[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXVII.]

De sancto Luca evangelista
Sermo secundus

Honora medicum, propter necessitatem etenim creavit illum Altissimus. Ecci. XXXVIII. 1 (A)

Haec verba licet sint generaliter dicta de quocumque medico, tamen peroptime possumus accipere de beato Luca. Tum quia ipse fuit medicus arte. Et dicit Hieronymus in Prologo Actus apostolorum, quod Lucam ita divina subsecuta est gratia, ut non solum corporibus, sed etiam animabus eius proficeret medicina. Haec ille. Tum etiam quia ipsius sancti Lucae merita e suffragia sunt nobis miseris necessaria ad salutem aeternam et utilia. Tum denique quia ipsum altissimus Deus creavit promovendo ad regni caelestis gloriam, sicut rex dicitur creari, quando promovetur ad dignitatem regni. Et quia ipsum Deus promovit ad tantae sanctitatis excellentiam et virtutis, ut dignus sit honorari in tota Ecclesia. Nam honor est praemium virtutis, IV. Ethicorum Cum ergo ipse fuerit gratia Spiritus Sancti plenus et virtutibus, ut dicit Hieronymus, ergo honore dignissimus. Perpendamus ergo, carissimi, Scriptura hortantem et dicentem: Honora, scilicet tu, homo Christiane, honora reverenter et obsequiose colendo medicum, scilicet Lucam, propter necessitatem, id est ut salvari per eius meritum habeas, etenim creavit illum Altissimus exaltando. Iuxta quae verba tripliciter commendatur, et de his tria mysteria notemus pro sermone.
· Primo de medicali honore, ibi: Honora medicum
· Secundo de spirituali sanatione pro nostra necessitate
· Tertio de supernali exaltatione, ibi: creavit illum Altissimus (B)

Circa primum de medicali dignitate, de qua commendatur beatus Lucas, accipiamus pro conclusione verba Hieronymi in Epistola ad Paulinum de omnibus divinae historiae libris, dicentis sic: Si noverimus Lucam esse medicum, cuius laus est in evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam. Haec ille. Ubi notandum, quod homo Christianus caute debet observare se circa medicum spiritualem, de quo quidem hic loquimur, quia nimirum, ut colligitur ex Scripturis, medicus spiritualis quadruplici differentia distinguitur. Nam:
· Quidam est nocivus et malus
· Quidam autem est utilis et bonus
· Quidam est optimus
· Quidam autem indifferenter bonus vel malus
Primo medicus spiritualis quidam est malus et nocivus, puta diabolus, qui dicitur medicus iuxta illud Lucae VIII. de Emorroissa, quae fluxum sanguinis passa XII annis omnem substantiam suam in medicos erogaverat, nec ab ullo potuit curari, sed ad tactum fimbriae vestimenti Christi sanata fuit. Ibi enim Glossa dicit: Emorroissa est anima peccatrix, medici sunt daemones, substantiae, quae in hos medicos expenduntur, sunt bona naturalia, ut fortitudo corporis, sanitas et pulchritudo et huiusmodi, quae in peccatis expenduntur. Sed certe hi tales medici non sanant, sed intoxicant, et veneno peccati occidunt. Accedat ergo peccatrix anima ad Chistum, tangat corde fimbriam vestimenti eius, hoc est: passionem Christi et mortem recogitando, quae est finis vitae Christi hominis, sicut fimbria finis vestimenti. Et sic imitando per poenitentiam curabitur. Ecce patet, quod diabolus dicitur medicus, sed est malus medicus et nocivus. Nam sicut malus medicus corporalis nociva persuadet, ut scilicet aeger aggravatus plura sibi solvere cogatur, homo autem per morbum (natura oberrante et infecta) appetit talia, quibus languor crescere habet, ut docet Hippocras in Epiciniis. Exempli gratia: Videmus, quod febricitans appetit aquam, qua crescit febris, non vult autem vinum. Sic diabolus persuadet hominibus nociva, quibus peccata augeant, et miseri homines vitiis morbidi talia libenter appetunt, puta: divitias, honores et prospera quaeque, de quibus certum est, quod sunt occasiones peccatorum et pericula animarum. Unde I. Timo. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum et in temptationem diaboli et in desideria multa et nociva, quae mergunt hominem in interitum et in perditionem.
2 Sicque homo peccator aggravatus peccatorum multitudine solvere habebit diabolo omnia, quae habet, scilicet animam, corpus et res in servitio diaboli expendens. Item medicus malus solet venenum sub dulcedine aliqua propinare, et tam caute, quod vix vel numquam possit deprehendi. Nam et venenum dum bibitur, dulce extimatur, quia adeo inficit linguam, ut discernere nequeat inter dulce et amarum, quamvis venenum in se sit amarum pro tanto, ut etiam linguam scindat, sed postquam sumptum fuerit, tunc amarissimum iudicatur. Sic facit diabolus tamquam medicus pessimus peccati venenum sub dulcedine delectationis occultans et sic propinans, unde Gregorius: Momentaneum est, quod delectat, aeternum, quod cruciat.
Item tertio malus medicus solet decipere sub variis unguentis fraudem faciendo, sic diabolus multimode quasi ungendo peccatorem decipit persuasione. Aliquando in capite, dicens: „Vides, quia tot et tanta intelligis, ut alii nil respectu tui sciant, ergo tu potes hoc vel illud perpetrare.” Aliquando in oculo dextro, dicens: „Vides, quod male viventibus bene succedit in mundo, ergo quid tibi curae est de bono?” Aliquando in oculo sinistro, dicens sic persuadendo: „Vides, quam magna et multa adversa illi vel isti iusto et sanctis acciderunt, quomodo illos poteris sequi? Melius tibi est cavere.” Item aliquando ungit aures dicens: „Quid tibi de Scripturae vel praedicationis verbo, scis bene, quomodo procedere debeas et salvari.” Aliquando ungit cor, immittendo delectationes turpium cogitationum. Aliquando ungit totum corpus dicens: „Fortis es corpore et viribus, vive nunc pro libito, et cum senescis, tunc age poenitentiam.” O misera hominum dementia, o diaboli fraudulentia, quam multi sic seducuntur tali perniciosa medicina. Sed o tu, Christiane, observa talia deceptoria, ne pereas in aeterna supplicia. (C)
Secundo medicus quidam in Scripturis dicitur utilis et bonus, scilicet angelus Dei, sicut fuit Raphael, qui curavit Tobiam et Saram, unde Thob. VI. dixit Raphael, docens medicinam salvificam: Cordis eius, scilicet piscis, particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum, sive a viro, sive a muliere.
3 Fel quoque valet ad ungendum oculos, in quibus est albugo, et sanabitur. O anima fidelis, accipe huius medici, id est angeli consilium spiritualiter. Nam cor piscis significat charitatis Christi fontem in passione. Si enim consideratur amor Christi et passionis eius memoria, super carbones ignitae dilectionis nostri cordis extricat daemones, et fel amarae poenitentiae purgat oculos mentis nostrae, unde Bernardus super Cantica: Nil tam efficax remedium contra omnia vitiorum temptamenta, sicut passionis Christi memoria. De hoc medico, scilicet angelo super illud Iere. XLI. „Curavimus Babylonem, et non est curata, derelinquimus ergo eam” 4 Glossa dicit: Sunt medici nostri, sunt pro magno medicamento angeli Dei volentes animas nostras a vitiis curare, quos ipsi repellimus, dum consiliis eorum non adquiescimus.
Tertio medicus quidam optimus est ipse Christus, sicut ipsemet testatur Mat. IX. dicens de se: Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. 5 Augustinus: Magnus per totum mundum iacebat aegrotus, hoc est totum humanum genus multis animae et corporis subiectum languoribus, et ideo magnus venit medicus, scilicet Christus, cuius livore sanati sumus, ut scibitur Isa. LIII. Nam revera videmus, quod innumeris vitiorum morbis anima aegrotat hominis. Denique et in corpore nullum est animal, quod tot et tantas infirmitates pati habeat, sicut homo. Unde et Bernardus super Cantica dicit: Quam multae erant infirmitates nostrae, ideo multa providus medicus, scilicet Christus medicamina nobis attulit. Considera, o homo, huius medici, scilicet Christi pietatem, qua curavit nos multis modis. Etenim videmus, quod male habentes curantur aliquando abstinentia. Sed Christus pro nobis quadraginta diebus abstinuit ieiunando, certe si serpentem homo deglutivisset, tanto ieiunio consumpsisset. Item aliquando curantur infirmi potione, et Christus potatus est in cruce felle et aceto. Aliquando minutione, et Christus in manibus, pedibus et latere ac toto corpore vulneratus est pro nobis, ut loquar cum Augustino Contra quinque haereses. O vere mira res et pietatis plena, quia fusus est sanguis medici, et factus est medicamentum phrenetici. Denique medicus aliquando curat ferro, aliquando ligneo instrumento. Sic Christus ligno crucis et clavis ferreis nos curavit. Aliquando curat unguentis et lotura. Christus balsamo pretiosi et virginei sanguinis sui nos unxit, ut a peccatis lavaret. Apoc. I.: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. 6 O Iesu bone, pie medice, tibi laus et gratiarumactio. (D)
Quarto medicus quidam est indifferens, quia potest esse malus vel bonus in curando animas, sicut est confessor vel praedicator aut praelatus spiritualis. De quo medico scribitur Ecci. XXXVIII.: Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit illum, id est Dei, incidet in manus medici,
7 scilicet spiritualis, ad quem pertinet cura delicti, ut exponit Lyra. Sed isti medici dicuntur indifferenter boni vel mali, quia quidam eorum medentur sibi ipsis tantummodo, sed aliis non bene provident, ut tenentur, ut qui licet quoad se bene vivere videantur, tamen erga subditos insufficientes sunt, nec eorum salutem promovere sciunt, vel negligentes sunt. Quidam nec sibi, nec aliis medelam afferunt, quia nec ipsi bene vivunt in Deo, nec alios ad bona instruunt. Quidam alios medicant bene docendo, sed non se, quia non faciunt, quod docent. Sed huiusmodi medici valde boni sunt, qui se a veneno peccati cavent, et virtutum exercitio medicant conscientiam, et alios docent verbo et exemplo. Talis fuit beatus Lucas, qui verbo et exemplo sanctitatis omnes docuit, et ideo merito est ab omnibus in Ecclesia honorandus, iuxta illud I. Tim. V.: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt. 8 (E)
Circa secundum de spirituali sanatione quaeritur, qualibus signis possit quis infirmorum, id est peccatorum hominum agnosci, quod sanandus sit, et non morietur talis aeterna morte in peccatis. Ad quod respondendo notandum est, quod Hippocras in Praenosticis ponit novem signa boni, et novem mali infirmitantibus hominibus, quae persequamur hic applicando ad spiritualia, secundum quod notatur libro Originalium. Primum signum est fortitudo infirmi morbum facile tolerantis. Contrarium est debilitas eiusdem. Sic spiritualiter peccator si adeo fortis manet, ut non cesset a bono opere, signum est boni. Si autem adeo aeger fuerit animus, quod nil vult bene operari, signum est mortis aeternae. Sed forte dicis: „Ut quid mihi opus est operari bona, dum sum in peccato mortali, cum talia opera non valeant ad vitam, quia sunt mortua.” Respondetur, quod licet talia directe non valeant ad beatitudinem, tamen valent, inquantum disponunt ad gratiam Dei adquirendam, et ad minuendam poenam, et ad potestatem diabolicam infirmandam, et ad alia bona temporalia, ergo debet homo operari bona. Secundum signum est levitas infirmi facile se moventis. Contrarium gravitas inertem et pigrum motum habentis. Spiritualiter: cum homo leviter movetur in corde ad compunctionem de peccatis, signum est boni. Cum autem intantum gravatur, ut obstinato corde contemnat poenitentiam, signum est damnationis, unde Bernardus in sermone dicit: Qui imperavit, ne peccaremus, statuit peccantibus, ut converteremur. Excluditur itaque a regno Dei non omnis, qui peccat, sed qui post peccatum labitur in contemptum. Haec ille. Tertium signum est effigies membrorum sano similis. Contrarium dispositio non similis sano. Spiritualiter: dum peccator in exteriori honestate morum imitatur religiosos et sanctos, signum boni est, puta in locutione honesta, in victu sobrio, in amictu humili et huiusmodi. Gregorius in Registro: Testes laudabilis vitae sunt boni mores et actus. Sed si homo dissimilis est bonis per omnia, signum est mali. Quartum signum est appetitus facilis et sanitas mentis. Contrarium est perturbatio mentis et difficilis appetitus. Sic spiritualiter qui verbum Dei, quod est cibus animae, libenter audit, et sanae mentis consilia, id est salutis aeternae documenta faciliter appetit, signum bonum est. Qui autem perturbatae mentis est, et verbum Dei fastidit, signum mortis est. Unde Gregorius homilia VIII.: Cibus mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur, sed quisquis alimenta non retinet, huius profecto vita desperatur. Aeternae ergo periculum mortis formidatae, si cibum sanctae exhortationis non accipitis. Quintum signum est suavitas somni tempore congruo facti infirmum iuvantis. Contrarium est malitia somni tempore incongruo facti infirmo nocentis. Spiritualiter: tempore congruo dormit, qui in adversitate mentem tranquillam habet, in hac quiete Deum somniat, et hic somnus infirmum iuvat. Qui autem dormit in die, id est in humana prosperitate, hic somnus quanto magis placet, tanto magis infirmo nocet. Unde Gregorius: Continuus successus temporalium prosperitatum aeternae damnationis est indicium. Sextum est anhelitus suavis. Contrarium angustia spiritus. Spiritualiter: anhelitum suavem habet, qui sermonem increpatorium leniter suscipit, et hoc est signum boni. Sed cum peccator non suscipit increpationem, signum mali est. Unde Prover. XV.: Non amat pestilens corripientem.
9 (F)
Septimum signum pulsus aequalitas naturali similis. Contrarium inaequalis pulsus, ut modo magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis, arteriae procedentis a corde. Spiritualiter: Aequalitas vitae procedentis ex affectu cordis signum boni est, hoc est, si homo peccator habet bonam voluntatem ad bene vivendum, sed cum voluntas variatur inaequaliter in contrarium, signum mortis est, unde Richardus in Beniamin dicit: Inter omnia Dei dona, quae ad salutem hominis spectare videntur, primum et principale est voluntas bona, per quam in nobis divinae similitudinis imago reparatur. Octavum signum est efficax fortitudo virtutis in loco decoctionis. Contrarium est eius debilitas virtutis ibidem. Primus locus decoctionis est stomachus, secundus hepar, tertius in venis per cetera membra. Spiritualiter: quando homo cibum animae, hoc est recognitionem sui per verbum Dei excoquit bene in stomacho memoriae per recordationem peccatorum, et in calore hepatis per Christi dilectionem, et in ceteris membris per operationem mortificationis, tunc est signum salutis. Unde Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt etc.
10 Nonum signum sudor laudabilis expurgationis. Contrarium impurgabile per sudorem. Spiritualiter hoc significat confessionem. Sicut enim in infirmo aperiuntur pori carnis, ut per sudorem fiat purgatio morbi, sic per confessionem peccati fit laudabilis animae purgatio. Et nota, quod sudor mediocris laudatur, si habetur in omnibus membris. Cum enim sudor in toto corpore exit, omnium membrorum fortitudinem designat, quod est signum boni. Cum autem sudor fit in aliqua parte corporis, hoc contingit ex membrorum debilitate. Sic spiritualiter confessio laudabilis est, si fiat de quolibet peccato, si autem non fit de quolibet, signum mortis est. Unde Cassiodorus super Ps. LXXVII. dicit: O beata confessio, quae aeternum tollit opprobrium, et reatum sceleris reddit absolutum. Idem: Illis non iudex, sed advocatus est Christus, qui se propria confessione damnarunt. Haec ille. Ad propositum: Beatus Lucas haec omnia signa boni, et quaeque ad salutem necessaria docuit, ut humanas animas in Christo sanaret, ergo honorandus medicus est. (G)
Circa tertium de supernali exaltatione sit pro conclusione, quod beatus Lucas evangelista exaltatus est in caelo permagnifica gloria, propter quod digne veneratur in Sancta Ecclesia. Declaratur: Primo namque inter sanctos fulget gloria innocentiae et puritatis, quia numquam peccatum mortale commisit. Unde Hieronymus dicit de eo, quod serviens fuit Domino sine crimine. Secundo fulget gloria virginitatis, quia in virginitate permansit, ut testatur idem Hieronymus. Tertio fulget aureola doctorum et praedicationis, quia fuit evangelista. Quarto gloria imitationis Christi et eius crucis. Unde de eo sic Ecclesia dicit orando: Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine, sanctus tuus Lucas evangelista, qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portavit. Sed ut scribitur Ecci. XXIII. c.: Gloria magna est sequi Dominum.
11 Et hoc patet ex decore assimilationis ad Christum, ergo etc. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut eius meritis det nobis gratiam, et tandem gloriam. Amen.



1 Sir 38,1
2 I Tim 6,9
3 Tb 6,8
4 Ier 51,9
5 Mt 9,12
6 Apc 1,5
7 Sir 38,15
8 I Tim 5,17
9 Prv 15,12
10 Gal 5,24
11 Sir 23,38




Kezdőlap