[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXVI.]

De sancto Luca evangelista
Sermo primus


Salutat vos Lucas, medicus carissimus. Col. IV., 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Istam salutationem debemus, o carissimi, cum attentione audire et cum devotione suscipere. Primo propter reverentiam proferentis, scilicet Pauli, qui fuit sanctissimus apostolus Christi Iesu. Secundo propter honorem et sanctitatem salutantis, scilicet Lucae, qui et in his verbis commendatur a salubri medicamine, quod ipse praestat toti mundo per sacrum evangelium. Unde dicitur in themate: medicus. Commendatur etiam a sancta conversatione, qua fuit Deo et hominibus sanctis ac angelis carissimus. Ideo subditur: carissimus. Talis ergo sancti salutationem libenter debemus suscipere. Tertio propter utilitatem nostrae salutis, propter quam dicit Apostolus : Salutat vos Lucas, salutat, id est salutem aeternam optat vobis. Deus autem sanctorum optata desideria implet, ut Ps. testatur dicens: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis tui audivit etc.
2 Audiamus ergo et libenter suscipiamus hanc fructissimam et charitativam salutationem, quam Apostolus tunc fidelibus scripsit, et modo nobis veraciter dicit: Salutat vos, o Chrisri fideles, hoc est: salutem vestram in caelo exoptat Lucas medicus carissimus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, sicut beatus Lucas in eis commendatur praecipue de tribus:
· Primo de salutis desiderio, cum dicitur: Salutat, id est salutem optat
· Secundo de medicaminis commodo, quia dicitur: medicus
· Tertio de honoris privilegio, quo carus Deo et hominibus commendatur (B)
Circa primum de desiderio salutis accipiamus pro documento conclusionis verbum Gregorii super Ezechielem homilia XII., quod nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Haec Gregorius. Et ideo exemplo beati Lucae debemus habere magnum desiderium pro animarum salute tam propriarum, quam proximorum. Et hoc claret per rationem, quia anima hominis est pretiosior, quam omnis res corporalis totius mundi. Unde Augustinus VIII. De civitate Dei dicit: Omni corpori praefertur animae natura. Item Bernardus dicit: Totus corporeus mundus unius animae pretio aequiparari non potest, et idcirco perdere animam est maximum damnum prae omnibus damnis mundi, et per contrarium lucrari animam est pretiosius prae omnibus bonis mundi. Item claret etiam exemplum, quia Christus sanguinem fudit pro salute animarum, quod non fecisset, nisi animae pretiositatem et eius lucri apud Deum acceptabile sacrificium cognovisset. Hinc hortatur Apostolus I. Cor. VI.: Empti enim estis pretio magno, id est: sanguine Christi, glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro.
3 Notanter dicit: pretio magno, ut homines hoc cognito vili pretio suas animas vel proximorum non vendant diabolo, sicut faciunt, qui pro uno numismate quandoque periurant, vel pro modica re Dei praecepta violant, quod tamen pro toto mundo non esset faciendum. Dicit etiam: glorificate et portate Deum in corpore, quia multi heu portant diabolum in corde et corpore tamquam dominum, et hoc per varia vitia. Unde Bernardus super Cantica: Diabolus per peccatum hominem inhabitat, et ubi peccatum per poenitentiam remittitur, ibi diabolus de homine expellitur. Dicit etiam: in corpore vestro, quia multi desiderant et docent salutem animarum proximorum, sed suam negligunt vel non curant, cum tamen ordinata charitas a se incipit. Portare ergo debet homo primum in se salutem, et tandem in proximos effundere verbo et exemplo. Sicut fecit beatus Lucas, qui salutem propriam primum procuravit, et deinde fratrum salutem desideravit. Nam cum fuerit prozelitus, id est: ad legem Iudaicam ex gentibus conversus, et tandem Christi discipulus, patet, quia salutem propriam quaesivit, sed postea praedicans fidem Christi aliis salutem proximorum procuravit. (C)
Quaeritur hic, quomodo studeat homo in desiderio salutis propriae et alienae seipsum exercere. Ad quod nota, quod sicut docet Hugo De arca Noe li. I. c. II.: Inter desiderium mundi et Dei haec est differentia, quod desiderium vel amor mundi in principio dulcis esse videtur, sed finem habet amarum. Desiderium vero et amor Dei ab amaritudine incipit, sed ultima eius dulcedine plena sunt. Nam homo carnalis in suo appetitu et amore primum sentit quandam delectationem falsam, sed postquam fervor mali desiderii mentem inebriaverit spina conscientiae superveniens, mentem, quam prius falso delectabat, graviter cruciat. Sed Christus mentem, quam sui amoris dulcedine replere disposuit, quadam prius tribulationis et compunctionis amaritudine percutit ac timoris aculeo pungit, et postea desiderabili dulcedine charitatis potat. Haec secundum Hugo ubi supra. Ex quo patet, quod homo desiderans salutem debet primum quaerere contritionis et poenitentiae amaritudinem de peccatis contra Deum et proximum commissis, tandem se debet mancipare ad praeceptorum observantiam, ac deinde ad bonorum operum exercitium. (D)

Ubi est advertendum, quod misericors Deus ut omnem hominem erudiret ad salutem, et inflammaret desiderium hominum ad eam, nec aliquis se posset excusare de impotentia vel ignorantia salvandi animam, dedit hominibus quadruplex speculum, in quo doceantur ad salutem:
· Primum speculum in humana natura.
· Secundum in humana creatura.
· Tertium in Sacra Scriptura.
· Quartum in sanctorum vita.
Primum est in humana natura, quam condidit Deus sic, ut tam in anima, quam in corpore describeret legem salutis aeternae. In anima quippe tres regulas salutis indidit, propter quod Apostolus Rom. II. dicit: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt,
4 id est: ex naturali dictamine rationis huiusmodi legem, scilicet Moysaicam non habentes, ipsi sibi sunt lex, id est: ratio naturalis, quia lex scripta divina vel humana dictatur a lege naturae, in qua radicatur. Subdit: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum. 5 Prima ergo regula in anima scripta est cavere omne peccatum et facere bonum, quod patet, quia conscientia, quae est lex rationis, remurmurat semper omni malo et consentit bono, ergo etc. Secunda regula in anima scripta est, quod Deus diligatur super omnia. Nam secundum Alexandrum de Hales in III. parte q. III. ar. XI., licet hoc, quod homo diligat Deum super omnia et supra seipsum, natura non habeat efficere, sed ad hoc necessaria est gratia ad illud perducens, tamen diligere Deum super omnia et propter se est de lege naturae et eius praecepto tamquam ab insinuante vel instigante et ostendente. Cuius signum est, quia homo naturaliter diligit bonum, et magis bonum magis diligit, nam naturaliter cetera membra pro capite exponit laesioni. Item huius etiam signum est, quod non potest quiescere anima per desiderii satietatem, nisi in Deo. Unde Augustinus li. Confessionum: Fecisti, Domine, cor meum ad te, et ideo inquietum est, donec perveniat ad te. Tertia regula in anima scripta est diligere proximum, sicut seipsum. Unde Gratianus in Decretis dist. I. c. I. dicit: Ius naturale iubet alii facere, quod sibi vult quisque fieri, et prohibet alii inferre, quod sibi nolit fieri. Item in corpore tamquam in tabula lutea, iuxta illud Iob X.: Memento, quod sicut lutum feceris me etc. 6, Deus descripsit per singula fere membra documenta salutis aeternae. Nam in pede solis plantis tangimus terram calcando, quo docemur contemnere terrena. Sed heu multi et ventre in terra repunt ut ranae. Augustinus: Ventre in terra repimus, dum terrae per dilectionem haeremus. Item corpus totum versus caelum erectum docet nos ad caelestia tendere. Bernardus: Quid indecentius, quam curvum in recto corpore animum gerere. Erubesce, anima mea, volutari in scaeno, quae ad caelestia facta es. Item manus, quae saepe et quotidie lavandae sunt, etiam si nocte tectas servaverimus, docent saepe lavari per confessionem. Isa. I.: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis etc. 7 Item digitorum numerus denarius praeceptorum observantiam docet. Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 8 Item fissio digitorum et per iuncturas inclinatio pietatem docet et proximorum subventionem. Unde Lucae VI.: Omni petenti te tribue. 9 Item os, quia ut dicit Philosophus De animalibus: Homo respectu suae quantitatis inter omnia animalia oris est minoris, docet sobrietatem. Item lingua labiis et dentibus serata docet linguae custodiam. Nam Iaco. IV. dicitur: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, huius vana est religio. 10 Item oculos duos habemus, dextrum et sinistrum, cum unus satis posset utcumque deservire ad videndum, in quo docemur, quod oculo dextro semper aspiciamus caelestia gaudia, ne illa perdamus, et sinistro infernales poenas, ne incurramus per peccatum. Ps.: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem, nequando dicat etc. 11 Item aures apertae et erectae non dependentes versus terram more brutorum et canum docent verba Dei audire. Ioh. VIII.: Qui ex Deo est, verba Dei audit. 12 Item caput unicum, cui subserviunt omnia membra, docet oboedire uni capiti, Christo et eius Ecclesiae. Et sic patet.
Secundum speculum est in mundana creatura. Nam Isa. XXIX. scribitur: Erit vobis scilicet hominibus visio omnium, scilicet creaturarum, quasi visio libri signati, 13 scilicet ad docendum de salute. Unde et Iob XII.: Interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi, loquere terrae, et respondebit tibi, et indicabunt pisces maris etc. 14 Nam omnia docent et invitant ad laudandum et diligendum Deum. Hinc Augustinus: Caelum, terra et omnia, quae in eis sunt, undique mihi clamant, ut te amem, Domine, nec cessant omnibus clamare, ut sint inexcusabiles. Nam omnia Deus subiecit nobis, et ideo debemus diligere Deum pro tantae dignitatis beneficio. Item Hugo De arca Noe li. II. c. III. dicit sic: Omnis creatura tribus vocibus clamat. Accipe beneficium, scilicet a Deo, redde servitium, scilicet debitum, fuge supplicium, scilicet aeternum. Nimirum haec videmus in creaturis, quod Deum laudant pro suo modulo, et laudabilem ostendunt commendantes in magnitudine potentiam. In ordine miro et multitudine sapientiam. In pulchritudine et virtute bonitatem. Unde Ps.: Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 15 Ergo multo magis debet homo Deum laudare pro beneficio bonitatis. Item videmus, quod omnis creatura Deo oboedit et servit ad nutum, nec transgreditur Dei ordinationem. Nam caelum secundum Dei voluntatem movetur, influit et illuminat nobis. Plantae generant, et non degenerant, quia vitis non producit pira, nec econverso, et sic de aliis. Sic homo debet Deo in omnibus oboedire et servire et non degenerare per vitia. Item creaturae fugiunt nociva, ut patet in avibus vitantibus laqueos, quos viderint, in piscibus, et aliis animalibus. Sic debet homo fugere tormenta gehennae et laqueos diaboli. O qualis dementia peccatorum igni perpetuo se ultro dantium. (E)
Tertium speculum salutis est in Scriptura Sacra, quia teste Apostolo Ro. XV. ca.: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
16 Quia si dicas: „Ego nescio legere scripturas, quomodo ergo ex illis potero salutis viam investigare.” Respondet ad hoc Augustinus De doctrina Christiana dicens: Ut nemo excusationem habeat, voluit Dominus consummare et abbreviare verbum super terram dicens, quod in duobus mandatis his universa lex pendet et prophetae, scilicet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc., et: Diliges proximum tuum, sicut temetipsum. 17 Thesaurus enim magnus divinarum Scripturarum est dilectio. Si piger es ad perscrutandum Scripturas, non sis piger ferre hanc unam margaritam, et quo vis, secure ambulas. Haec ille.
Quartum speculum est in exemplis et vita sanctorum et maxime Domini Iesu et sanctae matris eius. Nam ut Augustinus ait in sermone de martyribus: Qui sanctos inquantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Hinc et Bernardus dicit: O Domine Iesu, beatus est, qui te diligenter observans pro viribus suis se praebet imitatorem tui. O ergo peccator, declina a peccatis, et age poenitentiam exemplo passionis Christi et omnium eius sanctorum. O superbe, vide Christum humilem pendentem in cruce. O tu luxuriose, considera Christum, filium Virginis Mariae toto corpore vulneratum pro te, ut et tu carnem concupiscentiis crucifigas, et sic de aliis. (F)
Circa secundum de medicinae commodo, ex quo Lucas dicitur medicus, accipiamus pro conclusione ex verbis beati Hieronymi in prologo super Actus apostolorum, scilicet quod beatus Lucas merito commendatur fore medicus, quia medicinae artis egregius et apostolorum Christi discipulus medicinas optimas propinavit verbo et exemplo pro curandis animae languoribus. Et declaratur per singula septem vitia capitalia. Primo contra superbiam ipse beatus Lucas docuit medicinam humilitatis, Lu. XVIII. de superbo, scilicet Pharisaeo et humili publicano. Ubi legitur, quod per superbiam ille Pharisaeus orando non meruit, quod humilis publicanus promeruit, scilicet peccatorum remissionem. O ergo superbe, disce humiliari, si vis Deum propitium habere et eius gratiam obtinere. Secundo contra avaritiam, quae est mortalis infirmitas, habetur optima medicina Luc. XVI. scripta de divite epulone. Tertio contra luxuriam, Luc. VII. de Maria Magdalena. Quarto contra iram, Luc. VI.: Dimittite, et dimittetur vobis, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
18 Ecce remedium. Quinto contra gulam patet medicina Luc. XII. de illo, qui dicebat: Anima mea, multa bona habes recondita in annos plurimos, comede, bibe, epulare. Et dictum est ei desuper: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, et quae congregasti, cuius erunt? 19 Sextum contra invidiam patet medicina Luc. XV., cum Iudaei murmurarent contra Dominum invidentes, quod peccatores recipiebat manducans cum illis, ad quos dixit parabolam centum ovium et unius perditae, et conclusit, gaudium est angelis super uno peccatore poenitentiam agente. Sic et homines debent ex charitate mutuo sibi congaudere. Item de filio prodigo et eius fratre ibidem. Septimo contra acediam patet medicina Luc. XVIII., ubi Christus dicit: Amen dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. 20 Et subiunxit parabolam de arbore fici plantata in vinea, de qua dixit Dominus: Succide eam, ut quid terram occupat. 21 O ergo peccator, age poenitentiam, et ne tardes converti ad Dominum, quia nisi poenitentiam egeris, succisus in morte igni perpetuo traderis. Ecce tibi, o Christiane, per beatum Lucam optimae medicinae. (G)
Circa tertium de privilegio honoris, scilicet quo Deus Lucam inter sanctos sublimavit, accipiamus pro conclusione, quod Dominus Iesus beatum Lucam magnis privilegiis honoravit inter sanctos. Et declaratur praecipue ex septem. Primum privilegium dicitur praefigurationis. Nam ipse praefiguratus est Ezech. I. in specie bovis. Sed quare ipsum Deus voluit per bovem praefigurari? Respondetur primo secundum Augustinum super Ioh. sermone XXXVI., quia bos fuit animal immolaticium maioris victimae in lege. Lucas autem specialius scribit de Christi immolatione in passione crucis et eius sacerdotio. Unde et de sacerdotio Zachariae inchoavit suum evangelium. Secundo quia bos est laboriosum animal. Sic Lucas fuit comes Apostoli in labore sanctae praedicationis et tribulationis, cui semper adhaesit, II. Tim. IV.: Lucas est mecum solus.
22 Tertio quia bos est animal medicinale. Nam Isaac in Diaetis dicit, quod caro bovis dat multum nutrimentum, licet sit difficilis digestionis, tamen vituli lactentis caro facilis est digestionis, et laudabile nutrimentum generat, et bonum facit sanguinem, ac coleram rubeam expellit de stomacho. Haec Isaac. Et si bos est animal medicinale, sic Lucas fuit medicus et corporum et animarum, ut tactum est. Secundum privilegium evangelicae electionis, quia electus est unus inter quattuor evangelistas, quod est magnae dignitatis. Tertium est compilationis vel conscriptionis. Nam ipse compilavit et conscripsit plurimos sanctos libros, scilicet Evangelium, Actus apostolorum et Epistolam ad Hebraeos, prout ab ore Pauli apostoli audivit, ut testatur Hieronymus in Prologo super Heb. dicens, quod illam epistolam Apostolus ad Hebraeos conscriptam Hebraica lingua fertur misisse. Cuius sensum et ordinem retinens Lucas evangelista post excessum Pauli Graeco sermone composuit. Quartum est officialis honoris, quia ipse habuit officia honorifica notariatus plurima. Fuit enim notarius beati Pauli, quia prosecutus est eius acta. Fuit etiam notarius apostolorum, quia scripsit eorum gesta. Item quod maius est, fuit etiam notarius Beatae Virginis Mariae, cui ipsa revelavit secreta scribenda, scilicet verba angelicae annunciationis et pastorum. Et quod summum est, fuit notarius Christi evangelium conscribendo de eius genealogia, conceptione, infantia, passione, resurrectione et ascensione. Quintum est picturae imaginis. Unde Damascenus IV. li. dicit: Accepimus Lucam apostolum et evangelistam pinxisse Dominum et matrem eius, et horum imaginem habere Romanorum famosam civitatem. Sextum est innocentiae virginalis. Nam Hieronymus in Prologo Actus apostolorum dicit, quod Lucas Antiochensis natione Syrus, medicinae artis egregius, sine crimine in virginitate permanens LXXXIV annos aetatis agens in Bithynia obiit plenus Spiritu Sancto. Haec ille. Septimum est suffragationis. Legitur enim in legenda et in Historia Antiochena, quod dum Christiani, qui erant in Antiochia, multis flagitiis se dedissent, obsessi a multitudine Thurcorum fame ac miseria multiplici affligebantur. Sed cum poenitentiam egissent, cuidam vigilanti in ecclesia apparuit vir quidam lucidus, candidis vestitus, et quaesitus, quis esset, dixit se esse Lucam evangelistam, et quod Dominus militiam caeli, ut pugnarent pro suis peregrinis, congregaverit. Praecepit ergo beatus Lucas Christianis, ut contra scilicet Thurcos ad bella procederent. Sed cum illi trepidarent, ante eos se posuit, et Christiani animati omnem exercitum Thurcorum confregerunt. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut ipsius beati Lucae meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Col 4,14
2 Ps 9,38
3 I Cor 5,20
4 Rm 2,14
5 Rm 2,15
6 Iob 10,9
7 Is 1,16
8 Mt 19,17
9 Lc 6,30
10 Iac 1,26
11 Ps 12,4-5
12 Ioh 8,47
13 Cf. Is 29,11
14 Iob 12,7-8
15 Dn 3,57; cf. Ps 102,22
16 Rm 15,4
17 Cf. Lc 10,27
18 Lc 6,37-38
19 Lc 12,19-20
20 Cf. Lc 13,3
21 Lc 13,7
22 II Tim 4,11




Kezdőlap