[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCIV.]

De sancto Martino episcopo
Sermo secundus

Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum suum confirmavit super caput eius. Ex Ecci. XLIV. 1 (A)

Transsumit Ecclesia et canit de sanctis confessoribus pontificibus, et inter eos convenienter accipiuntur de sancto Martino episcopo, cui Deus dedit omnium sanctorum benedictionem, ut videbitur in sermone isto. Nimirum sancti viri in hac vita summe desiderant gratiam Dei et in ea perseverationem, quia ut Augustinus in Glossa II. Cor. ultimo dicit: Gratia Dei est, qua sola liberantur homines a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando faciunt bonum. Haec ibi. Nil ergo ardentius quaerunt sancti, pro nullo maiores gratias Deo referunt, quam pro gratiae gratuitae dono, quod est excellentissimum inter omnia Dei dona in praesenti secundum Augustinum. Summa ergo gloria est ipsis esse in gratia Dei. Hanc beatus Martinus abundantissime habuit adeo, ut in gratia omnium ordinum sanctorum participaverit. Ideo convenienter de eo dicit: Benedictionem omnium gentium, id est ordinum sanctorum, dedit illi etc., et testamentum, id est pactum caelestis repromissionis confirmavit super caput etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de his in eis commendatur.
· Primum de divinali benedictione, ibi: Benedictionem
· Secundum de multiplici dotatione, quia omnium gentium benedictionem dedit ei
· Tertium de finali confirmatione secundum testamentum et pactum Dei: super caput eius (B)

Circa primum de divinali benedictione tres quaestiones pertractemus, quae sunt utiles ad populi aedificationem.
· Prima quaestio de quidditate
· Secunda de necessitate
· Tertia de probabilitate
Prima quaestio est: Quid est ipsa benedictio Dei, qua benedicit, scilicet Deus homini? Ad hoc respondetur secundum doctores, quod licet generaliter dicatur benedictio Dei quorumcumque donorum etiam naturalium, tamen specialiter loquendo est beneficiorum vel donorum gratuitorum collatio. Unde Glossa Eph. I. dicit: Aliter benedicitur Deus ab homine, aliter benedicitur homo a Deo. Deus benedicitur ab homine, cum laudibus dignis extollitur. Homo benedicitur a Deo, cum Deus ei gratiae suae bona impertitur. Haec Glossa. Ex quo docemur, quod quidam sunt in plena ac perfecta Dei benedictione, ut sunt beati in patria, quia in praesenti per bona opera meruerunt beneficia divinae gratiae et consequenter gloriae, iuxta quod Apostolus dicit II. Cor. IX.: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet
2 vitam aeternam. Quidam autem sunt in plena et totali maledictione Dei, ut sunt in Inferno damnati, quibus Christus dicturus est in iudicio: Ite maledicti, in ignem aeternum, Matth. XXV. 3, quia illi omnino carent et longe sunt a beneficiis et donis gratiae divinae et gloriae. Sed in hoc mundo mixtim sunt quidam in Dei benedictione, ut sunt iusti in gratia viventes et a peccato abstinentes. Quidam autem sunt in Dei maledictione, ut in peccatis viventes. Unde Prover. X.: Benedictio Domini super caput iusti, os autem impiorum operit iniquitatem. 4 In huius figuram Deus in Paradiso benedixit Adae et Evae, Gen. I., exsistentibus in statu innocentiae. Sed postquam peccaverunt, maledixit dicens: Maledicta terra in opere tuo, Gen. III. 5 Patet ergo. (C)
Secunda quaestio: Qualis benedictio est necessaria et a Deo semper exoranda? Ad hoc respondet Bernardus, ut notatur li. Originalium dicens sic: Benedictio triplex est nobis necessaria: praeveniens, adiuvans, consummans. Prima est misericordiae. Secunda gratiae. Tertia gloriae. Misericordia praevenit conversionem, gratia adiuvat conversionem, perficit gloria consummationem. Nisi trinam hanc benedictionem dederit Deus, non potest terra nostra dare fructum salutis. Haec ibi. Unde patet, quod homo semper debet petere has benedictiones, scilicet misericordiae, ut converti valeat a peccatis, gratiae, qua conservetur et proficiatur, ac gloriae, quae dabitur post hanc vitam in patria. (D)

Tertia quaestio: Qualibus effectibus vel signis probatur quis fore a Deo benedictus. Ad hoc Apostolus Eph. I. insinuat tres effectus divinae benedictionis, quibus potest probari, ubi dicit sic: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
6 Ubi Lyra dicit: In caelestibus, id est quae finaliter habebitur in caelestibus, in Christo, id est per Christum, per quem proveniunt nobis dona divina tamquam per mediatorem Dei et hominum, ut essemus sancti per gratiam in mente, et immaculati per puritatem in conversatione, in charitate, sine qua non prosunt alia dona. Ex quibus patet, quod Dei benedictio efficit in nobis sanctitatem mentis et castitatem corporis. Unde et subditur: Et immaculati, et charitatem ad Dominum et proximum. Unde per haec tria probatur quis a Deo fore benedictus: Primo si homo est ab omni peccato mortali mundus. Secundo si in corpore est castus, scilicet secundum statum suum, utpote virginalem, coniugalem vel vidualem. Tertio si vere Deum diligit et proximum observans omnia praecepta. Unde Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. 7 O ergo homo, quid iaces in peccato, an nescis, quod tam diu es in ira et maledictione Dei, in qua si mors te occupaverit, peribis in aeternum? Age ergo poenitentiam, cave peccata, ut consequaris benedictionem exemplo beati Martini. (E)
Circa secundum principale de multiplici dotatione divinae benedictionis accipiamus pro conclusione, quod benedictus Dominus dotavit sanctum Martinum generaliter omnium beatorum benedictionibus. Declaratur de singulis ordinibus:
· Primo angelorum
· Secundo patriarcharum
· Tertio prophetarum
· Quarto apostolorum
· Quinto martyrum
· Sexto confessorum
· Septimo virginum
· Octavo militum
· Nono religiosorum
· Decimo omnium electorum
Primo inquam benedictionem angelorum, quae consistit in hoc, quod mundissimi sunt ab omni peccato ministrantes Deo fidelissime et iugiter laudantes Deum. Unde Ps.: Benedicite Dominum, omnes angeli eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius etc.
8 Sed beatus Martinus haec habuit. Nam creditur, quod numquam peccavit mortaliter. Unde et legitur de eo, quod ipsum numquam vidit quis maerentem, numquam ridentem, numquam irascentem. Fidelissime etiam Deo ministravit, oboedivit et ipsum laudavit, semper orationi intentus aut lectioni, ab infantia enim divinam aspiravit ad servitutem. Unde cum esset annorum XII, invitis parentibus confugit ad ecclesiam, et eremum concupivit, animusque eius semper intendebat ad monasteria et laudandum Deum.
Secundo patriarcharum, qui benedictionem Dei consecuti sunt per pietatem, et filiorum in fide Christi educationem, de quibus Ecci. XLIV.: Hi sunt viri misericordiae, quorum pie[tates] non defu[erunt], et cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotum eorum. 9 Hanc beatus Martinus habuit, quia fuit ipse multae pietatis, ita quod sibi etiam necessaria pauperibus condivideret, ut dicitur in legenda de chlamyde. Item multorum fuit pater monachorum, quos in monasterio omni sanctitate erudivit.
Tertio prophetarum benedictionem habuit, scilicet in futurorum et secretorum revelatione. Nam dum quidam pauper venisset ad monasterium, et Martinum requireret, Brictius, eius diaconus dixit illi: „Si illum delirum quaeris, ille est, qui quasi amens caelum respicit.” Cumque pauper quod petebat, a beato Martino accepisset, vir sanctus Brictium ad se vocans dixit: „En tibi delirus videor?” Quod cum ille dixisse se negaret prae verecundia, tunc ait Martinus: „Nonne aures meae ad os tuum erant, quando hoc loquebaris? Amen dico tibi, quia a Domino obtinui, ut mihi in episcopatu succedas, sed scias multa te in episcopatu passurum.” Quod postea impletum est. Item cum quidam sub nomine martyris coleretur, et a Martino nil de eius vita inveniri posset, quadam die super sepulchrum illius stans oravit Dominum, ut quis esset, vel cuius meriti indicaret, viditque ad laevam umbram nigerrimam stare, qui a Martino adiuratur, et dixit se latronem fuisse, et ob scelus percussum esse, continuo ergo Martinus altare illud destruxit. Item obitum suum longe ante praescivit.
Quarto apostolorum benedictionem habuit in episcopali dignitate. Nam sicut apostoli fuerunt episcopi consecrati a Christo, sic Martinus fuit episcopus ordinatus. Unde dist. XXI. „In novo” Anacletus dicit, quod episcopi in Ecclesia sunt loco apostolorum, et typo vel vice eorum habentur, presbyteri autem loco septuagintaduorum discipulorum. Item benedictionem apostolorum in Spiritus Sancti missione visibili habuit, ideo par apostolis dicitur, ut patet sermone I. „G”. Denique apostolorum benedictio fuit in potestate faciendi miracula ac oboeditione omnium creaturarum. Unde Christus dixit eis Luc. X.: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nil vobis nocebit. 10 (F)
Sed beatus Martinus potestatem habuit a Deo datam super creaturas. Primo super mare et aera. Navis quaedam dum periclitaretur in mari per ventum, quidam negotiator necdum Christianus exclamavit dicens: „Deus Martini, eripe nos.” Et statim facta est magna tranquillitas. Secundo super terrena vegetabilia. Cum enim quandam arborem pini diabolo dedicatam vellet excidere rusticis obsistentibus gentilibus, unus eorum dixit: „Si de Deo tuo confidis, nos hanc succidemus, et tu eam suscipe.” Quo annuente, succisae arbori et super Martinum ibi ligatum iam cadenti signum crucis opposuit, et in aliam partem rediens rusticos in tuto positos fere oppressit, et sic gentes ad fidem conversae sunt. Tertio super ignis incendia. Dum enim in quadam villa hospitatus clerici sibi lectum plurimo stramine praeparassent, ipse requiescens ibi insuetam mollitiem horrescit, quippe qui nuda humo uno tantum cilicio superiecto cubare consueverat, itaque permotus surgens stramentum omne proiecit, et se super nudam humum collocavit. Nocte media palea illa igne accenditur, et excitatus Martinus vidit se ab igne captum nec exire posse, oravit, et crucis signum emisit, et sic in medio ignis intactus permansit, flammas sentiendo rorantes, super quo omnes monachi sunt admirati et clerici. Quarto super animalia irrationalia. Cum enim vidisset canes lepusculum insequentes, imperavit, ut desisterent, mox illi quasi vincti in suis vestigiis fixi constiterunt. Item serpens cum fluvium transiret, Martinus ei ait: „In nomine Domini iubeo te redire.” Mox se retorsit in ripam aliam. Martinus ingemiscens ait: „Ecce serpentes me audiunt, et homines non audiunt.” Quinto super dominia. Nam pro quadam necessitate Valentinianum imperatorem adiit, sed ille sciens eum petere velle, quod nollet dare, fores sibi claudi fecit. Martinus ergo semel et iterum passus repulsam in cilicio et ieiunio oravit, tunc monente angelo adiit palatium, et nullo prohibente ad imperatorem usque pervenit. Tunc iratus imperator, quia fuisset admissus, assurgere ei noluit, donec sellam regiam et imperatorem a parte posteriori ignis divino miraculo succenderet. Tunc assurgens virtutem divinam se sensisse confessus est, omnia, quae rogavit, concessit, multaque munera obtulit, sed Martinus illa non accepit. Sexto super mortuos et infernalia, quia tres mortuos, qui debebant damnari et ad Infernum iudicari, resuscitavit, ut patuit
sermone I. „H”. Septimo super daemonia. Nam saepe daemones expulit ex hominibus, saepe confudit et increpavit. Quadam vice diabolus in forma regia purpura et diademate et aureis caligis ornatus sibi apparuit dicens: „Martine, agnosce, quem colis, Christus ego sum, qui tibi manifestare me volui.” Tunc ille a Spiritu Sancto inspiratus ait: „Dominus Iesus non se purpuratum, nec diademate renitentem manifestare voluit, ergo Christum nisi in forma, qua passus est, videam, non credam.” Ad hanc vocem confusus diabolus disparuit, et totam cellam foetore complevit. (G)
Quaestio hic occurrit, utrum homo possit sine peccato aut debeat adorare adversarium apparentem in forma Christi aut alicuius sancti. Respondetur secundum doctores, praecipue fratrem Angelum de Clavasio in Summa, quod non, etiam si Christus fore credatur, nisi interius vel exterius conditio exprimatur actualiter, quia ipsa novitas rei insolitae considerationem et attentionem actualem requirit, sicut et de Beata Virgine dicitur, quod cogitabat, qualis esset ista salutatio. Unde in tali casu non sufficit conditionem habere habitualiter tantum. Haec ibi.
Quinto martyrum benedictionem habuit Martinus per patientiae virtutem. Fuit enim multae patientiae. Nam neminem, a quo laedabatur, a sua charitate repellebat, numquam irascebatur, numquam in eius ore nisi Christus, et in corde non nisi pax et misericordia inerat, et pro Christo mortem pati desiderabat, propterea de eo canitur: O sanctissima anima, quam et si gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit. Secundum enim doctores super IV. palma debetur voluntati.
Sexto confessorum per virtuosam operationem, ut confiteretur Christum non solum corde, sed et ore et opere. Fuit enim magnae sobrietatis et artissimae vitae in cibo et potu et lecto, fuit etiam magnae devotionis iugiter orando, fuit magnae pietatis in pauperes, fuit etiam magnae humilitatis. Nam leprosum quendam cunctis horribilem obvium habens osculatus est atque benedixit, et statim mundatus est. In ecclesia etiam numquam cathedra usus est, sed sedebat in sede rusticana, quam tripodem vocant. Fuit etiam multum misericors in peccatores magnos, ut nullum respueret. Unde diabolus quadam vice de hoc ipsum reprehendit, ad quem Martinus ait: „O miserabilis, si tu ipse poenitentiam ageres et desisteres a malis, ego tibi misericordiam pollicerer a Christo.” Et sic patet magna misericordia.
Septimo virginum. Nam virginitatem incorruptam semper servavit, propterea Beata Virgo Maria cum virginibus Agnete et Thecla eum saepe visitavit.
Octavo militum per iustitiae observationem, quam omnes milites debent servare, ut benedictionem consequantur. Ad quod tres regulae sunt necessariae, quas illis Iohannes Baptista praedicavit, Luc. III. dicens: Prima est: neminem concutiatis. Secunda: nemini calumniam feceritis, scilicet ut sic bona alicuius extorquatis. Tertia: contenti estote stipendiis vestris,
11 scilicet ne rapiatis aliena. Haec beatus Martinus observavit, qui nulla rapuit, sed sua erogavit.
Nono religiosorum per observantiam trium votorum, scilicet paupertatis, oboedientiae et castitatis.
Decimo omnium electorum, quorum benedictio consistit in perseverantia vitae bonae usque ad mortem. Nam teste Ps.: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. 12 Et quia beatus Martinus sanctissime vixit usque in finem, ergo omnem benedictionem obtinuit. O ergo tu, homo, diligenter considera, cum quo ordine sanctorum vis habere benedictionem, et qualiter possis obtinere ac imitari, ut possis gaudere cum angelis et sanctis patriarchis, prophetis et omnibus beatis. (H)
Circa tertium de finali confirmatione, scilicet divinae benedictionis, quam Deus in testamento, id est pacto repromisit electis et implevit beato Martino. Quaeritur propter simplicem plebem, quales homines merentur in morte confirmari perpetue in Dei benedictione. Ad quod respondetur secundum dictum Ps. CXIII., quod praecipue tria genera hominum hoc merentur, quae ibi mystice designantur, cum dicit Ps.: Dominus memor fuit, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. Benedicti vos Domino, qui fecit caelum et terram.
13 Lyra: quod dicit, quod Deus istos suos benedicit in terra per gratiae infusionem, et confirmabit in caelo per gloriam. Primum genus hominum est fidem formatam charitate habentium, quod significat, cum dicitur: Dominus memor fuit nostri etc. Nam in morte Deus recordabitur, et ad memoriam nostram reducet omnia opera nostra, ut reddat unicuique secundum opera sua iudicando, Math. XVI. Ibi reprobi pro malis factis maledicentur teste Christo et dicente Matth. XXV.: Ite maledicti in ignem aeternum etc. 14 Ibi vero boni benedicentur. Unde de his Ps. subdit: Benedixit domui Israel, quod secundum Hieronymum interpretatur ’vir videns Deum’. Et quia per fidem formatam Deus videtur a fidelibus, ergo benedicentur, et infideles maledicentur. Unde Marci. ultimo: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non etc. 15 Proinde in morte maledicentur omnes infideles perpetuo, et omnes haeretici ac schismatici, propter quod concilium I. q. I.: Non liceat – inquit – ab haereticis benedictiones accipere, quia maledictiones sunt magis, quam benedictiones. Neque liceat cum haereticis aut schismaticis orare. Haec ibi. Secundum genus in bono usque in finem perseverantium, ideo subdit: Benedixit domui Aaron, quod secundum Hieronymum interpretatur ’mons fortis’. Nam Matth. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 16 Unde qui fortiter perseverant in observantia praeceptorum, benedicuntur, qui autem declinant, maledicuntur in vita et in morte. Ecci. XLI.: Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Altissimi, et si nati fueritis, in maledictione nascemini, id est in peccato et ad peccatum perpetrandum vestro arbitrio, et si moriemini, in maledictione erit pars vestra. 17 Tertium genus Dominum timentium, scilicet timore filiali, et ad poenitentiam redeuntium. Addit ergo Ps.: Benedixit omnibus, qui timent Dominum. 18 Et Ecci. I. scribitur: Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. 19 Sed per contrarium Deum non timentes maledicentur. In cuius figura Moyses dixit filiis Israel Deut. XI.: En pono vobis maledictionem et benedictionem. 20 Et c. XXVIII. dicit: Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias omnia mandata eius, venient super te omnes benedictiones istae. Benedictus tu in civitate, benedictus in agro, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et fructus iumentorum tuorum. Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae. Benedictus eris ingrediens et egrediens, 21 scilicet ex hoc mundo. Et infra: Quia si non audieris vocem Dei tui, ut timeas et custodias mandata eius, venient super te omnes maledictiones istae, scilicet: Maledictus eris in civitate, maledictus in agro, maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae et fructus iumentorum tuorum, maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae, maledictus eris ingrediens et maledictus eris egrediens. 22 Haec et plura terribilia ibi scribuntur. O ergo homo, adverte et provide tibi, ne aeternaliter a Deo maledicaris et pereas, sed pertimesce Dominum, et age poenitentiam, ut benedicaris a Deo. Accipe exemplum beati Martini, qui Deum verum, Christum credidit, quem multum dilexit, et in eo perseveravit perfecto timore filiali, et talem benedictionem ac tantam in morte promeruit, ut omnes angeli et beati congratularentur. Sicut de eo canit Ecclesia dicens sic: O beatum virum, cuius ala Paradisum possidet, unde exsultant angeli, laetantur archangeli, chorus sanctorum proclamat, turba virginum invitat, mane nobiscum in aeternum. Rogemus ergo Christum etc.



1 Sir 44,25
2 II Cor 9,6
3 Mt 25,41
4 Prv 10,6
5 Gn 3,17
6 Eph 1,3-4
7 Ioh 14,21
8 Ps 102,20-21
9 Sir 44, 10-12; cf. abbreviationes editionis: iusti. ob. non ac. (?) cum se. e. per. b. h. sa. ne. e. Editio alia Hagenau 1499, Sajó-Soltész 2554/d) sequitur Vulgatam.
10 Lc 10,19
11 Lc 3,14
12 Ps 115,6
13 Ps 113,20-23
14 Mt 25,41
15 Mc 16,16
16 Mt 24,13
17 Sir 41,11-12
18 Ps 113,21
19 Sir 1,13
20 Dt 11,26
21 Dt 28,1-6
22 Dt 28,15-19




Kezdőlap