[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXIII.]

De omnibus sanctis
Sermo secundus, scilicet de multitudine sanctorum et ordine felici

Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Ps. CXLIX. 1 (A)

In quibus verbis insinuatur, quam felicissima et quam beata ac gloriosissima sit patria caelestis, in qua omnes sancti exsultabunt cum Christo in perpetuum. Nam in ipsis verbis notatur primo gaudium caeleste esse maximum, cum dicitur: Exsultabunt, id est extra se saltabunt prae gaudio, ita quod totaliter mentes sanctorum gaudio indicibili elevantur in Deum. Unde Bernardus super Cantica dicit: Revera illud solum est verum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, cui comparata omnis aliunde iucunditas maeror est, omne dulce amarum, omne decorum foedum est. Secundo insinuatur esse gloriosissimum, quia in gloria inquit. Nam sancti tam in anima, quam in corpore erunt gloria clarissimi, teste Salvatore Mat. XIII.: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum.
2 Tertio notatur esse multiplici felicitate plenum, cum additur: Laetabuntur in cubilibus suis. Lyra: id est in diversis mansionibus gloriae et gradibus secundum multitudinem sanctorum et eorum praemiorum, quia ut Gregorius dicit: Quilibet laetabitur ibi de bono alterius, sicut de proprio, cum ergo sint in innumerabili multitudine, o quot ergo ibi erunt gaudia cuiuslibet, de quolibet apostolo, martyre, confessore, virgine et unoquoque electorum. Quoniam autem omnium beatorum hodie celebratur festivitas. Idcirco ad ipsorum honorem pro sermone praedicta verba accipimus de eorum gaudiis, ut et nos eorum societatem felicem desideremus. Iuxta haec ergo verba notemus tria mysteria pro hoc sermone declaranda:
· Primum de electorum multitudine
· Secundum de sanctorum vario ordine
· Tertium de gaudiorum plenitudine (B)
Circa primum, scilicet de electorum sive salvandorum multitudine quaeritur, utrum numerus salvandorum sit maximus. Ratio quaestionis est, quia Salvator Mat. XX. dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi,
3 et ca. VII.: Arta via, quae ducit ad vitam, pauci sunt, qui inveniunt eam. 4 Cum ergo veritas dicat paucos salvandos, quomodo possunt esse multi? Item I. Ioh. V.: Mundus totus in maligno positus est. 5 Et I. Pe. IV.: Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 6 Lyra: Iustus vix salvabitur, quia per multas tribulationes oportet intrare in regnum Dei. Act. XIV. 7 Impius ergo et peccator ubi parebunt, quod dicit: nusquam, quia in Inferni profundo abscondentur. Et quoniam dicente Ps.: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum, 8 quod secundum Lyram intelligitur exceptive, id est non est praeter unum, scilicet eum, qui habet fidem charitate formatam. Nam XII. q. I. c. [„Omnis aetas”]: Omnis aetas prona est ad malum, ergo pauci salvantur. Sed ad haec et ad quaestionem respondetur, prout colligitur ex Rich. in IV. dist. XLIV. q. II. ar. II. ac aliis doctoribus, scilicet distinguendo, quia de numero electorum possumus loqui dupliciter. Uno modo respective sive comparative, et sic dicuntur pauci, scilicet respectu damnandorum, quia si boni in mundo malis comparentur, paucissimi inveniuntur, ut patet ex praedictis. Et quoniam ut Augustinus XX. De civitate Dei c. XXI. expresse dicit: Plures erunt multo homines in infernalibus poenis, quam in gloria. Idem etiam infra eodem li. XXI. c. XII. dicit, quod multo plures sunt in universa humani generis massa damnati, quam sint in luce, ergo patet. Alio modo loqui possumus de numero electorum absolute, et sic maxima est et erit eorum multitudo. Nonne multi fuerunt patriarchae et prophetae, multi martyres, multi confessores, multae virgines, et omnes electi innumerabiles a principio mundi usque in finem. Exempli gratia: Si quis ex litore maris impleret arenis mille modios et cados, nonne arena illa diceretur grandis numeri absolute, sed comparando ad illa improportionabiliter plura, quae sunt in litore maris per mundum totum, pauca sunt. Sic et in proposito, quamvis electi sint multi, sed multo plures sunt damnati, quia ut scribitur Eccs. I.: Stultorum infinitus est numerus, 9 adeo, quod Augustinus li. de vero cultu dicat: Arbitror – inquit – tres mundi partes fore damnandas, eo quod in ipsis regnant infideles, de quarta autem parte quid dicam, nisi quod Iohannes ait: Totus mundus in maligno positus est. 10 Rationem ponendo Gregorius dicit homilia super Mat. XX.: Ad fidem – inquit – plures veniunt, et plerique Deum vocibus sequuntur, sed moribus contradicunt, ideo ad caeleste regnum pauci eorum perducuntur. O ergo peccator miserrime, adverte haec novella, quia innumerabiles damnantur pro infidelitate sua et impoenitentia, age poenitentiam ergo, ne pereas cum multis, sed salveris in numero electorum. (C)
Sed quomodo probatur numerus ipse electorum absolute fore maximus. Advertendum est, quod praecipue probatur via triplici:
· Primo ex auctoritate
· Secundo ex revelatione
· Tertio ex ratione
Primo ex auctoritate, scilicet Scripturae Sacrae. Nam in Scriptura legitur Gen. XV.: Dixit Dominus ad Abraham: Noli timere, ego ero merces tua magna nimis. Et cum ille diceret: Quid dabis mihi, Domine Deus, ego vadam,
11 scilicet ad mortem absque liberis. Eduxit eum Dominus foras, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Sic erit semen tuum. 12 Ibi secundum Lyram et doctores promittebatur Abrahae multiplicatio seminis, non tam corporalis, quam spiritualis in beata vita, quoad innumerabiles gentium populos in fide Christi descendentis ad Abraham salvandos. Unde canit Ecclesia: Sed signifer Sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. Sicut ergo stellae caeli sunt innumerabiles, sic et electi.
Secundo ex revelatione. Nam Iohannes Apoca. VII. in revelatione dicit vidisse sic, quod ex omni tribu filiorum Israel signati sunt electi centum quadragintaquattuor milia. 13 Et post haec inquit: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus etc., stantes ante thronum in conspectu Agni amicti stolis albis et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum et Agno, 14 id est Christo. Haec in epistola hodierna.
Ubi nota certa puncta. Unum est, quod sancti Veteris Testamenti in numero certo designantur, scilicet centumquadragintaquattuor milia, licet iste numerus ponatur pro indeterminato. Sed sancti Novi Testamenti innumerabiles dicuntur post haec: Vidi – inquit – turbam magnam, dinumerare nemo poterat etc. 15 Quare hoc, nisi ad designandum, quod multo plures sunt sancti Novi Testamenti, quam Veteris Testamenti? Aliud punctum est, quod ex singulis tribubus filiorum Israel fuerunt aliqui signati, scilicet duodecim milia excepta tribu Dan tantummodo, de qua non dicuntur signati? Quare hoc, nisi ideo, quia ex illa tribu oriundus est filius perditionis, scilicet Antichristus, ut tenent doctores? Et quia Dan interpretatur ’causa vel iudicium’ secundum Hieronymum, significat ergo principes, qui habent alios iudicare, de quibus magis est timendum, quod sunt in statu damnationis, quia raro iuste iudicant. Unde non habent signum Christi, id est poenitentiae et humilitatis, sed signum damnationis. Tales sunt sicut Cain, de quo scribitur Gen. IV., quod Dominus posuit signum in Cain, et maledixit eum Dominus propter interfectionem fratris sui Abel. Illud signum positum in Cain fuit tremor horribilis capitis et membrorum, ut dicit Lyra. Sic in principibus malis est pro signo damnationis capitis tremor, id est vacillatio iudicii, qua declinant a iustitia, et etiam manuum tremor. Dicitur enim communiter, quod qui patitur capitis tremorem, habet etiam tremorem manuum. Sic iudex iniquus etiam tremorem habet in manibus munera accipiendo ad pervertendum iudicium. Ps.: Munera super innocentem non accepit, qui facit haec, non movebitur in aeternum. 16 (D)
Tertio ratione probatur maxima multitudo electorum. Et potissima ad id est ratio restaurationis ruinae angelicae, quia secundum doctores ruina angelica restaurari debet ex hominibus electis, et quia innumerabiles ceciderunt, ergo etc. Sed quaestio occurrit, utrum tot sint homines salvandi, quot ruerunt angeli, an etiam plures? Ad quod secundum doctores, sicut notat Aureolus in suo Compendio, tres recitantur opiniones. Prima est, quod tot salvabuntur homines, quot angeli remanserunt in caelo. Et fundat se haec opinio super dicto Gregorii, quod habetur in II. Sententiarum dist. IX. c. VII. sic: Superna – inquit – civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam credimus tantum humani generis ascendere, quantos illic contigit angelos remansisse, sicut scriptum est in cantico Deuteronomii: Statuit terminos populorum iuxta numerum angelorum Dei.
17 Haec ibi. Sed haec opinio communiter a doctoribus non tenetur, quia ut ait Dionysius li. De caelesti hierarchia c. XIV.: Illi angeli beati sunt plures numero, quam sint omnia entia materialia numero, et ideo non videtur, quod tot sint creati vel creandi homines, quot sunt angeli. Secunda opinio est dicentium, quod tot homines salvantur, quot angeli ceciderunt, et non plures, adhaerens dicto Augustini in Enchiridio dicentis sic: Superna Ierusalem, mater nostra, civitas Dei nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiori fortasse copia regnabit. Sed haec opinio non est approbanda, quia ibi Augustinus dubitat, utrum uberiori copia regnabit, ut patet. Tertia est dicentium, quod tot salvabuntur homines, quot sunt angeli cadentes simul et remanentes, ita quod ruina angelica restaurari debeat per solas virgines, quia illi sunt similes angeli, qui nec nubent, nec nubentur, et sic in uno pariete erunt angeli cum virginibus, et in secundo pariete secundum eos erunt tot salvandi ex non virginibus, quot erunt in illo alio pariete angeli simul cum virginibus. Sed haec opinio repellitur eadem ratione, qua prima. Item quia secundum Bonaventuram dist. IX. secundi in reparatione ruinae angelicae non requiritur similitudo virginitatis necessario, sed sufficit similitudo per gratiam et gloriam. Nam possunt homines etiam corrupti ad tantam gratiam et gloriam elevari, quod idem ordo constituatur ex eis et angelis simul, quia possunt esse pares in gratia et gloria etiam homines corrupti angelis. Nam et multi carne corrupti in gratia et gloria multis virginibus praeferuntur, ut claret de beato Petro apostolo et Magdalena et ceteris, qui pluribus virginibus praeferuntur.
Ideo ad quaestionem salvo meliori iudicio dicendum est secundum sententiam Richardi super II. dist. IX. q. V. ar. II. ac Bonaventurae ibidem q. V. II., quod praecipui sancti homines sive sint virgines, sive corrupti, tales tot salvabuntur, quot angeli ceciderunt, ut ex eis reparetur ruina angelica, et ultra hos tot salvabuntur communes homines, quod ex istis communibus hominibus fiet decimus ordo, ita quod ex quo ceciderunt ex singulis ordinibus multi angeli, ad quemlibet ordinem sancti assumentur secundum merita gratiae et gloriae assimilati angelis, et sicut sunt aliqui, licet pauci sancti, qui propter excellentiam meritorum sunt supra omnes ordines angelorum, prout Ecclesia tenet de Beata Virgine Maria, ita erunt etiam aliqui communes homines electi, qui non erunt tanti meriti, ut aequarentur angelis in gloria, ut patet de pueris baptizatis ante annum discretionis decedentibus, et de his, qui poenitent tantum in extremis, et de multis aliis communibus hominibus pauci meriti. Et haec positio probabilis est. Tum propter imperfectionem meritorum, qua multi tenentur in via. Tum propter numeri denarii perfectionem, quae competit patriae caelesti, quia perfectio numeri in denario maxime consistit. Unde et Glossa super Lu. XV. dicit: Decima drachma perdita est per Christum inventa, cum novem ordinibus angelorum homo additus est tamquam decimus, ut compleatur numerus electorum. (E)
Sed adhuc quaeri potest, utrum angeli in caelo et beati sciant totalem numerum praedestinatorum. Respondetur secundum Augustinum in Enchiridio dicentem sic: Noverunt angeli sancti docti Deo, cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas civitatis illius exspectet. Haec ille. Et sic patet, quod sciunt numerum electorum angeli et beati in verbo divino. Sed qui sint isti electi homines, non sciunt, nisi reveletur eis, usque quo homo sententiatur in morte. Ex omnibus ergo dictis claret, quod maximus est numerus electorum. O ergo Christiane, gaude et satage pervenire ad illorum gaudia beata. (F)

Circa secundum de ordine sanctorum, scilicet in choris angelicis quaeritur, utrum ad singulos ordines angelorum fiat assumptio hominum salvandorum, et qualiter. Ad hoc respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. IX. q. V. per conclusionem, quod sicut de singulis ordinibus angelorum aliqui ceciderunt, sic singuli ordines ex hominibus restaurabuntur, et sic ad singulos erit hominum assumptio. Unde super illud Iosue I. „Omnem locum, quem calcaverit pes vester, vester erit”
18 Glossa dicit: Si diabolum vincere potuero, et meruero, ut eum Deus conterat sub pedibus meis, locum eius in caelo habebo. Haec Glossa. Sed quia diabolus cecidit etiam de excellentissimo ordine, ergo homo ascendit etiam ad supremum ordinem, et per consequens ad alios. Sed qualiter et qui ad quem ordinum assumantur, Gregorius in homilia „Accesserunt ad Iesum publicani” edocet dicens: Distinctae conversationes hominum – singulorum angelorum ordinibus congruunt, ut in eorum sortem per conversationis similitudinem deputentur. Quia vero ut idem Gregorius in Pastorali dicit: Saepe mutat merita ordinum qualitas actionum, sic saepe aliquis in superiori ordine est inferior aliquo, qui est in minori ordine. Exemplum ponit idem de carbunculo, qui in natura gemmarum praefertur hyacintho, sed tamen hyacinthus caerulei coloris praefertur pallenti carbunculo, quod enim hyacintho subtrahit ordo naturae, species decoris adiungit, ut praeferatur carbunculo, quem coloris qualitas foedat. Sic et in hominibus quidam in meliori ordine deteriores fiunt, et quidam in deteriori meliores. Haec Gregorius. Propter haec non valemus nos in praesenti determinare omnimode, qui homines ad quos angelorum ordines perveniant, nisi in generali coniecturando, scientes pro certo, quod diversitatem meritorum sequitur diversitas praemiorum secundum Gregorium et doctores. Et ideo homines infimi in meritis erunt in caelo cum infimis, medii cum mediis, supremi cum supremis angelis. (G)
Contemplari ergo possumus secundum dicta doctorum, quod in infimo choro primo erunt communes homines, qui non aequiparantur angelis in gratiae et gloriae similitudine, ut supra dictum est de noviter baptizatis decentibus et in fine conversis et de multis communibus hominibus paucissimorum meritorum. Ab hoc choro excluduntur infideles et omnes in peccato morientes, quia damnantur. Chrysostomus de consecratione dist. IV. c. [„Non potest quis”]: Non potest quis gratiam vitae caelestis accipere, nisi sit purgatus ab omnis peccati sorde. In secundo, scilicet in angelorum choro locabuntur, ut dicit Gregorius homilia, qua supra: Qui parva capiunt, et in his etiam fratres aedificant, dum propriam personam bene secundum Deum regunt, puta boni coniugati. In tertio, scilicet ordine Archangelorum, quorum est nunciare magna, ut ait Gregorius, erunt hi, qui maiora merita adquirunt, et in bona vita proficiunt, ut sunt castitati viduali se mancipantes, magnas orationes et elemosynas facientes, sollicite alios admonentes. Item supra hos sunt quarto in ordine Virtutum secundum Gregorium, quorum est miracula facere, tales homines, qui mira virtutum exercitia operantur, ut sunt virgines, et qui ex merito sanctitatis miracula faciunt, Gregorius homilia, qua supra: Sunt, qui mira faciunt signa, valenter operantur, hi ad virtutum numerum currunt. Quinto inter Potestates, quorum est arcere daemones, locabuntur, qui de aliorum corporibus et animabus daemones et peccata expellunt verbo et exemplo, et artam viam eligunt, ut sunt boni religiosi. Sexto ad Principatum perveniunt, qui electis ex merito sanctitatis praesunt, et tales sunt boni praelati et principes et sancti confessores. Septimo ad Dominationes perveniunt, qui in se cunctis passionibus et desideriis ac vitiis dominaverunt secundum Gregorium, ut sunt martyres. Octavo in ordine Thronorum erunt hi, qui omnino spirituales sunt, et perfectissimi totaliter conversi ad Deum per tranquillitatem, qui hoc in munere acceperunt, ut iudicare recte possint de alicuius etiam factis et meritis, quorum mentibus velut in throno Dominus praesidens aliorum facta examinat, ut dicit Gregorius. Tales sunt sancti episcopi et cardinales, archiepiscopi et huiusmodi. Nono in ordine Cherubim, quod interpretatur ’plenitudo sapientiae’, ordinantur illi, qui divina sapientia et cognitione voluntatis divinae pleni etiam alios illuminant et informant, ut sunt doctores sollemnesque praedicatores. Decimo ad Seraphim, quod interpretatur ’ardens amore’, perveniunt, ut Gregorius dicit, illi, qui supernae contemplationis et amoris facibus accensi in solo Conditoris amore et desiderio ardent, et alios etiam verbo tangentes ardere in Dei amore faciunt, ut sunt apostolici ex officio, et alii sanctissimi, quia ut Dionysius De ecclesiastica hierarchia dicit: Summo ordini in Ecclesia militante summus ordo competit in Ecclesia triumphante etc. O ergo animae fideles, dicam verba Gregorii homilia, qua supra dicentis sic: Videte, si in numero horum agminum sortem vestrae vocationis invenitis. Nam vae animae, quae in se de his bonis nil recognoscit, eique vae deterius, quae se privatam bonis his intelligit, et nequaquam gemit. Quisquis talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit, et peribit. (H)

Circa tertium de plenitudine gaudiorum accipiamus pro conclusione, quod beati in caelo pleni sunt gaudiorum felicitate ex omni parte, quibus exsultabunt sine fine. Et claret breviter prosequens. Nam primo gaudium habent plenum de eo, quod est supra se, id est de visione clara deitatis et humanitatis Christi gloriosissimae. Bernardus: Plenum erit omni dulcedine videre Christum hominem et eius deitatem. O quam felix regio, in qua ingrediuntur, scilicet ad visionem deitatis, et egrediuntur ad contemplationem humanitatis Christi, et utrobique pascua invenient. Secundo pleni erunt gaudio de eo, quod habebunt infra se, scilicet de mundo, qui post iudicium pulcherrime renovabitur, et de daemonibus prostratis. Et quia securi sunt de evasione poenarum infernalium. Ps.: Laetabitur iustus cum viderit etc.
19 Tertio pleni erunt gaudio ab ante, scilicet a caelo empyreo, quod est purissimum, amoenissimum et omni delectatione plenum. Bernardus: O civitas caelestis, mansio secura, totum continens, quod delectat. Quarto retro se, id est de praeteritis miseriis huius vitae. Nam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Ro. VIII. 20, scilicet pro praemio patientiae et laborum boni operis. Quinto pleni erunt gaudio in se, scilicet pro felicitate animae. Sexto iuxta se, scilicet pro gloria corporis et eius claritate, agilitate, impassibilitate, subtilitate. Septimo a dextris, scilicet de nobili societate ac familiaritate Beatae Mariae et omnium sanctorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum. Octavo a sinistris, quia ut dicit Augustinus: Nullum malum ibi aderit, nullum bonum deerit. Nono ab angelis, cum quibus laudabunt Deum, et regnabunt sine fine. Ps.: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. 21 Decimo a securitate perpetuitatis. Propterea canitur hodie: O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur Agnum, id est Christum, quocumque iverit. O ergo carissimi, festinemus per poenitentiam ingredi ad illam beatam requiem, et oremus Christum, ut omnium sanctorum meritis perducat nos ad illa ineffabilia gaudia beatorum, quod nobis praestet ipse dulcissimus Iesus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit in saecula saeculorum. Amen.



1 Ps 149,5
2 Mt 13,43
3 Mt 20,16
4 Mt 7,14
5 I Io 5,19
6 I Pt 4,18
7 Act 14,21
8 Ps 13,3; Ps 52,4
9 Ecl 1,15
10 I Io 5,19
11 Gn 15,1-2
12 Gn 15,5
13 Apc 7,4
14 15 Apc 7,9-10
15 Apc 7,9
16 Ps 14,5
17 Cf. Dt 32,8
18 Cf. Ios 1,3
19 Ps 57,11
20 Rm 8,28
21 Ps 83,5




Kezdőlap