[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXIV.]

De sancto Francisco
Sermo quintus, scilicet de sacris eius stigmatibus

Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Gal. VI. 1 (A)

Mira Dei pietas, qua sanctos sic vult amare et honorare, ut tamquam rex terrenus militem, quem diligit, suae gloriae vestibus induere et armis suae victoriae insignire velit. Sicut fecit Francisco, in cuius corpore indumento animae suae gloriae et militiae insignia ac victoriae gloriosa clenodia sic impressit. De quibus beatus Franciscus in praemissis verbis gloriatur dicens: Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porto, quae verba Apostolus de se loquendo dicit, sed testimonium in his fert beato Francisco, ut Nicolaus papa dicit de ver. sig. „Exiit, qui seminat”, li. VI. Iuxta quae verba tria mysteria de sacris stigmatibus beati Francisci declarabimus in hoc sermone, secundum quod tria ibi implicantur:
· Primum, quod stigmatizatus est
· Secundum, quod Domini Iesu stigmatibus decoratus est
· Tertium, quod in corpore stigmata portavit vere
Primum ergo mysterium dicitur stigmatizationis a Domino Iesu. Secundum dicitur mirificationis in Domino Iesu. Tertium dicitur certificationis confirmante Domino Iesu. (B)

Circa primum de stigmatizatione beati Francisci quaeritur: Cur Christus voluit inter sanctos Franciscum tali honore, scilicet suorum stigmatum impressione insignire? Nam mirum est, quod haec propria passionis Christi signa noluit Christus tantummodo in suo proprio corpore portare, sed etiam Francisco communicare. Ad hoc secundum Franciscum de Mayronis in sermone aliosque nostros doctores respondetur per conclusionem, quod ex bonitate Christi decebat Franciscum insignire sacris suae passionis stigmatibus. Et hoc praecipue septuplici ratione:
· Primo propter renovandam in cordibus Christi passionem
· Secundo propter adquisitionis gratiae et meritorum ostensionem
· Tertio propter commendationem Francisci et sanctitatis manifestationem
· Quarto propter incredulorum confusionem
· Quinto propter optati martyrii consummationem
· Sexto propter negligentium Christianorum excitationem
· Septimo propter evangelicae regulae approbationem
Primo inquam propter renovandam passionem in cordibus hominum, quae iam mundo advesperascente erat inveterata et frigefacta. Nam secundum Augustinum: Omnis cognitio humana utitur quibusdam signis ducentibus in sua signata, et ideo per talia signa voluit Christus homines accendere in devotione, et sanctam Ecclesiam renovare ad memoriam passionis Dominicae. Unde et Francisco ait: „Vade, repara domum meam!”
Secundo propter adquisitionis gratiae et meritorum ostensionem. Quaero namque: Per quid potest homo adquirere coram Deo specialem gratiam et meritorum augmentum? Audi de hoc Bonaventuram et Auctorem li. De stimulo amoris: In passione Domini – inquit – invenies totum thesaurum, nil ita illuminat, nil ita accendit ad dilectionem, nil ita operatur in anima sanctificationem, sicut Dominicae passionis memoria. Per hanc gratia adquiritur, conservatur et augetur, et quicumque aliquam gratiam perdiderit, per hanc recuperari poterit. Sicut enim videmus, quod aurum est pretiosum, sed si copuletur aureo anulo aliquis lapis magni pretii, multo erit pretiosior. Sic meritis nostris si applicetur passio Christi per nostram intentionem et meditationem ac compassionem, tanto accrescit pretium.
In huius signum Christus illis sanctis, qui astiterunt compatientes sub cruce Christi, specialissimas gratias dedit, scilicet matri suae gloriam martyrii, Iohanni fraternalem adoptationem, Magdalenae ardentem amorem, sanctis mulieribus ampliorem devotionem, qua et curabant ungere corpus Christi, et resurgentem prius videre meruerunt. Denique et ipsi latroni confitenti et compatienti dedit Paradisum eodem die.
Sed quia Franciscus totum studium suum circa crucem Christi meditandam, amandam et compatiendam apposuit, ideo Christus sibi hanc gratiam specialem fecit, ut suae passionis stigmatibus insigniret. Nam Bonaventura in Legenda de stigmatibus dicit, quod dum Franciscus oraret, immissum est menti eius, quid Deo in ipso et de ipso maxime foret acceptum, et divino oraculo in trina libri evangelici apertione fuit revelatum, quod passionis Christi devotio et imitatio in actibus et doloris compassionibus, sicque coepit abundantius divinas dulcedines gustare, et meruit stigmatizari. O ergo homo, compatere Christo, et habebis gratiam.
Tertio propter commendationem sancti Francisci et eius sanctitatis manifestationem, ut et eius exemplo incitentur fideles ad sanctae crucis Christi devotionem, et vestigia virtutum sectanda. (C)

Ubi nota, quod regula divina et iuridica dictat, quod per quae quis peccat, per haec et punitur, Sap. XI.
2, et extra de exces. praelati c. „Inter dilectos”. Exempli gratia: Superbus peccat in exaltando se, ergo meretur humiliari confusibiliter, Luc. XVIII.: Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur etc. 3 Item: Avarus peccat terrena diligendo, ergo meretur in terra, id est Inferno, qui est in centro terrae, sepeliri, Luc. XVI.: Mortuus est dives et sepultus est in Inferno. 4 Item: Luxoriosus peccat in ardore foetidae libidinis, ergo punitur igne sulphureo Inferni, ut patet de Sodomitis. Item: Gulosus peccat in gustu, ergo fame et siti cruciabitur. Sic per contrarium regula divina dictat, quod per quae quis meretur operando, per haec et praemietur, Apoc. XIV.: Opera illorum sequuntur illos. 5
Sed quoniam beatus Franciscus omne studium sui laboris meritorii posuit circa crucem Christi adeo, quod semper ipsum oculis mentis cerneret, et per amorem et passionem in Crucifixum transformaretur in anima. Ergo eius similitudine decoratus est in corpore per virtutem Christi mirificam. Unde Hugo de Sancto Victore: O anima, scito, quia amor scilicet Dei est vita tua. Et ipsa vi amoris in eius, quem amas, similitudinem transformaris. Ad id facit exemplum, quod refert Bonaventura in Legenda maiori, scilicet quod cuiusdam notarii urbis Romae puer vix septennis matrem ad ecclesiam euntem puerili more sequi optans per fenestram palatii se proiecit, et collisus continue exspiravit. Mater ad sonitum conversa videns lamentis omnes vicinos excitavit. Tunc frater quidam advenit ordinis minorum, qui illius patri ait: „Credisne sanctum Franciscum posse filium tuum suscitare propter amorem, quem semper ad Christum habuit?” Quo respondente: „Credo firmiter, et servus sancti ero tota vita.” Tunc frater omnes orare monuit, ac sanctum Franciscum invocare, et mox puer suscitatus est, et coram omnibus ambulavit incolumis.
Quarto propter incredulorum confusionem, quia per hoc sicut et per alia miracula fides deitatis Christi claret ad confusionem haereticorum et incredulorum omnium.
Quinto propter optati martyrii consummationem. Nam dicente Ps.: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis etc. 6 Sed Franciscus ferventissime desideravit martyrium et sanguinis sui effusionem pro Christo. Et propter hoc ter ivit ad partes infidelium. Sed Dominus ipsum servavit ad insigniendum hoc privilegio stigmatum, ut sic sanguinem fundens secundum Dei voluntatem et dolores sentiens quoddam meritum martyrii haberet.
Sexto propter negligentium Christianorum excitationem ad faciendum poenitentiam, quia ipse iam propinquante tempore iudicii extremi praecursor missus est, et ut sibi crederetur, haec signa pro certitudine quasi litteras citatorias Christus dedit ipsi Francisco, ut videntes homines poeniterent, ne perirent. Hinc legitur, quod cum beatus Franciscus ex humilitate haec stigmata occultaret, voluit Dominus multis miraculis manifestare, ut patet in Breviario per lectiones matutinales. Item ex Legenda additur, quod quidam Bartholomaeus nomine construens ecclesiam beati Francisci trabe cadente super cervicem conquassatus et morti proximus Eucharistiam petebat. Et ecce beatus Franciscus cum XI fratribus apparuit illi in nocte, et communionem ministravit, et per vulnera manum ducens sanavit, et ad opus redire praecepit.
Septimo propter evangelicae regulae approbationem, scilicet ordinis minorum, ut enim nullus posset calumniari, ipsius institutorem Christus voluit sua speciali bulla sigillare. Et hoc patet per Nicolaum papam extra de ver. signi. „Exiit, qui seminat” li. VI. dicentem sic: Ipsa regula minorum evangelico fundatur eloquio, vitae Christi roboratur exemplo, fundatorum Ecclesiae apostolorum eiusque sermonibus actibusque firmatur. Et infra: Haec est enim, cui attestante Apostolo nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis suae stigmatibus confirmavit. Haec et plura ibidem. (D)
Sed quia dictum est, quod per haec stigmata roboratur fides catholica, et declaratur sanctitatis studium beati Francisci circa crucem Christi meditans, compatiens etc., quaestio ergo occurrit: Cur Christus haec stigmata suae passionis non dedit Sanctissimae Suae Matri, aut etiam sancto Iohanni, cum isti patienti Christo in cruce praesentialiter plus compassi sunt, quam Franciscus? Item multi sancti fuerunt Seraphico amore pleni, quare illis Christus non dedit? Respondetur secundum Auctorem libri Conformitatum, quod Beata Virgo Maria stigmatizari non debuit eo, quod fuit mulier. Licet enim in anima prae omnibus portaverit vulnera Christi, cuius animam pertransivit gladius doloris et amoris Christi. Tamen in corpore sanctissimo haec stigmata expressa non habuit, quia sic stigmatizari non decet sexum muliebrem, sed tantum virilem. Ratio, quia haec stigmata data sunt ad mundum renovandum in devotione et compassione ac imitatione passionis Christi. Nullibi autem legitur, nec in Veteri, nec in Novo Testamento, quod aliqua mulier directa sit vel missa ad mundum renovandum. Unde et I. Cor. XIV. Apostolus dicit: Mulieres in Ecclesiis taceant, scilicet a docendo, non ab orando, non enim permittitur eis loqui.
7 Nam sicut non decet vexillum regis et insignia regalia portari a muliere, sic in proposito.
Denique Iohanni aut ceteris apostolis in primitiva Ecclesia hoc signum dari non decuit, quia pro tunc Christo mortuo et passo satis fervebat recenter in cordibus fidelium eius passionis memoria et amoris devotio. Nec pro tunc fides indigebat confirmari hoc miraculo, sed aliis, quia hoc viso homines non magis credidissent Christo, sed mundo iam refrigescente debuit hoc miraculum fieri. Et pro singulari privilegio datum est beato Francisco stigmata Christi portare, ut patuit rationibus praedictis. (E)
Circa secundum principale de miraculositate stigmatum Francisci accipiamus pro conclusione, scilicet quod benedictus Dominus Iesus sacris Franciscum insigniendo stigmatibus multis decoravit mirabilibus, declaratur. Primum namque mirabile in apparitione. Quia apparuit beato Francisco oranti de caelesti sublimitate advenire Seraph unus habens sex alas tam ignitas, quam splendidas, quarum duae supra caput illius elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus. Iste quippe numerus sex alarum in Scripturis Seraphicis spiritibus tantummodo attribuitur, ut patet Isa. VI.
8 Et hoc fuit mirabile, quod ad beatum Franciscum missus est et descendit Seraph, quia de communi lege angeli ex ordine Seraph non mittuntur ad extra, sed semper Deo assistunt. Prout dicit Dionysius li. De angelicis hierarchiis: Pro speciali ergo privilegio fuit, quod Seraph veniret ad beatum Franciscum, tum quia in rebus multum arduis solet Deus et raro illos angelos mittere, tum quia incendere veniebat, ut scilicet beatus Franciscus per incendium mentis transformaretur totus in Christi similitudinem, ideo Seraph, quod interpretatur ’ardens amore’, missus est.
Secundum mirabile in Crucifixi specie, quia cum praedictus angelus Seraph volatu celerrimo pervenit propinquius ad sanctum Franciscum, vidit inter alas effigiem hominis crucifixi in modum crucis manus et pedes extensos ac cruci affixos. Hoc enim fuit valde mirabile, ideo et Francisci mens de hoc vehementer stuporem incurrit eo, quod passionis infirmitas cum immortalitate spiritus Seraphici nullatenus conveniret. Mirum etiam fuit, quod lignum crucis et clavi, quibus affixi erant manus et pedes illius, cernebantur inter alas angelicas. (F)
Quaeritur hic, utrum in ista forma Seraphica apparuerit Christusmet in propria persona, aut tantum angelus Christi. Ad quod respondetur secundum doctores nostros, quod ibi fuit ipsemet Christus in propria persona stigmatizans beatum Franciscum. Et hoc satis claret in officio per Ecclesiam approbato in multis passibus. Primo in antiphona, ubi sic canitur: Crucis apparens hostia tensis in cruce brachiis, sex alis recta variis etc. Sequitur: Suaque sacra stigmata in eius carne protrahit, crucis etenim hostia non est angelis, sed Christusmet passus, qui sua, non angeli stigmata impressit, etc. Item in hymno:
Ad quem venit rex e caelo
amictu Seraphico
sex alarum tectus velo,
aspectu pacifico,
affixusque crucis telo
portentu mirifico.
Cernit servus redemptorem
passum impassibilem,
saeculorum imperatorem
etc.
Item in versu: Signasti, Domine, servum tuum, Franciscum signis redemptionis nostrae. Ex quibus patet, quod Christusmet fuerit. Item in prosa: Tunc alatus vir hierarcha venit, ecce rex monarcha etc. Ergo fuit Christus, sicut et revelatum esse legitur li. Conformitatum III.: O mira Christi clementia, quia sic apparuit ad transformandum.
Tertium mirabile in verborum tenore, quia sic apparens verba arcana locutus est, quae numquam dum viveret, alicui hominum aperiret. Credendum est enim sane, quod talia essent illa, ut non liceret ea homini loqui. Sicut et Apostolus legitur in raptu talia vidisse, I. Cor. XII.
9 (G)
Sed notandum, quod illa arcana Francisco reserata, quamvis dum viveret, nulli dixisset, tamen post mortem eius legitur li. Conformitatum et Vitae sociorum, quod a fratribus pulsatus precibus apparendo beatus Franciscus aliqua tantummodo revelaverit. Unum est, quod etiam in vita praedixit fratri Leoni, scilicet quod quicumque haberet in reverentia et devotione, ut debet, ordinem fratrum minorum, Deus ipsi per gratiam suam pro meritis ordinis bonum finem daret. Secundum, quod quicumque persequeretur ordinem et fratres animo malo, non diu viveret sine punitione, sed in brevi divina ultio in eum veniret. Sed hoc intelligendum, nisi quando talis persecutio a Deo permissa esset pro fratrum utilitate salubri, sicut patet in martyribus. Et hoc ego ipse expertus sum in multis persecutoribus percussis. Tertium est, quod in ordine isto nullus malus in malo obstinatus posset diutius perseverare, quin vel poeniteret, et confiteretur, vel apostataret impoenitens. Quartum, quod usque in finem mundi ordo iste perseverabit, quantumcumque impellatur tribulationibus. Unde sicut scribit Ioachim abbas li. Concordantiarum: Hic ordo ab Antichristo maximas persecutiones super omnes sustinebit, sed munere Christi permanebit, et per ipsum totus mundus post mortem Antichristi converteretur ad Christum. Haec sufficiant. Quintum est in impressione stigmatum cum dolore, qui utique fuit magnus in fractura carnis, facta virtute divina tam subito. (H)

Quaeritur hic, utrum stigmatizatio beati Francisci facta sit sola virtute divina. Ad quod respondendo notandae sunt tres veritates secundum doctores nostros.
Prima veritas, quod haec stigmatizatio secundum modum, secundum quem facta est, non potuit fieri per artis ingenium, vel etiam per naturam, quia natura vel ars non potest de carne humana vel nervis in corpore vivo formare clavos, sicut fuerunt in ista stigmatizatione, ut statim infra dicetur. Unde non potuit etiam fieri talis stigmatizatio virtute imaginationis vehementis, sicut quidam putaverunt, quia materies dura non oboedit imaginationi quantumcumque forti, ut alteretur, sicut Augustinus XI. De Trinitate dicit: Licet materia fluida quandoque oboediat, ut patet de ovibus varii coloris generatis ex aspectu virgarum varicolorum (?), Gen. XXX.
10 Sed materies manuum et pedum Francisci, in quibus facta est mutatio, fuit dura et tota nervosa, ergo etc.
Secunda veritas, quod haec stigmatizatio secundum modum, quo facta est, non potuit fieri etiam virtute angelica, quia angelus non habet virtutem transformandi animam, nec consequenter et corpus, ut patet per Scotum super II. dist. XI. q. I. Nam Augustinus III. De Trinitate dicit, quod haec materia visibilium rerum non servit ad nutum angelis sic, quod propria virtute possit mutare et inducere rebus varias formas substantiales. Alioquin possent etiam daemones facere vera miracula, si possent res mutare in veritate, quod falsum est. Non potuit ergo angelus propria virtute ex carne Francisci clavos formare.
Tertia veritas, quod haec stigmatizatio facta est sola virtute divina. Pro qua nota secundum Francisum de Mayronis, quod in Sacra Scriptura inveniuntur quattuor genera miraculorum. Quaedam per ingenium artis facta, sicut arte magica facta sunt in Aegypto per maleficos Pharaonis, ut dicit Augustinus super Exod. VII. Secundo quaedam per virtutem naturae facta, sicut fit eclipsis Solis vel Lunae, de qua vulgus miratur, licet sit eius ratio naturalis, excepta eclipsi tempore passionis Christi, quae fuit supernaturalis. Tertio quaedam per potentiam angelicam facta, sicut status Solis et retrocessio, quia ad ministerium angelorum pertinet motus caeli. Quarto alia sunt per solam divinam potentiam facta, sicut mundi creatio, sic et animae humanae creatio, atque conservatio omnium in esse. Haec autem stigmatizatio facta est sola potentia divina, quae sola potest varias inducere formas rebus ad nutum, non autem angelus, ut docet Augustinus etiam Contra Manichaeos. Et sic patet. O ergo Iesu bone, tu lauderis in his stigmatibus et tibi gloria.
Quintum ergo mirabile in clavorum formatione, quia manus et pedes non solum sunt perforati, sed etiam clavi in eis sunt ex nervis et carne facti divina virtute. Erant autem ad instar ferri nigri duri fortes ac solidi, et tam longi, ut pertransirent eius manus et pedes.
Sextum in rotunditate et repercussione, quia capita clavorum in interiori parte manuum et superiori pedum erant rotunda, et ex adverso erant acumina eorum oblonga, retorta et quasi repercussa virtute divina, cum nec incus, nec malleus ibi fuerint. Et erant recurvata clavorum acumina adeo prominenter, quod intra recurvationem arcualem ipsorum digitus immitti valeret. Unde nec plantas pedum solo applicari libere sinebat, sed oportebat in calcaneis incedere.
Septimum in inhaesione, quia sic inhaeserant clavi, ut licet inter ipsos et carnem petiae immiterentur ad reprimendam sanguinis continuam effusionem, et cum essent sic a carne separati, numquam tamen amoveri poterant, quamvis pluries attemptassent fratres. Moveri quidem poterant, sed extrahi nequiebant, veluti nervi et venae innati corpori totum Deo est attribuendum.
Octavum mirabile in sanguinis effusione, quia saepe sanguinem haec vulnera et maxime lateris plaga fundebant, et semper die Veneris adveniente copiosius, quo die etiam maiores dolores beatus Franciscus sentiebat. Nam et Christus eo die est passus, unde beatus vir sic cum Christo et in Christo experiebatur dolores et sanguinis effusiones.
Nonum in transfixione, scilicet in dextro latere. Dextrum quippe latus quasi transfixum lancea erat, quod sanguinem sacrum dolorose fundebat, ut oporteret lavari tunicam saepius.
Decimo in originali permansione, quia vulnera ista per duos annos et XVIII dies in corpore Francisci, usque mortem scilicet eius, permanserunt, et duraverunt incurabiles, et etiam imputribiles, cum non haberent aliquod conservativum. Erant quoque stantes in statu suae originis, quo impressae sunt sine foetore et corruptione, in quibus omnibus Deus et Dominus Iesus laudetur. O quam venerabilis beatus Franciscus devotis exsistit, in quo Dominus fecit talia. (I)
Circa tertium de certissima veritate stigmatum in corpore beati Francisci sit pro conclusione, quod indubitata et certissima veritate comprobatur beatus Franciscus stigmata Christi portasse in corpore. Nam probatur hoc primo multorum fidedignorum testimoniis. Ut enim scribit Bonaventura, vir utique maximae sanctitatis in legenda, quod licet beatus Franciscus omni diligentia studeret haec stigmata abscondere portando semper ex tunc manus contectas et pedes calciatos, et sollicite occultando lateris vulnus, vidisse tamen Dei ordinatione et palpasse iuraverunt multi sanctissimi fratres, aliqui etiam cardinales, similiter et summus pontifex Alexander quartus, qui et in praedicatione publica se oculis conspexisse asseruit. Sed et in morte beati Francisci viderunt plus quam L fratres, et sancta virgo Clara cum suis virginibus inclusis, et saeculares innumeri, ac osculati sunt et contrectaverunt pro firmitate testimonii.
Secundo probatur apostolicorum plurimorum bullis, scilicet Gregorii IX., qui hunc sanctum ascripsit catalogo sanctorum, qui de ista stigmatizatione mandat credendum fidelibus sub nota haeresis, et fecit tres bullas. Item Alexandri papae IV., qui etiam fecit tres bullas. Item Nicolai tertii, qui dedit bullam. Et extra de ver. sig. „Exiit, qui seminat” li. VI. facit de stigmatibus expressam mentionem. Item Benedicti XII., qui dans bullam ordini mandavit celebrari festum stigmatum.
Tertio probatur revelationibus et miraculis innumeris, de quibus aliqua tacta sunt supra, alia pro brevitate transeo. Sed pro devotione simplicium historiam impressionis stigmatum breviter hic describam.
Legitur enim in libro De vita sociorum beati Francisci, quod cum beatus Franciscus in latere Montis Alernae quadragesimam beati Michaelis ieiunaret, quodam mane, dum ibi oraret, miram dulcedinem divinam abundantius solito coepit sentire, et vidit de caelorum sublimitate descendere ad se Seraph ignitas scilicet alas et splendidas habentem, et mons cernitur inflammari. Appropinquante illo vidit inter alas Christum Iesum crucifixum, et vehementer obstipuit, maeroremque compassionis super Christo passo et gaudium super eius gratioso aspectu mens eius incurrit, ut dicitur in Legenda. Et cum arcana verba sibi revelasset, tandem dixit: „Para te, Francisce, faciam enim in te mirabilia.” Et ille: „Tu scis, Domine, quia paratus sum ad omnia tua mandata.” Tunc Christus extendit manum suam dextram super beati Francisci manum dexteram ponendo, ad cuius contactum Franciscus vulneratus in manu dolorosa voce exlamavit: „O Domine Iesu!”, et cecidit in terram, et sic attonitus ac stupens aspiciebat Christum. Cui stupenti ait Christus: „Surge, Francisce, extende aliam manum!” Et fecit consimili modo in sinistra manu eius, et iterato ille cecidit exlamans. Ad quem Dominus iterum ait: „Surge, Francisce, para te.” At ille: „Domine mi, paratus sum.” Et Dominus posuit pedes suos super pedes Francisci, et ille plagatus repente exclamavit, et cecidit in terram. Tandem dixit iterum Dominus: „Francisce, surge, ut perficiam in te, quae disposui, mirabilia.” Franciscus ait: „Domine, quis poterit sustinere tales dolores?” Cui Dominus: „Quid tunc fecisses, si verbera et spineae coronae punctiones, alapas, sputa et alias poenas, quas ego pro hominibus suscepi, sustinuisses?” Surgens ergo Franciscus dixit: „Quid iubes, paratus sum.” At Christus amplexans illum iunxit latus lateri beati Francisci, et statim impressit plagam lateralem. Tunc Franciscus exclamans: „O pie Iesu!” – cecidit in terram quasi semimortuus, et Christus in caelum disparuit. Beatus autem Franciscus iacuit in terra usque ad nonam. Tunc frater Leo superveniens et videns prostratum levavit eum putans ex abstinentia defecisse. Et sic ab illa hora beatus Franciscus licet occulte, ut potuit, illa sacra stigmata in corpore portavit.
O ergo beatissime pater, o gloriosissime Christi signifer, per tua stigmata te rogamus, intercede pro nobis ad Dominum Iesum, ut tuis meritis det gratiam etc.



1 Gal 6,17
2 Cf. Sap 11,17
3 Lc 18,14
4 Lc 16,22
5 Apc 14,13
6 Ps 9,38
7 I Cor 13,34
8 Is 6,2
9 II Cor 12, 2-4
10 Cf. Augustinus, De Trinitate, 11,2 (PL 42, 988): „Licet videre corpusculum chamaeleontis ad colores quos videt facillima conversione variari. Aliorum autem animalium quia non est ad conversionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum, quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora, atque, ut ita dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternae animae, et quae in ea facta est phantasiam per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possint: sed unum sufficit de fidelissimis Libris, quod fecit Jacob, ut oves et caprae varios coloribus parerent, supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum, quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant (Gn 30,37-41).”




Kezdőlap