[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXIX.]

In commemoratione defunctorum
Sermo quartus, scilicet de suffragiis et testamentis eorum

Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Ps. XL. 1 (A)

In quibus verbis et subsequentibus triplex ratio praecipua insinuatur, quia debemus compati super animas exsistentes in Purgatorio, aliosque egenos et pauperes. Prima ratio, quare in hoc est magnum meritum beatitudinis et perfectionis, quia ut Gregorius dicit: Tanto quis perfectior est, quanto perfectius sentit dolores alienos. Ideo dicit Ps.: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem. Secunda ratio, quia animae in Purgatorio sunt in statu magnae penuriae et afflictionis, utpote quae non habent ex se, unde possint iuvare se, nisi iuventur a vivis, et ideo prae aliis ipsae sunt egentes et pauperes, et idcirco maius est misericordiae opus ipsis compati et subvenire. Unde Sidonius in epistolari dicit: De ratione nostrae salutis est quotidie pro defunctis exorare. Item Hieronymus: Tanto viciniores erimus aeterno gaudio, quanto misericordiores fuerimus super defunctorum supplicio. Tertio quia per hoc adquiritur bonum multiplicis utilitatis. Unde subdit Ps.: In die mala, id est in die iudicii liberabit eum Dominus, scilicet a morte aeterna, ecce primum. Dominus conservet eum, scilicet in corpore, ecce secundum. Et vivificet eum, scilicet per gratiam in mente, ecce tertium. Et beatum eum facit in terra, scilicet viventium, ecce quartum. Et non tradat eum in animas, id est in voluntates inimicorum eius, scilicet corporalium et spiritualium, ecce quintum. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius,
2 id est infirmitatis, ecce sextum bonum. Propter quae merito dicitur beatus, qui intelligit compatiendo super egenum et pauperem in Purgatorio. Iuxta quae tria mysteria notemus pro hoc sermone, secundum quod de his tribus debet homo intelligere pro defunctis:
· Primo de testamentorum exsecutione
· Secundo de suffragiorum provisione
· Tertio de exsecutionum valore (B)
Circa primum, scilicet de testamentorum exsecutione pro simplicibus quaestio occurrit. Utrum exsecutores testamentorum non debite exsequendo testamenta sibi commissa et negligendo facere pro animabus suffragia peccent peccato damnabili. Ad quod respondetur, quod sic. Nam offensae huius gravitas ostenditur pluribus rationibus:
· Prima ratio iuridicae sanctionis
· Secunda divinae detestationis
· Tertia nocivae offensionis
· Quarta diabolicae assimilationis
· Quinta durae vindicationis
Prima ratio est iuridicae sanctionis, quia ius dictat tales exsecutores non facientes fideliter, quod teneatur scilicet fore fures et sacrilegos, ac pauperum et egenorum necatores et homicidas, ut patet per Gregorium XVII. q. IV. „Sacrilegium”. Et per dicta Hieronymi XII. q. II. „Gloria”. Insuper iura dictant tales fore excommunicandos. Nam sacrum concilium XIII. q. II. „Qui oblationes” dicit: Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficulter reddunt, tamquam egentium necatores excommunicentur. Idem dicitur et duobus capitulis subsequentibus, et sic tria concilia hoc idem decernunt, ut patet ibidem. Ex quibus Iohannes Neapolitanus in Quodlibetis arguit, quod peccant mortaliter, et per consequens damnabiliter tales exsecutores et heredes multum differentes exsequi, quia nullus debet excommunicari, nisi pro mortali peccato, cum excommunicatio aeternam damnationem inducat, XI. q. III. „Nemo episcoporum”. Quamvis autem tales exsecutores non sint ipso facto excommunicati, nisi hoc esset alicubi per constitutiones synodales, tamen mandantur excommunicari, ergo gravissimum est peccatum. Unde extra de testamentis et ulti. volun. c. „Tua” decernitur, quod tales per episcopos ad fideliter exsequendum testamentum sunt compellendi. Praeterea lex civilis in Autenticis ut cum de appella. cognoscitur § „Causas” dictat, quod filii et successores non servantes testamentum defunctorum sunt exhereditandi, ut habetur etiam XI. q. I. „Silvester”. Ecce ergo quam grave peccatum hoc reputatur in Sancta Ecclesia.
Secunda ratio divinae detestationis, quia Deus maxime odit et detestatur tale peccatum. Unde dicit Isa. LXI.: Ego Dominus amans iudicium et iustitiam et odio habens rapinam in holocausto.
3 Utique rapinam facit in holocausto, qui usurpat quicquam sibi de his, quae sunt legata ad causas pias pro animabus. Denique quod Deus multum odiat hoc peccatum, ex hoc claret, quod si quis depraedaretur bona alicuius servi fidelis vel sponsae praedilectae regis vel domini cuiuscumque, ille tam aegre ferret, ac si ipsummet fuisset depraedatus. Sed animae in Purgatorio multum sunt dilectae sponsae Christi certe in gratia, ergo dignus est morte, qui eas in suffragiis fraudat. Unde et ipse Deus pro signo detestationis prohibuit Exo. XXI. non solum actum rapinae vel furti dicens: Non furtum facies, sed etiam insuper prohibuit concupiscentiam eius dicens: Non concupisces rem proximi tui. 4 Odibilis ergo est Deo, qui usurpat bona animarum.
Tertia ratio nocivae offensionis. Nam ut Hieronymus ait XII. q. II. „Gloria”, accepisse pauperibus erogandum vel ecclesiae et exinde aliquid subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat. Haec ille. Ratio quia fures et latrones praedantur ab his, qui sibi iterum adquirere possunt, id est a vivis. Sed impii exsecutores rapiunt ab animabus aliunde adquirere sibi iuvamina non valentibus ea, per quae possent liberari a poenis atrocissimis. Unde insuper nocent tales et offendunt plus, quam homicidae, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, Mat. X. 5 Sed infideles exsecutores quantum est ex se, quasi animam occidunt, dum eam acerbissimo igni puniri permittunt differentes eos per suffragia liberare, et certe libentius anima exsistens in poenis Purgatorii acceptaret, ut omnia sua membra in hoc mundo torquerentur, quam sua anima in illo igne per horam affligeretur, quia Augustinus homilia de igne Purgatorii dicit, quod ignis Purgatorii durior est, quam quidquid poenarum in hoc saeculo posset aut cogitari, aut sentiri. Idem testatur XXV. dist. „Qui in aliud saeculum”.
Quarta ratio diabolicae assimilationis. Nam ad crudelitatem daemonum pertinet de poenis animarum complacere et delectari. Tales sunt isti quodammodo, quoniam cum possent et tenerentur, nolunt eas de poenis acerbissimis per suffragia liberare, immo quodammodo tales sunt peiores daemonibus in hoc scilicet, quod daemones torquent solum animas reprobas in Inferno. Isti autem bonas et in gratia exsistentes torqueri sinunt. Propterea Dominus improperat Isa. III. dicens: Rapina pauperum, scilicet animarum in domo vestra quare atteritis, populum meum. 6 Unde etiam Philosophus III. Rhetoricae dicit, quod qui mortuos spoliant, assimilantur canibus, qui mordent lapides, scilicet qui contra eos proiciuntur, quia tales canes reputantur prae ceteris atrociores, sic homines spoliantes mortuos sunt crudeliores. (C)
Quinta ratio durae vindicationis, quia tales Deus durius iudicabit et punit. Nam ut Haymo super Apoc.: Iusto Dei se subicit iudicio, qui defunctorum immemor fuerit in hoc saeculo, quia ut scribitur Iac. II.: Iudicium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam.
7 Duram itaque vindictam Deus exercet contra tales. Primo quidem punit tales quandoque etiam in hac vita castigando paupertate vel dura infirmitate, ita quod plus consumunt in lecto infirmitatis vel plus perdunt, quam recipiunt, vel quandoque plagando etiam suos filios et posteritatem egestate, iuxta illud Ps.: Fiant filii eius orphani et mendicent et eiciantur de habitationibus suis etc. 8 Nam Deus magnum amorem gerit erga electos, quales sunt animae in Purgatorio confirmati et securi de divina praedestinatione. Secundo Deus punit tales exsecutores et raptores in morte et post mortem. Unde Eusebius: Qui defunctis consolationem negat, profecto et ipse a consolatione alienus erit. Unde et Hieronymus: Quantam consolationem defunctis impendimus, tantam viceversa recipiemus, iuxta illud Luc. VI.: Quacumque mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 9 Tertio punit Deus in iudicio et post iudicium in Inferno. Nam ipsos scilicet pauperes in Purgatorio exsistentes constituet Deus iudices talium exsecutores, Iob XXXVI.: Pauperibus iudicium tribuit. 10 Et Sap. V.: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustaverunt. 11 Ad praemissa exemplum legitur in Speculo historiali Vincentii, quod in monasterio Fuldensi abbas et plures fratres per pestem decesserunt, quapropter elemosynae pauperibus augeri coeperunt. Tandem de hoc cellarius murmurat, et elemosynam minuit. Qui cum sero dormitorium intrare vellet, vidit in capitulo praefatos defunctos congregatos, a quibus trahitur in capitulum et flagellatur, dicuntque sibi: „En post pauca morieris, et quidquid pro te fiet, aliis cedet, quos fraudasti, ut illi corrigantur tuo exemplo, quos corrupisti verbo.” Et sic factum est postea per omnia. O ergo homo, adverte haec, et age curam de mortuis, praecipue quorum es commissarius, ut sis fidelis exsecutor, ne poenam luas, sed meritum misericordiae habeas. (D)
Circa secundum de suffragiorum provisione aliqua dubia quaeruntur decidenda:
· Primo de acceleratione testamenti vel dilatione
· Secundo de bonarum animarum detrimento in suffragii retardatione
· Tertio de communicatione suffragiorum vel participatione
· Quarto de debitorum obligatione vel cessatione
· Quinto de exsecutione suffragiorum et valore
Prima quaestio, utrum exsecutores testamentorum teneantur statim vel quantotius illa exsequi, an liceat differri. Respondet frater Angelus de Clavasio iuxta dictum sancti Thomae in Quodlibetis, quod mora modici temporis non videtur esse magnum periculum. Unde si exsecutor per modicum tempus differat, ut rebus defuncti melius venditis ampliores elemosynas faciat, licite potest facere, quod intelligendum dicit, si augmentum elemosynarum praevalet tarditati in satisfactione, alias non liceret, quia non est faciendum mihi aliquod malum pro bono alterius. Unde et subdit Thomas, quod si quis hoc per multum tempus differat, ut in modico ampliores elemosynas faciat, non excusatur a culpa, quia forte defunctus interim liberatur, et sic frustratur remedio, quo indigebat, faciat ergo, quod magis videbitur expedire animae defuncti. Nam ut noster etiam Richardus concordans dicit in IV. dist. XLV., quod cum testator ipse tempus determinat, infra quod testamentum vult esse impletum, tunc non tenentur necessario exsecutores usque ad illud tempus implere testamentum, si viderent citius explendo se facere animae defuncti utilitatem maiorem, quia tunc tenentur. Si autem non determinat tempus, tunc implere tenentur, quam totius libere habebunt bona legata. Haec ibi. (E)

Secunda quaestio, utrum boni defuncti detrimentum patiantur aliquod ex dilatione testamenti vel suffragii subtractione. Ad quod respondetur recolligendo sententias Thomae in Quodlibetis, necnon Petri de Palude et Richardi super IV. dist. XLV., quod is, qui in charitate ordinavit pro se defuncto aliquid fieri, meruit aliquem gradum gloriae, quoad gaudium, et diminutionem poenae sibi debitae, quia elemosyna est satisfactoria. Si ergo per exsecutorem vel procuratorem omittantur suffragia ab isto ordinata, iste non sustinebit aliquod detrimentum, primo quoad meritum gloriae, si quantum in ipso fuit, causam et operam adhibuit, ut huiusmodi elemosynae cito dentur, sed procurator distulit adeo, quod iste gloriam intravit interim, quia voluntas tunc pro facto capitur. Meritum autem gloriae dependet principaliter ex voluntate et intentione merentis, quod in hac vita totum comparatur. Secundo non obest quoad poenae intensionem, quia cum anima egreditur, poena sibi in acerbitate taxatur, quae nec intenditur, nec minuitur propter negationem suffragii. Tertio non obest quoad poenae perpetuationem, quia expiatur anima per poenam et suffragia communia, licet tardius. Sed dilatio vel subtractio suffragii obest: Primo quoad poenae diuturnitatem, quia quanto citius testamentum exsecutioni mandaretur, tanto citius liberaretur per talem satisfactionem. Secundo obest quoad poenae immitigationem, quia quanto citius pauperes et ecclesia recipiunt legata, tanto ferventius et celerius orare tenentur pro anima, et talis acceleratio orationum ferventium valet ad poenae allevationem et celeriorem liberationem. Tertio ex consequenti obest, quoad beatitudinis retardationem, quia interim, quod non liberatur, anima a gloria caelesti retardatur. O ergo quantum laedunt mali exsecutores. (F)

Tertia quaestio, utrum suffragia facta determinate pro aliquo prosint omnibus exsistentibus in Purgatorio. Respondetur colligendo secundum Thomam, Richardum et Henricum de Hassia, quod suffragia fiunt dupliciter. Uno modo in communi et universali Ecclesia, et sic omnibus prosunt aequaliter, sed intellige ceteris paribus, quia unius hominis anima potuit hoc magis meruisse, quam alia, quia multa opera pietatis et misericordiae fecit, et libenter subvenit aliis. Nam secundum Augustinum: Qui in hoc saeculo amplius alios adiuvit, amplius meretur adiuvari in altero. Unde ponamus casum, quod magnus dominus dives moriatur, habens plurima purgabilia cum paucis meritis. Item pauper cum multis meritis moriatur, habens tamen aliquid purgabile, in hoc casu elemosynae divitis dispensatae pro divite proderunt pauperi plus vel minus, secundum quod suis orationibus, meritis et exemplis in praesenti vita iuvit divitem illum vivum sive defunctum. Alio modo fiunt suffragia in speciali et determinate, et sic magis prosunt illi, pro quo fiunt, alias frustra essent specialia, nisi magis prodessent illi, ad quem determinantur per intentionem, quamvis autem quoad diminutionem poenae illis plus prosunt, tamen ex misericordia Dei suffragia facta pro quocumque prosunt etiam omnibus aliis in Purgatorio, quoad consolationem, inquantum omnia eis innotescunt, et sese diligunt ex charitate, et omnes gaudent sine omni invidia de poenae illius alleviatione, pro quo facta sunt suffragia, quia secundum quod dicit Philosophus II. Ethicorum c. ultimo: Cuilibet tristitiae repugnat quaecumque delectatio gaudii, et sic mitigat eam.
Sed quid dicemus ad dictum Hieronymi, qui de consecratione dist. V. „Non mediocriter” dicit sic: Cum igitur pro centum animabus psalmus vel missa dicitur, nihil minus, quam si pro unoquolibet ipsorum diceretur, accipitur. Respondet Richardus in IV. dist. XLV., quod ibi loquitur Hieronymus referendo aliorum opinionem, et sic non assertive, quia fuerunt quidam opinantes sic, ut patet de praepositivo et sequacibus eius dicentibus, quod sicut candela accensa pluribus lucet, licet pro unius honore accendatur, similiter et lectio lecta. Sed respondet Richardus, quod haec exempla non valent, quia lumen candelae et vox doctoris se communicant per necessitatem naturae, sed suffragia per suffragantis intentionem. Nam si vera esset haec opinio, sequeretur, quod ille, qui pro uno defuncto tenetur dicere unam missam et unam pro alio, si diceret unam pro illis duobus, cuilibet solveret id, ad quod tenetur, quod falsum est. Item si centum animae essent, quarum quaelibet liberaretur per unam missam pro se dicendam, si quis pro omnibus simul diceret unam, sequeretur, quod mox omnes liberarentur. Sic etiam consuetudo Ecclesiae faciendi pro singulis esset inutilis, et ideo dicendum est, sicut iam in hac quaestione patuit. (G)

Quarta quaestio de debitis, utrum in morte cesset vel maneat obligatio, scilicet pecuniarum et aliorum, quibus moriens tenebatur. Respondetur secundum Henricum de Hassia super Gen., quod non cessat, nisi vivus quietaverit morientem. Nam si moriens descendit ad Inferna, pro hoc acrius punietur. Si autem ascendit in caelum, quia sufficienter poenituit de non solvendo, tenetur oratione sua satisfacere, scilicet in patria pro vivo petendo sibi prosperitatem in temporalibus. Si autem descendit, et est in Purgatorio, satisfacere tenetur luendo poenas aut orando pro vivo, nisi aliquis vivus persolveret pro eo. Unde quando homo facit testamentum, vel etiam exsecutor, qui vult facere suffragia defuncto, primum omnium debet reddere debitum, si cui defunctus tenetur, quia debita non sunt propria bona, sed aliena. De alienis autem non debet fieri elemosyna. Unde Augustinus XIV. q. V.: Immolans – inquit – ex iniquo: oblatio est maculata, nec respicit Altissimus etc. Ideo melius est, ut restituatur, quia per alia opera defunctus non potest iuvari vel absolvi sine solutione debitorum. Exemplum legitur in Apiario de quodam milite, qui post mortem apparuit uni servorum portans pondus babatorum flammantium, petivitque dicens: „Dic uxori meae, ut solvat debitum fabro, scilicet illi pro babatis, alioquin oportet me puniri.” Nec interim per alia liberatus est. Cumque illa solvisset plene, apparuit uxori dicens: „Iam solutus sum, gratias tibi ago.” Haec sufficiant.
De quinta autem quaestione patebit in subsequenti articulo. (H)

Circa tertium principale de exsecutionum, scilicet pro defunctis fiendarum valore. Ex quo ex praemissis quaestio oritur, qualibus et quot modis possint exsecutores vel alii vivi liberare animas de Purgatorio. Ad hoc respondetur per conclusionem ex verbis Gregorii XIII. q. II. c. „Animae” dicentis sic: Animae defunctorum quattuor modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut carorum elemosynis, aut ieiunio cognatorum. Haec ibi. Sed ad haec additur quintum secundum Henricum de Hassia in lectura super Gen., videlicet poenitentiae iniunctae susceptio et expletio, quae tamen reducibilis est ad praedicta quattuor. Nam secundum eundem Henricum: Si quis vivens susciperet in charitate poenitentiam, quam mortuus in vita habuit iniunctam, necdum expletam, et eam perficeret pro mortuo, et si illa poenitentia foret condigna, mortuus liberaretur, dummodo non haberet alia impedimenta, quia si haberet, puta aliqua oblita peccata, posset pro illis puniri, et sic stat aliquem fore beatum, pro quo adhuc agitur poenitentia in hoc saeculo, quia stat, quod vivens poenitentiam morientis suscepit, et sic ille iam esset liber, et iste, qui suscepit, obligatur, qui si post non satisfecerit, non imputabitur mortuo, sed illi, qui suscepit et neglexit, quod si fideliter implere voluit, sed cito post illum mortuus fuerit, nec perficere potuit, credendum est – inquit – , quod pro hoc non punietur, sed pro pietate et charitate remissionem poenae ac gratiae a Deo, cui placet charitas et misericordia, obtinebit. Haec secundum Henricum. (I)

Sed quaestio restat, utrum suffragia praedicta vel eorum exsecutiones, si fiant per vivos peccatores, valeant. Respondetur secundum Richardum in IV. dist. XLV. et concorditer Thomam per certa puncta: Primum est, quod malus faciens aliqua bona opera pro defunctis, sicut actor principalis, non prosunt illa defunctis, etiam si faciat illa mediante bono ministro, nisi per accidens inquantum pauperes sancti pro elemosynis receptis ab illo excitantur ad orandum pro defuncto. Secundum est, quod malus faciens haec non ut actor, sed ut minister publicus Dei et Ecclesiae, ut sacerdos, qui celebrat missam vel exsequias, prosunt defunctis, quia malitia ministri non tollit efficaciam sacramenti. Unde missa prodest ex se defunctis, a quocumque sacerdote dicatur, licet plus prosit ex duabus partibus, si sacerdos dicit eam exsistens in gratia. Tertium punctum, quod malus quis faciens bona aliqua pro defunctis ut minister privatae personae, si illa persona fuit in charitate, tunc quando praecepit tale opus fieri, vel si fiat opus tale ad consortium exsistentis in charitate, sicut cum duo legunt psalmos vel officium mortuorum, quorum unus est in charitate, alter non, sic prosunt illi, pro quo fiunt. Quartum, quod si minister malus facit opus bonum, scilicet pro defunctis, aliud a missa, ad praeceptum personae privatae, quae non fuit in charitate, quando mandavit fieri, sic non prosunt defunctis, nisi postea esset in charitate, quando talia fiunt, et de novo demandet, vel priorem demandationem de novo acceptet, quia sic valerent. Nam opus ipsius non valet, nisi secundum statum, quo illud fieri mandat vel acceptat ipse actor. Quintum, quod quando actor erat in charitate, quando mandavit ministro fieri opus bonum pro defunctis, licet postea non sit in charitate, quando exsequitur illud minister malus, nihilominus tunc prosunt defunctis, quia sunt a praecipiente ratione illius actus voluntatis, quam habuit, quando ea fieri praecepit. Verumtamen cum nemo sciat, utrum amore an odio dignus sit, non debent homines retrahi a suffragiorum exhibitione in defunctos, quia potissime tenere debet homo, quod scilicet valet semper missa et alia bona sacramentalia, quae facit homo ut minister Ecclesiae. Cautum est tamen semper meliores et conscientiosos eligere exsecutores. Pro exemplo sit, quod Petrus Damiani narrat, quod scilicet sanctus Odilo, abbas Cluniacensis comperit apud vulcanum Siciliae daemones ululantes ex eo, quod animae defunctorum per bonorum elemosynas et orationes de ipsorum manibus eripiebantur, et sic ordinavit pro animabus fieri suffragia singulis annis. O ergo Christiane, si sunt viscera pietatis in te, subveni defunctis, ut Christus faciat tibi misericordiam, det gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ps 40,2
2 Ps 40,4
3 Is 61,8
4 Ex 20,15-17
5 Mt 10,28
6 Is 3,14-15
7 Iac 2,13
8 Ps 108,9
9 Lc 6,38
10 Iob 36,6
11 Sap 5,1




Kezdőlap