigilla legationis, quibus summi regis Christi similitudinem praeferret. Unde convenienter verba praedicta de eo accipere possumus, quibus Iohannes ait: Vidi septem candelabra aurea, id est ordines sanctorum, qui erant aurei per charitatem, et candelabra, quia lucernas vitae et doctrinae illuminantes Ecclesiam tenuerunt, de quibus Luc. VIII.: Nemo accendit lucernam et [in abscondito] ponit et sub modio, sed super candelabrum, ut lumen etc.
2 Inter hos autem septem ordines sanctorum, scilicet patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, religiosorum, confessorum et virginum similem Filio hominis, id est Christo beatum Franciscum. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus, de quibus commendatur:
· Primo de Filii Virginis, id est Christi similitudine
· Secundo de huius similitudinis multiplici habitudine
· Tertio de gloriae caelestis beatitudine
Haec tria mysteria se consequuntur. (B)
Circa primum quaeritur: Cur Deus mittere voluit circa finem mundi talem sanctum, passionis stigmatibus Christo assimilatum pro salute hominum? Nam et mirari posses, quomodo audeat homo appetere Christi similitudinem, cum legatur, quod Lucifer similiter et primi parentes appetendo divinam similitudinem perdiderunt felicitatem. Respondendo ad haec secundum Franciscum de Mayronis: Nota, quod similitudo divina distinguitur ab Isidoro De summo bono: Prima est similitudo superbae aequalitatis appetitae vel comparationis, quae peccatum est. Unde Glossa super Ps. LXX.: Qui praeesse vult, ut Deus, qui a nullo est, perverse vult similis esse Deo, sicut diabolus, qui noluit subesse Deo. Similiter et homo primus, qui ut servus noluit teneri praecepto Dei. O quam multi heu modo sunt similes, qui agunt in peccatis, quod volunt, sed quid erit eis, utique servus sciens voluntatem domini et non faciens, plagis etc. Luc. XII.
3 Secunda similitudo divina dicitur impressae imaginis, veluti dicitur similitudo sigilli in cera impressa et pictura similis esse homini, sic omnis homo habet similitudinem Dei, quia creata est anima ad Dei imaginem et similitudinem, Gen. III. 4 Hinc Anselmus Proslogion c. I. dicit: Gratias tibi ago, Domine, quia creasti in me hanc imaginem tuam, ut tui memor te cogitem, te amem. Sed heu abolita et offuscata est fimo peccatorum. Item Ambrosius De fuga saeculi dicit: Hoc est habere similitudinem Dei: in iustitia et veritate perfectum esse, Deus enim sine peccato est, et ideo qui peccatum facit, ad imaginem Dei non est. Haec ille. Tertia similitudo divina est virtuosae conformitatis et imitationis, ad quam Christiani tenentur, iuxta illud Math. V.: Estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est, 5 qui solem suum facit oriri. 6 Diligite inimicos vestros etc. 7 Et sic patet solutio ad obiecta de Lucifero et primis parentibus, qui primam et perversam similitudinem divinam appetebant. Ideo Hugo De sacramentis li. I. dicit: Perversa similitudo Dei est, quae ex imitatione non quaeritur. Creaturae enim convenit appetere Dei similitudinem ad imitationem, non ad aequalitatem. Haec ille. (C)
Ad quaesitum ergo respondetur secundum doctores nostros, quod Christus misit in fine mundi beatum Franciscum cum stigmatibus assimilatum pro salute hominum quadruplici ratione.
· Primo propter passionis Christi imitationem
· Secundo propter poenitentiae animationem
· Tertio propter iudicii citatorium terrorem
· Quarto propter fidelium excitationem
Primo propter passionis Christi imitationem. Nam quaero te, o homo: Quid putas, quare Christianus diceris, nisi utique ut Christum imiteris. Unde Bernardus super Cantica sermone XV.: Quid est Christianus sum, nisi Christi frater et imitator sum. Si sum, quod dicor, heres sum Dei, coheres Christi. Item Augustinus De disciplina Christiana dicit: Christi nomen ille frustra sortitur, qui Christum minime imitatur. Ad hoc ergo cum stigmatibus Franciscus est missus, ut invitet ad Christi passionem imitandam per poenitentiam. Exemplum: Qui vult columbas silvestres attrahere morari in domum suam, accipit unam, et mellito nutrit tritico. Tandem illo repletam usque ad rostrum, mittit eam inter silvestres, quae sentientes dulcedinem mellis in ore eius sequuntur illam domesticam ad domum. Sic Christus silvestres peccatores attrahit amoris dulcore per beatum Franciscum.
Secundo propter poenitentiae animationem. Nam quaero te, Christiane: Quid facit leve fore omne opus poenitentiae. Respondet Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Sed quia circa finem mundi, ut dicitur Matth. XXIV.
8, abundavit iniquitas, et refriguit charitas multorum, ut vix sint, qui velint vere poenitere. Ideo misit Deus Franciscum cum stigmatibus, quae ex amore, scilicet in cruce exhibito inflammarent ad charitatem, et provocent ad poenitentiam. (D)
Tertio propter iudicii citatorium terrorem. Iam quippe in fine mundi imminet iudicium, ubi Christus ostendet sua vulnera toti mundo ad exprobandum reprobos et laetificandum iustos, ut ait Chrysostomus. Ideo Franciscus tamquam iudicii praeco et praecursor Christi cum stigmatibus missus est, quasi cum citatoria littera sigillis munita, ut peccatores terreantur, et per poenitentiam se praeparent. Sicut enim gladius portatur ante regem ad iustitiae et magnificentiae honorem ac terrorem inimicorum et latronum, sic Christus haec signa passionis praemisit in mundum.
Quarto propter fidelium excitationem ad passionis Christi devotionem et inflammationem in eius amorem, sciens, quia iam fine mundi approximante instat resurrectio corporis, et animae eidem reunio. Et ideo imitemur Christum passum, diligamus et gratias agamus, ut cum eo glorificari mereamur, unde Ro. VIII.: Si compatimur, et conregnabimus.
9 Hinc canit Ecclesia: Quicumque hanc regulam secuti fuerint, scilicet devotione, pax super illos et misericordia. Proinde legitur etiam in Vita sociorum beati Francisci, quod Franciscus dixit fratri Leoni a Christo sibi fore revelatum, scilicet quod quicumque haberet ordinem suum in reverentia et devotione, bonum finem consequeretur, et quicumque persequitur, sine poena non transiret. (E)
Circa secundum principale de multiplici similitudine Francisci ad Christum quaeritur, in quibus fuerit beatus Franciscus privilegio speciali Christo assimilatus. Ad quod secundum Bartholomaeum de Pisis Libro conformitatum responderetur, quod in multis, e quibus aliqua proponamus loquendo non solum de similitudine virtutum, sed etiam de exterioribus conformitatibus.
Prima similitudo in prophetica praenunciatione, quia sicut Christum praedixerunt prophetae venturum in mundum, sic Franciscum Scripturis praesignaverunt, ut tractat Franciscus de Mayronis et Bartholomaeus ubi supra, ac alii nostri doctores cum Bonaventura. Primo namque in Veteri Testamento Ezech. IX. praesignatur in angulo signante ’tau’, id est crucis signum super frontes virorum gementium et dolentium aliis non signatis percussis
10, quia impoenitentes damnantur. Secundo Dan. III.: Species – inquit – quarti similis est Filio Dei, 11 quia cum in Ecclesia veluti in fornace ardentis charitatis ad Dei laudem tres fuerint duces principales ordinum, scilicet Basilius, Benedictus et Augustinus, quartus eis adiunctus est similis Filio Dei, Franciscus. Tertio evidentius in Novo Testamento Apostolus Gal. VI.: Ego – inquit – stigmata Domini Iesu in corde meo porto. 12 Et II.: Christo crucifixus sum cruci. 13 Quibus Paulus fert testimonium Francisco, ut dicit Nicolaus papa de verbo sig. „Exiit qui seminat” li. VI. Quarto Iohannes Apoc. VII. praevidit in angelo ascendente ab ortu solis, habente signum Dei vivi. 14 Unde Bonaventura in prologo legendae dicit, quod indubitabili fide per illum angelum designabatur Franciscus. Quinto Cyrillus anachoreta montis Carmeli, atque sexto Ioachim abbas li. Concordantiae de Francisco et eius ordine ac habitu et vita expresse praedixerunt. Septimo Sibylla Cumaea praedixit Christum et apostolos et post eos beatum Franciscum.
Secunda similitudo in affectione crucis et devotione, quia sicut Christus amanter pro nobis crucem sustinuit, sic Franciscus toto amore fervebat ad crucem Christi. Et dum semel oraret, apparuit sibi Christus veluti Crucifixus in spiritu dicens: „Si vis venire post me, tolle crucem” etc. 15 Ex tunc totum studium circa crucem Christi habuit, et oculis mentis Crucifixum iugiter cernebat. Tertia est in natali reclinatione. Ut enim fertur, tempore, quo deberet Franciscum parere mater sua, divino nutu cogitavit ire ad stabulum, ut apponeret foenum bovi et asino, qui ibi erant, ubi dum esset constituta, irruente partu super eam ibidem peperit Franciscum inter animalia dicta iuxta praesepe. Et sic quodammodo Christo similatur. Quarta similitudo in illustratione, quia sicut Christo nato illustratus est mundus miro lumine, sic nato beato Francisco tantum lumen resplenduisse fertur, ut daemones territi putarent iudicii diem imminere, unde et consilium tractaverunt de persequendo Francisco et eius ordine, ut testatus est hoc quidam daemon per os daemoniaci, quem liberavit beatus Franciscus a daemonio, Libro conformitatum. Quinta est in sanctorum congratulatione. Sicut enim de Christi adventu congratulati sunt sancti, sic de beato Francisco legitur, quod frater quidam Benedictus de Aretio sanctitate praeclarus dum de partibus ultramarinis rediret ad Italiam, superveniente maris tempestate pro alleviatione navis sorte est missus in mare ut alter Ionas, quem angelus Domini suscepit, et ad Paradisum deliciarum duxit, ubi Elias et Enoch ipsum videntes interrogarunt, cuius esset conditionis. Et respondit se Christianum et ordinis beati Francisci fore fratrem, et regulam, quam apud se scriptum habuit, illis ostendit. Tunc illi Deo gratias agentes exsultaverunt magno gaudio pro adventu beati Francisci et eius ordinis dicentes: „Iam – inquiunt – in brevi est Antichristus venturus, per quem martyrium patiemur et coronati in caelum ibimus.” Et post moram cum ostendissent dicto fratri mira in Paradiso facta, angelus ipsum suscepit, et in portu Anconae, videlicet antequam alii de sua navi advenissent, locavit, quibus mirantibus revelationem narravit. Sexta est in persecutione, quia sicut Christus natus mox ab Herode daemonum suggestione incitato persecutionem est passus, sic de beato Francisco legitur in antiqua legenda, quod die, qua est Franciscus natus, quidam advenit peregrini in specie angelus ad ostium elemosynam petens, et petivit a famula, ut ei puer natus exhiberetur ad suscipiendum in ulnas. Sed cum famula non auderet concedere, et ille in rogatu persisteret, tandem mandante matre eidem est oblatus, qui puerum accipiens in ulnas osculatus est, et eius humeris in parte dextra crucem impressit, et dixit eum fore futurum de melioribus hominibus mundi, ac mandavit magna custodia gubernandum propter insidias daemonum, quas sibi praeparaverunt. Et his dictis disparuit. Septima in regulari institutione, quia sicut Christus omnes homines docuit salvari, sic beatus Franciscus pro omnibus statibus hominum tres ordines regulares fecit. Octava in evangelica perfectione, quia perfectissime tenuit evangelicam vitam, et tenendam in regula mandavit ad imitationem Christi conformem. Nona in discipulorum aggregatione, quia ut Christus, habuit XII discipulos principales, quorum unus tamquam alter Iudas periit, alii autem sanctissimi erant. Decima in ieiuniatione. Nam ut Christus XL dies ieiunavit sine cibo omni, praeterquam quod ultima die comedit panem, ne omnino aequaret se Christo, et hoc ex humilitate. Undecima in conversione, scilicet mundi. Sicut enim Christus per apostolos convertit mundum, sic Franciscus fratresque sui destinati sunt ad conversionem mundi. Et ut Ioachim ubi supra dicit: Ac sancto Francisco Christus revelavit, quod Ordo Minorum perseverabit usque ad finem mundi, et ipsius fratres praedicabunt contra Antichristum, ac per fratres eius gens Machometica et mundus totus tunc convertetur ad Christum. Duodecima in aquae mutatione. Sicut enim Christus aquam mutavit in vinum, sic beatus Franciscus cum esset infirmus in quodam loco fratrum pauperrimo, vinum appetiit, quod cum non haberent, aquam portaverunt sibi, et crucis facto signo in vinum mutavit, cuius gustu convaluit. Tredecima in transfiguratione. Sicut enim Christus transfiguratus visus est in gloria, sic legitur Franciscus frequenter luce absorptus caelitus futura contemplatus, cum Christo et Virgine Maria familiariter collocutus. Nam et quodam tempore visus est a fratribus in solari specie noctis media hora ignea quadriga vectus, et saepissime in oratione elevabatur a terra per magna spatia temporum. Decimaquarta in oboeditione, quia creaturis imperat, et oboediunt ad nutum ei, qui se totum subiecerat nutui Creatoris. Nam et avibus ac cicadis quando praecipiebat advolare vel cantare aut cessare, semper oboediebant. Et plura talia in legenda. Decimaquinta in rigida observatione, quia sicut Christus in deserto magnam austeritatem tenuit, nec pulvinaribus usus est, vestis eius dura et in modum crucis, et sine calciamentis. Sedecima in inimici effugatione. Nam sicut Christus inimicos, id est daemones effugabat, sic legitur, quod beatus Franciscus hospitatus apud Aretium in suburbio vidit super totam civitatem exsultantes daemones. Nam perturbatis civibus et ad caedem mutuam conversis propinquum civitati imminebat excidium. Misit ergo mox beatus Franciscus fratrem Silvestrum, ut ante portam clamaret dicens: „Ex parte omnipotentis Dei, et iussu beati Francisci procul hinc discedite, daemones universi.” Qui omnes fugerunt, et civitas mox pacificata est. Decimaseptima in stigmatizatione, quia consimilia Christo vulnera habuit ab ipso Christo miraculose impressa cum clavis in manibus et pedibus. Decimaoctava in fusione sanguinis, quia sicut Christus fudit pro nobis sanguinem per illa vulnera die Veneris, sic singulis diebus Veneris ex vulneribus Francisci sanguis abundantius fundebatur miraculose. Decimanona in repromissione, quia sicut Christus vitam aeternam repromosit suis discipulis, ita beatus Franciscus suam regulam observantibus ex revelatione Christi sibi facta, sed non observantibus vel in peccato mortali viventibus praedixit, quod aut apostatabunt, aut poenitentiam agentes convertentur. Vicesima in angelica confortatione et evocatione, quia sicut Christo propinquo passioni et morti apparuit angelus confortans eum, sic Franciscus cum multis infirmitatibus praeviis propinquaret morti, et desideraret pro iucunditate spiritus audire sonitum harmonicum, ecce angelus Domini affuit, qui cythara insonuit tam mira suavitate, ut aliud saeculum putaret Franciscus se commutasse. Vicesimaprima in nudatione, quia sicut Christus pauper et dolens et nudus in cruce mortuus est, sic Franciscus circa mortem fecit se denudari, et ad mandatum guardiani habitum resumpsit, ut paupertati et oboedientiae fidem tenuisse ostenderet, de qua fratres admonuit. Vicesimasecunda in Christiformi extensione. Nam sicut Christus extensis manibus in cruce mortuus est psallens et animam commendans etc., sic Franciscus extendit manus circa mortem in modum crucis brachiis cancellatis, eo quod hoc signum semper amabat, et omnibus fratribus in Crucifixi nomine benedixit praesentibus et futuris, et evangelium de passione Christi secundum Iohannem legi fecit, orans et psallens transiit. Vicesimatertia in iubilosa introductione, quia Christus cum iubilo ascendit in caelum, sicut Franciscus laetus dixit: „Ecce propero ad Deum.” Et iterum Psalmum Voce mea ad Dominum clamavi16 complens dixit: „Me exspectant iusti, donec retribuas mihi17. Ex quo credo pie sanctos Dei angelos ac beatos tunc exspectantes affuisse. Anima autem soluta visa est in specie stellae praefulgidae recto tramite in caelum sursum ferri et introire lucem aeternam, ubi cum Christo regnat etc. Vicesimaquarta super omnia est haec, quod simulatur Christo in virtutum perfectione, scilicet humilitate, oboedientia, paupertate, castitate, patientia, charitate, pietate, sobrietate et ceteris. Haec sufficiant. (F)
Circa tertium de gloriosa beatitudine Francisci quaeritur, utrum beatus Franciscus in similitudine Christi transformatus sit ad supremum chorum angelorum sublimatus et summa gloria felicitatus. Ad quod secundum Franciscum de Mayronis in sermone aliosque recolligendo respondetur, quod sic, per plures rationes sequentes. Prima ratio Seraphici amoris. Nimirum Magister dicit in II. dist. IX. c. VI. allegans Gregorium, videlicet quod homines pro qualitate meritorum statuuntur in ordinibus angelorum, et illi in ordine superiorum, qui magis ardent charitate, alii in ordine inferiorum, qui minus perfecti sunt. Haec ibi. Sed quoniam beatus Franciscus ardebat in praesenti Seraphico amore ad Christum, ut testatur Bonaventura, ergo in illo ordine summo est exaltatus. Secunda ratio elongationis a terrenis. Nam Augustinus De civitate Dei li. IX. dicit sic: Quanto quisque fit Deo similior, tanto propinquior. Nulla est enim ab eo longinquitas alia, quam dissimilitudo eius per temporalium cupidinem. Proinde et Seraphim sunt Deo proximiores, quia ab infimis summe elongati in solo Dei amore ardent, et in Christi plagas adeo transformantur per charitatem, sicut dicit Franciscus de Mayronis, quod scilicet qui intime cerneret Seraphim, videret in eis stigmata Christi expressa intellectualiter, sicut sensualiter fuit in Seraph apparitione beato Francisco facta demonstratum. Cum ergo beatus Franciscus fuerit Seraphico amore in Christi similitudinem summe transformatus prae ceteris, habetur propositum. (G)

Tertia ratio, quam magnae humilitatis. Est enim regula per Christum tradita, quod qui se humiliat, exaltabitur,
18 ergo qui se magis humiliat, magis exaltabitur, et qui maxime, maxime, per Topicam regulam, scilicet: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis, et maxime ad maxime. Sed beatus Franciscus fuit permaximae humilitatis, ut testatur Bonaventura in legenda, ergo summe est exaltatus in caelo, sicut et revelatione certa confirmatum est. Ut enim in legenda dicit Bonaventura, quidam sanctus frater, scilicet Ludovicus, et alius consimiliter sanctus frater, Masseus orans in extasi factus vidit in caelo inter multas sedes unam ceteris digniorem, omni gloria refulgentem miratus, quis ad illam deberet assumi, audivit vocem dicentem: „Sedes ista unius de ruentibus fuit, et nunc humili servatur Francisco.” Reversus ad se frater tandem interrogavit beatum Franciscum, quid de seipso sentiret. Ad quem ille: „Videor – ait – mihi maximus peccatorum.” Cumque frater diceret ex adverso, quod hoc sana conscientia non posset dicere, respondit: „Si quantumcumque sceleratum hominem tanta fuisset Christus misericordia prosecutus, arbitror sane, quod multo, quam ego gratior Deo esset.” Et sic ille aedificatus est. Quarta ratio exsultationis felicis et multiplicis. Nam beatus Franciscus in caelesti gloria gaudet. Primo de charitatis ardore Seraphica Dei visione. Secundo de Christi assimilatione per gloriosa illa scilicet stigmata. Tertio de Beatae Virginis Mariae dilectione. Quarto de omnium sanctorum congratulatione, quia tam Beata Virgo Maria, quam omnes sancti plurimam afficiuntur ad gloriosa illa Christi stigmata, quibus decoratur beatus Franciscus. Quinto gaudet de multorum salute adquisita per se et per sui ordinis fratres. Sexto gaudet de singulis fratribus in caelo. Septimo de illustratione totius caelestis patriae ex gloria stigmatum, qua refulgebit post resurrectionem. O ergo sanctissime pater, ora pro nobis.



1 Apc 1,12-13
2 Lc 11,33
3 Cf. Lc 12,47
4 Cf. Gn 1,26-27
5 Mt 5,48
6 Mt 5,45
7 Mt 5,44
8 Cf. Mt 24,12
9 Rm 8,17
10 Ez 9,4
11 Dn 3,92
12 Gal 6,17
13 Cf. Gal 6,14
14 Apc 7,2
15 Cf. Mt 16,24; Mc 8,34; Lc 9,23
16 Ps 141,2
17 Ps 141,8
18 Lc 14,11; 18,14




Kezdőlap