[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXVII.]

In commemoratione defunctorum
Sermo secundus scilicet de sepultura et exsequiis

Fili, in mortuum produc lacrimas, et ne despicias sepulturam illius. Ecci. XXXVIII. 1 (A)

Ubi secundum Lyram inducit nos Scriptura ad fletum et compassionem super mortuis, quorum hodie festum vel dies agitur. Merito autem quilibet fidelis ad id hortatur, quia hoc est unum et praecipuum opus misericordiae, de quo etiam commendatur sanctus Tobias, scilicet de sepultura mortuorum, et Abraham, et sancti Christum sepelientes. Item animae mortuorum, scilicet in Purgatorio exsistentes sunt in poenis maximis, et indigent relevari vel adiuvari per vivos. Debemus ergo eis compati et misericordiam exhibere sepeliendo, exsequias celebrando et suffragia impendendo, sicut membrum unum compatitur alteri membro in poenis posito. Sumus autem invicem membra, I. Cor. XII.
2 Unde et Ro. XII. hortatur Apostolus dicens: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, 3 quod dicit: Sicut heri gaudendum erat cum beatis pro eorum gloria, sic hodie flendum est, scilicet per compassionem cum flentibus in Purgatorio. Ideo hortatur Scriptura in praedictis verbis dicens: Fili, in mortuum etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de exsequiarum lugubritate, quia dicitur: Fili, in mortuum produc lacrimas
· Secundum de sepulturarum salubritate, ibi: Ne despicias sepulturam
· Tertium de oblagiorum celebritate, quod sequitur ex praedictis (B)
Circa primum de exsequiis scilicet lugubribus mortuorum aliquae quaestiones occurrunt. Prima quaestio de lugubri Ecclesiae cultu, cur Ecclesia exsequias mortuorum lugubriter celebrat. Ratio huius quaestionis est ista, quoniam Apostolus I. Thess. IV. dicit: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus.
4 Lyra: id est de defunctis, qui dormiunt somno mortis, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent, scilicet resurrectionis futurae, et sic credunt illi defunctos periisse totaliter, et propter hoc habent occasionem lugendi eos. Non sic autem nos Christiani, qui habemus spem resurgendi, ergo non deberent exsequiae lugubriter celebrari in Ecclesia. Sed ad haec secundum Lyram et doctores respondetur, quod Apostolus non monet nos, ut de mortuis caris non contristemur, quia necesse est, ut contristemur, sed ut inconsolabiliter non contristemur, ut patet ibidem in Glossa. Convenienter ergo Ecclesia luget mortuos in sua celebritate, quia primo nescitur, an ad Infernum vel Purgatorium aut caelum transierunt, Ecces. IX.: Omnia in futurum servantur incerta. 5 Secundo quia per hoc docemur, quam lugendum sit et malum ipsum peccatum, scilicet originale, et per consequens actuale, cum per illud omnes in eadem morimur, I. Cor. III. Tertio quia per hoc fideles provocantur ad pietatis exhibitionem ex consideratione, quod sunt in statu lugubri, utpote in acerbissimis poenis et carentia visionis divinae, ad tempus scilicet quousque satisfactio expleatur, iuxta illud Matth. XIII.: Non exibis inde, donec reddas novissimum quadrantem. 6 O ergo homo, recogita haec in celebritate ista, et age poenitentiam de peccatis tuis, ne venias in illa tormenta, atque subveni defunctis. (C)
Secunda quaestio de fletus modo, scilicet cur moderare debeat se Christianus in mortui cari fletu, ne inconsolabiliter illum defleat. Respondetur, quod plures sunt rationes ad id moventes. Prima ratio ex parte voluntatis divinae, quia voluntati divinae omnes tenemur conformari et parere. Non ergo debes dolere, quod ille paruit suo Creatori, qui voluit eum transferre de mundo. Unde omnes oramus Pater noster, etc., fiat voluntas tua, sicut in caelo etc. Secunda ratio ex parte decedentis animae, quia talis a debito suo iam liberata est, ad quod tenebatur, id est a debito mortis, et ideo potius gaudere debes, quod a tam magna obligatione est soluta, quam si teneretur in vita, sicut congauderes amico de oneroso fenore liberato. Tertia ratio ex parte mercedis adeptae, quia talis finito cursu laboris huius vitae, quo fatigabatur quasi in exsulatu, adeptus est mercedem felicitatis perpetuae, liberatus a carcere huius exsilii. Unde Iob XIV.: Breves dies hominis sunt etc., donec optata venient, et sicut mercennarii dies eius.
7 Propterea Augustinus li. De visitatione infirmorum dicit, quod homo potius deberet gaudere de morte cari sui, sicut si sciret eum de carcere sublimatum ad dignitatem regiam. Quarta ratio ex parte resurrectionis futurae, ut dicit Apostolus ubi supra in obiectione, scilicet I. Thess. IV.: Nolumus vos ignorare fratres etc. 8 Unde Ecclesia canit dicens: Deus, cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius resuscitanda in novissimo die, ergo etc. (D)
Tertia quaestio de luctus profectu vel nocumento, scilicet utrum lugere mortuos prosit an noceat defunctis ipsis vel etiam lugentibus vivis. Ad quod respondetur secundum doctores, quod diversi diversis ex causis flent super defunctis. Quidam propter terrenum damnum, quia in illis habuerunt spem prosperitatis consequendae, quam per illorum mortem amiserunt, et talium fletus in nullo prodest mortuis aut etiam sibiipsis, quia deflent proprium commodum temporale. Quidam flent propter illicitam causam, puta quia ille mortuus fuit eis delectabilis in aliquo malo, scilicet carnalitate vel prosperatione alienorum bonorum. Et hoc nocet, quia Albertus Magnus super „Missus est” dicit, quod si damnatus, scilicet quis in inferno per malam vitam suam fuit causa mali in aliquo vivente, tunc in Inferno totiens crescit vermis damnati in poenis, quotiens crescit hic, et dilatatur in alios malum, quos involvit. In hoc sensu Augustinus dicit, quod ignoratur poena Arii, quia nescitur, quot eius errore sunt subvertendi. Haec Albertus. Ex quo patet, quod temperandus est dolor oriens ex huiusmodi causa illicita, hoc enim nocet mortuo, quia crescit eius poena, si damnatus est, eo quod fuit causa et occasio peccandi in vivente, nocet etiam viventi talis fletus propter pravam delectationem vel propter affectum prosperitatis malae, scilicet de alienis rebus, quia haec sunt peccata damnabilia, quidam autem flent ex vera charitate super mortuo, puta quia timetur illius damnatio vel poena, sicut flevit David super Absalom interfecto in peccato, vel quia communitati utilis fuit ille, aut paci aut iustis et pauperibus. Et iste luctus prodest mortuis in Purgatorio exsistentibus ad mitigationem poenae, quia procedit ex charitate et compassione, et facit orationes fieri et suffragia pro mortuo. Unde in themata dicitur: Fili, in mortuum produc lacrimas, scilicet charitatis et compassionis. Nam et Christus flevit super Lazarum mortuum Ioh. XI.
Quidam autem flent super mortuo propter naturalem pietatis affectum, sicut pater vel mater, frater et soror ac amicus. Et talis fletus cum sit naturalis, nec est meritorius, nec demeritorius, quia ut dicit Philosophus II. Ethicorum: Propter ea, quae insunt nobis a natura, nec laudamur, nec vituperamur. Erit tamen talis fletus vitiosus, si fuerit nimius et inconsolabilis. Qui enim nimium tristantur super mortuis, peccant in suam animam, quia peccato tali occidunt eam, II. Cor. VII.: Tristitia saeculi mortem operatur.
9 Lyra: id est tristitia de bono saeculari peccatum facit. Item tales peccant in corpus proprium ipsum destruendo, et in proximum ipsum scandalizando, et in animam mortui ipsam suffragiis privando, ut patet in his, qui prae tristitia nihil devote orare possunt pro mortuis. Ad id exemplum ponit Thomas Brabantinus de apibus libro De bono universali, quod cum mater primogenitum mortuum inconsolabiliter fleret, una die apparuerunt sibi iuvenes plurimi in via laetissime gradientes, inter quos suum filium non videns flere amplius coepit. Et tandem post alios lento gressu vidit filium in toga magnum pondus aquae portare, et interrogatus a matre, quid haec vellent, respondit: „Aquae sunt lacrimae, quas pro me inaniter fudisti, et me liberare non procurasti, converte ista in missas et elemosynas, in orationes aliaque misericordiae opera, et liberabor.” (E)
Circa secundum principale de sepulturae salubritate tres quaestiones sufficiat declarare. Prima quaestio de vivis, utrum proficiat vivis sepultura mortuorum. Ad quod respondetur secundum Richardum in IV. dist. XLV. ar. VII. q. I., quod sepultura corporum prodest vivis sepelientibus et aliis propter tria. Primo propter astruendam resurrectionem et eius fidem, quia ut Augustinus libro De cura pro mortuis agenda dicit, tale opus, scilicet sepulturae fidem resurrectionis futurae astruit, et hoc patet tam in gestibus, quam in orationibus, quae fiunt in sepulturis Christianorum, quibus damnatur error infidelium. Secundo propter amovendum horrorem et dolorem, quia per hoc praeservatur aer ab infectione cadaverum, qua vivorum corpora possent infici, et doloris materia subtrahitur. Unde Quintilianus li. V. Declamationum dicit: Ad operiendam foeditatem subtrahendamque dolori materiam mortuus viventium causa sepelitur. Tertio propter meritorum adquisitionem, ut illa sepelientes per tale opus misericordiae mereantur. Unde Augustinus li. I. De civitate Dei et ubi supra: Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse teste angelo commendatur. Item laudatur Abraham de pietate, qua sepelivit Saram mortuam in Hebron, Gen. XXIII. Sic sancti Veteris Testamenti, ut Iacob et Ioseph mandarunt filiis Israel de sepultura sua et ossibus transferendis, scilicet ad terram promissionis, quia fidem habuerunt de resurrectione Christi, cum quo multa corpora sanctorum crediderunt resurrectura, ut dicit Lyra. Spem ergo resurrectionis habentes, cum Christo volebant sepeliri in terra sancta. Sic et multi alii sancti commendantur de pietate sepulturae etiam in Novo Testamento, ut Nicodemus, Ioseph et sanctae mulieres, quae in sepultura Christi pietatem exhibuerunt. Item sancta Elisabeth et multae tales in historiis de sepultura commendantur. Item etiam apud infideles commendantur. Narrat Valerius li. I. in rubrica de somniis, qualiter Simonides
10 poeta peregre vadens cum navis, in qua erat, applicuisset ad litus, et corpus inhumatum iacens vidisset, sepulturae mandavit. Ecce autem nocte sibi apparuit is, qui sepultus fuerat, et monuit eum in somniis, ne proximo die navigaret, remansit ergo ille in terra. Alii vero navigantes inde fluctibus et procellis absorpti sunt. Unde patet, quod utilis est ipsa sepultura. (F)
Secunda quaestio de mortuis, scilicet utrum prosit mortuis, scilicet aliquid purgabile habentibus suorum corporum ecclesiastica sepultura. Ad hoc respondet Richardus ubi supra q. I., quod non prodest per se, sed per accidens. Et hoc triplici ratione. Primo propter intuentium excitationem, scilicet inquantum inspicientes sepulchra memoriam retinent defunctorum, et pro eis orant. Unde Augustinus li. De cura pro mortuis dicit: Monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. Secundo propter sanctorum denotionem. Credendum est enim, quod sancti illi, ad quorum honorem fabricata est ecclesia, orant pro his, qui sepeliuntur in illa vel eius coemeterio. Vide XIII. q. I. „Non extimemus”, Augustinus dicit, quod vero quisquam apud memorias martyrum sepeliatur, hoc tantum mihi videtur prodesse defuncto, ut commendans eum martyrum patrocinio, affectio pro illo supplicationis augeatur. Tertio propter ministrorum Ecclesiae orationem, quia illi, qui Ecclesiae deserviunt, tenentur ceteris paribus pro illis frequentius et specialius orare, ergo etc. Haec secundum Richardum. (G)

Tertia quaestio de impiis, scilicet utrum obsit vel prosit in peccato mortali decedentibus ecclesiastica sepultura. Respondetur secundum Richardum ubi supra, quod non nocet, nisi inquantum hanc sibi indignam propter humanam gloriam procuravit, et sic intelligendum est, quod scribit Augustinus XIII. q. II. „Quibus”, scilicet quod impiis nocet sepeliri in loco sacro. Et ibidem c. „Cum gravia” Gregorius ait: Quos peccata gravia deprimunt, ad maiorem cumulum damnationis potius, quam ad absolutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Haec ibi. Unde non debent sepeliri in sacro loco prohibiti secundum iura, ut sunt infideles et omnes in torneamento morientes. Item quicumque seipsos occidunt, scilicet ex desperatione vel ira et huiusmodi, secus si ex fatuitate et huiusmodi. Nam Bernardus dicit extra de sepul. c. „Ex parte”, quod si quis propter fugam praecipitaret se in aqua, quia inde sic credebat evadere, non imputatur ei, etiam si contrarium eveniat. Item negatur sepultura ei, de quo certum est et manifestum non fuisse confessum vel non communicasse ad minus semel in anno, ut de pe. et re. c. „Omnis”. Et hoc intellige, nisi in articulo mortis signa contritionis ostendat et emendationis. Item negatur blasphemis Dei et sanctorum, si moriantur sine poenitentia, extra de maledicis in fine. Et negatur generaliter omnibus notoriis peccatoribus, si moriantur absque poenitentia, XIII. q. III. „Non extimemus”. Item omnibus excommunicatis. Talibus enim nocet sepeliri in loco sacro propter indignitatem.
Ad quod refert Gregorius in IV. Dialogorum exempla. Unum est, quod quaedam religiosa, quae fuit continens carne, sed detractionis et stultiloquii plena, in ecclesia cum esset sepulta, vidit in nocte custos multitudinem daemonum, qui eius corpus extrahentes ante altare diviserunt cingulo tenus, et partem superiorem cremaverunt, partem inferiorem reliquerunt. Aliud est, quod Valentinus Mediolanensis ecclesiae defensor lubricae vitae in ecclesia sepultus est, eadem nocte ad vocem tracti hominis et trahentium custodes occurrentes viderunt duos teterrimos spiritus per pedes Valentinum ligatum (ipso graviter clamante de proprio sepulchro) extra ecclesiam trahere, mane surgentes reppererunt Valentinum non intra ecclesiam, sed extra in sepulchro alieno proiectum. Tertium est, quod Valerianus patricius Brixiensis in senio lubrice vixerat, et ab episcopo eiusdem civitatis sepultus est in ecclesia beati Faustini martyris, nocte eadem sequenti sanctus Faustinus apparens dixit: „Vade, dic episcopo, ut foetentes has carnes eiciat, alias die tertia morietur.” Cumque ille timeret prima die et sequenti visionem dicere episcopo, ecce die tertia episcopus incolumis lectum intrans exspiravit. Haec Gregorius. Haec de sepulturis sufficiant populo praedicari. O ergo peccator, poenitentiam age, quia si in peccato mortuus fueris, nec sepultura, nec alia bona tibi prodesse poterunt. (H)

Circa tertium principale, scilicet de celebritate sumptuosa oblagiorum quaeri sufficiat, utrum expensae in cultu et pompa funeralium prosint defunctis. Ratio quaestionis est, quia Gregorius in IV. li. Dialogorum dicit: Curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Item cum ista fiant ad quandam pompam et quasi vanam gloriam, videtur ergo, quod sint reprehensibilia, quoniam melius esset haec expendere in pauperes indigentes, ergo videtur, quod non prosunt. Sed ad haec respondetur secundum Richardum ubi supra, simulque secundum Thomam, quod pompa exsequiarum si fiat secundum consuetudinem patriae et non cum nimio excessu et pia intentatione, non est reprehensibilis, quia tunc talia sunt honesta. Unde Augustinus I. li. De civitate Dei dicit: Antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exsequiae celebratae et sepulchra provisa. Unde patet, quod talia prosunt tam vivis facientibus, quam etiam mortuis. Faciunt enim secundum Richardum ad consolationem vivorum, et sub levationem spei ipsorum ad resurrectionem futuram, nec tenetur homo de necessitate facere omne bonum, quod potest, nec peccat faciendo bonum eo ipso, quo non facit maius bonum, cum possit faciens, ergo sumptus in sepulturam, quos posset, in pauperes vel alibi melius collocare non facit eos, inquantum est minus utile, sed inquantum est utile, debet tamen fieri, secundum quod recta ratio dictat debitis circumstantiis observatis. Haec Richardus. Denique talia etiam mortuis prosunt, non quidem per se, ut patuit supra. Et sic intelligenda est auctoritas Gregorius IV. Dialogorum supra allegata, tamen prosunt per accidens, inquantum per huiusmodi excitantur homines ad compatiendum et orandum, vel pauperes exinde fructum capiunt, vel ecclesia decoratur, vel inquantum in reverentiam Dei fiunt et huiusmodi. Hoc patet per Damascenum in sermone de dormientibus dicentem, quod oleum et ceras Deum invocando in sepulchro accendere holocaustum sunt. Accepta enim ista sunt Deo, et multam ab eo recipientia retributionem. Haec secundum Thomam in quarto. (I)

Pro his autem notandum ad simplicium hominum instructionem, quod circa defunctos fieri solent apud fideles in ecclesia plures caerimoniae ad Dei honorem et significationem mysterii in compatiendo illis et orando, ut iuventur per talia et alia quaeque suffragia, vide ABC. Primum est accensio cerei sacri vel alterius, dum instat agonizatio. Et tandem quousque fit exsequiarum celebratio. Nam morienti in agone constituto accensus cereus dari solet in manu, et tandem per totam celebritatem exsequiarum cereis ardentibus utuntur assistentes homines tam in processione, quam infra missam et sepulturae tempus. Sed quare hoc, nisi ut significetur, quod Christus, qui est lux vera, eripiat hanc animam de tenebris, et perducat ad lucem aeternae gloriae. Unde canitur: Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis tuis in aeternum. Requiem aeternam dona etc., et lux perpetua etc. Secundum est benedictae aquae aspersio super corpus et sepulchrum, hoc significat, quod sicut aqua exstinguit ignem, sic orandum est ut rore misericordiae caelestis mitigetur animae poena Purgatorii. Tertium est campanarum pulsatio, hoc ad provocandum fideles, ut orent pro anima, quatenus deducatur ad laudandum Deum in caelum. Quartum devota decantatio missarum, scilicet officiorum, ad significandum, quod per orationes et praecipue per missas ac alia subsidia ministrorum Ecclesiae possunt liberari animae. Quintum est elemosynarum et ciborum distributio, ad significandum, quod elemosynis sunt peccata redimenda, ut patet Dan. IV. Sextum funeralis telae vel panni coniectio ad significandum futuram stolam gloriae in resurrectione post stolam mortalitatis. Septimum grati odoris thurificatio ad significandum devotae orationis gratitudinem apud Deum, qua petimus, ut Deus eripiat animam a foetore infernali, qua tenetur in Purgatorio. Ultimum est observatio dierum in faciendo suffragio. Nam Ecclesia consuevit triplicem numerum dierum pro hoc praecipue observare, scilicet septenarium, tricenarium et anniversarium, ut habetur extra de verbo sigi. „Cum inter”, et c. „Ex parte”. Quorum ratio libro de mitrali officio et in legenda assignantur. Nam septenarius observatur, ut defunctis omnia peccata remittantur, quae egerunt in vita currente per septem dies singularum hebdomadarum. Item tricenarius observatur, qui constat ex ternario in denarium ducto, ut purgetur in eis, quidquid in fide Trinitatis et Decalogi transgressione deliquerunt. Item anniversarius, ut de anno calamitatis perveniant ad annos aeternitatis in sanctorum numerum, quorum etiam anniversarium diem celebramus ad eorum honorem et nostram utilitatem, ut ipsi sancti intercedant pro nobis. Rogemus ergo, carissimi, Dominum Iesum, ut misereatur animarum in Purgatorio, et nobis det veniam et gratiam in praesenti ac tandem gloriam in futuro. Amen.



1 Sir 38,16
2 Cf. Eph 4,25
3 Rm 12,15
4 I Th 4,13
5 Ecl 9,2
6 Mt 5,26
7 Iob 14,5-6
8 I Th 4,13
9 II Cor 7,10
10 Editio: Simoniades




Kezdőlap