[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXX.]

De sanctis apostolis Simone et Iuda
Sermo secundus

Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ioh. XV. 1 et in evangelio huius festivitatis. (A)

Sicut Dionysius ait: Optimi est optima adducere. Sed quoniam Christus est Dominus optimus, utpote Deus, qui solus est bonus per naturam. Marc. X.: Nemo bonus, nisi solus Deus,
2 hoc est intelligendum essentialiter, quia alia quaecumque sunt bona, sunt per participationem divinae bonitatis. Unde ut homines possint esse participes gratiae et bonitatis divinae, voluit Christus optimum praeceptum dare eisdem, scilicet praeceptum charitatis divinae et fraternae. Unde ait: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Hoc autem praeceptum isti beati apostoli summa diligentia servaverunt, adeo, quod salutem hominum in fide Christi quaerentes morti se exposuerunt, ergo de eis convenienter verba praemissa accipiuntur pro sermone. Iuxta quae tria mysteria declarabimus ad honorem sanctorum apostolorum.
· Primum de huius praecepti commendatione, quoniam Christus dicit: Haec mando vobis
· Secundum de amoris fraterni inductione, quia dicit: Ut diligatis
· Tertium de amoris gratuiti cognitione, qua debemus diligere invicem (B)
Circa primum de huius praecepti commendatione sit pro conclusione, quod Christus ipsum charitatis praeceptum commendavit nobis tamquam optimum. Et declaratur pluribus rationibus.
· Primo ratione facilitatis
· Secundo ratione brevitatis
· Tertio ratione primitatis
· Quarto ratione utilitatis
Primo ratione facilitatis, illud enim valde bonum et commendabile mandatum est, quod est facile ad intelligendum, et leve ad implendum, sed praeceptum charitatis est tale. Unde I. Ioh. V.: Haec est enim charitas Dei.
3 Lyra: id est hoc exigit, ut mandata eius custodiamus, scilicet ore et opere. Et mandata eius gravia non sunt. Haec ibi. Nullus ergo poterit se excusare de difficultate intelligendi. Non enim est necesse studia philosophorum aut multorum codicum adire, nec mare circumire aut caelum ascendere, ut hoc praeceptum possit quis intelligere, sed in corde suo poterit de facili invenire, iuxta illud Deut. XXX.: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, nec procul positum, neque in caelo situm, neque trans mare, sed iuxta te est sermo valde in corde tuo, ut facias illud etc. 4 Nullus etiam potest se excusare de difficultate portandi vel implendi, quia portari potest et impleri a paupere et a divite, ab infirmo et sano, a sene et iuvene. Unde Mat. XI.: Iugum meum suave est, et onus meum leve. 5 Augustinus in sermone de martyribus: Potest – inquit – mihi dicere aliquis: „Non possum ieiunare, non possum vigilare.” Numquid potest dicere: „Non possum amare”? Potest dicere: „Non possum res meas totas pauperibus erogare, et in monasterio Deo servire.” Numquid potest dicere: „Non possum diligere”, scilicet proximum? Si dixeris, quia non possis a vino vel carnibus abstinere, credimus tibi. Si autem dixeris, quia non possis in te peccantibus indulgere, omnino non credimus, quia nulla nobis remanet excusatio, dum non de cellario, sed de corde istam elemosynam implere iubemur, ut per viam vitae ad aeternam patriam pervenire mereamur. Haec Augustinus. (C)
Sed quoniam sunt nonnulli tam duri cordis, qui dicant: „Bene quidem Deum diligere possum et amicum, sed non possum animum bonum habere ad inimicum tam faciliter.” Ergo praeceptum de dilectione inimicorum valde grave videtur. Ad hoc respondendo dicimus cum Augustino, quod omnia gravia et immania levia et prope nulla facit amor. Amanti ergo nil est difficile. Unde nec illud praeceptum de diligendis inimicis esset alicui aut videretur grave, si Deum amaret vere. Sed quia multi sunt heu, qui Deum non amant, ut debent, et tales de difficultate causantur. Sed quid tales facere debeant, ut in corde mollescant, nota, quod dura quaedam sunt, quae aqua mollescunt, ut patet de sale, quod in aqua liquefit. Alia sunt, quae in igne, ut patet de ferro, quod mollescit igne. Alia sunt, quae ictibus franguntur, ut patet in lapide. Est tamen quoddam genus lapidis, quod malleo non frangitur, sed tamen sanguine hircino scinditur, ut patet de adamante. Sic homo duri cordis mollescit ad diligendum inimicum vel etiam Deum quandoque per collata Dei beneficia innumera, sicut in aqua sunt guttae innumerabiles, quandoque per ignem divinorum eloquiorum, quandoque per ictus, scilicet timoris mortis et damnationis. Maxime autem duri per passionis et sanguinis Christi recordationem. Nam ipse passus est pro nobis inimicis, et in cruce oravit pro inimicis, ut exemplum daret nobis diligendi inimicos. Unde Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Quisquis autem Deum fortiter amat, non solum leve, sed et dulce est diligere inimicos propter Deum. Augustinus: O iugum sancti amoris, quam faciliter oneras, quam dulciter illaqueas, quam suaviter stringis, quam utiliter uris. Haec ille. Et sic patet ratio prima. (D)

Secunda ratio brevitatis, quia hoc praeceptum est breve, quo continetur omnis lex et prophetae, Mat. XXII.: In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae,
6 scilicet diliges Deum et diliges proximum etc. Unde Augustinus De doctrina Christiana dicit: Ut nemo excusationem habeat in die iudicii, voluit Dominus breviare verbum super terram, quod non obscurum esse voluit. Ideo breve, ne non vacaret legere, ideo apertum, ne quis dicat se non posse intelligere. Thesaurus magnus divinarum scripturarum est dilectio. Non sis piger hanc unam margaritam sub lingua ferre, et quo vis, securus ambula. Haec ille. Idem: Ille tenet, quod latet et quod patet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. Haec Augustinus.
Tertia ratio primitatis, quia hoc praeceptum charitatis est omnium praeceptorum primum et maximum, ut patet Mat. XXII.: Hoc est primum et maximum mandatum. 7 Et hoc ratione dignitatis, quia charitas est virtutum dignissima et omnium excellentissima, I. Cor. XIII.: Nunc manet fides, spes, charitas, tria haec, maior horum est charitas. 8 Et etiam ratione perfectionis et unionis, quia ut Gregorius dicit: Omnia praecepta in radice charitatis solidantur, sicut arboris rami. Nec habet – inquit – aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Haec Gregorius. (E)
Quarta ratio utilitatis, quia charitatis utilitas maxima est tam in praesenti, quam in futuro. Nam charitas hic incipit, et in futuro perpetuo manet, I. ad Cor. XIII. ca.: Charitas numquam excidit etc.
9 Nimirum quaero te, o homo, quid est illud, sine quo nec in praesenti vita, nec in futuro poterit esse aliquid utile aut valens. Respondetur, quod charitas, unde Augustinus: Attende, quanti pretii est charitas, quae si desit, frustra habentur cetera, si autem assit, habentur omnia. Item quaero: Quomodo duo infinite distantes unus in oriente, alius in occidente, vel unus in summitate caeli, alius in profunditate inferni exsistentes facere possint, ut sint propinquissimi et uniti. Respondetur, quod charitate, quia Dionysius IV. De divinis nominibus dicit: Amor est virtus unitiva. Unde Albertus Magnus de mirabili scientia Dei dicit, quod charitatis officium est peccatorem de infinita distantia peccati mortalis adducere et unire Deo summo. Hieronymus: O nimiam Dei benivolentiam, o ineffabilem eius benignitatem praemium nobis pollicetur, scilicet seipsum si invicem diligimus. (F)
Circa secundum de inductione ad amorem fraternum quaeritur: Cur noluit Deus, ut sufficeret diligere homini Deum solum, sed praecepit et diligere proximum, et etiam inimicum. Ad hoc respondendo quattuor rationes inductivas poni sufficiat, per quas hortatur homo et inducitur ad dilectionem proximi.
· Prima ratio hortantis Scripturae
· Secunda exemplaris figurae
· Tertia coniunctionis naturae
· Quarta considerationis creaturae
Prima ratio hortantis Scripturae. Nam Scriptura Sacra crebrius nos hortatur ad dilectionem proximi, sicut et ad dilectionem Dei, adeo, quod aliquando solam nobis dilectionem proximi proponit, quasi haec sufficiat pro dilectione Dei. Unde Salvator Ioh. XV. dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem.
10 Et de dilectione Dei nil ibi addit. Item Ioh. XIII.: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, in hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis. 11 Item Ro. XIII.: Qui diligit proximum, legem implevit etc. 12 Et in pluribus aliis passibus Scripturae, quae causa brevitatis pertranseo. Sed quare hoc sic? Respondet Iohannes Chrysostomus, quia dilectio Dei et proximi concatenata sunt, ut unum in alio includatur, iuxta illud I. Ioh. IV.: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est, qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere. 13 Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Non sufficit ergo Deo, quod quis diligat ipsum Deum, et non diligat proximum, nec econverso, quia hae duae dilectiones concatenatae sunt, et una gignitur ac crescit ex altera. Unde beatus Gregorius dicit: Per amorem proximi Dei amor gignitur, et per amorem Dei amor proximi nutritur. Haec ille. Ratio, quia proximus in Deum et propter Deum est diligendus. Sed et ipse Deus sic est diligendus, ut propter Deum et eius praeceptum ac amorem exhibeatur dilectio et ipsi proximo.
Secunda ratio est exemplaris figurae, quia Deus ipse diligit non tantum seipsum, sed et nos miseros. Unde et in exemplum se proponit dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et adeo, ut omnes homines velit Deus salvos fieri, I. Thim. II. 14 Sic ergo et nos debemus facere et Deum imitari in dilectione utraque. (G)
Si dicas: quare debeo diligere eum, qui me odit. Ad hoc respondetur, quod diligere debemus propter Deum et in Deum, quia ipse dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, Matth. V.
15 Ex quibus claret, quod omnes sunt diligendi ad gratiam et gloriam. Nimirum de bonis satis patet, quod sunt diligendi, quia tales Christus diligit ut fratres et sorores ac matrem, Matth. XII.: Quicumque voluerit facere voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror etc. 16 Sed et mali diligendi sunt, etiam qui te oderunt vel odiunt, et hoc primo propter Dei praeceptum et amorem. Nam si Deum diligis, et eius Filium amabis propter Deum, et sic omnem proximum amabis, inquantum Dei creatura est. Nam amici tui filium amas, immo et canem, et quaeque eius sunt. Secundo debes te odientem amare propter ipsum, ut salves illum de malitia sua. Si enim fratrem tuum sanum amabas, ama et aegrotum, praecipue cum iam magis indigeat. Tertio debes amare odientem te propter teipsum, quia in hoc maius lucrum tibi ipsi adquires in merito et praemio. Si autem oderis odientem te, vinceris a malo, et teipsum occidis. I. Ioh. III.: Qui non diligit, manet in morte. 17 Haec secundum doctores. Sicut ergo Deo ipsi non sufficit ex charitate diligere nos tantum bonos, sed etiam malos, sic vult, ut nos diligamus proximos omnes.
Tertia ratio coniunctionis naturae. Nam Deus ordinem naturae servari vult in mundo, et maxime in membro humano. Unde videmus sic ordinatum a Deo, quod caput non sibi soli tantummodo, sed etiam aliis membris regendis et influendis prodest, oculus non sibi soli videt, sed et aliis membris, sic de ceteris membris. Sed nos omnes unum corpus sumus in Christo, et membra de membro, I. Cor. XII. 18, ergo sicut membra invicem debemus Deum tamquam caput, et etiam proximos tamquam membra diligere, et etiam inimicum tamquam membrum aegrum.
Quarta ratio considerationis creaturae. Nam lex naturae est, quod omnes creaturae eiusdem speciei diligant se, et mutuo ad sibi similia conveniunt, ut lupus ad lupum, serpens ad serpentem. Et crudelia vel ferocia non solent nocere eis, quae sunt sui generis, nisi contingenter et raro ex aliqua accidentali occasione. Quanto magis homo ratione vigens debet diligere proximum. Unde Ecci. XIII.: Omne animal diligit simile sibi, 19 sic et omnis homo proximum sibi. Proinde sancti Dei hortantur nos plurimum ad fraternam charitatem, scientes eius fructum Deo gratum. Unde I. Pet. IV.: Carissimi, estote prudentes, et vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismet ipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. 20 Lyra: Notanter dicit: ’ante omnia’, quia charitas excellentior est ceteris virtutibus, quae dicitur operire multitudinem peccatorum, scilicet ne Deus illa puniat, sed dimittat. Nam peccati remissio fit per Dei gratiam, cui coniuncta est charitas secundum essentiam, ut dicit Franciscus et Scotus. Hinc etiam I. Ioh. IV.: Carissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est, 21 scilicet infusa. Et omnis, qui diligit fratrem, ex Deo natus est, quia charitas est quaedam participatio et assimilatio divinae bonitatis in nobis secundum Lyram. O ergo anima humana, habe charitatem, et habebis Deum in te, o quam miseri et infelices sunt, qui odiunt fratres, vel iram tenent contra proximum, quia diabolus possidet eos, ut dicit Augustinus. Isti beati apostoli charitate pleni fuerunt, et nunc cum Christo regnant. (H)
Circa tertium de cognitione gratuitae charitatis fraternalis quaeritur: Per qualia signa cognoscitur et comprobatur quis proximum gratuita charitate amare? Ratio quaestionis, quia non omnis amor proximi est sanctus et Deo gratus, immo quandoque est vitiosus, ut patet in multis malis et carnalibus hominibus, quandoque est naturalis, ut in consanguineis. Amor autem gratuitus certitudinaliter sciri non potest, sed per signa coniecturatur. Unde Eccs. IX.: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et nescit homo, utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futuro etc.
22 Respondetur ergo ad quaestionem: Ad hoc ex Scripturis dantur plura signa secundum dictamina sanctorum, per quae comprobatur gratuitus amor proximi. Primum signum animae proximi salutem amare et admonere, I. Cor. XIII.: Charitas non quaerit, quae sua sunt, 23 sed quae Iesu Christi. Unde Prosper de poenitentia dist. II. „Charitas est” dicit: Proximos sic nos diligimus, quando ad mores bonos et aeternam vitam consequendam eorum saluti consulimus. Haec ibi. Isti beati apostoli sic amaverunt. Nam cum venissent in Persidam, requisiti, cur venissent, dixerunt: „Causa salutis vestrae huc venimus.” Et illis praedicaverunt Christum. Secundum signum bonis proximi congaudere, et per contrarium malis proximi condolere, Ro. XII.: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. 24 Gal. VI.: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, 25 id est charitatis. Augustinus: Invidia est odium felicitatis alienae. Beati apostoli Simon et Iudas hoc servaverunt, quando convictis de mendacio phantasticis, qui praedicebant multa proelia futura fore, cum dux vellet illos comburere, non permiserunt dicentes: „Nos non sumus missi, ut vivos occidamus, sed mortuos vivificemus.” Et sic eis bona salutis aeternae quaerebant. Tertium culpas proximorum cavere et corrigere. Ro. XIII.: Dilectio proximi malum non operatur. 26 Unde XXIII. q. V. „Non putes” Augustinus dicit, quod non est charitas, sed languor, quando mali mores servorum aut filiorum aut vicinorum non corriguntur seu emendantur. Idem V. q. „Non omnis” dicit: Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Hoc servarunt isti apostoli, quando duo magi inique eis resistebant, et multitudinem serpentium advenire fecerunt contra apostolos. Sed apostoli pallia de serpentibus implentes in illos proiecerunt dicentes: „In nomine Domini, non moriemini, sed dolore a serpentibus torquebimini.” Et sic eos a serpentibus morderi permiserunt, ut emendarentur, eosque tandem a serpentibus liberaverunt, sed illi indurati sunt in malo. Quartum damnum proximo praecipue in spiritualibus non inferre, I. Cor. XIII.: Charitas non agit perperam. 27 Lyra: id est perverse. Chrysostomus: Omnia agamus, ne proximus scandalizetur, scilicet ruendo in peccatum. Nam vae illi, per quem scandalum venit, Mat. XVIII. 28 Quintum excusare facta proximi, non temerarie iudicando damnare, I. Cor. IV.: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus. 29 Bernardus: Cave, serve Dei, alienae conversationis esse curiosus, explorator aut temerarius iudex. Etiam si perperam actum deprehendis, ne sic iudices proximum, magis autem excusa intentionem eius, si opus non potes, puta ignorantiam, surreptionem, dicens: Si talis temptatio mihi evenisset, quid de me fecisset? Haec ille. Sextum famam proximi custodire, non detrahere. Ps.: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. 30 Ro.I.: Detractores Deo odibiles. 31 (I)
Ista praedicta tria immediate beati isti apostoli servasse ostenderunt, quia legitur de eis, quod dum quaedam filia ducis ex fornicatione filium pariens quendam sanctum diaconum infamasset, quod ex illo conceperit, quem parentes occidere volebant, sed apostoli dixerunt infanti: „In nomine Domini praecipimus, dic nobis, si iste diaconus haec praesumpsit.” Ad hoc infans unius diei miraculose loquens respondit: „Iste diaconus castus et sanctus virgo manet.” Cum autem illi instarent, ut apostoli quaererent, quis auctor huius sceleris fuisset, responderunt: „Innocentes absolvere, nocentes prodere non decet.” Septimum gravamen proximo in nullo facere, id est nec in persona, nec in fama, nec in rebus laedere. I. Thes. IV.: Videte, ne quis supergrediatur,
32 Lyra: opprimendo, neque circumveniat decipiendo fratrem suum, quoniam Deus vindex est de his. Octavum signum est habenti necessitatem subvenire, I. Ioh. III.: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas etc. 33 Nonum inimicos diligere et se de eis non vindicare. Matth. V.: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri. 34 Ista omnia beati apostoli servaverunt. Nam legitur de eis, quod cum ipsos infideles trucidare vellent, angelus Domini apparuit eis dicens: „Eligite aut istorum omnium interitum repentinum, aut vestrum martyrium.” Tunc apostoli oraverunt pro illorum inimicorum salute, patuit ser. I. „I”, et sic martyrium compleverunt. O ergo carissimi, accedamus ad orandum Christum Iesum, ut eorum meritis det nobis gratiam verae dilectionis, et tandem gloriam.



1 Ioh 15,17
2 Lc 18,19; cf. Mc 10,18
3 I Io 5,3
4 Cf. Dt 30,11-14
5 Mt 11,30
6 Mt 22,40
7 Mt 22,38
8 I Cor 12,13
9 I Cor 12,8
10 Ioh 15,12
11 Ioh 13,34-35
12 Rm 13,8
13 I Io 4,20
14 I Tim 2,4
15 Mt 5,44-45
16 Mt 12,50
17 I Io 3,14
18 I Cor 11,27
19 Sir 13,19
20 I Pt 4,7-8
21 I Io 4,7
22 Ecl 9,1-2
23 I Cor 12,5
24 Rm 12,15
25 Gal 6,2
26 Rm 13,10
27 I Cor 12,4
28 Mt 18,7
29 I Cor 3,27
30 Ps 100,5
31 Rm 1,30
32 I Th 4,6
33 I Io 3,17
34 Mt 5,44-45




Kezdőlap