[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCIII.]

Item de sancto Martino episcopo
Sermo primus cum legenda

Elegit eum Dominus sacerdotem sibi ad sacrificandum ei hostiam laudis. Haec verba originaliter scribuntur Ecci. XLV., 1 et Ecclesia transsumpsit ea canendo de sanctis pontificibus confessoribus, inter alios etiam de sancto Martino. (A)

In quibus commendatur praecipue de tribus. Primo de divinali electione, cum dicitur: Elegit eum Dominus. De qua sanctis maximum est gaudium et honor ac gloria, quod ab aeterno sunt electi a Deo. Maius enim est hoc, quam si quis foret electus in regem terrenum vel imperatorem aut dominum quantumcumque magnum, utpote quia ista sunt transitoria, regnum autem caeleste, quod dat Deus, aeternum. Secundo commendatur de sacerdotali dignificatione, cum dicitur: Sacerdotem sibi. Et haec talis et tanta est, quod praecellat angelicam dignitatem in hoc, quod sacerdos habet consecrare et tractare corpus et sanguinem Christi, non autem angelus. Unde sanctus Franciscus dicebat, quod si obviaret sibi unus sacerdos et etiam unus angelus, prius vellet salutare sacerdotem, quam angelum. Tertio commendatur de laudis Dei sacrificatione, cum dicitur: Ad sacrificandum ei hostiam laudis. In quo nobis proponitur in exemplum. Unde haec verba de beato Martino convenienter accipiendo tria mysteria notemus ordine alio pro sermone.
· Primum de divinae laudis sacrificio
· Secundum de sanctitatis magno privilegio, ad quod electus est a Deo
· Tertium de felicitatis glorioso praemio, quod sequitur ad praedicta (B)

Circa primum de sacrificio laudis divinae inquirendum est pro simplicis populi aedificatione, de quibus et qualiter debeat fidelis homo sacrificare Deo, scilicet beati Martini exemplo. Ad quod respondetur, quod praecipue de quattuor generibus sacrificiorum tenetur homo, quae et sanctus Martinus obtulit fidelissime ipsi Deo.
· Primo de sua re
· Secundo de suo corpore
· Tertio de potentiis animae
· Quarto de sacrificio Eucharistiae
Primo de sua re. Unde Prover. III.: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
2 Et Ecci. XIV.: Fili, si habes, scilicet bona temporalia, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer, memento, quoniam mors non tardat. 3 In quibus auctoritatibus Scripturae docemur, qualiter debeamus Deo sacrificare de rebus, si volumus acceptari a Deo talia sacrificia nostra. Nam primo omnium debemus Dei honorem praeferre, scilicet ut non transgrediamur in aliquo eius praecepta, propterea dicitur: Honora Dominum. Nam ut dicit Augustinus: Munera tua non placent Deo, nisi ex te bono. Respexit enim Deus ad Abel, et deinde ad munera illius. Hoc contra illos est, qui in peccato perseverant, nec curant desistere, licet et de rebus suis aut actibus Deo offerant aliqua opera de genere faciendo, scilicet elemosynas vel orationes. De talibus Gregorius in Pastorali dicit sic: Qui escam aut vestimentum pauperibus largitur, tamen animae et corporis inquinamentis polluitur, quod minus est, offert iustitiae, quod maius est, culpae. Sua quippe dat Deo, et seipsum diabolo. Haec ille. Secundo si volumus, ut placeant Deo sacrificia de nostris rebus, debemus illa ex propriis, non de alienis offerre. Unde Augustinus XIV. q. V.: Immolans – inquit – ex iniquo oblatio est maculata, dona iniquorum non probat Altissimus, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui enim offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Haec ibi. Et ibidem capitulo subsequenti idem Augustinus dicit: Forte aliquis dicat: Multi sunt divites, avari, cupidi, non habeo peccatum, si suum illis abstulero et pauperibus dedero, unde enim illi nil boni agunt, mercedem sic habere per illa potero. Sed huiusmodi cogitatio est a diaboli calliditate, nam si totum tribuat pauperibus, quod abstulerat, addit potius peccatum, quam minuat. Haec Augustinus. Propterea dicitur in auctoritate supradicta: Honora Dominum, de sua substantia, non de aliena. Tertio debemus Deo sacrificare de melioribus rebus in oblationem vel distributionem pauperibus erogare. Unde subditur: Et de primitiis frugum tuarum. Lyra: id est de melioribus bonis da pauperibus, quia pauperes sunt membra Dei. Hoc contra illos, qui foetida cibaria et vilia quaeque ac defectuosa, quae nec sibi placent, nec servari valent, talia dant pauperibus. Quarto debemus haec ante mortem facere. Unde subditur in alia auctoritate, scilicet Ecci. XIV.: Memento, quoniam mors non tardat, et ideo ante mortem benefac amico tuo. 4 Lyra: id est proximo indigenti vel pauperi. Hoc est contra illos, qui tantum post mortem volunt dare. Nam tales multum stulte secum agunt. Primo quia intrare se ignem Purgatorii acerbissimum permittunt, et postea inde per tempus liberantur, qui tamen possunt praeservari, ne intrarent illum ignem, videlicet faciendo in vita de rebus, quod faciunt post mortem. Secundo quia minus meritum volunt habere, cum possent maximum in vita faciendo. Sic enim meretur homo gloriam et gratiam ac peccati expiationem. Sed post mortem faciendo elemosynas per illas meretur tantummodo a peccatis purgationem. Stultus autem est, qui ubi posset lucrari improportionabiliter plus, vult contentari de obolo. Tertio quia in dubio se ponunt, cum incertum sit, utrum suae res post mortem per alios fideliter exponantur ad suae animae liberationem. Ideo Augustinus in quodam sermone dicit: Redime te, dum vivis, redime te, dum potes, redime te, dum pretium habes, ne dum mors amara te praevenerit, et vitam simul et pretium perdas. Haec ille. (C)
Secundo de corpore debemus sacrificare Deo. Ad quod hortatur Apostolus Ro. XII.: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum.
5 Sed qualibus modis sacrificare debeat homo Deo de corpore suo, respondetur, quod primo membra in servitio Dei occupando. Nam cum cor occupas in peccatorum contritionem, Deo sacrificas. Ps.: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum etc. 6 Item os in oratione, aures in verbi Dei auditione, pedes in ingressu ecclesiae, manus in elemosynae subventione, oculos in lacrimatione poenitentiae, et vires corporis in bonis operibus expendendo sacrificas Deo. Ps.: Sacrificate sacrificium iustitiae, id est bonorum operum, et sperate in Domino. 7 Lyra: id est sic sperare potestis de praemio recipiendo a Domino. Nam quaero: Cur homines pigri sunt ad expendendum vires suas in servitio Dei? Huius utique potissima ratio est, quia non considerant nec sperant, quantum deberent de mercede, quae deberetur eis ex promissione Dei. Nam si scires et sperares, quod tibi pro uno Pater noster darentur a rege tres ducati, libenter orares quotidie Pater noster. Sic in proposito si scires et confideres, quod tibi regnum aeternum indicibilis felicitatis dabitur a Deo in caelo, libenter Deo servires. Gregorius super Ezech.: Quantum credit quisque, tantum sperat, et quantum credit ac sperat, tantum operatur et amat. Secundo corpus nostrum debemus sacrificare Deo carnis concupiscentias mortificando. Ambrosius in Hexaemeron: Hoc est verum Christi sacrificium, pudicitia corporis. Item Bernardus in Meditationibus: Quotiens peccato resistimus, totiens diabolum superamus, angelos laetificamus, Deum honoramus, et coronam habebimus. Sed heu multi sacrificium faciunt de suo corpore diabolo. Origenes: Quotiens peccamus, diabolo sacrificamur. Tertio debemus sacrificare corpus Deo poenitentiam tempestive agendo et non differendo. Unde Dan. III.: In animo contrito et spiritu humilitatis fiat sacrificium nostrum hodie in conspectu tuo, Domine, ut placeat tibi. 8 Notanter dicit: ’hodie’ non differendo, scilicet vel tardando de die in diem, ut heu multi faciunt, quia tanto magis placent Deo sacrificia poenitentiae, quanto sunt accelerata. Ecci. V.: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius, et disperdet te. 9 O ergo iuvenis, sacrifica Deo tuam iuventutem, sic et tu, adolescens, et tu, puer. Nam ut ait Augustinus: Maledictus, qui offert florem iuventutis diabolo, et faecem senectutis Christo. Quarto debemus corpus Deo sacrificare flagella corporis patienter sufferendo, scilicet infirmitates corporis et huiusmodi. Unde David I. Reg. XXVI. dixit in sua adversitate: Odoretur sacrificium. 10 Lyra: sacrificium patientiae acceptum est coram Deo ac si offeretur holocaustum super altari suo, immo ut Gregorius ait: Maioris est meriti adversa patienter tolerare, quam bonis operibus insudare. O ergo homo, gratias age Deo in infirmitate, et sic Deo sacrificas.
Tertio de mente sive anima debemus Deo sacrificare, scilicet memorando Dei beneficia cum gratitudine, et intellectum mancipando in eius fidei obsequio, ac voluntate plena adhaerendo Deo firmiter per eius amorem et laudis confessionem, iuxta quod Ps. dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. 11 Et sic debemus Deo de anima offerre fidei, spei ac charitatis sacrificium. Unde ad hoc debemus sacrificare memoriam nostram cogitatumque Deo et omnes potentias animae in meditatione passionis Christi et devotione.
Quarto de sacramento Eucharistiae debemus sacrificare Deo, quod est summi honoris et laudis Dei sacrificium. Unde dicit Deus per Ps.: Sacrificium laudis honorificabit me. 12 Lyra: id est sacrificium Eucharistiae, quod immolatur laudibus divinis, hoc enim summe honorificatur Deus, si recipiatur digne, et administretur, ut debet. Sequitur: Illic iter, scilicet salutis habetur. Unde et subditur: Quo ostendam illi, scilicet homini, salutare Dei, id est virtutem aeternam, et in virtute sacrificii habetur. Ioh. VI.: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. 13 Debent ergo fideles assistere huic sacrificio frequentius. (D)
Quaeritur hic, utrum quilibet Christianus debeat et teneatur missam audire. Respondetur secundum Hostiensem, necnon fratrem Angelum de Clavasio in Summa sua, quod de praecepto diebus Dominicis et festis ab Ecclesia praeceptis tenetur audire missam quilibet, qui non est excommunicatus, nec interdictus, aut legitime impeditus, et tenetur totam missam vel integram audire, ita quod benedictionem sacerdotis accipiat, ut patet de consecratione dist. I. „Missas” et c. sequenti et c. „Omnes fideles”, nisi excusetur quis magna necessitate, unde Richardus in Quodlibeto I. q. XIX. dicit, quod si ex vero contemptu vel interpretativo omittitur, est peccatum mortale, et vocat contemptum interpretativum, quando sine aliqua causa legitima ad non audiendum missam in festis assuefacit. Si autem omittit ex aliqua passione animi vel pigritia vel non causa rationabili, si tamen ad omittendum non est assuetus, est veniale peccatum. Si vero ex legitima causa, nullum erit peccatum. Quod etiam dicitur de toto, dic de parte notabili, scilicet quod peccat, si notabilem partem missae dimittit, secus de modica, puta introitu et huiusmodi.
Sed de diebus non festis et non praeceptis ab Ecclesia respondet frater Angelus, quod non tenetur tunc homo de praecepto audire missam, tamen de bona honestate quilibet omni die, maxime episcopus vel religiosus aut ecclesiasticus debet audire, ar. c. fi. de privil. li. VI. Nimirum ad audiendam missam inducunt plura bona ex hoc consequentia, scilicet peccatorum expiatio, gratiae augmentatio, orationis exauditio, malorum remotio, periculorum defensatio, poenae Purgatorii mitigatio, mortis securatio et gloriae caelestis cumulatio, de quibus alibi egimus. Ad propositum: Beatus Martinus de praemissis omnibus sacrificavit Christo fideliter, videlicet de rebus pauperibus distribuendo, de corpore Christo munde serviendo, de anima devotae orationi semper vacando, et de Eucharistia missas dicendo. (E)

Circa secundum de sanctitatis magno privilegio, ac circa tertium insimul prosequendo pro brevitate sit conclusio, quod beatus Martinus merito canitur ab Ecclesia gemma sacerdotum pro magnitudine privilegiorum et praemiorum. Nam vide ABC: Primum privilegium accelerationis divinae servitutis. Nam legitur, quod Martinus Savariae Pannoniorum oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus cum patre suo, tribuno militum caesari militavit, non tamen spontanee, quia ab infantia divinam semper servitutem aspiravit. Et cum esset duodecim annorum, invitis parentibus ad ecclesiam confugit, et se fieri catechumenum postulavit, et ex tunc eremum concupivit, ac voto satisfecisset, si carnis infirmitas non obstitisset. Secundum est benignitatis. Cum enim caesares decrevissent, ut veteranorum filii pro patribus militarent, Martinus cum esset annorum quindecim, ad militandum urgetur, uno tantummodo contentus servo, cui viceversa serviebat, et calciamenta extrahebat, et detergebat saepe, sequendo humilitatem Christi. Nil de stipendiis praeter quotidianum victum servabat, sed pauperibus erogabat. Unde quodam tempore hiemali per portam Ambianensium transiens cum militibus quidam pauper nudus, ut sui misereretur, postulans, cum nullus ei subvenisset, Martinus arrepto ense chlamydem, quae tantummodo supererat, dividit, et partem pauperi tribuens reliqua parte rursus induitur. Sequenti nocte Christus cum angelis apparuit sibi vestitus illa chlamydis parte, et dixit ad angelos: „Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.” Unde vir sanctus non est in gloriam elatus, sed Dei bonitatem recognovit. Tandem cum esset annorum XVIII, baptizari se fecit. Et sic patet. Tertium castitatis, quia virginitatem mundissimam tota vita servavit. Nam canitur de eo: Corpore quidem virgineo blandum habebat eloquium, gravis, id est maturus erat in moribus, intenta mente caelo suspensus est, ut rosa fulget. (F)

Quartum constantiae fortis. Nam cum iam deinceps militare vellet Christo, saeculari militiae renuncians caesar Iulianus contra barbaros pugnaturus pecuniam militibus erogare coepit. At Martinus dixit: „Christi miles ego sum, donativum non recipio.” Indignatus Iulianus dixit, quod metu belli hoc faceret. Cui intrepidus Martinus ait: „Si hoc ignaviae, non fidei ascribitur, crastina die ante aciem inermis astabo, et in nomine Christi signo crucis, non clipeo protectus aut galea hostium cuneos penetrabo securus.” Unde custodiri iubetur, ut sic inermis obiceretur barbaris. Sed die sequenti hostes se et sua omnia dantes legationem miserunt, ut huius sancti merito sine sanguine victoria a Deo daretur. Exinde relicta militia ad sanctum Hilarium, episcopum Pictaviensem accessit, et acolitus est ordinatus. Tunc a Domino monitus per soporem proficiscitur ad visitandum parentes gentiles, et inter Alpes incidit in latrones. Cumque unus eorum securim in caput Martini vibrasset, ictum dextrae alter sustinuit, vinctis post tergum manibus uni eorum custodiendus traditur. Quo percontanti, an timuisset, respondit numquam se ita securum fuisse, quia sciret Dei misericordiam maxime in temptationibus affuturam. Incipiensque latroni praedicavit Christum, et ipsum convertit, qui postea laudabiliter vixit. Martinus dimissus ab eo in via recta, diabolus apparens quaerit, quo tenderet. At ille: „Quo – inquit – Dominus vocaret.” Diabolus ait: „Quocumque iveris, tibi adversabor.” Respondit Martinus: „Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi caro.” Et sic ille evanuit. Itaque transiens matrem convertit, pater vero in errore mansit. Tunc haeretici Ariani ipsum caesum de civitate eiecerunt. Et sic tandem rediens iuxta Pictavum monasterium ordinavit. Et sic patet constantia. (G)

Quintum dignificationis, quia Christus ipsum in episcopum Turonensem omni populo petente ordinari voluit plurimum renitentem. Et insuper ipsum Christus tantum dignificavit, ut par apostolis dici mereretur, unde saepe ab apostolis et Beata Maria ac sanctis virginibus Agne et Thecla visitabatur, quas secum in cella colloquentes discipuli prae foribus audiebant. Sed quare dicitur par apostolis? Respondetur, quod ideo potissime, quia sicut ad apostolos, sic ad Martinum Spiritus Sanctus visibiliter in specie ignis descendit. Nam dum in quadam festivitate in ecclesiam ad sollemnizandum missam iret, quendam pauperem videns praecepit archidiacono, ut illum egentem vestiret. Sed cum haec ille distulisset, ad sacrarium Martinus intrans tunicam suam illi pauperi tribuit, et continuo abscedere iussit. Cumque archidiaconus moneret, ut ad sollemnia peragenda procederet, ille dixit se ire non posse, donec pauperi vestis afferatur. Tandem compulsus ad forum ille vadit, et emit paenulam tunicam, scilicet brevem et vilem, quasi paene nullam, ac ante pedes Martini proiecit iratus, quam ille secreto induit, et sic processit ad missam. Dum autem missam celebraret, globus igneus quasi sol super caput eius apparuit, et a multis visus fuit. Cumque ut moris est, manus levaret, secundum quod Iohannes Beleth dicit, ex quo brachia eius nuda manserunt, quoniam tunica non nisi usque ad cubitum protendebatur, et lineae manicae retro defluxae tenues manus nudatas reddiderunt. Ecce miraculose torques aurei et gemmati deferuntur ab angelis, et decenter brachia Martini operiuntur. O ergo quam mirabilis Deus in sanctis. (H)

Sextum privilegium excellentis virtutis et potestatis. Nam de eo canit Ecclesia: Hic est Martinus, electus Dei pontifex, cui Dominus post apostolos tantam gratiam contulit, ut in virtute Trinitatis deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus. Nimirum quendam catechumenum, quem habebat in monasterio, discedens parumper a monasterio et rediens defunctum repperit sine baptismo. Quem in cellam ducens sua oratione resuscitavit, qui referebat, quod dum super eum sententia obscuris locis deputatus fuisset, vidit, quod duo angeli suggerebant iudici hunc esse, pro quo Martinus oraret, qui iussit illum reddi Martino. Alium insuper, qui laqueo vitam finierat, vitae restituit. Et sic patet magna potestas, cum tales damnabiles liberavit. Tertium denique legimus quendam iuvenem defunctum, pro cuius resuscitatione mater cum lacrimis ipsum rogabat. Unde in medio campi, ubi erat innumerabilis multitudo gentilium, Martinus genua flexit, et cunctis videntibus resuscitavit. Quapropter omnes illi gentiles ad fidem Christi conversi sunt. Praeterea legitur de eo, quod tantae erat virtutis et potestatis, ut oboedirent sibi insensibilia, vegetabilia et irrationalia, de quibus ad praesens prosequi longum foret, et ideo pertranseo. Sed ex quo ut praemissum est, Ecclesia canit, quod Martinus est electus Dei pontifex ad tantam gratiam meritorum post apostolos. (I)

Ideo quaestio hic occurrit: Cur Deus sic ordinavit, ut aliquos eligere voluerit ad gratiam, aliis relictis ad poenam, et aliquos elegerit ad maximam gratiam et gloriam, ut patet de hoc sancto Martino et magnis sanctis. Respondet Alexander I. parte q. XIII. ar. III.: Ratio est manifestatio divinae iustitiae, simul et bonitatis et sapientiae. Unde Augustinus: Bene – inquit – Deus dispensavit, ut nec omnes damnarentur, nec omnes liberarentur. Si enim omnes damnarentur, lateret, quid peccato pro iustitia deberetur. Si nemo salvaretur, lateret, quid gratiae largiretur. Item De civitate Dei li. XI. ponit exemplum, quod sicut pictura cum colore nigro suo loco posita et varietas colorum pulchritudinem facit, et bonum pictorem ac sapientem commendat, solus autem color niger eam deformem faceret, nec sola albedo tam pulchram redderet, sic varietas gratiarum et praemiorum ac nigredo peccatorum suo loco, id est: in Inferno posita facit ad pulchritudinem universi ac commendationem sapientiae et iustitiae et bonitatis divinae. O ergo homo, age poenitentiam. Septimum est ferventissimi amoris, quia flagrans amore Christi sanctus episcopus extra urbem monasterium intravit, ubi cum octoginta discipulis in multa abstinentia vixit, ibi vinum nemo bibebat, nisi infirmitate coactus, mollior habitus pro crimine erat, ibi Martinus nuda humo superiecto cilicio cubabat, omni hora orationi vacabat aut lectioni. Octavum est gloriae magnae felicitatis. Nam obitum suum Martinus longe ante praesciens fratribus revelavit, qui eum flerent dicentes: „Cur nos, pater, deseris?” etc. Oravit Martinus dicens: „Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua.” Iacebat autem supinus in cilicio et cinere. Cumque discipuli vellent sibi stramentum ponere, dixit: „Non decet, o filii, Christianum nisi in cinere et cilicio mori, si vobis aliud exemplum relinquo, ipse peccavi.” Cumque in caelum iugiter aspiceret, vidit ecce diabolum assistere, et dixit: „Quid hic stas, cruenta bestia, nil in me funestum reperies, Abrahae sinus me recipiet.” Et sic spiritum Deo reddidit circa annum Domini CCCCXLVIII., vitae ipsius LXXXI., vultusque eius resplenduit tamquam iam glorificatus foret, ac chori angelorum cum dulci melodia audita a multis deduxerunt in caelum, ubi maximis gloriae praemiis regnat cum Christo. Rogemus ergo Christum, ut ipsius meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.




1 Cf. Sir 45,20
2 Prv 3,9
3 Sir 14,11-12
4 Sir 14,12-13
5 Rm 12,1
6 Ps 50,19
7 Ps 4,6
8 Dn 3,39-40
9 Sir 5,8
10 I Sm 26,19
11 Ps 115,7-8
12 Ps 49,23
13 Ioh 6,59




Kezdőlap