[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sancti Demetrii]

De sancto Demetrio martyre sermonem vide in communi1 applicando legendam.

Demetrius nobilis genere
, sed nobilior fide natus est infra Pannoniam, in civitate Syrmia. Cuius pater Adrianus, mater vero Theogno liberalibus studiis tradentes Demetrium imbuerunt. Ipse vero plenus Spiritu Sancto et humanae divinaeque paginae scientia praeditus urbem subiit Thessalonicensem, ubi dialecticus acutus facundissimusque rhetor habebatur ex nobilissimo genere, videlicet senatorum, sceptiger imperatoris et dux Belgradensis ac dux Lacedomoniensis et consul aulae imperialis, hic omnem mundanam gloriam pro nihilo reputans sermonem verbi Dei sedulus exhibebat docendo de regno Dei et Filii Dei incarnatione ac eius fide. Suadebatque omnibus transitoria spernere et ad caelestia tendere. Eodem tempore Maximianus Herculius Romani imperii habenas tenebat, qui idolatriae deditus et superbus cum Theutonicos et Aromates subiecisset Romano imperio, et ad urbem Thessalonicam descendisset, ipse imperator idolatra erroribus plenus multa munera sedulo dabat his, qui interficiebant Christianos, Filium Dei confitentes.
Beatus autem Demetrius seipsum manifeste confiteri Christum non formidabat ab infantia, casta viscera gerens, pura mente praedicans et affirmans Christum Dei Filium pro salute hominum passum. Ad quem paganorum maxima multitudo confluebat, et in porticu iuxta mercatum verbum Dominicum ab eo recipiebat. Fama autem tanti viri montibus et vallibus manifestata per totam provinciam, imperator praecepit militibus Christianos investigare, et Demetrium ultro se pro amore Christi offerentem comprehenderunt, et ad tribunal Maximiani imperatoris duxerunt. Tunc Maximianus aspiciebat monomachos, id est solos proeliantes in stadio, ubi erat ligneus circulus artificio magno callide praeparatus, in quo duellum aderat adinvicem pugnantium, et copiosa caterva hominum confluebat ad aspiciendum, quod si victor quis ibidem alterum duello superasset, illi imperator munera daret, cui dulce erat videre sanguinem humanum effusum in proelio.
Habebat autem imperator quendam nomine Lyeum genere Wandalum, qui virtute corporis et magnitudine alios praecellebat, et Romae ac Syrmio et Thessaloniae quam plurimos monomachizando interficeret, et nullus sibi resistere poterat, quapropter clarus et gloriosus apud imperatorem habebatur. De cuius victoria imperator valde gloriabatur. Ad cuius certamen aspiciendum imperator descendebat in stadium. Ibi ergo trahentes servum Christi, Demetrium milites ante imperatorem ut sisterent, duxerunt et accusaverunt dicentes, quod Christum adoraret, et multos ad eius cultum diceret et provocaret ad Crucifixi fidem. Videns autem imperator faciem Demetrii pulcherrimam tamquam angelicam, et se Christianum intrepide perhibentem iussit ad tempus in cameras iuxta stadium recludi et diligenter custodiri ibidem. Quo cum vir Dei introivisset, respiciens vidit scorpionem per pedes eius ascendentem superius, et cum aculeo pungere volentem. Et signo crucis edito mox scorpio crepuit, et angelus Domini advenit, ac coronam vertici martyris imponens ait: „Pax tibi, fidelissime Christi, esto robustus in conspectu impiorum.”
Interim rex aspiciens in stadio certantes quidam iuvenis aderat in populo Christianus, nomine Nestor, beato Demetrio familiaritate iunctus, qui cucurrit ad beatum Demetrium, ubi ille custodiebatur. Et advolutus pedibus illius dixit, quod eo die deberet cum Lyeo monomatizare, et petivit ab eo orationes pro se fieri. Sanctus Demetrius signo crucis ipsum signavit toto corpore, et dixit: „Lyeum vinces, et pro Christo martyrizatus palmam possidebis gloriae.” Abiens ergo Nestor in nomine Domini Iesu fiducialiter contra Lyeum, in nomine idolorum imperatoris dimicantem se obiecit, et certamen congrediens hastamque vibrans oravit dicens: „Deus Demetrii, Iesu Christe, qui Goliam in manus David tradidisti, tu contere audaciam Lyei et Maximiani.” Tunc facto impetu Lyeus mortalem plagam accipiens cecidit in medio potenter a Nestore superatus, et exspiravit, et Nestor Christum glorificavit. Maximianus ergo consternatus tristis in aulam rediit, et iussit, ut Nestor in porta civitatis proprio gladio suo per spiculatorem decollaretur. Cum haec agerentur, beato Demetrio Christus apparuit dicens: „Ave Demetri, dilecte mi, in quo mihi complacuit, hodie venies ad me cum palma victoriae, tu habitacula beatitudinis aeternae.” Sanctus autem Demetrius humo prostratus adoravit, et gratias Christo egit immensas. Et inter cetera verba dixit: „Domine Iesu, te rogo, Deum meum, ut quicumque in tribulatione in nomine meo te exoraverint, exaudi eos, Domine. Et quicumque milites in bello tuam clementiam in nomine meo invocaverint, protegas eos in fortitudine brachii tui. Et quicumque in languoribus pressi animo contrito clamaverint ad me, emunda eos, Domine.” Cui Dominus ait: „Exaudita est oratio tua.” Et Demetrius repletus gaudio gratias egit. Inter haec quidam dixerunt Maximiano, quod interfectionis Lyei auctor fuisset Demetrius. Et Maximianus fremens furore dixit: „Cum irem ad stadium hodie, durum me invasit infortunium.” Praecepitque spiculatori, ut Demetrium gladiis per membra incideret. Et ille iuxta Redemptoris exemplum latus Demetrii lancea et gladiis perforavit et crudeliter vulneravit, et beatus ipse tali martyrio obdormivit in Domino.
Lupus autem, minister beati Demetrii chlamydem eius sanguine tinctam et anulum de manu eius accipiens multa per haec miracula curando infirmos fecit. Quibus auditis Maximianus iussit et illum occidi, et multos cum illo fidem Domini habentes. Corpus quoque beati Demetrii proiectum in sterquilinium, sed divina virtute conservatum a bestiis, volucribus et vermibus illaesum permansit. Et tandem a fidelibus positum in tumba oleo manavit saepius, quod si quis peccato contaminatus colligere cupit manibus, nequiens confusus recedit, si vero iustus et castus ad colligendum accesserit, tamquam balsamum redolens odore domum implet, et miscetur oleo secundum consuetudinem patriae illius, ac sic ubique portatur, et ex eo infirmus quisque inunctus sanatur Dei munere, ibi etiam caeci recipiunt visum, surdi auditum, leprosi mundantur, claudi ambulant, et morbidi quique curantur ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi et sancti martyris.





1 Vide PA 110: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 111: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 112: De martyre uno vel pluribus communis sermo.




Kezdőlap