[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXI.]

De Seraphico patre beato Francisco
Sermo secundus

Nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Gal. VI. 1 et in epistola hodierna. (A)

Mirabile simul et amabile mysterium Dominus Iesus facere voluit, quando beatum Franciscum suae sanctissimae passionis stigmatibus decoravit et honoravit ad utilitatem Sanctae Ecclesiae, quod apostolus Paulus in spiritu praevidens. Et ut dicit Nicolaus papa in sua decretali „Exiit, qui seminat” de ver. sig. li. VI.: testimonium Apostolus tulit Francisco, ac si in persona illius loqueretur dicens: Nemo, scilicet Christianorum verorum, mihi molestus sit, quibus minus dicit et plus significat per figuram litote, quod dicit: immo potius fidelis Christianus debet erga me, scilicet Franciscum, esse devotus et charitativus pro tali assimilatione ad Christum et pro tanta gratia Dei, unde subdit: Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore etc. Et denique quod ex hoc magna et saluberrima utilitas sequatur fidelibus, subiungit ibidem dicens: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres, amen.
2 Haec omnia de sancto Francisco Ecclesia accipit et canit in epistola. Ideo ad eius honorem convenienter accipimus pro themate sermonis. Iuxta quae tria mysteria in hoc sermone declarabimus ad honorem beati Francisci.
· Primum dicitur devotissimae venerabilitatis
· Secundum dicitur mirificae sanctitatis
· Tertium dicitur salvificae utilitatis (B)
Circa primum de devota veneratione et affectione habenda erga beatum Franciscum ac eius sacra stigmata quaeritur, quare debeant omnes fideles devotionem magnam et reverentiam habere erga beatum Franciscum ac stigmata Christi impressa. Ad quod respondetur, quod ratione quadruplici:
· Prima ratio ex parte catholicae fidei
· Secunda ex parte passionis Christi
· Tertia ex parte caelestis gaudii
· Quarta ex parte huius miraculi
Prima ratio accipitur ex parte fidei. Omnis enim fidelis debet habere devotionem ad fidem catholicam, sine qua non est salus. Unde Athanasius in Symbolo: Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem. Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Sed quaero te: Quid est illud, per quod maxime roboratur fides et confirmatur? Respondetur, quod maxime hoc faciunt miracula, non autem sapientia, vel quaeque alia, ut testatur Apostolus Cor. II. dicens: Fides vestra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei et maxime Crucifixi.
3 Maius quippe est miraculum tale factum per crucifixum ac mortuum Dominum Iesum, quam si vivens hoc fecisset. Sed quoniam istud miraculum impressionis stigmatum passionis Christi in beato Francisco contra omnes haereticos et infideles est fidei roboramentum et firmamentum. Tum quia divina sola virtute hoc fieri potuit eo modo, quo factum est, videlicet quod in istis plagis clavi ex carne vel nervis illius fabricarentur, sic innati, ut divelli non possent. Tum quia insolitum et numquam simile antea visum. Tum quia divina virtute praeditum in faciendis multis miraculis, ut infra dicetur, ergo magna devotione est venerandum. Hinc legitur Libro conformitatum, quod cum cardinalis quidam bello contra Assisium disposito vix obtinuisset a civibus, ut introduceretur ad cryptam, et vidisset corpus beati Francisci, dicebat, quod etiam si nulla alia forent miracula, hoc solum sufficeret pro fide Christi roboranda.
Secunda ratio ex parte passionis Christi, quia ad passionem Christi omnis fidelis debet iugem habere devotionem, iuxta illud Ecci. XXIX.: Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris, dedit enim animam suam pro te. 4 Hanc autem stigmatizationem fecit Christus pro renovanda memoria passionis suae in mundo, quae iam inveterata erat, paene oblita. Sed per Franciscum est in cordibus fidelium innovata, in quo et visibiliter impressa cernitur. Nimirum videmus, quod reges magnifici solent res gestas et magnas victorias depingi vel sculpi facere ad memoriam hominum. Sic Christus, rex crucis triumphum in beato Francisco fecit. (C)
Si quaeras, quia hoc, respondetur, quod propter nostram utilitatem et salutem, quia ait Magnus Albertus in li. super Missam: Simplex meditatio passionis Christi et devota recordatio plus valet, quam si quis per integrum annum ieiunaret in pane et aqua qualibet feria sexta, vel disciplinaret se usque ad effusionem sanguinis, vel legeret unum Psalterium qualibet hebdomada. Hinc etiam legitur, quod beatus Franciscus cum exorasset Deum, quod sibi revelaret, quid foret acceptissimum coram Deo, et sic librum in nomine Domini aperuisset ter, semper occurrit de passione Christi et crucis eius imitatione. Et sic patet, quod propter passionem Christi debet quilibet devotionem habere ad stigmata.
Tertia ratio ex parte caelestis gaudii. Caelestis enim curia maxime gaudet et amore afficitur pro cicatricibus Christi, quae totam patriam supernam miro modo decorant et illustrant, secundum quod Augustinus dicit: Unde et Ecclesiae militantis filii debent ad illa Christi vulnera magno amore teneri. Ut enim Dionysius li. Ecclesiastis hierarchia dicit: Ecclesia militans debet se conformare Ecclesiae triumphanti. (D)

Sed quoniam secundum Franciscum de Mayronis: Sicut cicatrices Christi et martyrium post resurrectionem remanebunt in corporibus gloriosis ad illorum honorem et decorem totius patriae caelestis ex gloriae splendore diffuso per totam curiam caelestem, ut etiam tenet Scotus super IV., sic et ista stigmata beati Francisci post resurrectionem in eius corpore glorioso in perpetuo remanebunt ad honorem et decorem curiae caelestis. Nam si auferentur, nudaretur eius persona suis privilegiis, quod est inconveniens. Etenim regula iuris est: Quod semel placuit, amplius displicere non potest. Sed hoc privilegium stigmatizationis beati Francisci semel placuit Deo, ergo etc. Itaque claret, quod ex quo haec stigmata sunt ad gaudium caelestis curiae pro tali assimilatione ad Christum, ergo et omnes salvandi debent et nunc devotionem habere ad ea.
Quarta ratio ex parte huius miraculi, quia est magnae venerabilitatis, terribilitatis et amorositatis signum, ac magnum et singulare privilegium similitudinis Christi. Est quippe, ut dixi, magnae venerabilitatis, utpote digito Dei vivi descripta imago Crucifixi non in tabulis lapideis, sed carneis, hoc est in corpore beati Francisci, teste Bonaventura. Si enim Iudaei venerabantur Moysen et tabulas eius lapideas, in quibus digito Dei vel ministerio angelico descripta erant praecepta Decalogi, quanto magis debemus nos venerari beatum Franciscum, in cuius carne ipse Christus tam mirabiliter descripsit suorum vulnerum imaginem ad salutarem utilitatem totius Ecclesiae. Item est signum terribilitatis. Nam Deus fecit aliqua miracula solum terribilia, ut in diluvio, et etiam in Sodomitis, et faciet in iudicio. Alia fecit solum amabilia, ut in incarnatione et in passione. Haec autem stigmatizatio est terribilis quidem malis, quia futuri iudicii per Christum passum faciendi citatio, scilicet tamquam per litteras sigillatas in praecursore. (E)

Est etiam, ut dixi, magnae amorositatis indicium in hoc miraculo. Nam quaero: In quo relucet maxima charitas Dei ad homines? Respondet Bernardus dicens: Vere in nullo sic commendat Deus charitatem suam in nobis, quam in passionis mysterio, iuxta illud Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amico suo.
5 Revera tanta est haec et talis charitas, quod si caelum et terra tota essent pergamenum, totum mare et omnes aquae incaustum, et tot scriptores, quot folia arborum et gramina ab initio mundi fuerunt, et si incepissent a principio mundi, ac scriberent usque novissimum diem, non sufficienter posset describi magnitudo tantae charitatis divinae. Proinde Hugo: O charitas, quam magnum et forte est vinculum tuum, quo Deus ipse ligari potuit, scilicet ad mortem crucis. Huiusmodi charitas signa sunt expressa in sacris stigmatibus beati Francisci. Denique magnum est hoc privilegium, ut homuncio assimiletur non solum in anima, sed et in corpore Filio Dei, multo maioris gloriae et honoris est, quam militem induere in vestibus regalibus. Ideoque omnis Christianus debet magna devotione ad beatum Franciscum affici propter Christi honorem et amorem, quia qui ipsum honorat et amat, Christum, cuius est similitudo, honorat et amat, et qui ipsum spernit, Christum spernit, ut testatur Christus Lu. X. 6 Unde et signum salutis esse dicitur, quando quis ad ordinem eius devotus est, et divina ultione celeri percutitur morte, qui eum persequitur, sicut revelatum fertur fore a Christo ipsi beato Francisco, et certa probatum est experientia in plerisque. (F)
Circa secundum de mirifica sanctitate beati Francisci accipiamus hanc conclusionem, quod benedictus Iesus mirificavit Franciscum in corpore et anima multis miraculis per singula membra, ut clarescat eius sanctitas permaxima. Declaratur incipiendo a capite usque ad pedes et quaeque ad eum pertinentia, et videbimus, quod a planta pedis usque ad verticem non fuit in eo nisi magna et mira sanctitas. Primo verticis et capitis capilli fuerunt sancti et mirae virtutis. Cum enim quidam medicus barberius circa ipsum infirmum valde sollicitus fuisset, et domus eius ob multiplicem scissuram minaretur ruinam, ille ex devotione modicum de capillis beati Francisci accepit, et intra scissuras posuit, et domus die altera visa est adeo firmata, quod nec scissura apparuit in ea. Secundo frons et facies fuerunt sanctae, quia in eis apparuit signum magni ’tau’, id est: crucis colorum varietate distinctum, et miro ornatu faciem ipsius totam venustans vidente fratre Pacifico. Tertio oculi fuerunt sanctissimi continue devotissimas lacrimas effluentes, ac si coram se iugiter crucifixum Iesum cerneret praesentem. Unde cum a medico sibi suaderetur abstinere a fletu pro evasione dolorum oculorum, respondit, quod ob amorem luminis, quod habemus commune cum muscis, non est reprimenda visio internae lucis. Sancti quoque eius et beati oculi saepe videre meruerunt Christum apparentem et angelos. Quarto aures fuerunt sanctissimae, quia vocem Christi audire promeruerunt pluries. Nam ter Christus sibi replicans dixit: „Francisce, vade, repara domum meam, quae tota, ut cernis, destruitur.” Item alia vice dixit ei: „Francisce, quis potest tibi melius facere, dominus an servus, dives an pauper?” Et cum responderet, quod dominus et dives, ait: „Cur ergo relinquis pro servo dominum, pro paupere divitem?” Et ex tunc amor terrenorum sibi viluit, et totus in Christi amorem exarsit. Tertio quoque in principio conversionis Christus sibi dixit: „Francisce, amara pro dulcibus sume, et teipsum contemne, si me cupis agnoscere”, et plura huiusmodi. Denique cum aegrotaret maxima infirmitate, et cuperet pro spiritus consolatione sonum harmonicum audire, statim angelus Dei affuit, et cytharam percutiens dulcissimum solatium praebuit. Quinto nares sanctissimae fuerunt, quae foetores leprosorum non curabant, sed eis applicabantur osculando pro amore Christi ulcerosas plagas, et sic eos sanabant. Unde quidam occurrit ei, cuius os et maxillam morbus horribilis depascens corroserat, quem amore Christi Franciscus osculans mox perfecte sanavit. Sexto labia et lingua sanctissima erant, quia audito nomine Iesu mox lingendo prae dulcedine Christi quasi forent uncta Spiritu Sancto, dulcificabantur. Unde sanctus Franciscus requisitus, cur sic ad nomen Iesu labia lingeret, respondit, quod prae illa dulcedine amoris Christi se continere non posset a lingendo. Septimo oris verba erant tam maxime sanctitatis, quod quem benedicebant, erat benedictus, et quem maledicebant, erat maledictus. Nam cum aves salutavit, omnes ei praedicanti rostro aperto et alis extensis intendebant, donec eas benediceret, et abire vel Deum cantantes laudare mandabat. Item cum gregem ovium salutasset, relicto pastu omnes ad eum cucurrerunt, et levatis capitibus eius verbis intendebant et plaudebant. Item quaedam mulier sibi conquesta, quod virum crudelem haberet, qui etiam in servitio Dei ipsam impediret, misit illi per eam suam benedictionem dicens, et mandans, ut haec sua verba illi diceret: „Nunc tempus est misericordiae, postmodum aequitatis.” Ad quod verbum vir ille tantam sensit mutationem, quod ad uxorem semper benivolus exstitit, quoad vixit. Et ambo Deo servientes tandem uno die morientes in caelum pervenerunt. Denique de maledictione eius legitur, quod cum sus quendam mitissimum agnum vorasset, beatus Franciscus compassione motus suem maledixit, et mox mortua est sus illa. Octavo saliva sancta fuit, quia per illam liniendo oculos cuiusdam puellae visu privatae restituit mox eidem clarum lumen visus. Nono gustus et dentes sanctissimi fuerunt, quia cum in infirmitate vinum gustare pro confortatione appetuisset, et non haberent fratres vinum, tunc adduci iussit aquam, et signo crucis edito mox vinum efficitur optimum, ad cuius gustum de infirmitate statim convaluit. Item buccella panis, de quo edebat sanctus Franciscus, transmisit cuidam horribili infirmo, qui videbatur a daemonio vexari. Qua buccella gustata ille statim est liberatus, ut deinceps numquam vexaretur. Decimo humeri et dorsum fuerunt sanctissimi, quia apostolicus vidit ecclesiam Lateranensem ad ruinam declinantem dorso et humeris Francisci sustentari, hoc est exemplis, doctrina et meritis. Undecimo latus fuit sanctissimum, quia vulnere Christi laterali meruit insigniri. Duodecimo pectus et corpus totum, quia cum praedicaret, visus est a fratre Pacifico tunc saeculari duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis a capite ad pedes et a manu in manum per pectus transversaliter totus consignatus. Cuius verbis compunctus ille religionem intravit. Item quia ab omni labe peccati eius corpus fuit praeservatum. Tertiodecimo manus fuerunt sanctissimae et brachia, quia Christi stigmatibus consecrata, et panis eius manibus tactus infirmos curabat. Decimoquarto ungues. Nam quidam frater cum temptaretur graviter, ipse in spiritu praevidens dixit ei: „Veni, fili, praescinde mihi ungues.” Quod ille libenter fecit, et ungues praecisos servavit, ac sic a temptatione mox liberatur et maxime consolatur. Decimoquinto scripta eius. Cum enim quidam frater magnam spiritus temptationem pateretur, cogitavit, quod si de manu beati Francisci aliqua scripta habere posset, liberaretur. Quod beatus pater in spiritu cognoscens eidem mandavit, ut portaret chartam et atramentum, et quaedam Dei laudes conscribens illi porrexit, et mos omnis temptatio cessavit. Ipsa quoque charta servata postea multis aegris sanitatem contulit. Decimosexto pedes sanctissimi fuere, quia stigmatibus consecrati. Decimoseptimo lotura pedum et manuum, quia pestilentes oves et boves aspergens super eos sanavit. Decimooctavo habitus, quia ipso tangens aves in nemore non avolabant, sed advolantes contrectari se permittebant. Et dicitur usque hodie habitus ille, in quo accepit stigmata, sine corruptione servari in castello montis Alvernae, qui cum videtur radiare splendore, noscitur, quod aliquis inibi debet mori, et ad mortem praeparant se tunc omnes, et sic aliquis moritur. Decimonono baculus, quia cuidam cum baculo ’tau’ signum habente apostema fregit, et mox sanavit. Vicesimo chorda, qua praecingebatur, quae servata et saepe in aqua posita infirmos potantes sanavit. Vicesimoprimo nomen, nam dum in civitate Parmensi scholares in studio garrulitate hirundinis impedirentur, quidam eorum ait hirundini: „In nomine servi Dei Francisci praecipio tibi, ut ad me venias, et continuo conticescas.” Et audito Francisci nomine mox tacuit et advolavit. Item clericus Matthaeus intoxicatus veneno mortifero Francisci nomen devote deprompsit, et mox veneno evomito liberatus est. Vicesimosecundo anima sanctissima fuit, quae soluta in specie stellae intravit caelum. O homo, cogita, quod si Christus ipsum adeo exaltavit hic, quid est in caelo. (G)

Circa tertium de salubri utilitate, videlicet devotionis et invocationis meritorum beati Francisci quaestio occurrit, quomodo sanctorum Dei merita ad invicem possint communicari, ut noverimus, qualiter possimus communicari in meritis gloriosis tanti sancti, scilicet Francisci. Ad quod respondet Augustinus li. L. homiliarum dicens sic: Congaude illi, cui Deus aliquam gratiam dedit, et potes habere in illo, quod in te non potes. Ille forte habet virginitatem, ama illam, et tua est. Tu habes maiorem patientiam, diligat te, et sua est. Ille potest satis vigilare, si non invides, tuum est studium suum. Tu forte potes amplius ieiunare, si amat te, suum est ieiunium tuum, hoc ideo, quia in illo tu es, per proprietatem enim non es, sed per charitatem tu es. Haec ille. Ex quibus patet, quod per charitatem et devotionem erga beatum Franciscum et eius ordinem participare poteris in meritis illius et praemiis ad salutem. Qualia autem bona consequi valeas per eius merita pro tua erga eum devotione, clarescit ex ipsa epistola hodierna, ubi canitur sic: Quicumque hanc regulam secuti fuerint, scilicet devotione debita, pax super illos et misericordia.
7 Et infra: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres, amen. 8 Prima ergo utilitas est pax, scilicet cum Deo et angelis, quia peccator a peccatis vere convertitur ad Christum per beati Francisci merita, et sic pacificatur. Secunda est misericordia, ut liberetur a periculis huius miseriae. Tertia est gratia specialis Domini Iesu. Quarta ad haec sequitur gloria. Ideo dicitur amen, id est: vere et fideliter ad gloriam sempiternam. O ergo peccatores, o cuncti fideles viri et mulieres. O divites et pauperes, omnis aetatis et conditionis homines, accedite ad venerandum devote beatum Franciscum, ut per eius merita habeatis hic et in futuro omnia bona praestante Domino Iesu etc.



1 Gal 6,17
2 Gal 6,18
3 I Cor 2,5
4 Sir 29,20
5 Ioh 15,13
6 Cf. Lc 10,16
7 Gal 6,16
8 Gal 6,18




Kezdőlap