[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXVI.]

In commemoratione defunctorum
Sermo primus de utilitate pietatis in defunctos

Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. II. Machab. XII. 1 (A)

Sancta Ecclesia post festum omnium sanctorum feliciter regnantium cum Christo in caelesti regno hodie celebrat diem commemorationis omnium defunctorum, ut scilicet liberentur a Purgatorio, et evolent ad regnandum etiam ipsi cum sanctis, et hoc est valde sanctum et piissimum, ut per suffragia pro eis facta a peccatis solvantur. Nam mortuorum quidam sunt, qui solvi a peccatis nequeunt, sicut damnati, unde pro illis non est orandum. Augustinus: Si scirem patrem meum in Inferno, non plus orarem pro eo, quam pro diabolo. Alii autem sunt a peccatis omnino soluti, ut sunt beati in caelo, et pro illis etiam non est orandum, quia Augustinus dicit: Iniuriam facit martyri, qui orat pro martyre, cum potius debemus nos illius orationi commendare. Sed alii sunt, qui nondum sunt soluti, sed possunt solvi a peccatis, ut sunt animae in Purgatorio, et de istis accipitur et canitur in epistola verbum propositum, scilicet: Sancta et salubris est cogitatio etc. Iuxta quae verba tria mysteria notemus pro hoc sermone:
· Primum dicitur saluberrimae inductionis, ibi: Sancta et salubris est etc.
· Secundum dicitur certissimae agnitionis, scilicet exorationis pro defunctis
· Tertium dicitur utilissimae subventionis, quia per hoc a peccatis solvuntur (B)

Circa primum de inductione saluberrima ad pietatem exhibendam defunctorum notandum pro conclusione, quod quilibet fidelis debet magna devotione pietatem exhibere defunctis. Et ad id inducunt praecipue quinque rationes:
· Prima ratio accipitur ex Scriptura Sacra
· Secunda ex amicitia vera
· Tertia ex poena acerbissima
· Quarta ex indigentia maxima
· Quinta ex efficacia saluberrima
Prima ratio ex Scriptura Sacra. Omnis enim scriptura Veteris et Novi Testamenti hortatur nos ad pietatem exhibendam defunctis et subveniendum eisdem. De hoc etiam promittendo magna bona. Nam Ecci. VII. scribitur: Mortuo non prohibeas gratiam, non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Ex his enim in dilectione firmaberis.
2 Haec ibi. Item Ecci. III.: Elemosyna patris tui non erit in oblivione, et pro peccato matris restituetur tibi bonum. 3 Ubi Lyra dicit, quod filii tenentur parentibus non solum vivis, sed etiam defunctis. Ideo dicit: Elemosyna patris, id est pro anima patris data non erit in oblivione, scilicet coram Deo. Nam pro peccato matris, id est pro elemosyna ad remissionem peccati matris data restituetur tibi bonum meritorium. Ideo subditur: In iustitia aedificabitur tibi et in die tribulationis, id est mortis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur peccata tua. 4 Ecce patent plura bona promissa pro pietate defunctis exhibenda, scilicet meritum vitae aeternae, mors bona et remissio peccatorum et firmatio in Dei dilectione. Propter quod commendatur Iudas Machabaeus, qui misit duodecim milia drachmas argenti Hierosolymam offerri pro peccatis mortuorum. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut patet in themate. Ex quo patet, quod errant, qui dicunt, quod avaritia sacerdotum excogitavit commemorationes defunctorum, cum utriusque Testamenti Scriptura ad misericordiam nos hortetur. Unde et Mat. V. Christus dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 5 Ambrosius: Sola misericordia comes est defunctorum. Hinc est, quod Ecclesia statuit de celebratione missae c. „Cum creatura”, scilicet quod nulla missa debeat celebrari, quin defunctorum in ea fiat memoria, quoniam ut Beda dicit: Indignus est Domini suffragio, qui defunctorum fuerit immemor in hoc saeculo. Idem Haymo super Apoc. dicit.
Secunda ratio ex amicitia vera accipitur, quia Gregorius dicit, quod lex verae amicitiae est, ut qui diligit in prosperitate, scilicet huius vitae, diligat et in adversitate, et etiam post mortem, iuxta illud Prover. XVII.: Omni tempore diligit, qui amicus est et frater in angustiis comprobatur. 6 Unde qui non subvenit post mortem amico, probatur non vere illum dilexisse, I. Ioh. III.: Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Patris manet in eo, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate etc. 7 Hinc Fontinus de mutabilitate rerum dicit: Qui fingit amicitiam, peior est illo, qui fabricat falsam monetam. Sic in proposito, quia ille in rebus, iste in anima fraudat. (C)
Sed tales audiant super se venturum iudicium Dei, quia ut ait Haymo super Apoc.: Iusto Dei iudicio sine misericordia se subicit, qui defunctorum, praecipue amicorum immemor fuerit, quoniam ut scribitur Iac. II.: Iudicium sine misericordia fit illi, qui non facit misericordiam.
8 Ad id exemplum legitur de quodam monacho, qui cum obiisset, multas missas, officia et psalteria fratres secundum morem pro eo dixerunt. Post hoc apparuit cuidam fratri, et conquestus est, quod esset in magnis poenis, nec iuvaretur a fratribus. Cui frater respondit: „Quam multa officia pro te fecimus, numquid illa tibi profuerunt?” Qui respondit: „Dum ego vivebam, multorum aliorum officia mortuorum, quibus tenebar, neglexi perorare, et ideo divino iudicio omnia haec, quae pro me fecistis, illi acceperunt, quibus tenebar, et sic ego privatus sum.”
Tertia ratio ex poena acerbissima, quia secundum Thomam et Albertum aliosque: In operibus misericordiae citius est succurrendum illis, qui sunt in maioribus poenis. Et quia animae in Purgatorio sunt in maximis poenis, plus quam si omnes carbones huius mundi in unum collecti essent, et in medio eorum quis vivens cruciaretur, quia ut Augustinus dicit, et patet etiam dist. XXV. „Qui in aliud”: Ignis Purgatorii miro modo gravis est, superat enim omnem poenam, quam quique martyres vel malefactores passi sunt vel pati potuerunt. Unde gravius est esse in Purgatorio ad ictum oculi, quam tota die in igne maximo et craticula assari. Ideo Augustinus: Qui Purgatorium petit, nescit, quid petit. Sed de acerbitate poenae eius alibi latius agemus, ergo debemus misereri animarum.
Quarta ratio ex indigentia maxima. Nam Augustinus dicit: Magna pietas est illos iuvare, qui se iuvare non possunt. Sed ipsae animae in Purgatorio sunt tam pauperes et indigentes, quod in nullo se possint iuvare, neque per intellectum vel sapientiam, neque per proprias operationes. Eccs. IX.: Quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud Inferos. 9 Lyra: scilicet ad merendum, quia non sunt in statu meriti vel demeriti, licet sit sapientia et scientia quoad aliud. Item non possunt se iuvare ex rebus exterioribus, quia omnia dimiserunt in morte. Ps.: Relinquent alienis divitias suas etc. 10 Ideo versus: Da tua, dum tua sunt, quia post mortem tua non sunt. (D)
Sed numquid animae in Purgatorio possunt se iuvare oratione propria, cum enim sint in gratia, cur non exaudiuntur in oratione? Respondetur secundum Richardum in IV. dist. XLV. q. ultima ar. paenultimo, quod oratio exsistentium in Purgatorio non prodest eis ad augmentum gratiae, nec gloriae, quia quoad hoc sunt totaliter extra statum impetrandi aliquid pro se, sed quantum ad mitigationem poenae suae et abbreviationem prodest eis. Si dicas: sic a poena statim liberarentur, respondetur, quod hoc non sequitur, quia ipsi hoc non petunt, sed divinae misericordiae supplicant, ut secundum beneplacitum suum misereatur eorum, et sic exaudiuntur. Unde quidam raptus vidit animas in Purgatorio „Salve regina” depromere. Et sic patet indigentia.
Quinta ratio ex efficacia salvifica, quia multas utilitates efficit pietas exhibita defunctis, de quibus
III. ar. sermonis dicemus. (E)
Circa secundum de certa agnitione, scilicet quomodo scire possunt defuncti, quando quis eis benefacit, quaeritur, utrum omnes animae defunctorum in Purgatorio exsistentium cognoscant pietatis beneficia exhibita a nobis in operibus suffragiorum et orationum. Ratio quaestionis est, quia Isa. LXIII. scribitur: Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos.
11 Super quo Glossa dicit: Mortui etiam sancti nesciunt, quid agant vivi, etiam eorum filii. Item Augustinus li. De cura pro mortuis agenda dicit: Ibi sunt spiritus defunctorum, ubi non vident, quaeque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus. Sed contra hoc est, quia animae omnes de suffragio pro quolibet facto in Purgatorio exsistente gaudent et congratulantur ex charitate, ut creditur ab omnibus doctoribus, et praecipue patet per verba Hieronymi de consecratione dist. V.: Non mediocriter, sed non gauderent, nisi cognoscerent, ergo etc. Ad haec respondetur secundum Richardum super IV. dist. XLV. q. VII. ar. I., quod animae in Purgatorio cognoscunt orationes et suffragia, quae eis porrigimus, non tamen naturali sua virtute, nec in verbo divino, eo quod nondum sunt beatae, ut probat ratio in obiectione praedicta, tamen utique ut congratulentur et consolentur, habent cognitionem de his et quibusdam aliis, quae hic geruntur, praecipue per quinque, secundum quod colligitur a doctoribus.
Primo quidem per divinam inspirationem. Sicut enim sancti homines in hoc saeculo quandoque cognoscunt aliqua futura vel superna secreta ex divina inspiratione, quod a se scire non possunt, neque ab aliquo didicerunt, sic et illae sanctae animae in Purgatorio. Unde legitur in Apiario, quod quidam defunctus fuit resuscitatus per quendam sanctum, et referebat se vidisse, quod quaedam anima in Purgatorio, quam adhuc in ista vita prius noverat in corpore exsistentem, cum gravissime torqueretur maximo igne circumdata, subito exsultando exclamavit dicens: „Eia misericordissime, Deo gratias tibi ago, quod non in finem oblitus es mei.” Quam alia anima consors in poena interrogavit, unde talis exsultatio sibi foret in talibus poenis, respondit: „Ecce a Domino datum est mihi scire, quod hodie natus est puer in genealogia mea, qui postquam ad virilem aetatem veniret, presbyter efficietur, in cuius prima missa ab istis poenis ego liberabor.” Et sic patet, quod Deus inspirat illis.
Secundo per angelicam revelationem, quia angeli, scilicet custodes earum animarum saepe eas visitant et exhortantur ad patientiam, et dicunt eis determinate, quid faciunt pro eis aliqui, et revelant eis quandoque terminum poenae, et in hoc valde consolantur, sicut legitur, quod angelus Tob. V. dixit: Forti animo esto, in proximo est, ut cureris. 12
Tertio per morientium denuo intimationem. Nam animae in Purgatorio sunt in maxima ad invicem charitate, plus quam in hoc mundo, nec est inter eas odium vel invidia, quia sunt in gratia, non sicut in Inferno, ubi est summa ira et odium. Ideoque in Purgatorio una aliam ex charitate consolatur, et sic quando anima alicuius noti decedit ex hoc saeculo, intimat illi animae in Purgatorio prius exsistenti facta pro ea suffragia. Probantur praedicta per Augustinum XIII. q. II. „Fatendum” dicentem sic: Fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, dum hic agitur. Postea vero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur etiam isti meminisse, et quae illos, quibus haec indicantur, oportet audire, possunt et ab angelis, qui rebus, quae hic aguntur, praesto sunt audire aliquid mortui. Haec Augustinus.
Quarto per experientiae cognitionem, quia quando aliquid pro mortuo fit, experitur sibi poenam alleviari, ut volunt communiter doctores. (F)
Sed magister Henricus de Hassia dicit, quod acerbitas ex hoc non mitigatur, sed solum fit eis quoddam refrigerium. Verbi gratia: Sicut si quis portat grave pondus, et aliquis praestet ei haustum aquae frigidae vel vini, levius videtur portare, licet sit idem pondus. Sic et in Purgatorio animabus alleviatur poena per nostra suffragia, tamen huius poenae duratio abbreviatur, licet acerbitas non mitigetur, quia cum animae in Purgatorio summe appetunt Deum beatifice videre, propterea ergo magis eligerent acrius pati, ut eo citius ad Deum venirent. Haec secundum Henricum. Sed prima opinio est communior. Sic ergo ex allevatione poenae cognoscunt, quod aliquid fit pro eis, sed tamen quis hoc facit, nesciunt ex se, sed per revelationem, ut patuit.
Quinto per liberationem, quia cum ipsae animae liberantur, sciunt, per suffragia quorum liberatae sunt. Conveniens est enim, ut innotescat eis, a quibus et quae suffragia sint eis facta, ut postquam assumuntur in gloriam, suis suffragatoribus impendant orando et intercedendo apud Deum pro illis. Non enim possibile est, quod ingratitudo vel quodcumque vitium locum habeat in beatis. Sed si non rependerent illis suffragatoribus, esset ingratitudo, ergo etc. (G)

Quaeritur: Quid si aliquis facit suffragium aliquod pro anima defuncti, quem numquam vidit aut novit in hoc saeculo, an anima potest eum cognoscere in Purgatorio? Respondetur secundum doctores, quod anima quamdiu stat in Purgatorio, non cognoscit eum determinate, sicut eos, quos in hoc saeculo noverat, nihilominus anima regratiatur eidem et desiderat eum agnoscere, et diligit eum ac orat pro eo. Sed postquam liberata fuerit et in caelum assumpta, tunc cognoscet in verbo divino omnes benefactores suos determinate, quos etiam numquam viderat, et regratiatur ac intercedit pro illis. O ergo homo, vide ex his, quam bonum, sanctum et salubre est pietatem exhibere defunctis. (H)

Circa tertium de utilitate subventionis scilicet ipsis defunctis in Purgatorio exsistentibus inquirendum restat, quales utilitates et qualia bona salvifica adquirit homo pietates defunctis exhibendo. Ad quod respondetur, quod praecipue septem, ut patet secundum ordinem alphabeti: Prima est amorosa acceptatio, scilicet coram Deo, quia ut Bonaventura dicit in IV. dist. XLV.: His ex causis duabus valde orandum est pro mortuis, scilicet propter eorum necessitatem, et propter Dei voluntatem, qua sibi multum complacet, ut unum membrum relevet aliud. Sumus autem omnes invicem membra, ad Ro. XII.
13 Et quia placet Deo, si iuvamus aliquem pauperem hic, de quo dubium est, utrum sit in gratia, exsistentes autem in Purgatorio sunt eiusdem capitis, scilicet Christi membra in charitate certitudinaliter et gratia viventes, ergo sequitur, quod capiti Christo multum acceptum est et placitum, ut iuvemus illos tamquam membra nobis in Christo coniuncta. Nonne caput nostrum regratiatur et acceptum habet, si manus pedem iuvat aut liberat a carcere atque compedibus? Sic in proposito Christus resalutat in iudicio, quod scilicet impendimus animabus in Purgatorio, dicens illud Mat. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. 14 Econtra consimiliter improperabit contra non facientes. Secunda utilitas est beatorum omnium laetificatio, quia beatorum omnium angelorum et sanctorum gloria accidentalis accrescit et gaudium in liberatis et associatis suis concivibus, pro quibus liberandis et ipsi semper orant ex charitate. Unde cum tu animam liberaveris, omnes beatos laetificas, et tibi regratiantur, non solum illa anima liberata, sed et omnes beati et angeli in iudicio pro felicitatis augmento secundum doctores. Tertia est consolatio, scilicet omnium exsistentium in Purgatorio, quia pro quolibet subsidio facto pro quacumque anima in Purgatorio exsistente omnes congaudent et consolantur ibi exsistentes in charitate, ut supra dictum est secundum Richardum. Et ideo omnes ibi exsistentes orant pro isto, qui facit aliquod suffragium alicui eorum. (I)
Si dicas: Numquid prodest nobis vivis oratio illorum, scilicet in Purgatorio exsistentium pro nobis fusa. Respondet Richardus super IV. dist. XLV. q. paenultima ar. ultimo, quod earum orationes prosunt multis vivis et omnibus, nisi sit impedimentum ex parte nostra, sicut et oratio sanctorum patrum in limbo proderat filiis Israel vivis, ut patet II. Machab. ultimo de oratione Ieremiae, qui tunc in limbo fuit. Et certe cum sint confirmati in gratia hi, qui sunt in Purgatorio, plus ergo valet eorum pro nobis oratio, quam sanctorum, qui adhuc sunt in isto mundo. Quarta est defensatio. Nam Petrus Cluniacensis ait,
15 ut patet in communi Legenda, quod cum quidam sacerdos quotidie de mortuis celebraret, apud episcopum accusatus, est suspensus ab officio. Cum autem episcopus in magna sollemnitate per coemeterium transiret, contra illum mortui surrexerunt dicentes: „Iste episcopus nullas missas nobis dat, insuper sacerdotem nostrum nobis abstulit, sed certe nisi emendaverit, morietur.” Qui sacerdotem absolvit, et ipse libenter pro mortuis de cetero celebravit. Item ibidem refert Cantor Parisiensis, quod quidam dum per coemeterium transiret, semper pro defunctis orabat, qui dum ab inimicis per coemeterium fugiens insequeretur, continuo mortui insurgentes inimicos fugarunt et illum defenderunt. Ex quo significatur, quod defendunt in mortis iudicio iuxta illud Ps.: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem in die etc. 16 Quinta est exoratio. Unde Richardus de Sancto Victore: Animae ereptae de Purgatorio dum assunt caelesti gaudio, miro modo reinterpellant exorando pro his, qui eis subvenerunt in hoc saeculo, Deus enim eis nil negat, qui sunt in caelo. Hinc Augustinus in sermone dicit: Orate pro defunctis, ut cum fuerint in vita aeterna, pro vobis orent. Exemplum: Si regi capto benefaceres in carcere, tandem dum rediret in regnum, tibi recompensaret. (K)
Sexta est fructus redundatio. Quaeritur namque, utrum suffragia facta pro defunctis prosint ipsi facienti. Respondetur secundum Thomam in IV. dist. XLV., quod opus suffragii quod sit pro defunctis, potest dupliciter considerari. Uno modo prout est expiativum poenae, et hoc modo recompensativo est eius, pro quo fit. Alio modo inquantum est meritorium vitae aeternae, quod habet, inquantum procedit ex radice charitatis, et sic prodest magis facienti. Unde secundum Damascenum: Quemadmodum unguento circumlinire volens primo ille liniens participat unctionem, deinde infirmus perunctus. Sic in proposito. Ambrosius: Omne, quod defunctis impenditur, totum ad salutem nostram refertur, ut impleatur illud Ps.: Oratio mea in sinu meo convertetur.
17 Hinc ibidem Damascenus, scilicet sermone de his, qui in fide dormierunt, subdit: Quicumque pro proximi salute agonizat, primum ipse sibi prodest, deinde proximo. Et sic patet utilitas magna.
Septima est gratiae divinae et misericordiae ac tandem gloriae adquisitio. Unde Augustinus: Si vis, homo, ut tui misereatur Deus, fac ut proximo misereatur. Eadem enim mensura, qua mensi fueritis, remetiretur vobis, Luc. VI. 18 O ergo homo, ecce ex praemissis patet, quoniam sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, et praecipue hodie pietatem illis exhibere subveniendo, quia multos et generaliter omnes potest homo hodie liberare propter subsidia Ecclesiae, quae hodie exhibentur. Legitur namque in Promptuario Discipuli, quod prior quidam ordinis praedicatorum cum in die animarum deberet praedicare de animabus, de nocte apparuit sibi quidam frater mortuus, quem interrogavit, ubi esset, et quare sibi apparuisset, respondit: „Ego sum iste frater tibi bene notus, missus de Purgatorio ex divina voluntate, ut dicam vobis, quod hodie in praedicatione de mortuis inducatis populum ad hoc, ut devotius se habeant ad defunctos, quia Deus hodie est facturus eis magnam misericordiam propter suffragia devotius exhibita, ita quod exibunt hodie de Purgatorio usque ad quindecim milia animarum.” Et hanc visionem praedicator ille prior in publico coram omnibus narravit. O ergo carissimi, omnes hortor viros et mulieres, facite hodie devote suffragia defunctis, ut et illos liberetis, et vobis gratiam, misericordiam et omne bonum a Christo mereri valeatis.



1 II Mcc 12,46
2 Sir 7,37-39
3 Sir 3,15-16
4 Sir 3,17
5 Mt 5,7
6 Prv 17,17
7 I Io 3,17-18
8 Iac 2,13
9 Ecl 9,10
10 Ps 48,11
11 Cf. Is 63,16
12 Tb 5,13
13 Cf. Rm 12,4-5; Eph 4,25
14 Mt 25,40
15 Ex editione Hagenau 1500: ait
16 Ps 40,2
17 Ps 34,13
18 Lc 6,38




Kezdőlap