[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXV.]

De Seraphico patre Francisco
Sermo sextus

Vidi alterum angelum ascendentem ab ortu Solis habentem signum Dei vivi. Apoc. VII. 1 (A)

Sicut Seraphicus Bonaventura in prologo maioris Legendae beati Francisci testatur, indubitabili fide in hoc vaticinio Iohannis in Apocalypsi sub similitudine angeli ascendentis ab ortu Solis et habentis signum Dei vivi designatus est beatus Franciscus. Ipse enim angelus merito dicitur propter sanctitatem angelicae vitae. Propter quod in ipso libro Apocalypsis Iohannes saepe accipit angelos pro hominibus sanctis, ut patet de episcopis septem ecclesiarum, quos angelos vocat, et etiam propter officium, quia angelus ’Dei nuncius’ dicitur. Beatus autem Franciscus missus fuit Dei nuncius ad praedicandum sequelam Christi passi per poenitentiam. Item dicitur ipse ascendere ab ortu Solis. Tum quia de civitate Assisii ortus est, quae a Romana Ecclesia est versus orientem sita, tum quia mane circa ortum Solis fuit consignatus Christi stigmatibus. Et propterea etiam dicitur habere signum Dei vivi, id est passionis stigmata. Item dicitur, quod clamavit voce magna, scilicet praedicationis et exemplificationis quattuor angelis, scilicet ad quattuor mundi partes, hoc est orientem, occidentem, austrum et aquilonem, quibus datum est nocere dicens: „Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Domini nostri in frontibus eorum”,
2 scilicet per poenitentiae verae signa, et tandem maximum exercitum electorum duxit coram Deo. Sic per omnia fecit Franciscus. Unde de ipso haec verba convenienter accipiuntur, iuxta quae beatus Franciscus commendatur praecipue de tribus, de quibus agemus in sermone:
· Primo de Seraphica charitate in angelo ab ortu Solis, quo ardens amor Christi Seraphicus significatur
· Secundo de signifera dignitate, ibi: habentem signum Dei vivi
· Tertio de salvifica utilitate, quia post haec sequitur de multitudine salvandorum (B)
Circa primum de charitate Seraphica
quaeritur: Qualis est iste amor Seraphicus, aut quomodo homines possint ad eum pervenire, ut scilicet Deum ament Seraphico amore? Ad quod notandum secundum doctores, praecipue Bernardum de sex alis Seraphim et Dionysium li. De angelicis hierarchiis, item Lyram super Isa., Franciscum de Mayronis aliosque, quod in Scripturis haec duo Seraph attribuuntur, scilicet numerus et dispositio alarum.
Primo scilicet numerus senarius alarum, ut patet Isa. VI., ubi Isaias dicit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat domus a maiestate eius.
3 Secundum Lyram: Vidit angelum in effigie hominis sedentis in solio supra templum Domini, cuius maiestatis fulgore mirabili procedente templum plenum esse videbatur, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum, quia orae vel fines vestimentorum eius apparebant usque ad templi pavimentum diffusae. Nam per hanc apparitionem significabatur Deus incarnandus in templo, id est in Virgine Maria, quam inhabitavit. Sequitur: Seraphim stabant super illud, 4 scilicet templum, quia stabant sic, quod unus erat ad dextram illius angeli, qui apparebat in persona Dei, et alius ad sinistram, qui stabant parati obsequi ei. Sequitur: Sex alae uni, et sex alteri. 5 Secundum Franciscum de Mayronis ex hoc perpenditur, quod angelus missus ad beatum Franciscum, quando stigmatizavit eum Christus, fuit Seraphicus spiritus, quia ceteris angelis iste numerus alarum non ascribitur in Scripturis. Sed quid significent istae alae sex? Bernardus ubi supra prolixe tractat, cuius sententiam brevians: Sex praecipua notantur ibidem tamquam sex alae Seraph, per quae homo scilicet pervenire potest ad incendium perfecti et Seraphici amoris divini. Prima ala – inquit Bernardus – est confessio criminis, quam causat et format compunctio, cuius prima penna est veritas. Secunda integritas. Tertia firmitas. Quarta humilitas. Quinta simplicitas, quia confessio debet esse vera, integra, firma, scilicet in spe veniae sine desperatione, et humilis ac simplex, ut propriam accuset simpliciter, et humiliter culpam non excuset, nec attenuet. Secunda ala est – inquit – satisfactio. Huius prima penna est peccati abrenunciatio finem ei ponendo. Secunda est lacrimarum effusio. Tertia ieiunium vel carnis castigatio. Quarta elemosynarum largitio. Quinta devota oratio. Haec requirit satisfactio. Tertia ala est castitas. Huius penna prima est visus pudicitia. Secunda auditus castimonia. Tertia gustus temperantia. Quarta olfactus modestia. Quinta tactus sanctimonia. Haec secundum quinque sensus corporis. Quarta ala puritas mentis. Huius penna prima rectitudo affectionis, ut bona sola et non mala appetat. Secunda in Domino delectatio. Tertia munda cogitatio. Quarta pacis unio, ut scilicet tranquillitatem in mente teneat. Quinta pura intentio, ut scilicet intentione bona faciat ea, quae operatur. Haec quoad mentem. Quinta ala est proximi dilectio. Huius prima penna est scilicet nulli nocere verbo vel opere. Secunda penna est omnibus prodesse verbo et opere. Tertia res in necessitate proximis impendere. Quarta mortem pro salute proximorum sustinere in articulo necessitatis. Quinta animarum lucrum proximorum usque ad mortem semper zelare et quaerere. Sexta ala Dei amor super omnia. Huius prima penna est nil aliud, quam Deum concupiscere. Secunda propter Deum sua distribuere. Tertia propter Deum omnia relinquere. Quarta propter Deum seipsum contemnere, et propriam voluntatem abdicare. Quinta in his usque ad finem perseverare. Haec secundum Bernardum. Beatus Franciscus haec omnia observavit, et ideo Seraphicum Dei amorem habuit. (C)
Secundo ipsis Seraphicis angelis attribuitur dispositio alarum talis, scilicet quod duabus velabat faciem eius, Isa. VI.
6, secundum Lyram sic, quod duas alas erexerant superius capita quasi transversaliter, non quod essent extensae ante facies eorum, sed super caput quasi transversaliter. Et sic velabant caput superius, et per consequens faciem, quae est pars capitis. Sequitur: Et duabus velabant pedes, 7 quia transversaliter versus inferiora protendebantur, ut corpora Seraphim et pedes velarent ad quandam decentiam honestam operimenti etc. Et duabus, scilicet alis mediis volabant. 8 Haec ibi. Et huiusmodi sub dispositione alarum apparuit beato Francisco Seraph teste Bonaventura in Legenda, ergo etc.
Sed quid per haec significetur et intelligi datur? Notandum secundum Lyram et Franciscum de Mayronis, quod ex quo Gregorius dicit super Ezechiel, scilicet quod per alam contemplatio designatur, igitur per duas alas supra caput erectas intelligitur contemplatio divinorum, quae sunt supra naturam angelicam. Item per alas duas protensas inferius ad cooperiendum corpus et pedes contemplatio eorum, quae sunt inferiora, angelis designatur. Hinc Dionysius in angelicarum hierarchiarum c. XIII. dicit: Seraphim ideo velabant caput, ut altiora divinitatis sibi tecta, et etiam pedes, ut inferiora et profundiora sibi impenetrabilia testentur. Haec ille. Unde cum iudicia Dei etiam in inferioribus disponendis sint abyssus multa, per haec clarent angelis incomprehensibilia, ut patet de hominis istius vel illius praedestinatione vel reprobatione, vocatione vel electione et aliis iudiciis Dei occultis. Denique per alas duas ad volandum extensas designatur, quod scilicet angeli contemplantes vel cognoscentes Dei voluntatem semper sunt parati et ad divina ascendere, et ad inferiora descendere secundum Domini voluntatem. Ideo volatus in medio loco disponitur quasi ad utrumque paratus. Duae ergo alae pares ubique sunt secundum Franciscum de Mayronis ad designandum haec duo, scilicet intellectum et voluntatem angelicam, quibus angeli feruntur contemplantes in Deum, vel ad inferiora contemplanda reflectuntur, vel ad Dei voluntatem et ministeria implenda parati semper obsequuntur.
Ex his pro morali documento nostro accipiamus, quod scilicet Seraphicum amorem homo non potest habere, nisi et Deum feratur per contemplationem et amorem recognoscendo ipsius incomprehensibilem charitatem, qua dilexit nos etc. Item nisi revereatur et timeat Dei iudicia, et separari a Deo usque ad mortem nolit. Item nisi per omnia divinae voluntati conformetur et oboediat. Unde oramus: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, scilicet per angelos, et in terra per nos, scilicet oboediendo. Beatus Francisus haec omnia ardenti charitate servavit perfectissime ergo etc. (D)
Circa secundum de signorum Christi portatione, quod beato Francisco est magnae dignitatis et gloriae, quaeri potest: Qualia sunt haec signa Crucifixi, quae portavit Franciscus ad consignandum fideles Christi pro assequenda beatitudine caelesti? Ad quod respondetur, quod Christus Dominus insigniendo Franciscum sacris suae passionis stigmatibus ostendit certa sua signa data eidem ad imitandum fidelibus, quibus agnoscantur salvandi a reprobis damnabilibus.
Primum signum innocentiae et puritatis. Sicut enim Christus in mundissima carne innocenter passus suscepit haec vulnera in cruce ad delendum nostra peccata, ita voluit haec signa dare Francisco, ut praedicaret hominibus munditiam a peccatis, et custodiam a sordibus vitiorum, quia ut scribitur Apoc. XXI.: Nil coinquinatum intrabit in illud,
9 scilicet regnum caelorum. Qui ergo a peccatis cavent signo Crucifixi, signati sunt ad beatitudinem, Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 10 Qui autem peccata faciunt, signum diaboli et damnationis habent se signatum, I. Ioh. III.: Qui facit peccatum, ex diabolo est. 11 Beatus Franciscus cum hoc signo ambulavit praedicando et exemplificando, quia licet iuvenili aetate nutritus fuerit in vanis, tamen superno sibi assistente praesidio praeservatus est a carnis petulantia, et tandem ad Christum conversus omnia vitia in seipso crucifixit mortificando. Una autem die, dum in quodam loco solitario annos suos in amaritudine deploraret non sine culpa transactos, Sancti Spiritus in eo superveniente laetitia certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum.
Secundum signum poenitentiae et eius veritatis. Nam Christus haec vulnera suscepit in cruce pro signo poenitentiae de peccatis nostris, non suis. Voluit ergo Francisco dare ad praedicandum poenitentiam, et sic hoc signo fideles Christi signari, iuxta illud Ezech. IX.: Signa tau super frontes virorum dolentium et gementium. 12 Hoc quippe est signum Christi, quod et Francisco dedit apparens et dicens illud Matth. XVI.: Qui vult venire post me, tollat crucem, 13 scilicet poenitentiae etc. Sed impoenitentia signum damnandorum est, Luc. XIII.: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis.14 Huius pro signo Franciscus visus est, dum praedicaret, miro tau signatus.
Tertium signum spiritum (sic) paupertatis, nam Christus nudus et pauper pependit in cruce cum his vulneribus stigmatum, quae dedit Francisco pro signo suo consignando fideles, quia scribitur Luc. XIV.: Qui non renunciaverit omnibus, quae possidet, non potest esse meus discipulus. 15 Unde amor cupiditatis terrenae signum est diaboli vel damnationis, I. Ioh. II.: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. 16 Cum hoc signo paupertatis Christus Franciscum misit in mundum ad signandum homines Christo per contemptum temporalium. Unde ipse in tunicis et aliis evangelicam paupertatem servavit, et servari in regula mandavit pecuniam et omnia abdicans.
Quartum signum oboedientiae ac humilitatis. Nam Christus ex oboedientia humiliavit seipsum ad crucem, et sic suscepit haec vulnera, et ideo oboedientiae signum dedit Francisco tam in se, quam in aliis consignandis ad imitandum, scilicet in humili oboedientia mandatorum, quod est signum Christi, Matt. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 17 Beatus Franciscus in omnibus Deo oboedivit et Christo. Nam mandavit Christus Francisco, ut Ecclesiam suam repararet, et reparavit materialiter et spiritualiter. Item secundo mandavit dicens: „Francisce, amara pro dulcibus sume, et teipsum contemne, si vis me agnoscere.” Et hoc implevit leprosis serviendo et ulcera osculando. Item tertio mandavit, ut crucem Christi sequeretur, et hoc servavit semper in mente praesentialiter portando. (E)
Denique quaero, quali signo possit homo agnoscere, quod perfecta oboedientia et timor Dei sit in ipso. Respondetur, quod certissimum signum ad id est, si videt Deum sibi ad nutum condescendere, et ipsum exaudire, quia ut ait Augustinus De opere monachorum: Citius exauditur una oboedientis oratio, quam decem milia contemptoris. Ideo Ps.: Voluntatem timentium se faciet, scilicet Deus, et deprecationem eorum exaudiet.
18 Sed quia de beato Francisco legitur, quod Deus ipsi condescendebat ad nutum, et in omnibus exaudiebatur. Ad quod aliqua referamur. Cum enim iret cum fratre socio, nocte superveniente, cum forent inter paludes, prae tenebris in periculis constituti viarum, dixit ei socius: „Pater, ora, ut de instantibus periculis liberemur.” Ad quod vir Dei respondit: „Potens est Deus, si sibi placet tenebrarum effugata caligine beneficium lucis nobis impendere.” Vix sermonem compleverat, et ecce tanta lux de caelo radiavit illico, ut nocte alias obscura exsistente ipsi clara luce vident non solum viam, sed et plurima circumquaque loca, et duravit usque quo ad loca hospitii pervenerunt. Item cum praevidisset sterilitatem super terram venturam, ipse cupiebat, quod suo tempore non veniret. Et sic factum est, quod non nisi descendente viro Dei subsecuta est. Item cum in quodam loco deserto petrosilium 19 habere cuperet, ubi numquam illa herba visa antea fuit, mox divina virtute illius herbae copiam habuit. Ad id in Legenda multa.
Quintum signum fratrenae dilectionis et pietatis. Nam ex pietate erga nos et misericordia Christus suscepit vulnera, hoc ergo signum est Christi, Ioh. XIII.: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis. 20 Per contrarium ira et invidia signa sunt diaboli. Unde Christus hoc signum dedit Francisco, quem summo affectu pietatis implevit, tam in compassione Christi, quam in animarum zelo, quam erga pauperes, quam etiam erga creaturas irrationales, quae et viceversa afficiebantur ad eius pietatem. Unde cum indigenae eremitorii Graecii multis malis afflingerentur per lupos rapaces, qui et bruta et homines consumebant, et per grandines ac annuas tempestates, vir Dei compatiens ad poenitentiam et pietatem eos induxit pro eis fideiubens, et sic ad pietatem conversis ac poenitentiam agentibus servaverunt lupi et grando pactionem servi Dei et legem pietatis, et cessaverunt pericula. Sed et grando vicinos pervadens ab illis in partem divertebat.
Sextum signum ardentissimae charitatis. Nam Christus ex amore divino vulnera suscepit pro nobis. Et hoc signum Christi est, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, I. Ioh. IV. 21 Sicut per contrarium signum diaboli est odium Dei. Hoc divinae charitatis signum Francisco datum est, qui ardens amore Seraphico alios ad amorem Dei signavit inducendo. Nam ex hoc amore martyrio flagravit, et fratres ad idem incitavit, quibus etiam ferventer dicere solitus erat: „Fratres, incipiamus servire Christo Deo, quia nil est, quod hactenus fecimus.” O ergo homo, observa haec signa et porta in te, ut sis de numero electorum. (F)
Circa tertium de salvifica suffragatione accipiamus pro conclusione, quod benedictus Dominus Iesus ostendit in Ecclesia provenire hominibus multa suffragia per beati Francisci merita. Declaratur per omnium statuum genera.
Primo in apostolicis. Nam Innocentius papa vidit Lateranensem Basilicam ruinae proximam dorso Francisci submisso sustentari.
Secundo in beneficiatis, puta cardinalibus, episcopis, abbatibus et huiusmodi. Nam dominus Hostiensis cardinalis sancto Francisco devotus ipso praedicente ad apostolicam dignitatem est sublimatus, et Gregorius IX. papa vocatus, cui Franciscus apparens de stigmatibus suis haesitantem in fide certificavit, et sic devotionis gratiam ille per beatum Franciscum obtinuit. Item episcopo Assisinati beatus Franciscus, dum migravit, apparuit dicens: „Ecce relinquo mundum et vado ad caelum, scilicet pro te et devotis meis ibidem intercedens.” Item abbas sancti Iustini in episcopatu Perusii per orationem sancti Francisci mirum calorem et dulcedinem devotionis obtinuit.
Tertio in clericis et presbyteris, quibus magni honoris gloriam et reverentiam Franciscus docuit debere. Unde canitur:
Franciscus, vir catholicus
et totus apostolicus
Ecclesiae teneri
fidem Romanae docuit
presbyterosque monuit
prae cunctis revereri
.
Unde dicit, quod si obviaret sibi presbyter et angelus, prius salutaret presbytero, quam angelo.
Quarto in donis magnis, ut patet in Soldano imperatore, quem et in tempore mortis per fratres missos baptizari fecit, ut salvari possit. Reges etiam plures eius regulam tenuerunt, et per eius patrocinia magnam gratiam devotionis obtinuerunt. Patet de sancto Ludovico, rege Franciae, de sancto Ludovico, primogenito regis Siciliae, et sic de aliis, et de reginis ac filiabus regum.
Quinto in egregiis militibus ac belligeris. Nam miles devotus Franciscum invitavit ad prandium, et morte repentina sublatus evasit damnationem praemonitus per sanctum. Item belli exitum praedixit belligerantibus contra infideles, et qui sibi non crediderunt, prostrati sunt.
Sexto in fidelibus status omnis, scilicet coniugatis, virginibus et viduis. Nam de coniugatis legitur, quod cum quaedam mulier haberet maritum crudelem, quem adversarium patiebatur in servitio Dei. Petivit ergo sanctum Franciscum, ut oraret pro illo, et ait: „Vade, dices ei ex parte Dei et mea, quod nunc est tempus clementiae, postmodum aequitatis.” Quo dicto ab illa mox cecidit super virum Spiritus Sanctus, et ambo coelibem vitam agentes, tandem migraverunt ad Dominum uno eodem die. Item de virginibus patet in sancta Clara et eius sororibus, quae miram gratiam sunt per beatum Franciscum adeptae et gloriam. Item de viduis consimiliter claret in sancta Elisabeth et multis aliis tertii ordinis.
Septimo in generosis civibus, civitatis, et ruralibus villanis. Nam legitur, quod hospitatus sanctus Franciscus apud Aretium in suburbio, cum toti civitati intestino bello quassatae immineret excidium propinquum, vidit super civitatem exsultantes daemones ac perturbatos cives ad caedem mutuam succedentes. Et mandavit per fratrem Silvestrum, ut ad portas civitatis iret, et clamaret dicens: „Ex parte Dei omnipotentis et iussu servi eius Francisci, procul hinc discedite, daemones universi!” Et continuo discesserunt, et pacata est civitas. Item draco totam regionem circumdans visus est per crucem ex ore Francisci altissimam et latissimam fugari.
Octavo in habitu religionis constitutis, quibus omnibus est ad gloriam ac imitationis exemplum in devotione passionis Christi.
Nonum in infirmis innumeris et calamitatibus positis, navigantibus, viatoribus et captivis ac periclitantibus liberatis.
Decimo in mortuis suscitatis fere usque ad XX. Ex quibus unum hoc narrari hic sufficiat, quod scribit Bonaventura in Legenda: In castro quodam mulier una sancto Francisco multum devota migravit. Convenientibus autem clericis nocte ad exsequias et vigilias cum psalteriis decantandis subito cunctis cernentibus erexit se mulier mortua super lectum, et sacerdotem vocavit dicens: „Volo confiteri, pater, audi peccatum meum! Ego enim mortua duro eram carceri mancipanda propter peccatum, quod numquam confessa fueram. Sed orante pro me sancto Francisco, cui dum viverem, devota mente servivi, indultum est redire ad corpus, ut confitear, et vitam aeternam promerear. Et ecce vobis videntibus iterato migrabo.” Tunc sacerdoti confessa et absolutione recepta se in lecto collegit et obdormivit. O ergo gloriosissime pater, pro amore Iesu ora pro nobis, ut Christus Iesus tuis meritis det nobis veniam et gratiam, finem bonum et vitam aeternam. Amen.



1 Apc 7,2
2 Apc 7,2-3
3 Is 6,1
4 Is 6,2
5 Is 6,2
6 Is 6,2
7 Is 6,2
8 Is 6,2
9 Apc 21,27
10 Gal 5,24
11 I Io 3,8
12 Ez 9,4
13 Mt 16,24
14 Cf. Lc 13,3: Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
15 Lc 14,33
16 I Io 2,15
17 Mt 19,17
18 Ps 144,19
19 Secundum Antonium BARTAL; editio: petrosolium
20 Ioh 13,35
21 I Io 4,16




Kezdőlap