[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCV.]

De sancto Martino episcopo
Sermo tertius

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus. Ecci. XLIV. 1 originaliter sunt scripta, et ab Ecclesia transsumuntur de sanctis confessoribus pontificibus, et sic de sancto Martino convenienter dicuntur. (A)

Nam beatus Martinus fuit sacerdos magnus adeo, ut gemma omnium sacerdotum reputetur. Unde canitur: Martinus episcopus vivit in Christo gemma sacerdotum. Item ipse placuit Deo multum, et omnibus angelis ac beatis, ipse inventus est iustus, immo iustissimus et omni sanctitate plenus. Merito ergo de eo canitur: Ecce sacerdos magnus, tam dignitate magnus, quam sanctitate, qui in diebus suis etc. Iuxta quae verba tria mysteria notemus, secundum quod de his tribus commendatur, et in exemplum nobis proponitur.
· Primo de magna sanctitate. Unde dicitur: Ecce sacerdos magnus
· Secundo de divina placibilitate, cum dicitur: Qui in diebus suis placuit Deo
· Tertio de secura felicitate, quia inventus est iustus, scilicet in morte, quod est iustis magnae securitatis de caelesti felicitate propter Christi sententiam Matth. XXV.: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
2 (B)
Circa primum de magna sanctitate, scilicet beati Martini episcopi, ut sciamus eius exemplo et nos in sanctitate promoveri vel crescere et magis placere Deo, quaeritur: Quae faciunt hominem esse magnae sanctitatis? Ad quod secundum Scripturas et doctores respondetur, quod praecipue quattuor. Nam quaecumque res dicitur fore magna vel maior altera quadrupliciter mensurando per dimensiones, videlicet:
· Primo secundum altitudinem
· Secundo secundum bassitudinem
· Tertio secundum longitudinem
· Quarto secundum latitudinem
Sic spiritualiter dicitur quis magnae sanctitatis. Primo secundum altitudinem puritatis. Secundo secundum bassitudinem humilitatis. Tertio secundum longitudinem stabilitatis in adversis. Quarto secundum latitudinem charitatis. O homo, si vis placere Deo, observa haec quattuor, quibus quanto maior fueris, tanto plus Deo placebis.
Primo inquam dixi, quod una res est maior alia secundum altitudinem, sicut videmus caelum esse maius, quanto altius, sic etiam alta arbor vel cedrus est maior quercu. Haec altitudo signat puritatem spiritualiter, per quam homo inaltatur proximando caelestibus et ipsi Deo, iuxta illud Sap. VI.: Incorruptio facit esse proximum Deo.
3 Nam videmus, quod quanto corpora puriora, tanto sunt secundum ordinem naturae superiora et ampliora, ut patet in elemento aquae respectu terrae, et aeris respectu aquae, et ignis respectu aeris, et caeli crystallini respectu aetherei ac caeli empyrei, quod est mundissimum et luminosissimum respectu aliorum, et ideo est altissimum et amplissimum super omnia, sic homo quanto est purior a peccatis, tanto est altioris et maioris sanctitatis et conversationis caelestis. Unde Phil. III.: Nostra conversatio est in caelis. 4 Unde Auctor li. De spiritu c. XXVI. dicit: Anima eo magna, quo capax est aeternorum, eo recta, quo appetens supernorum, eo bona, quo Deo unita. Ideoque et Salvator ait Matth. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, 5 ergo magis et maxime mundi magis et maxime Deum videbunt per Topicam regulam: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis, et maximum ad maxime. O ergo homo peccator, recognosce teipsum, quia quanto es sordidatus peccatis, tanto longius distas a Deo. Ps.: Longe a peccatoribus salus. 6 Et sic diabolo assimilaberis, et periculosius cum diabolo in aeterna tormenta ibis. Sed quanto tu te mundiorem reddis a peccatis per poenitentiam, tanto Deo eris puritate similior, vicinior et amabilior. Unde Bernardus super Cantica: Similis similem sibi quaerit. Beatus autem Martinus fuit purissimus, quia numquam peccasse dicitur mortaliter, et virginitatem mundissimam servavit. Nam a pueritia Christo servire incepit parentibus invitis, ut patet in legenda, sermone I. „E”. (C)
Secundo aliqua res dicitur magna, ut dixi, secundum bassitudinem, id est profunditatem, sicut puteus profundus vel fossatum profundius dicitur magnus vel maius minus profundo. Spiritualiter humilitas profunda per hoc significatur. Unde Gregorius XVIII. Moralium dicit: Tanto unaquaeque anima fit pretiosior et acceptior coram oculis Dei, quanto pro amore veritatis despectior fuerit et humilior in oculis suis. Unde et Salvator Lucae XVIII. dicit: Qui se humiliat, exaltabitur,
7 ergo qui se magis humiliat, magis exaltabitur, per regulam Topicam supradictam. Sed beatus Martinus fuit magnae humilitatis. Cum enim esset filius tribuni, uno tantum servo contentus illi viceversa serviebat, ut patet in legenda. Et hanc humilitatem semper tenuit, etiam in episcopatu, ut patuit in sermone II. „G”, ergo fuit magnae sanctitatis. Unde Isidorus: Descende, ut ascendas, humilia te, ut exalteris, qui enim extollitur, deicietur etc. (D)
Tertio dicitur aliqua res esse magna secundum longitudinem, quemadmodum via centum miliariorum respectu unius dicitur magna, per quod spiritualiter accipe longanimitatem in adversis perseverando. Nam quanto quis longiori tempore animoque longanimo Deo servit perseveranter in omnibus adversis et persecutionibus, tanto apud Deum est maior, iuxta illud Matth. V.: Beati eritis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
8 Unde Gregorius in homilia de apostolis: Libens – inquit – beatus Andreas persecutoribus suis respondit: „Tanto enim meo regi ero acceptior, quanto pro eius nomine fuero permanens in tormentis confessor.” Haec Gregorius ibi. Sic etiam de aliis bonis operibus perseveranter faciendis usque in finem est intelligendum, quod merita augent pro modulo. Unde Mat. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 9 Sed beatus Martinus a principio suae pueritiae usque in diem obitus aetatis suae vitae anno LXXXI. continuavit Dei servitia, et in multa patientia adversitatis, ut patet ex legenda, ubi dicitur, quod in pueritia parentes sibi adversabantur, ne serviret Christo, sed ipse eos relinquens invitis ipsis confugit ad ecclesiam. Item in adolescentia cum esset miles, transiens cum multis in porta Ambianensium, pauperi obvio divisit suam Martinus chlamydem, et partem illi dedit, de quo risere multi, quod se habitu truncasset, sed nil de risu hominum curavit. Item postquam fuit baptizatus, ad divinam monitionem voluit visitare parentes, ut eos converteret ad Christum, et in via passus est a latronibus, et daemon sibi apparens comminatus est, sed nil curavit, nec cessavit a bono, tandem ab haereticis captus et usque ad mortem caesus et eiectus est, ut patuit sermone I. „F”. Denique factus episcopus multa adversa patiebatur a clericis, sed in omnibus patientissimus fuit, nec umquam irascebatur, nec umquam maerens visus est aut ridens, sed continue Deo servivit laetus. (E)
Quarto dicitur aliqua res magna secundum latitudinem, sicut campus spatiosus dicitur magnus. Sic spiritualiter homo per latitudinem charitatis dicitur et est magnae sanctitatis. Nam ut Ps. dicit: Latum mandatum tuum nimis,
10 loquendo de mandato charitatis, quod debet esse tam latum, ut Deum et omnes proximos et amicos diligere secundum Deum et in Deo debeamus. Anima ergo talem charitatem habens magna est. Unde Bernardus super Cantica sermone XXVIII. dicit: Quantitas cuiusque animae extimatur de mensura charitatis, quam habet. Verbi gratia: Quae multum habet charitatis, magna est, quae parum, parva, quae nihil, nihil est. Haec Bernardus. Sed sanctus Martinus fuit magnae charitatis, ergo magnae sanctitatis. Nam ipse habuit magnam charitatem erga Deum, quia totis visceribus diligebat Christum Iesum, ut canitur de eo. Item erga proximum, quia sua etiam necessaria vestimenta indigentibus tribuebat, ut patet in legenda, quando chlamydem condivisit et propriam tunicam pauperi dedit, prosequere sicut habetur sermone I. „G”. Denique erga inimicos habuit charitatem, quia ut legitur, cum iret per viam Martinus episcopus super asellum, pendulo pallio nigro et hispido circumtectus, equis de contra venientibus expavefactis milites in terram saltu praecipiti se dederunt, et Martinum graviter verberaverunt, ille autem quasi mutus caedentibus terga praebebat, sed magis furebant illi, eo quod quasi non sentiens verbera illata contemnere videbatur. Tandem illis ascendentibus equos suos adeo humo fixi permanebant equi illi, ut quantumcumque flagellati moveri non possent, velut saxei. Unde redeuntes ad Martinum milites peccatum suum, quod ignoranter commiserant, confitentes, ille ex charitate indulgens, licentiam procedendi dedit eis, et sic gradu concito properaverunt. Et sic patet, quod scilicet beatus Martinus fuit sacerdos magnus, id est magnae sanctitatis. O ergo homo, et tu stude imitari eum pro tuo modulo, ut sis magnus. (F)
Circa secundum de divina acceptabilitate sit pro conclusione, quod beatus Martinus probatur Christo carus et caelesti curiae placidus et acceptissimus ex crebris visitationibus. Haec conclusio claret per dictum Philosophi IX. li. Ethicorum ac per experientiam, ubi dicitur, quod actus amicitiae est consolari in amici visione et sermone. Sed quoniam legitur, quod beatus Martinus in vita et in morte visitatus est et consolatus a Deo et Christo Iesu, a Beata Virgine, a sanctis angelis et a caelestibus beatis, ergo habetur propositum. Primo namque Sancta Trinitas ostendit ipsum sibi dilectum, quoniam Deus Pater ipsum in suis petitionibus et faciendis miraculis exaudivit, et sibi in omnibus affuit, cuius potentia tres mortuos suscitavit. Item Dei Filius Christus ipsum dilexit et visitavit ac coram angelis commendavit dicens: „Martinus adhuc catechumenus hac veste me contexit.” Denique Spiritus Sanctus eum dilexit et visitavit, quia in specie ignis super caput eius apparuit. Secundo ipsum dilexit et carum fore ostendit Beata Virgo Maria cum sanctis virginibus visitando. Nam legitur, quod cum Martinus esset in cella reclusus, auditus est a discipulis loqui cum pluribus, et interrogatus ab eis respondit, quod Beata Virgo Maria et beatae virgines Agnes et Thecla ad eum venerunt, et quod non tantum pro tunc, sed saepius eum visitaverunt, et perhibuit se saepe videre Petrum et Paulum apostolos, ac petivit eosdem discipulos, quibus haec dicebat, ut nulli haec revelarent. Tertio ipsum dilexisse ostenderunt omnes angeli caelestes, quoniam in vita ipsi missam celebranti astiterunt, et eius manus nudatas torquibus aureis gemmatis ornaverunt, et etiam quando ad eius obitum convenerunt, ac eius animam in caelum cum laudibus deduxerunt, patet in legenda. Quarto ipsum ostendit acceptum tota caelestis curia, quando laetanter hodie in suum collegium accepit. Unde ipse beatus Martinus in morte dixit: „Sinus Abrahae me laetus suscepit.” Ultimo praeterea tota Ecclesia ostendit et approbat ipsum fore dilectum Deo et omnibus sanctis ac beatis, quia per totum orbem festive eum colit magna veneratione. (G)

Sed quaestio hic occurrit, scilicet: Qualiter et per quae beatus Martinus tales consolationes divinas supernae visitationis obtinuit, et eius exemplo qualiter quisque fidelis devotus obtinere valeat? Ad quod respondetur secundum Scripturas et doctores, quod praecipue per assimilationem ad Deum, angelos et beatos hoc obtinuit. Nam scribitur Ecci. XXVII.: Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur, leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem.
11 Haec ibi. Quibus verbis notantur tria praecipua puncta. Primum est, quod volatilia, id est angeli caelestes ad sibi similia conveniunt libenter, quia omne animal diligit sibi simile, Ecci. XIII. 12 Boethius: Simile simili congaudet, et II. De anima: Omne ens tendit ad sibi simile. Item secundum est, quod veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. Lyra: Veritas vitae, quae est iustitia, revertetur ad eos, qui operantur illam, quia Christus, qui est veritas et vita, dabit se illis in praesenti per gratiam inhabitando et in futuro per gloriam, sicut promisit Ioh. XIV.: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. 13 Tertium est, quod sicut leo insidiatur semper venationi, quia videlicet proprium est sibi comedere carnes animalium, sic diabolus peccatoribus insidiatur in morte, ut mordeat et devoret morte gehennae. Et sic patet, quod sicut ad peccatores diabolus venire habet et visitare ad decipiendum eo, quod iacent in peccatis, et sunt daemoni in hoc similes, sic boni homines, qui per vitae sanctitatem assimilantur Deo et angelis ac beatis, visitari solent ab eisdem pro consolatione. (H)
Sed adhuc restat quaerendum, in quibus debeat homo assimilari Deo et angelis ac beatis, ut mereatur visitari saltem in morte. Respondetur, quod primo in similitudine puritatis. Unde Hieronymus in sermone assumptionis: Bene – inquit – angelus ad Virginem mittitur, quia angelis semper cognata est virginitas. In carne enim praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis. Secundo in similitudine pietatis et charitatis. Nam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, I. Ioh. IV.
14, et omnes angeli ac beati pleni sunt charitate et pietate, qua nobis subveniunt. Augustinus: Charitas propria virtus est electorum, sic et homo cum fuerit plenus charitate et pietate, meretur consolationem visitationis supernae. Tertio in similitudine divinae laudis, quia beatorum officium est semper laudare Deum in caelo, sic homo semper occupatus divinis laudibus, orationibus et devotionibus meretur consolari et visitari a Deo et angelis vel beatis, sicut videmus, quod homines consimilis artis libenter invicem conveniunt, et consolantur. Ars autem beatorum est laudare Deum. Ps.: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. 15 Beatus Martinus fuit similis Christo et Beatae Mariae ac angelis et beatis in puritate virginali, in charitate et pietate, et semper Deum laudavit, quoniam invictum ab oratione spiritum non relaxabat, ergo visitabatur. O ergo homo, disce in his imitari, ut saltem in morte visiteris, si in vita visitari non mereris, et saltem post mortem cum beatis iucunderis. (I)
Circa tertium de secura gloria vel felicitate sit pro conclusione, quod canit Ecclesia dicens: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur, Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur, hymnis caelestibus honoratur etc. In quibus quadruplex praerogativa felicitatis et gloriae beati Martini tangitur pro exemplo nostrae imitationis. Prima est, quod in spiritus securitate et laetitia transit. Unde dicitur: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur. Homines quippe communiter moriuntur cum timore et maestitia, praecipue peccatores. Ps.: Mors peccatorum pessima.
16 Bernardus: Mors peccatorum mala et amara in separatione animae a corpore, peior in damnatione, pessima in aeterna cruciatione. Sed beatus Martinus laetus transiit et securus, propterea, quia tria in se habuit, quae securitatem in morte praestant. Primo securam conscientiam a peccato mortali mundam. Prover. XV.: Secura mens quasi iuge convivium. 17 Unde diabolo astanti dixit: „Quid hic stas, cruenta bestia, nil in me funestum reperies.” Secundo habuit desiderii ad Christum ferventiam, qua cupiebat dissolvi et esse cum Christo, et ideo mori gaudebat, sicut et Apostolus de seipso dicebat Phil. I. Tertio, quia habuit consolationem angelicam, ut patuit II. articulo. O tu homo, stude haec habere in morte, et securius exibis. Secunda praerogativa est, quia Martinus dives magnis meritis in caelum volavit. Nam dicitur: Hic pauper et modicus caelum dives ingreditur. Sunt heu multi nullius boni meriti vel paucorum, sed multorum malorum demeritorum, et hi descendunt in Infernum. Sunt alii plurimorum meritorum bonorum, sed aliqua habent purgabilia, hi descendunt in Purgatorium. Paucissimi autem sunt tam perfecti, secundum quod dicit Augustinus, ut statim evolent in caelum. Beatus autem Martinus etiam inter perfectos fuit ditissimus in meritis. Tertia est, quia cum hymnis caelestibus a multitudine angelorum translatus fuit. Unde Ecclesia canit de eo: O beatum virum, in cuius transitu sanctorum canit numerus, angelorum exsultat chorus, omniumque caelestium virtutum occurrit psallentium exercitus. Quarta est, quia magnae gloriae corona multiplici honoratus exstitit, ideo subdit: honoratur. Habet enim auream gloriae essentialis. Et insuper aureolas coronas, scilicet virginitatis et praedicationis, ac etiam palmam martyrii pro desiderio et voluntate moriendi pro Christo, sicut de eo testatur Ecclesia in officio. Accedamus ergo, carissimi, et beatum Martinum precemur, ut apud Christum intercedat pro nobis quatenus eius meritis, et precibus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.

Pro sancto Martino sermo quartus habetur in communi18.



1 Cf. Sir 44,16-17
2 Mt 25,46
3 Sap 6,20
4 Phil 3,20
5 Mt 5,8
6 Ps 118,155
7 Lc 18,14
8 Mt 5,11-12
9 Mt 24,13
10 Ps 118,96
11 Sir 27,10-11
12 Sir 13,19
13 Ioh 14,23
14 I Io 4,16
15 Ps 83,5
16 Ps 33,22
17 Prv 15,15
18 Vide PA 113: De confessoribus pontificibus communis sermo vel PA 114: De confessoribus pontificibus communis sermo.




Kezdőlap