[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXIX.]

De sanctis Simone et Iuda apostolis
Sermo primus cum legenda

Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant nobis viam salutis. Act. XVI. 1 (A)

Ista verba licet ad litteram dicta sint de Paulo et sociis eius, tamen optime conveniunt dici de istis sanctis Simone et Thaddaeo. Tum quia isti fuerunt servi Dei excelsi, scilicet Iesu Christi, quod est regalis gloriae. Unde Gregorius dicit in coll.: Deus, cui servire regnare est, quia ergo servi dicuntur Dei, ergo hoc ipso reges sunt prae omnibus terrenis regibus, utpote reges aeterni in caelo. Unde Apoc. ultimo: Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
2 Tum quia ipsi annunciaverunt viam salutis, scilicet fidem Christi salvificam et eius praecepta, sine quibus homo salvus esse non poterit, iuxta illud Athanasii in Symbolo dicentis: Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Bene ergo de sanctis apostolis haec verba assumuntur pro sermone. Iuxta quae tria mysteria notabimus ad honorem istorum sanctorum.
· Primum mysterium de dignitate obsequii, ibi: isti homines servi Dei etc.
· Secundum de charitate Dei et proximi, ex qua annunciarunt viam salutis
· Tertium de praeclaritate martyrii pro praedicatione fidei (B)
Circa primum de praedigno Dei obsequio quaeritur, qualiter homo digne Deo debeat deservire. Nam omnis homo ad serviendum Deo creatus est. Patet in II. dist. I. Ad quod respondendo notanda sunt pro conclusione verba Auctoris li. De spiritu c. XXXV. dicentis: Tanta dignitas humanae conditionis esse dignoscitur, ut non solo iubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio Sanctae Trinitatis et opere divinae maiestatis creatus sit homo. Sed quare hoc, subdit, ut ex suae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo creatori deservire. Et tanto amplius conditorem diligeret, quanto mirabilius se ab eo conditum intelligeret, scilicet ad Deo serviendum. Haec ibi. O homo, adverte, quia non es factus ad exercendum gulam vel luxuriam et alia vitia, sed ad serviendum Deo. Ut autem hoc melius agnoscamus, voluit misericors Deus hominem super omnia creata visibilia excellentius praecipue octo dignitatibus miris sublimare, quatenus ex his suis proprietatibus noverit, qualiter Deo servire debeat.
Prima dignitas hominis dicitur assimilationis, quia factus est ad imaginem et similitudinem Dei, Gen. I., ut sciat ex hoc Deum imitari. Unde Origenes super Levit. lectione IV. dicit: Si misericors es, sicut et Deus, pater tuus misericors est, si perfectus es, sicut et pater tuus perfectus est, si iustus et sanctus, et omnia, quae in Deo per naturam, in te per imitationem subsistant, tunc imago integra Dei est in te. Si vero impius es, tunc abiecta Dei imagine diaboli imaginem suscepisti. Haec ille. Unde Eph. V.: Estote imitatores mei, sicut filii carissimi.
3
Secunda dignitas dominationis, quia factus est homo, ut praesit et dominus sit omnium in mundo. Ps.: Omnia subiecisti sub pedibus eius etc. 4, quo docemur, ne serviamus mundo, sed soli Deo. Unde Magister ubi supra c. VIII. dicit: Sicut factus est homo propter Deum, id est ut serviret ei, ita mundus factus est propter hominem, ut ei serviret, positus est ergo homo in medio, ut et ei serviretur, et ipse serviret. Haec ille. (C)
Sed forte quaeris, cum Deus omnia propter hominem fecerit in mundo, cur fecit tales creaturas, quae ad serviendum homini non sunt necessariae, ut patet de draconibus, crocodilis, gryphibus, gliribus, muribus et multis aliis, et avibus et aquaticis, ranis et serpentibus, quae non sunt necessaria homini. Ad hoc respondet Hugo De tribus diaetis c. XVI. dicens sic: Deus hominem propter se fecit, non quod ipse indigeret homine, sed quia melius homini dare non potuit ad fruendum, quam seipsum. Cuncta alia propter hominem fecit, ut et subiecta essent homini, et deservirent ad utilitatem. Homo ergo quasi quodam medio collocatus habet supra se Deum, sub se mundum. Et I. dicit, quod hoc ideo, ut in creaturis homo foris agnosceret, quale esset illud invisibile bonum, quod supra se appeteret. Unde ut Deus superabundantes divitias bonitatis suae ostenderet, ideo non solum necessaria homini creavit. Nam si sola necessaria creasset, bonitas esset, sed dives esse non videretur. Cum autem necessariis etiam commoda adiungit, divitias suae bonitatis ostendit, quibus cum congrua superaddidit, superabundantiam bonitatis ostendit suarum divitiarum. Sed cum insuper etiam gratuita adiecit, quid aliud, quam superabundantes divitias suae bonitatis ostendit. Haec ille. (D)

Item adhuc restat quaerendum, cur omnia facta sint ad serviendum homini, quare ergo homo non dominatur omnium, ut claret in multis, quae homini non oboediunt, immo multa mala hominibus inferunt. Respondetur secundum Augustinum super Ioh. sermone V., quod propter peccatum homo perdidit dominium creaturarum maiorum vel maioribus animalibus, ut in leonibus et huiusmodi. Et propter superbiam domandam perdidit etiam in minimis creaturis ac abiectis, ut in muscis, pulicibus et huiusmodi, qui offendunt et torquent hominem. Ad domandum quippe superbiam nostram voluit Deus, ut homo superbus, qui cum esset parvulus et abiectus secundum corpus, et tamen iactavit se, et erexit adversus Deum et proximum, ideo subderetur etiam pulicibus et abiectis animalibus ad laedendum illum, ut agnoscat suam vilitatem, et humilietur. Sed in istis mediis vel mediocriter se habentibus, puta: bobus, equis et huiusmodi retinet homo dominium ad solatium, ut sciat se habuisse etiam in aliis, sed per peccatum perdidisse. Haec secundum doctores. Ex his est documentum, quod maxime stultus est homo, qui servit mundo se et animam perdendo, sicut qui servit servo suo, prout quidam philosophus dixit.
Tertia dignitas hominis dicitur erectae conditionis. Unde Augustinus li. VI. super Gen. dicit: In hoc homo bestiis excellentior est, quia erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, veluti sunt pecora, quorum voluptas omnis in terra est, sed quae sursum sunt, sapiant. Hinc et Bernardus super Cantica sermone XXIV. dicit: Quid indecentius, quam curvum in recto corpore gerere animum. Erubesce, anima mea, divinam pecorina commutasse similitudine, erubesce volutari in scoeno, quae es de caelo.
Quarta dignitas fraternae cognationis, quia omnes homines tamquam fratres descenderunt ab uno patre, Adam, et una matre, Eva. Non sic est de aliis animalibus. (E)

Sed quia hoc voluit Deus sic ordinare, audi beatum Augustinum De civitate Dei li. XII. dicens: Deus fecit ex uno homine omnes homines, intellige: ex uno Adam, quem primo formavit, et ex hoc Evam fecit, et ex utroque omnes sunt procreati. Subdit Augustinus ibidem, ut scilicet homines tamquam fratres se diligerent, ut inquit, eo modo vehementius homini commendaretur societas, unitas vinculumque pacis. Et concorditer loquitur ad id Ambrosius XXXIV. q. ultima c. ultimo.
Quinta est incorruptionis, quia secundum animam homo est immortalis et incorruptibilis Dei munere, quod non est concessum animalibus ceteris, unde III. De anima dicit Philosophus: Separatur hoc ab hoc, tamquam corruptibile ab incorruptibili, id est anima sensitiva, quae est corruptibilis, ab anima intellectiva, quae est incorruptibilis et immortalis, quam immortalitatem homo consequetur post resurrectionem etiam secundum corpus. Et in his docemur vitam aeternam diligere, et mortem peccati summopere cavere, quia per peccatum moritur anima et corpus aeternaliter. Unde Ps.: Mors depascet eos,
5 scilicet in Inferno in anima et corpore.
Sexta locutionis. Nam ut ait Philosophus I. Politicorum et li. etiam De animalibus: Dignissimum omnium animalium est homo, unde et soli ipsi datum est habere sermonem ad exprimendum mentis conceptum. Quo docemur veritatem sectari et aedificatoria loqui, Eph. IV.: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis est ad aedificationem etc. 6
Septima est inextimabilis valoris, quoniam ut Augustinus De civitate Dei li. VIII. dicit: Solus Deus est melior eo, quod in homine est optimum, id est anima, quia omni corpori praefertur animae natura. Bernardus: Totus mundus corporeus unius animae pretio aequiparari non potest. Quo docemur, quod pro toto mundo eam perdere non debemus per peccatum. Unde Salvator Mat. XII. dicit: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patietur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua, 7 quod dicit: nullam potest dare.
Octava est unionis sanctissimae et redemptionis, quia Deus hominem tanta dignitate magnificavit, ut Filio Dei uniretur, et proprio sanguine ac morte Christi redimeretur. Hinc I. Cor. VI. dicit Apostolus: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore etc. 8 Et sic docemur, ut Christi passionem sequamur, ipsam iugiter in mente portemus, et Christum passum pro nobis amemus. Unde Ambrosius De Isaac dicit: Non videtur esse homo, nisi is, qui in Deum sperat et Deo adhaeret, scilicet per amorem, qui ergo praedictas dignitates hominis non observat spiritualiter, nec homo, nec servus Dei dicitur. Isti beati apostoli servaverunt haec, ergo de eis convenienter dicitur, quod isti homines sunt servi Dei excelsi et sanctissimi ac dignissimi. (F)
Circa secundum de charitate Dei ac proximi sufficiat declarare hanc unam quaestionem, qualem ordinem teneatur homo habere in sancta charitate. Ratio quaestionis est, quia Magister in III. dist. XXIX. dicit, quod peccat, qui praepostere agit in diligendo. Unde et Ambrosius super illud Can. I. „Ordinavit in me charitatem”
9 ait: Multorum charitas inordinata est, quod primum est, ponunt tertium vel quartum etc. Opus est ergo scire ordinem, quia ordo charitatis, sicut et ipsamet charitas est de praecepto secundum Bonaventuram super III. dist. qua supra, et iuxta Augustinum De doctrina Christiana. Ad quaestionem ergo respondetur secundum doctorum sententiam communem, quod in charitate debet homo quilibet servare talem ordinem graduum, quod scilicet primo et super omnia tenetur homo diligere Deum, iuxta illud Mat. XXII.: Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. 10 Secundo propriam animam super omnia infra Deum. Unde Matth. XVI.: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. 11 Augustinus: Ordinata charitas a se ipso incipit. Tertio infra animam propriam et eius salutem tenetur animae proximi salutem diligere super inferiora, puta super omnia corporalia, etiam supra corpus proprium in casu et a fortiori super res temporales. Unde I. Ioh. III.: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille, scilicet Christus animam suam pro nobis posuit, 12 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Lyra: quia bonum minus diligibile secundum ordinem rectum debet exponi pro salute boni magis diligibilis, propter quod vita corporalis propria est exponenda pro spirituali salute proximi. (G)
Sed quaeritur, utrum semper ad hoc omnes uniformiter teneantur. Respondetur secundum Lyram ibidem et doctores, quod non tenentur, nisi solum in casu necessitatis, ut si quis videat periclitari proximum spiritualiter, et non posset sibi aliter subvenire, nisi se morti exponat, in tali casu tenetur hoc facere, puta, cum vides, quod aliquis tyrannus cogit aliquem ad negandum fidem, vel forte ad consentiendum in peccatum, et tu illum posses roborare, ut non consentiret, teneris tunc facere, etiam si tu deberes pro hoc occidi. Illi vero, qui curam habent animarum, ut sacerdotes curati et ipsi ac praelati alii non solum in casu necessitatis, sed etiam in aliis tenentur pro salute subditorum vitam exponere corporalem, puta si lupus intret gregem, id est haereticus ad corrumpendum in fide et moribus, alioquin non esset pastor, sed mercennarius. Haec Lyra. Quarto infra praedicta diligere debemus, quod infra nos est, id est corpus et res temporales, et inter haec praediligi debet corpus proprium, post hoc corpus proximi, pro quorum conservatione debet exponi res temporales. Unde I. Ioh. III.: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo,
13 quod dicit: nullo modo. Ambrosius LXXXVI. dist.: Pasce – inquit – fame morientem, si non pavisti, occidisti. Quinto gradu debent diligi parentes prae aliis domesticis, ut Ambrosius dicit, et allegatur a Magistro in III. dist. XXIX. c., ubi etiam in textu dicitur, quod Deus ideo praecepit speciali praecepto de parentibus diligendis, quia maiori dilectione sunt diligendi. (H)
Quaeritur, utrum peccent illi, qui plus diligunt suam uxorem, quam parentes, scilicet patrem et matrem. Respondetur secundum Thomam II. II. q. XXVI. et doctores, quod uxor quamvis cordiali amore sit praeamanda, iuxta illud Gen. II.: Hoc nunc os ex ossibus meis etc. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae
14 – tamen homo plus debet honorare parentes verbis et factis. Et ideo si quis in honore reverentiae et obsequii parentibus non subvenit propter uxorem, peccat. Sexto gradu post praemissos diligi debent domestici. Et inter hos est ordo secundum cognationem, quia praediligendi sunt filii fratribus, et sic de aliis consanguineis ac cognatis, et post hos diligendi sunt alii domestici, ut famuli et ancillae. Sed hic Ambrosius unum notabile dicit, ut allegatur ubi supra a Magistro, scilicet quod domestici si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Septimo gradu post praefatos diligi debent extranei, iuxta illud praeceptum: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 15 Octavo diligendi sunt inimici. De quibus dicit Magister ibidem, quod cum duo sunt in homine, etiam inimico, unum est natura. Et haec non minus diligenda est in inimico, quam in aliis proximis vel in nobis, quoad effectum conservationis, scilicet secundum iustitiae regulam. Aliud est in inimico vitium, quod odire debemus, et sic patet. Beati isti apostoli perfectissimi et ordinatissimi fuerunt in charitate, ut Deum super omnia et Christum Iesum diligerent, et proximorum salutem procurarent. Unde et pro fide Christi ac salute animarum annunciantes morti se dederunt. (I)
Circa tertium de praeclaro martyrio istorum sanctorum apostolorum sit pro conclusione, quod beati apostoli Simon et Thaddaeus gloria martyrii fulgent in regno caelesti, quod sufficiat breviter historice narrari. Nam post ascensionem Domini Thaddaeus, qui et alio nomine Iudas, missus fuit ad Abagarum, regem Edessae
16 a Thoma apostolo secundum promissionem Dei. Dum enim Christus praedicaret et miracula faceret, audita eius fama rex Abagarus praedictus exsistens leprosus misit litteram ei, ut veniret ad ipsum sanandum, et Dominus rescripsit illi, quod oporteret eum in Iudaea omnia complere, propter quae missus est, id est opus redemptionis humanae, et idcirco ad ipsum ire nequiretur. Sed post ascensionem suam mitteret sibi unum ex discipulis suis. Cum autem rex ille optaret Christi faciem videre, misit ad eum pictorem, ut imaginem eius figuraret. Sed cum pictor propter nimium fulgorem faciei Christi clare intendere in eam non posset, Dominus linteum pictoris accipiens et suae faciei superimponens sui ipsius imaginem impressit, ac desideranti regi Abagaro destinavit. Tandem Christo in caelum ascendente post missionem Spiritus Sancti Iudam misit Thomas ad ipsum regem secundum Christi promissionem. Qui cum ad eum venisset, et se discipulum Iesu dixisset, vidit Abagarus in vultu Thaddaei quendam mirum et divinum splendorem, et mox Iesum adoravit. Quem Thaddaeus in fide instruxit, et de praedicta epistola Salvatoris sibi missa faciem illius confricavit, et statim plenam sanitatem recepit.
Postea Iudas praedicavit in Mesopotamia, Simon vero in Aegypto, deinde in Persiam ambo venerunt. Tunc Baradach, dux regis Babyloniae contra Indos ad bellum profecturus nullum a diis suis potuit habere responsum. De quo interrogavit alterius civitatis idolum. Et respondit, quod propter apostolos, qui advenerunt, dii eius respondere non possent. Tunc dux inquirens eos invenit, et quaesivit, qui essent, et quare venissent. Responderunt: „Hebraei sumus, servi Iesu Christi, qui causa salutis vestrae huc venimus.” Tunc dux petivit eos, ut finem belli sibi praedicerent. Cui apostoli: „Ut cognoscas deos tuos fore mendaces, iubemus illos ad quaesita dare responsa.” Qui cum respondissent, quod futura esset magna sanguinis effusio et ruina populi, apostoli dixerunt: „Noli timere, quia pax huc nobiscum intravit. Cras hora tertia legati Indorum intrabunt, et tuae potestati se subicient cum pace.” Et sic factum est. Dux ergo miratus ad regem eos duxit, et omnia narravit. Erant autem ibi tunc duo magi, qui resistebant apostolis, quos beatus Matthaeus de Aethiopia fugaverat. Quos apostoli convicerunt, et per annum inibi manentes plus quam XL milia hominum exceptis parvulis cum rege et principibus baptizati sunt ab eis. Praedicti autem magi venerunt interim ad civitatem nomine Sannir, ubi erant LXX idolorum pontifices, et contra apostolos illos concitaverunt. Cum autem perlustrata provincia illuc apostoli advenissent, praedicti pontifices cum populo eos capiunt, et ad templum Solis ducunt. Daemones autem per energumenos 17 clamabant: „O apostoli Dei vivi, ecce in ingressu vestro flammis exurimur.” Tunc angelus Dei eis apparens dixit: „Eligite unum horum aut istorum repentinum interitum, aut vestrum martyrium.” Cui apostoli: „Oramus Dei misericordiam, ut et istos convertat, et nos ad palmam martyrii perducat.” Facto silentio apostoli dixerunt: „Ut sciatis, quod haec idola sunt daemonibus plena, ecce imperamus eis, ut exeant, ac simulacra confringant.” Statimque in specie duorum Aethiopum exierunt, et dire clamantes confregerunt simulacra. Quod videntes pontifices in apostolos irruerunt, et eos trucidarunt, mox autem, cum esset serenitas, tanta fulgura mota sunt, ut templum trifarie scinderetur, et illi duo magi ictu fulminis comburerentur, et perirent. Rex autem apostolorum corpora ad suam urbem transtulit, et ecclesiam eis fabricavit. Sic ergo beati apostoli glorioso martyrio pervenerunt ad regna caelestia. Rogemus igitur eos, ut intercedant pro nobis ad Dominum Iesum, etc. Legendam sic breviare volui pro vitanda prolixitate, sed plurima in aliis sermonibus inserenda curavi, ut patebit.



1 Act 16,17
2 Apc 22,5
3 Cf. Eph 5,1
4 Ps 8,8
5 Ps 48,15
6 Eph 4,29
7 Mt 16,26
8 I Cor 5,20
9 Ct 2,4
10 Mt 22,
11 Mt 16,26
12 I Io 3,16
13 I Io 3,17
14 Gn 2,23-24
15 Mt 19,19; Mt 22,39; Lc 10,27; Gal 5,14; Iac 2,8
16 Editio: Edissae
17 Editiones: energuminos.




Kezdőlap